Panegyrici Latini |
digilibLT 2012 |
Informazioni editoriali |
II (XII). LATINI PACATI DREPANII PANEGYRICVS DICTVS THEODOSIO IMPERATORI
1
[1] Si quis umquam fuit, imperator Auguste, qui te praesente dicturus iure trepidaverit, eum profecto me esse et ipse sentio et his qui consilium tuum participant videri posse video. [2] Nam cum te semper ultra omnes retro principes laudari oportuerit, nunc porro ultra quam alias praedicatus es in ea urbe conveniat dicendo celebrari, cuius et libertatem armatus adseruisti et auxisti dignitatem togatus, quo tandem modo consequi maiestatem utriusque vestrum oratione mea potero hoc praecipue in tempore, quo ita mutuo ambo crevistis, ut nec tu fueris adhuc maior nec illa felicior? [3] Huc accedit auditor senatus, cui cum difficile sit pro amore quo in te praeditus est de te satis fieri, tum difficilius pro ingenita atque hereditaria orandi facultate non esse fastidio rudem hunc et incultum Transalpini sermonis horrorem, praesertim cum absurdae sinistraeque iactantiae possit videri his ostentare facundiam, quam de eorum fonte manantem in nostros usque usus derivatio sera traduxit. [4] Quibus equidem cogitatis adeo sollicitor ut non eos tantum hodie arbitrer interesse quos cerno, sed adsistere obversarique dicturo Catones ipsos et Tullios et Hortensios omnesque illos oratores putem qui me in posteris suis audiunt. [5] Ita multiplici circumventus metu, quasi parum habeam timere quod video, <video> quod timeam.
2
[1] Quid ergo? Novusne me pavor et inopina trepidatio in ipso dicendi tempore deprehendit? Mihi vero hi omnes quibus altrinsecus iactor aestus diu ante meditati longeque prospecti sunt; sed cum admiratione virtutum tuarum ab ultimo Galliarum recessu, qua litus Oceani cadentem excipit solem et deficientibus terris sociale miscetur elementum, ad contuendum te adorandumque properassem, ut bona quae auribus ceperam etiam visu usurparem, timui (fateor) pii laboris officium impia taciturnitate corrumpere. [2] Ita dum obsequio interpretor impudentiam, dum in eundem hominem non puto convenire gaudium et silentium, duas res diversissimas iunxi metum et temeritatem. Quin et illud me impulit ad dicendum quod ut dicerem nullus adigebat; non enim iam coacta laudatio et expressae metu voces periculum silentii redimunt. [3] Fuerit abieritque tristis illa facundiae ancillantis necessitas, cum trucem dominum auras omnes plausuum publicorum ventosa popularitate captantem mendax adsentatio titillabat, cum grates agebant dolentes et tyrannum non praedicasse tyrannidis accusatio vocabatur. [4] Nunc par dicendi tacendique libertas, et quam promptum laudare principem, tam tutum siluisse de principe. Libet igitur redditam postliminio securitatem loquendo experiri; libet, inquam, quia neminem magis laudari imperatorem decet quam quem minus necesse est.
3
[1] Det igitur mihi sermonis huius auspicium ille felicitatis publicae auspex dies qui te primus inauguravit imperio. [2] Nam ut divinis rebus operantes in eam caeli plagam ora convertimus a qua lucis exordium est , sic ego vota verborum quae olim nuncupaveram soluturus id oratione mea tempus adspiciam, quo Romana lux coepit. [3] Iacebat innumerabilibus malis aegra vel potius dixerim exanimata res publica, barbaris nationibus Romano nomini velut quodam diluvio superfusis. [4] Sed parcam replicare causas et placatum vulgus offendere. Nam cum per se vivax sit recordatio calamitatum, tum mihi metus hanc gaudiorum praesentium lucem tristium commemoratione fuscare. [5] Faciam ergo quod facere praestantes scientia medicos saepe vidi: altorum vulnerum cicatrices, postquam cutem sanitate duxerunt, manu pendente tractabo, per sententias isse et singulos universosque rogitasse contentus, an, cum inter omnes liqueret fessis rebus medendum tali aliquo viro publicis gubernaculis admovendo, qui imperatoris unius tueretur aetatem alterius iuvaret laborem, potuerimus huiusmodi principem vel optare. In integro itaque rem totam esse faciamus, et in quodam orbis terrarum comitio quaeri putemus, quisnam sit ille qui debeat tantam molem subire et nutantia Romanae rei fata suscipere. [6] Nonne is omnium suffragiis hominum tributim centuriatimque legeretur, cui felix patria cui domus clara cui forma divina cui aetas integra cui militarium civiliumque rerum usus contigisset?
4
[1] Cuncta igitur a capite proposito ordine persequamur: iam profecto constabit eum principem declaratum qui et ab omnibus legi debuerit et ex omnibus. [2] Nam primum tibi mater Hispania est, terris omnibus terra felicior, cui excolendae atque adeo ditandae impensius quam ceteris gentibus supremus ille rerum fabricator indulsit; [3] quae nec austrinis obnoxia aestibus nec arctois subiecta frigoribus media fovetur axis utriusque temperie; quae hinc Pyrenaei montibus, illinc Oceani aestibus, inde Tyrrheni maris litoribus coronata naturae sollertis ingenio velut alter orbis includitur. [4] Adde tot egregias civitates, adde culta incultaque omnia vel fructibus plena vel gregibus, adde auriferorum opes fluminum, adde radiantium metalla gemmarum. Scio fabulas poetarum auribus mulcendis repertas aliqua nonnullis gentibus attribuisse miracuia; quae, ut sint vera, sunt singula, — nec iam excutio veritatem: sint, ut scribitur, Gargara proventu laeta triticeo, Mevania memoretur armento, Campania censeatur monte Gaurano, Lydia praedicetur amne Pactolo, — dum Hispaniae uni quidquid <ubique> laudatur adsurgat. [5] Haec durissimos milites, haec experientissimos duces, haec facundissimos oratores, haec clarissimos vates parit, haec iudicum mater, haec principum est. Haec Traianum illum, haec deinceps Hadrianum misit imperio; huic te debet imperium. Cedat his terris terra Cretensis parvi Iovis gloriata cunabulis et geminis Delos reptata numinibus et alumno Hercule nobiles Thebae. Fidem constare nescimus auditis; deum dedit Hispania quem videmus.
