8
[1] Hactenus in te praedicata sint, imperator, dona Fatorum; nunc ad ea proferamus gradum quae tibi debes. Neque enim tua illa praeterita bellicae rei gloria, quam per tot laborum experimenta quaesisti, adscribenda Fortunae est; [2] cui hoc nomine etiam succenseri potest, quod quem sceptro et solio destinaverat numquam indulgenter habuit, sed ut severi patres his quos plus diligunt filiis tristiores sunt, ita illa te plurimis bellis et difficillimis rei publicae temporibus exercuit, dum aptat imperio. [3] Et prius quidem quam ad illa venio quae aevi maturus egisti, summatim tuum illud attingam cum patre divino castrense collegium, actas sub pellibus hiemes, aestates inter bella sudatas, dies noctesque proeliando aut vigilando consumptas, gravissimas pugnas terra marique pugnatas. [4] Non tam patiens Africanus prima rudimenta militiae sub Paulo patre toleravit, nec pari indole Hannibal puer tentoria Hispana successit, nec futurarum spe certiore virtutum Philippea castra Alexander nondum Magnus implevit. [5] Quos etsi plurima laude dotaverit amplificatrix veri vetustas, nihil tamen blandita plus praestitit quam ut eos in his annis secutos regum aut ducum castra vulgaret, in quibus tu ita fortiter multa gessisti, ut ea non tantum Alexander aut Africanus aut Hannibal videre dum discerent, sed parentes atque institutores eorum optassent facere dum docerent.