38
[1] Quid igitur his temporibus fortunatius cum beneficio Constantini maximi qui tam mature nobis Caesares dedit, et utamur maximis eorum commodis et integra aetas supersit? Nihil imminuitur et plurimum sumitur ut, cum res largiter suppetat, spes tamen inlibata permaneat. [2] Quinquenniis igitur feliciter inchoatis, decennia Caesarum nobilissimorum ultra posteros nostros extendenda quam impense rogare et orare nos conveniat, ipsis bonis temporum et rei publicae utilitatibus admonemur. [3] Iacet in latere Galliarum aut in sinu suo fusa barbaria; Persae ipsi, potens natio et post Romanam magnitudinem in terris secunda, amicitiam tuam, Constantine maxime, non minus trepide quam amabiliter petiverunt. Nulla in terris tam ferox natio est quae te non metuat aut diligat. [4] Omnia foris placida, domi prospera annonae ubertate, fructuum copia. Exornatae mirandum in modum ac prope de integro conditae civitates. Novae leges regendis moribus et frangendis vitiis constitutae; veterum calumniosae ambages recisae captandae simplicitatis laqueos perdiderunt. [5] Pudor tutus, munita coniugia. Securae facultates ambitione sui gaudent, nec aliquis habendi quam plurimum metus, sed in tanta bonorum adfluentia magna verecundia non habendi. Hic denique status rerum est, ut obtinendae potius felicitatis votum geramus quam augendae cupiditatem. [6] Vnum modo est quo fieri possit Roma felicior, maximum quidem sed tamen solum, ut Constantinum conservatorem suum, ut beatissimos Caesares videat, ut fruendi copiam pro desiderii modo capiat, ut vos alacris excipiat et, cum rei publicae ratio digredi fecerit, receptura dimittat.