5
[1] Erat iustae compensationis occasio, ut qui de patriae tuae laudibus pauca dixissem, patris saltem virtutibus praedicandis prolixius immorarer. Sed quid faciam? Novam quandam patior ex copia difficultatem. [2] Quid, inquam, faciam? Quae Rhenus aut Vachalis vidit adgrediar? Iam se mihi Sarmatica caede sanguineus Hister obiciet. Attritam pedestribus proeliis Britanniam referam? Saxo consumptus bellis navalibus offeretur. Redactum ad paludes suas Scotum loquar? Compulsus in solitudines avias omnis Alamannus et uterque Maurus occurrent. [3] Cum igitur impediat turba dilectum, ad hoc tanti viri gesta praestet in summam referre quam enumerando tenuare, dixisse sufficiat unum illum divinitus exstitisse, in quo virtutes simul omnes vigerent quae singulae in omnibus praedicantur. [4] An si eius saeculo mos ille vixisset, quo Romani duces Macedonici Cretici Numantini de vocabulis gentium subactarum adoptivum insigne sumebant, nonne hodie pauciora in annalium scriniis quam in vestrae domus titulis cognomenta legerentur? — cum ipse Saxonicus, ipse Sarmaticus, ipse Alamannicus diceretur et, quantum tota res publica habet hostium, tantum una familia ostenderet et triumphorum.
6
[1] Sed quid necesse est mitti in praeteritum diligentiam curiosam? Patrem, imperator, tuum de te aestimemus. Nec difficilis coniectatio est; nam cum duo sint quae claros duces faciant, summa virtus summaque felicitas, scire obvium est qua praeditus fuerit felicitate qui te genuit. [2] O digna imperatore nobilitas, eius esse filium principem qui princeps esse debuerit, qui hunc Romani fastigii apicem non solum fortitudine atque sapientia sed decore etiam corporis et dignitate potuerit aequare ! — velut tua haec forma venerabilis quam fortunae suae par est, quam longe lateque conspicua commendat imperium, ut plane in ambiguo sit utrumne te magis nostris mentibus virtus an obtutibus vultus insinuet! [3] Non frustra plane opinione sapientium, qui naturalium momenta causarum subtilius sciscitati arcanis caelestibus nobiles curas intulerunt, augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de caelo. Sive enim divinus ille animus venturus in corpus dignum prius metatur hospitium, sive cum venerit pro habitu suo fingit habitaculum, sive aliud ex altero crescit et, cum se paria iunxerunt, utraque maiora sunt, parcam arcanum caeleste rimari. [4] Tibi istud soli pateat, imperator, cum deo consorte secretum; illud dicam quod intellexisse hominem et dixisse fas est: talem esse debere qui gentibus adoratur, cui toto orbe terrarum privata vel publica vota redduntur, a quo petit navigaturus serenum peregrinaturus reditum pugnaturus auspicium.
7
[1] Dudum, ut video, dedignaris hanc gloriam; sed patere ea in laudum tuarum parte constitui, quae solebant in aliis sola laudari. Virtus tua meruit imperium, sed virtuti addidit forma suffragium; illa praestitit ut oporteret te principem fieri, haec ut deceret. [2] An vero quidquam putamus in imperii tui declaratione praeteritum, cum ductam esse rationem ipsorum etiam videamus annorum? — cuius quidem rei tanta fuit cura maioribus, ut non solum in amplissimis magistratibus adipiscendis sed in praeturis quoque aut aedilitatibus capessendis aetas spectata sit petitorum, nec quisquam tantum valuerit nobilitate vel gratia vel pecunia qui annos comitiali lege praescriptos festinatis honoribus occuparit. [3] Nec iniuria id quidem; nam et qui venturi sunt in virtutis adoptionem, illo tamen adulescentiae lubrico, ut non cadant, titubant. [4] An non clarissimos nominis Romani viros (Sullas Catulos Scipiones loquor) aliquantisper sibi luxuria vindicavit? - quos etsi ad portum mutati in melius flatus revexerint, diu tamen vitiorum turbo iactavit, et naufragos atque fluitantes ab illis quibus mersabantur erroribus aegre aetas recepit. [5] Bene igitur cuncta quadrarunt, et ceteris quae innumera congruebant anni quoque suum iunxere suffragium, qui soli in homine perfecti bono duarum potiuntur aetatum, virtute iuvenum et maturitate seniorum. [6] Prius fortasse imperium inire debueras, ut diutius imperares; sed sine exempli periculo providebitur ne quid amiseris: vita longiore pensandum, quod ex praeterito perdidisti. Parum interest quando coeperit quod terminum non habebit.
8
[1] Hactenus in te praedicata sint, imperator, dona Fatorum; nunc ad ea proferamus gradum quae tibi debes. Neque enim tua illa praeterita bellicae rei gloria, quam per tot laborum experimenta quaesisti, adscribenda Fortunae est; [2] cui hoc nomine etiam succenseri potest, quod quem sceptro et solio destinaverat numquam indulgenter habuit, sed ut severi patres his quos plus diligunt filiis tristiores sunt, ita illa te plurimis bellis et difficillimis rei publicae temporibus exercuit, dum aptat imperio. [3] Et prius quidem quam ad illa venio quae aevi maturus egisti, summatim tuum illud attingam cum patre divino castrense collegium, actas sub pellibus hiemes, aestates inter bella sudatas, dies noctesque proeliando aut vigilando consumptas, gravissimas pugnas terra marique pugnatas. [4] Non tam patiens Africanus prima rudimenta militiae sub Paulo patre toleravit, nec pari indole Hannibal puer tentoria Hispana successit, nec futurarum spe certiore virtutum Philippea castra Alexander nondum Magnus implevit. [5] Quos etsi plurima laude dotaverit amplificatrix veri vetustas, nihil tamen blandita plus praestitit quam ut eos in his annis secutos regum aut ducum castra vulgaret, in quibus tu ita fortiter multa gessisti, ut ea non tantum Alexander aut Africanus aut Hannibal videre dum discerent, sed parentes atque institutores eorum optassent facere dum docerent.
9
[1] Quam tecta sunt semper consilia Fortunae! Quis (quaeso) tum publicis rebus non putasset inimicum tuum illum a statione castrensi ad quietem receptum? [2] Enimvero illa futurum principem comens idcirco paulisper voluit esse privatum, ut quia iam ad plenum bellicis artibus abundabas, usus civilis experiens sub otii tempore reddereris. Quod ego tuum otium aliorum negotiis anteverto; [3] non enim te amoena litora nec dispositi ad temporum vices habuere secessus, sed sive tu agris sive oppidis tempus dabas, rem et famam pariter augebas. Et in urbibus quidem omnium aetatum ordinumque homines his aut illis beneficiis adprehendebas, amicorum commoda, absentium negotia adsiduitate consilio re iuvabas. [4] Iam si placuisset oppida rure mutare, ut tu vitae oblitus urbanae exsequebaris agricolam! Audio etiam, imperator, et credo, saepe aliqua te laborum tibi ipsi iniunxisse et, ne contraheres torporis veternum, cuiuscemodi semper opere insidiantis otii tersisse rubiginem. [5] Sic agrestes Curii, sic veteres Coruncanii, sic nomina reverenda Fabricii, cum indutiae bella suspenderant, inter aratra vivebant, et ne virtus quiete languesceret, depositis in gremio Capitolini Iovis laureis triumphales viri rusticabantur. [6] Inde est quod accepimus datos serentibus fasces et missas cum curulibus sellis per rura palmatas, quod agricolas consulares pastoresque trabeatos et dictatores inter armenta vestitos. [7] Sed illos quidem angusta res familiaris addicebat labori, ut quibus ipsis suburbani horti praecepsque Ianiculum et iugera artata pomerio vomere essent aut ligone versanda, nec iniuria opus reverteretur ad dominos, cum deerant quibus iuberent. Detrahit laudem patientiae inopia; maioris exempli est labor sine necessitate.
10
[1] Gaudent profecto perpetuo divina motu, et iugi agitatione se vegetat aeternitas, et quidquid homines vocamus laborem vestra natura est. Vt indefessa vertigo caelum rotat, ut maria aestibus inquieta sunt, ut stare sol nescit, ita tu, imperator, continuatis negotiis et in se quodam orbe redeuntibus semper exercitus es. [2] Vix tecta Hispana successeras: iam Sarmaticis tabernaculis tegebaris. Vix emerita arma suspenderas: iam hosti armatus instabas. Vix Hiberum tuum videras: iam Histro praetendebas. [3] Ne tum quidem, cum in altiorem provectus gradum iubere tantum et dividere cum negotiis otium et parta gloria velut reposito frui posses, honori operam remisisti, quin omnium castrensium munerum numeros primus aut cum primis obires — stare pro signis, excubias sorte agere, vallum ferre, locum bello antecapere, speculatum egredi, castra metari, in proelium primus ire, proelio postremus excedere, dux esse consilio miles exemplo, — ut iam tum posset intellegi alios imperatori pugnare te tibi. [4] Illud tamen prae ceteris mirum quod, cum omnia faceres uti imperare deberes, nihil tamen faciebas ut imperares.
11
[1] Argumento est dies ille communis boni auctor quo tu, cum ad suscipiendam rem publicam vocabaris, oblatum imperium deprecatus es, nec id ad speciem tantumque ut cogi videreris, sed obnixe et diu et velut impetraturus egisti. [2] Quippe aberat causa fingendi: non enim te princeps solus et domi et tamquam temptaret ambibat, sed publice et in comitio et ut aliud iam facere non posset, prorsus ut nisi imperium adfectu simplici noluisses, potueris velle securus. [3] Expostulari hoc loco tecum rei publicae verbis necesse est, quae in summam tua cunctatione formidinem a media spe relapsa tali aliqua te profecto, sed quam solus audires, voce convenit: [4] «Parumne me, Theodosi, hactenus distulere Fata ut tu insuper temptes moras augere Fatorum? An nescis rem tuam per momenta consumi? Nescis me tibi tuisque decrescere? Quidquid atterit Gothus, quidquid rapit Chunus, quidquid aufert Alanus, id olim desiderabit Arcadius. Perdidi infortunata Pannonias, lugeo funus Illyrici, specto excidium Galliarum. [5] Principum senior in tanta bella non sufficit; alter, etsi futurus sit aliquando fortissimus, adhuc tamen parvus est. Tu dubitas excipere conlapsam et, ut nihil differas, sero reparandam? [6] Hanc mihi gratiam refers quod te etiam felix desideravi? quod cum me Nerva tranquillus, amor generis humani Titus, pietate memorabilis Antoninus teneret, cum moribus Augustus ornaret, legibus Hadrianus imbueret, finibus Traianus augeret, parum mihi videbar beata quia non eram tua? [7] Quid tu mihi faceres si iuris tui esses? Orat ecce te dominus meus, orat ecce te dominus adhuc tuus, et qui posset cogere mavult impetrare. Imperium, quod ab imperatore defertur, tam tibi nolle iam non licet quam velle non licuit».
12
[1] Solus igitur, Auguste, solus inquam omnium qui adhuc imperaverunt ut princeps esses praestitisti. Alios empta legionum suffragia, alios vacans aula, alios adfinitas regia imposuere rei publicae; te nec ambitus nec occasio nec propinquitas principem creaverunt: nam et eras a familia imperatoris alienus et adsciscebaris tertius et cogebaris invitus. [2] Invitus, inquam; audite hoc, publici parricidae, qui oblita caede dominorum sceptra cepistis et periculo non minore quam scelere imperium vita paciscentes sanguinis pretio regni nomen emistis: repulsam patitur principatus, et unus est ambitus candidati ne declaretur. [3] Credetne hoc olim ventura posteritas, et praestabit nobis tam gratiosam fidem ut nostro demum saeculo adnuat factum, quod tantis infra supraque temporibus nec invenerit aemulum nec habuerit exemplum? Sed qui vitae tuae sectam rationesque cognoverit, fidei incunctanter accedet, nec abnuisse dubitabit imperium sic imperaturum. [4] Illi enim, illi avide regna desiderent, quos soluta legibus vita delectat, quorum crudelitas indemnatos necandi, cupiditas privata rapiendi, libido honesta foedandi ius atque impunitatem requirunt. [5] Quid tua intererat te principem fieri, qui futurus eras in imperatore privatus? — nisi forte in te hodie aut pudicitiae remissior cultus aut minor sanguinis human metus aut alienae rei maior est appetitus. Idem es qui fuisti, et tantum tibi per te licet quantum per leges licebat. Ius summum facultate et copia commodandi, non securitate peccandi experiris. [6] Vnum tibi praestitit principatus, ut certum habeamus omnes etiam sub imperatoribus aliis vixisse te legibus tuis; nam qui nihil facit licenter cum potest, numquam voluit.
13
[1] Quin ubi primum te imperio praestitisti, non contentus ipse ultra vitia recessisse, aliorum vitiis corrigendis curam adiecisti, idque moderate, ut suadere potius honesta quam cogere videreris. [2] Et quia vel longo Orientis usu vel multorum retro principum remissione tantus quosdam luxus infecerat ut adulta consuetudo lasciviae haudquaquam facile videretur obtemperatura medicinae, ne quis se pati iniuriam putaret, a te voluisti incipere censuram, et impendia palatina minuendo, nec solum abundantem reiciendo sumptum sed vix necessarium usurpando dimensum, quod natura difficillimum est, emendasti volentes. [3] An quis ferret moleste ad principis semet modum coerceri? Aut subtractum sibi doleret privata luxuria, cum videret imperatorem rerum potentem, terrarum hominumque dominum, parce contenteque viventem, modico et castrensi cibo ieiunia longa solantem; [4] ad hoc aulam omnem Spartanis gymnasiis duriorem, laboris patientiae frugalitatis exemplis abundantem; neminem unum inveniri qui auderet ad penum regiam flagitare remotorum litorum piscem, peregrini aeris volucrem, alieni temporis florem?
14
[1] Nam delicati illi ac fluentes, et quales tulit saepe res publica, parum se lautos putabant nisi luxuria vertisset annum, nisi hibernae poculis rosae innatassent, nisi aestivam in gemmis capacibus glaciem Falerna fregissent. [2] Horum gulae angustus erat noster orbis; namque appositas dapes non sapore sed sumptu aestimantes, illis demum cibis adquiescebant, quos extremus Oriens aut positus extra Romanum Colchus imperium aut famosa naufragiis maria misissent, quos invitae quodammodo reluctantique Naturae hominum pericla rapuissent. [3] Vt taceam infami saepe dilectu scriptos in provinciis aucipes ductasque sub signis venatorum cohortes militasse conviviis, nonne cognovimus cuiusdam retro principis non prandia saepe sed fercula sestertium milies aestimata patrimoniorum equestrium pretia traxisse? [4] Tuae, imperator, epulae mensis communibus parciores locorum ac temporum fructibus instruuntur. Hinc certatim in omnes luxuriae pudor, parsimoniae cultus inolevit, et quiescentibus legum minis subiit quemque privatim sui poenitentia. Sic est enim, sic est: exasperat homines imperata correctio, blandissime iubetur exemplo.
15
[1] Sed cum haec et ad hunc modum cetera mores hominum et instituta formarint, tum nihil abdicandis vitiis adoptandisque virtutibus impensius sentio profuisse quam quod his te viris semper dedisti quos adfectare publica deberet imitatio, qui quam faciles tibi fuissent sequacesque discipuli, tam ceteris expetendi essent magistri. [2] Vt de his sileam quos tibi primus ille nascentis imperii dies obtulit, tantis virtutibus praeditos ut non pro copia sumpti sed ex copia viderentur optati, quos tu postea qualesque legisti, quibus provinciarum custodiam, quibus militaris rei summam, quibus consiliorum tuorum arcana committeres! [3] Ergo cum duplex fuerit iste dilectus, unus ex iudicio alter ex fato, incertum meliores viros sapientia tua an fortuna quaesiverit, cum tales vel acceptos habeas vel repertos ut et illi meruerint teneri et isti debuerint cooptari.
16
[1] Ecquis imperatorum umquam putavit amicitiae cultum in regia laude ponendum? Humilis haec virtus, dubiumque an virtus iudicabatur, nec palatiis digna sed pergulis habebatur. Inde facilius inveneris qui pecuniam ex aerario quam qui ex animo fidem prompserit. Optimos <Optimus> ille ditabat, non etiam diligebat; prodesse noverat, amare nesciebat. [2] Tu Amicitiam, nomen ante privatum, non solum intra aulam vocasti, sed indutam purpura, auro gemmisque redimitam solio recepisti, reque non verbis adseruisti principis mentem tanto in suos benigniorem esse debere quanto sit fortuna praestantior, cum fide ac facultate paribus agas et familiaribus tuis imperator tribuas quod privatus optaras. [3] Quamquam quae capere vota potuerunt quod plerique te principe consecuti sunt? Nec nunc de his honoribus loquor quos in quemcumque conferre imperatori necesse est. Dux aliquis evehitur: exigit disciplina castrorum. Praefectus attollitur: imponendum est provinciis caput. Consul creatur: habiturus est nomen annus. Ita in summis illis pulcherrimisque beneficiis est aliqua praestantis utilitas. [4] A te nova benignitate is amicis honos habitus est qui totus esset illorum quibus deferebatur, nihilque ex eo ad te redundaret nisi dandi voluptas; cui cum essent domi filii, geminae illae spes oculique rei publicae, dilatis eorum magistratibus amicos consulatus ornavit. [5] Si mehercule vir ille divinus, felicitatis publicae auctor, parens tuus viveret, quid aliud exspectasset a filio quam ut nepotibus anteferretur? Praebuisti igitur tu amicis quo plus nec patri praestare potuisses. O benivolentiae tuae singulare consilium! Auges tempore dignitatem, quae incrementum ex magnitudine non habebat. Renuntiantur amici ante filios tuos consules, quia non poterant plus esse quam consules.
17
[1] Eat nunc sui ostentatrix vetustas et illa innumeris litterarum vulgata monimentis iactet exempla. Pirithoi fidem praedicet et decantatum omnibus scaenis Phocaei iuvenis laudet officium; Pinthiam etiam, si videtur, dicat et Damona, quorum alter in amici morte se vadem obtulit, alter ad diem vadatae mortis occurrit. [2] Vt haec esse vera credamus quae mendaciis vatum in plausus aptata cavearum fidem tempori debent, num praestare credendo plus possumus quam ut istos qui amicitiae laude censentur amicorum fuisse quam sui diligentiores putemus? Sed cum instituente Natura plus fere filios quam nosmet ipsos diligamus, omne vicit exemplum qui amicos his praetulit quos sibi praeferebat. [3] Sed tu quidem ad exonerandam debentium verecundiam quae in tuos confers non vis videri praestare sed reddere. [4] Geramus tibi morem, et beneficiorum summas tuorum pro tua voluntate ducentes, quidquid familiaribus tuis tribuis non expendi potius sed rependi putemus. Enimvero cum leviter cognitos aut etiam semel visos his honoribus ditas, quibus et amici possent esse contenti, nonne omnibus vis probare amicum tibi esse qui bonus sit? [5] Cuicumque quid publici mandatum fuerit officii, praemium spondetur et redditur. Sibi humilitatem et tenebras suas imputet iacens virtus, quae non obtulit se probandam. Quod conscientiae tuae sufficit, honoratus est qui probatus.
18
[1] Velim tamen dicas unde, cum tantis promissa persolvas, quid cui promiseris scias, nec te vel rei publicae cura vel ipsa illa beneficiorum tuorum turba confundat, ut parcior tardiorve tempore quem modove decipias. [2] Quis debitor verecundus ita mutuum ad diem reddit ut tu quod promittis appendis? Nec imponi neglegentibus arbitreris. Cotidie in beneficia tua quaerimus et memoriam convenimus et, ne singulis insidietur oblivio, cum altero quisque conferimus. [3] Vnum invenire non possumus cuius spem atque exspectationem non dicam fefelleris sed, quae delicatior est querela, distuleris. Solamne me, imperator, benivolentiam tuam mirari putas? At ego miror etiam memoriam; nam cui Hortensio Lucullove vel Caesari tam parata umquam adfuit recordatio quam tibi sacra mens tua loco momentoque quo iusseris reddit omne depositum? [4] Vtrum tamen ipse te admones an, ut illi maiestatis tuae participi deo feruntur adsistere Fata cum tabulis, sic tibi aliqua vis divina subservit, quae quod dixeris scribat et suggerat? Nihil ita primoribus labris polliceris quin promisso fidem subdas et verba re sancias. Nemo iam, nemo beneficia quae dederis ab eo credit tempore computanda quo dederis, quia tam sunt certa quae spondes ut tum videantur accepta cum spondes.
19
[1] Iam illud ipsum quod ante promittis, nonne de summo purissimae mentis candore proficiscitur? Nam cuius est animi nec vota hominum fatigare nec adhibere muneribus artem difficultatis, sed denuntiare praestanda, ut et prolixior sit sensus bonorum nec repentina felicitas faciat attonitos et similes reddat ingratis? Animos enim nostros subitis adfectibus impares perinde laetitia ut dolor, si deprehendat, externat. [2] An non illa Romana pietatis notissimae mater nuntio mali Cannensis exterrita, filio reduce quem flebat, deriguit in mortem, nec par esse gaudio potuit quae superfuerat orbitati? Conscius igitur caelestis arcani et naturalium depositorum mavis hominibus sperata procedere quam insperata supervenire beneficia. [3] Nec immerito: namque fugitiva successuum repentinorum voluptas ut occupat, sic relinquit; felicitas longior est exspectare securum. Itaque cum hactenus a Natura esset statutum ut bona sua homines ante nescirent, et tum primum inciperent felicitate gaudere cum coepissent esse felices, tu promittendo praestanda invenisti tempus quod nobis Natura subtraxerat, ut quos adepta solum iuvabant etiam adipiscenda delectent.
20
[1] Pari benignitate cum plures adficere honoribus velles quam honorum loca admitterent et angustior esset materia voluntate nec mentem tuam quamvis diffusum caperet imperium, quem nondum aliquo provexisti gradu tamen dignatione solatus es. [2] Atque haud scio an quibusdam consolatio ista suffecerit. Ille cohonestatus adfatu, ille mensa beatus, ille osculo consecratus est. Ita omnibus qui te principe sibi iure confiderent aut processit dignitas aut satisfecit humanitas — humanitas inquam, quae tam clara in imperatore quam rara est. [3] Nam cum indiscreta felicium pedisequa sit superbia, vix cuiquam contingit et abundare fortuna et indigere adrogantia. Cuius quidem ita maiores nostros pertaesum est, ut graviorem semper putaverint servitute contemptum, eiusque impatientia sint coacti post bellatores Tullos Numasque sacrificos et Romulos conditores regnum usque ad nomen odisse. [4] Denique ipsum illum Tarquinium exsecratione postrema hoc damnavere maledicto, et hominem libidine praecipitem, avaritia caecum, immanem crudelitate, furore vecordem vocaverunt Superbum, et putaverunt sufficere convicium. [5] Quod si per rerum naturam liceret ut ille Romanae libertatis adsertor, regii nominis Brutus osor, precariae redditus vitae saeculum tuum cerneret studiis virtutis parsimoniae humanitatis imbutum ac refertum, nullum toto orbe terrarum superbiae libidinis crudelitatis exstare vestigium, iam te ipsum qua publice qua privatim videret priscorum duritia ducum, castitate pontificum, consulum moderatione, petitorum comitate viventem, [6] mutaret profecto sententiam tanto post suam et, cum Romanam dignitatem ac libertatem probaret meliore in statu imperatore te esse quam consule se fuisse, necessario fateretur Tarquinium submoveri debuisse, non regnum.
21
[1] Sed quod facere magnas urbes ingressi solemus, ut primum sacras aedes et dicata numini summo delubra visamus, tum fora atque gymnasia et pro suis extenta porticibus ambulacra miremur, ita in laudibus tuis sanctos Palatii ritus et priscis aequanda caerimoniis instituta venerati gradum ad illa proferimus quae in medio constituta et ad publicos usus patentia non parti sed in commune conducunt, nec parietibus sed orbe clauduntur, nec tecto sed caelo operiuntur. [2] Velut primum illud est (ne statim summa captemus) quod creber egressu exspectantibus populis te fateris, nec videri modo patiens sed facilis adiri e proximo accipis vota hominum tuorum ut, quisquis ille consultor est, etiamsi meruerit (quod est rarum) repulsam, ferat tamen visi numinis conscientiam. [3] At quanto aliter illorum principum mos fuit (quos loquar, notum est), qui maiestatem regiam imminui et volgari putabant, nisi eos intra repositum Palatinae aedis inclusos tamquam aliquod Vestale secretum veneratio occulta consuluisset, nisi intra domesticam umbram iacentes solitudo provisa et silentia late conciliata vallassent. [4] Quin si quando in lucem venire et diem ferre potuissent, lecticis tensisque subvecti et densissima circum supraque cooperti virorum armorumque testudine sensim atque ad numerum movebantur. Tum longe populus abigebatur, nec otiosa viatoris manus plebem verbere submovebat, ut secretum esset in publico. [5] At noster hic omnibus spectandus offertur, nec magis communem hunc diem atque solem quam nostrum imperatorem videri licet. Quin cum vicinum habeant permissa fastidium, numquam iste mirantes explet oculos; magis magisque visus expetitur, et (novum dictu) praesens desideratur.
22
[1] Miremur in urbibus tuis et a tuis populis te videri? — quem fere nulla in solo suo natio externa non vidit, idque ita crebro ut paene tam notus sit barbaris vultus iste quam nobis. Nec frustra, cum aestates omnes foris, hiemes domi ducens civibus hostibusque pari sorte anni spatia diviseris et, si qui forte sunt barbarorum qui nondum virtutis tuae fulmen exceperint, nominis terrore percussi et velut adflati quiescant. [2] Tua enim, imperator, auspicia non hae tantum gentes tremunt quas ab orbe nostro silvarum intervalla vel flumina montesve distinguunt, sed quas aeternis ardoribus inaccessas aut continua hieme separatas aut interfusis aequoribus abiunctas Natura disterminat. Non Oceano Indus, non frigore Bosphoranus, non Arabs medio sole securus est; quo vix pervenerat nomen ante Romanum, accedit imperium. [3] Dicamne ego receptos servitum Gothos castris tuis militem, terris sufficere cultorem? Dicam a rebellibus Saracenis poenas polluti foederis expetitas? Dicam interdictum Scythis Tanain et imbelles arcus etiam fugientis Albani? [4] Quaecumque natio barbarorum robore ferocia numero gravis umquam nobis fuit, aut boni consulit ut quiescat aut laetatur quasi amica si serviat. Persis ipsa rei publicae nostrae retro aemula et multis Romanorum ducum famosa funeribus, quidquid umquam in principes nostros inclementius fecit, excusat obsequio. [5] Denique ipse ille rex eius dedignatus antea confiteri hominem iam fatetur timorem et in his te colit templis in quibus colitur; tum legatione mittenda, gemmis sericoque praebendo, ad hoc triumphalibus beluis in tua esseda suggerendis, etsi adhuc nomine foederatus, iam tamen tuis cultibus tributarius est.
23
[1] Nec tamen, imperator, existimes cuncta me ad aurium gratiam locuturum: triumphis tuis Galli (stupeas licebit) irascimur. Dum in remota terrarum vincendo procedis, dum ultra terminos rerum metasque Naturae regna Orientis extendis, dum ad illos primae lucis indigenas et in ipsum, si quod est, solis cubile festinas, invenit tyrannus ad scelera secretum. [2] O quam parvis veniunt mala summa principiis! Sic in ultimum prope Italici generis excidium ecfracto Cn. Lentuli ludo mirmillonum agmen emicuit; sic bella consulibus ancipiti Marte pugnata Cilix pirata conflavit; sic tenentibus arma fugitivis Romana diu pila cesserunt ferro ergastulorum. [3] Quis non ad primum novi sceleris nuntium risit? Nam res infra dignitatem iracundiae videbatur, cum pauci homines et insulani totius incendium continentis adolerent et regali habitu exsulem suum illi exsules orbis induerent. [4] At quantos parturiebat Fortuna motus ! Quantum rei publicae malum pestis augenda, quantam tibi gloriam restinguenda servabat, praecipue cum perfidia ducum, defectione legionum contra rem publicam foret versum quidquid pro re publica fuerat armatum!
24
[1] Nolo tamen usquequaque miserorum vel factum onerare ve1 fatum qui, dum carnifici purpurato tua se et adfinitate et favore iactanti infeliciter credunt, gravissimum omnium nefas fecerunt adfectu innocentium. [2] Intellego quam difficilem in locum scopulosumque devenerim. Nam cum revolvi illud lustrale iustitium aures tuae respuant, laudes petant gloriaeque intersit ad praesentium commendationem bonorum mala decursa reputari, contra vero clementia summam beneficii sui malit imminui quam tristium enumeratione cumulari, necesse me erit vel tacentem publica incommoda vel loquentem aut ingratum virtuti aut onerosum esse pietati. [3] Sed tamen, imperator, exiguam sensibus tuis iniunge patientiam; nam si dulcis in bonis miseriarum recordatio est, si nautas tempestatum si medicos iuvat meminisse morborum, cur non tu quoque mala nostra audias ut tua beneficia recognoscas? [4] Vnde igitur ordiar, nisi de tuis, mea Gallia, malis? quae ex omnibus terris quas illa pestis insederat haud iniuria tibi vindicas privilegium miseriarum non auribus modo, quarum sensus est levior, sed coram oculis ferre compulsa victoriam Maximi, interitum Gratiani. [5] Alta licet vulnera, quod fatendum est, proximus nobis Italus et contiguus ostendat Hispanus; sed in dolore summo habet suum uterque solacium. Tyrannidem ille non vidit; hic tyrannicidium vidit. [6] Nos primi impetum beluae furentis excepimus, nos saevitiam eius innocentium sanguine, nos cupiditatem publica paupertate satiavimus. Apud nos semet exercuit crudelitas iam secura et adhuc inops avaritia. Alibi malum publicum aut coepit aut destitit: in Gallia sedit.
25
[1] Quis se nobis calamitate contulerit? Tyrannum et cum aliis tulimus et soli. Quid ego referam vacuatas municipibus suis civitates, impletas fugitivis nobilibus solitudines? Quid perfunctorum honoribus summis virorum bona publicata, capita diminuta, vitam aere taxatam? [2] Vidimus redactas in numerum dignitates et exutos trabeis consulares et senes fortunarum superstites et infantum sub ipso sectore ludentium flendam securitatem, cum interim miseri vetabamur agere miseros, immo etiam cogebamur mentiri beatos et, cum domi atque secreto solis coniugibus ac liberis credidissemus furtivum dolorem, procedebamus in publicum non nostrae fortunae vultu. [3] Audires enim dicere delatorem: «Quid ita ille tristis incedit? An quia pauper ex divite est? Non enim se vivere gratulatur? Quid ita hic publicum atratus incestat? Luget, credo, fratrem; sed habet filium ». Ita fieri non licebat amissa metu reliquorum. [4] Serenos ergo nubilis mentibus vultus induebamus, et ad illorum vicem qui degustato Sardorum graminum suco feruntur in morte ridere, imitabamur laeta maerentes. [5] Est aliquod calamitatum delenimentum dedisse lacrimas malis et pectus laxasse suspiriis; nulla maior est poena quam esse miserum nec videri. Spes inter haec nulla praedonis explendi. [6] Nec enim, ut Natura fert, copiam satietas sequebatur; crescebat in dies habendi fames, et parandi rabiem parta inritabant. [7] Vt aegrorum sitim potus accendit, ut ignis arentibus non obruitur sed augetur, ita coactae publica egestate divitiae aviditatem ieiunae mentis acuebant.
26
[1] Stabat ipse purpuratus ad lances et momenta ponderum nutusque trutinarum pallens atque inhians exigebat. Comportabantur interim spolia provinciarum, exuviae exsulum, bona peremptorum. [2] Hic aurum matronarum manibus extractum, illic raptae pupillorum cervicibus bullae, istic dominorum cruore perfusum appendebatur argentum. Numerari ubique pecuniae, fisci repleri, aera cumulari, vasa concidi, cuivis ut intuenti non illud imperatoris domicilium sed latronis receptaculum videretur. [3] Sed tamen latro raptis abutitur et ablata aliis [ut] sibi reddit, nec ideo vias saltusque obsidet ut thesaurum struat atque defodiat et cum scelere miser sit, sed ut gulae ventrique suppeditet nec desit sumptus impendiis; nam et effundit et neglegit eadem quaerendi et perdendi facilitate. [4] Noster ille pirata, quidquid undecumque converrerat, id nobis sibique periturum in illam specus sui Charybdim congerebat. Charybdim loquor? quae cum plena navigia sorbuerit, dicitur tamen reiectare naufragia et contortas fundo rates Tauromenitanis litoribus exponere. [5] Bona nostra ad aerarium una et perpetua via ibant; nullas eorum reliquias, nulla fragmenta vel sero victa fastidio illa communis vorago revomebat.
27
[1] Est improborum principum postrema defensio auferre donanda et invidiam rapinarum magnitudine munerum deprecari. Quae (malum!) ratio est abstulisse omnibus quod nullus habiturus sit? [2] Et privatorum quidem avaritiae, licet mala, tamen aliqua defensio est: timetur inopia et reponitur senectuti et prospicitur heredi. Quam adfert causam concupiscendi qui quantum ubique est habet? [3] Quin ego, si fas piumque mortalibus aestimare caelestia, nullam maiorem esse crediderim principum felicitatem quam fecisse felicem et intercessisse inopiae et vicisse Fortunam et dedisse homini novum fatum. [4] Itaque imperatori propriam maiestatem bene aestimanti non tam illud videri suum debet quod abstulit quam quod dedit. [5] Nam cum intra ipsum volvantur omnia et, ut ille qui cuncta ambit Oceanus quas suggerit aquas terris recipit e terris, ita quidquid in cives manat a principe redundet in principem, et rei et famae bene consulit munificus imperator; lucratur enim gloriam, cum det pecuniam reversuram.
28
[1] Sed illi quidem stulta omnis ratio captandae laudis videbatur; qui praeter insitum pessimo cuivis boni exemplum summam felicitatem habendi ac nocendi fine determinans non solum ut quam plurimum quaereret sed ut nihil cuiquam reliqui faceret laborabat. Nec enim qui regibus mos est, exercendis invigilabat metallis ut latentia Naturae bona in usum arcesseret et pararet innoxias nullo pauperiore divitias. [2] Parum ille pretiosum putabat aurum quod de montium venis aut fluminum glareis quaesitor Bessus aut scrutator Gallaicus eruisset; illud purius splendidiusque credebat quod dedissent dolentes, quod hominum lacrimae non amnium aquae abluissent, nec e terrenis specubus egestum sed e cervicibus iugulisque caesorum esset ecfossum. [3] Sic, cum immitis tyranni et stilus timeretur et gladius, transierat in vota paupertas et, ut possemus effugere carnificem, optabamus subire sectorem. [4] Quod si cui ille pro ceteris sceleribus suis minus crudelis fuisse videtur, vestrum is, vestrum, Vallio triumphalis et trabeate Merobaudes, recordetur interitum; quorum alter post amplissimos magistratus et purpuras consulares et contractum intra unam domum quendam honorum senatum vita sese abdicare compulsus est, alteri manibus satellitum Britannorum gula domi fracta et inusta femineae mortis infamia, ut scilicet maluisse vir ferri amantissimus videretur laqueo perire quam gladio. [5] Sed in illos fortasse speciales putaretur habuisse odiorum causas tyrannus; steterat enim uterque in acie Gratiani et Gratianus utrumque dilexerat. Quid de his dicimus qui honorum ac principum nescii et tantum inter suos clari nobiles animas sub carnifice fuderunt?
29
[1] De virorum mortibus loquor, cum descensum recorder ad sanguinem feminarum, et in sexum cui bella parcunt pace saevitum? [2] Sed nimirum graves suberant invidiosaeque causae, ut unco ad poenam clari vatis matrona raperetur; obiciebatur enim atque etiam probabatur mulieri viduae nimia religio et diligentius culta divinitas. [3] Quid hoc maius poterat intendere accusator sacerdos? Fuit enim, fuit et hoc delatorum genus qui nominibus antistites, re vera autem satellites atque adeo carnifices, non contenti miseros avitis evolvisse patrimoniis calumniabantur in sanguinem et vitas premebant reorum iam pauperum; quin etiam, cum iudiciis capitalibus adstitissent, cum gemitus et tormenta miserorum auribus ac luminibus hausissent, cum lictorum arma cum damnatorum frena tractassent, pollutas poenali contactu manus ad sacra referebant et caerimonias quas incestaverant mentibus etiam corporibus impiabant. [4] Hos ille Falaris in amicis habebat, hi in oculis eius atque etiam in osculis erant, nec iniuria, a quibus tot simul votiva veniebant: avaro divitum bona, cruento innocentium poena, impio religionis iniuria.
30
[1] Tandem in nos oculos deus rettulit et bonis Orientis intentus ad mala nostra respexit et hunc sacerrimo capiti obiecit furorem ut foedus abrumpere, ius fetiale violare, bellum edicere non timeret. [2] An ego sine divino numine factum putem, ut qui sub nomine pacis ludere et primi sceleris poenas lucrari quiescendo potuisset, secundum tertiumque vexillum latrocinii civilis attolleret et superatis Alpibus Cottiis Iulia quoque claustra laxaret tibique, imperator, imponeret servanti adhuc veniae fidem vincendi necessitatem? [3] Agebat eum, credo, praecipitem vindicanda iam proximo ultore res publica et exstinctus aperto dominus parricidio poenas ab eo debitas expetebat. Non illud confidentia sed amentia, non temeritas sed necessitas erat, nec ultro lacessebat ille te bello sed ulterius non poterat se negare supplicio. [4] Alioquin quando tantam concepisset audaciam, ut ruere in ferrum et obviam morti venire tam ignavus et timens mortis auderet, ut qui se non potuerit postea ve1 victus occidere? [5] Et te quidem, imperator Auguste, ad adserendam rem publicam usurpandamque victoriam suffecisset in bella vel solum venire; nam si olim domini adversum rebelles servos dimicaturi flagra in aciem detulerunt tantaque vis conscientiae fuit ut ab inermibus verterentur armati et qui obtulerant mortibus pectora darent terga verberibus, nonne tu quoque legionibus otiosis rem totam visus egisses?
31
[1] An sustinere te coram et solum oculorum tuorum ferre coniectum ille quondam domus tuae neglegentissimus vernula mensularumque servilium statarius lixa potuisset? Non statim totum subisset hominem praeteriti sui tuique reputatio? Non sibi ipse obiecisset te esse triumphalis viri filium, se patris incertum; te heredem nobilissimae familiae, se clientem; te omni retro tempore Romani exercitus ducem, libertatis patronum, se orbis extorrem patriaeque fugitivum? [2] Iam vero te principem in medio rei publicae sinu, omnium suffragio militum, consensu provinciarum, ipsius denique ambitu imperatoris optatum; se in ultimo terrarum recessu, legionibus nesciis, adversis provinciarum studiis, nullis denique auspiciis in illud tyrannici nominis adspirasse furtum? [3] Postremo tecum fidem, secum perfidiam; tecum fas, secum nefas; tecum ius, secum iniuriam; tecum clementiam pudicitiam religionem, secum impietatem libidinem crudelitatem et omnium scelerum postremorumque vitiorum stare collegium? [4] Res ipsas interrogemus et, quae certissima coniectatio est, colligamus gerenda gestis. Num tandem dubitari potest quid fuerit eo praesente facturus, quem non vidit et fugit?
32
[1] Quamvis igitur, imperator, hoste tali abutereris nec tam ad proelium conserendum quam ad supplicium de nefario capite sumendum venires, consiliis tamen tantis tantisque rationibus bellum administrabas, ut cum Perse aliquo decertaturus aut Pyrrho aut cum illo ipso Hannibale videreris. [2] Nam primum fidem regum quibus limes Orientis ambitur data atque accepta dextera signas, quo foris securus agitares, si nihil sollicitum et suspectandum domi reliquisses. [3] Tunc copias tuas trifariam dividis, ut et hostis audaciam multiplicato terrore percelleres et fugam circumfusus ambires. Postremo populis barbarorum ultroneam tibi operam ferre voventibus commilitii munus indulges, ut et limiti manus suspecta decederet et militi auxiliator accederet; qua tua benignitate pellectae omnes Scythicae nationes tantis examinibus confluebant, ut quem remiseras tuis, barbaris videreris imperasse dilectum. [4] O res digna memoratu! Ibat sub ducibus vexillisque Romanis hostis aliquando Romanus, et signa contra quae steterat sequebatur, urbesque Pannoniae quas inimica dudum populatione vacuaverat miles implebat. Gothus ille et Chunus et Alanus respondebat ad nomen et alternabat excubias et notari infrequens verebatur. [5] Nullus tumultus, nulla confusio, nulla direptio ut a barbaro erat. Quin, si quando difficilior frumentaria res fuisset, inopiam patienter ferebat et quam numero artarat annonam comparcendo laxabat, pro omni praemio omnique mercede id unum reposcens ut tuus diceretur. Quanta est virtutis ambitio ! Accipiebas beneficium quod imputares.
33
[1] Memorabile putavit antiquitas quod Actiaco aliquando bello ducibus motibusque Romanis peregrina Aegyptus arma permiscuit, tantumque res credita est habere novitatis ut, nisi frequenter isset in litteras, apud posteros videretur facti fides laboratura. [2] Nam quis annalium scriptor aut carminum tuas illas, Cleopatra, classes et eborata navigia et purpurea cum auratis funibus vela tacuit? Quin ita crebro historia recantata est, magis ut ab isdem saepe dicta quam ut ab aliquo intermissa videatur. [3] Non contendam duces — nec enim principem nostrum non dicam victus Antonius, sed victor Augustus aequaverit; quid in ceteris saltem simile deprehendemus, maxime si rerum temporumque facies altrinsecus conferamus, et hos illosque populos animorum subiciamus oculis? [4] Illos vela facientes data ventis classis attulerat; hi longum iter sub armorum fasce carpebant. Illos peregrino igne suspirans regina pellexerat; hos amor laudis et participandae gloriae cura rapiebat. Illos tepens Farus et mollis Canopus leviumque populorum altor Nilus emiserat; hos minax Caucasus et rigens Taurus et ingentium corporum durator Hister effuderat. Illos tenero perlucentes amictu et vix leve carbasum vitando sole tolerantes alterno concussa tinnitu sistra ducebant; hos loricis onustos inclusosque ferro fractae voces tubarum ingentiumque lituorum clangor acuebat, — [5] quae tandem ut conlatio posset esse populorum, etiamsi tanta non esset dissimilitudo causarum ut ab illis fuerit Romani imperii appetita captivitas, ab his repetita libertas? Quo tibi, imperator, indignius videbatur eius piaculi quemquam inveniri potuisse consortem, cuius se barbarus agebat ultorem.
34
[1] Sed illi quidem nefario sanguine belli primitias imbuentes par poenae culpaeque docimentum fuerunt. Testis es, Siscia, testis pulcherrimi, Save, conflictus, si conflictus ille dicendus est quo ita in publicos proditores animi plenus miles invasit, ut eum nec numerus resistentium nec maximi fluminis altitudo remorata sint quin, ut erat ex itinere longissimo anhelus atque pulvereus, equos calcaribus incitaret, amnem nando coniungeret, ripam insiliret, paratos denique exspectantesque deprehenderet. [2] Sermo iste prolixior est quam illa res fuerit. Vix fluvium manus invicta transierat; iam locum belli tenebat. Vix hostem invenerat; iam urguebat. Vix pectora viderat; iam terga caedebat. Datur debito rebelle agmen exitio, volvuntur impiae in sanguine suo turbae, tegit totos strages una campos continuisque funeribus cuncta late operiuntur. [3] Iam qui ad muros differenda morte properaverant, aut fossas cadaveribus aequabant aut obviis sudibus induebantur aut portas quas eruptione patefecerant morte claudebant. At quorum se fugae impervius ripis amnis obiecit, trepidando collecti et alterum quisque complexi per abrupta glomerantur. [4] Spumat decolor cruore fluvius et cunctantes meatus vix eluctatis cadaveribus evolvit utque se tibi posset speciali imputare militia, ipsum illum vexillarium sacrilegae factionis avidis gurgitibus absorbuit et, ne morti sepultura contingeret, cadaver abscondit. Nonne utroque credendus tuae studuisse vindictae, et adiuvando victoriam et occupando clementiam?
35
[1] En tibi alteram pugnam alteramque victoriam! Delectas in proelium Marcellinus cohortes et ipsum factionis nefariae robur illa belli civilis Megaera rapiebat, tanto ceteris satellitibus audentior quanto exsertiorem operam navabat tyranno frater tyranni. [2] Quo quidem maxime tuus gaudebat exercitus, cum se ultro videret lacessi, qui nihil magis timuerat quam timeri, adeo quidem ut castris ad castra conlatis, quod praecipiti die manum conserere non poterat, spe victoriae cum luce venturae pervigil ageret, tardum solem, desertorem diem, annuum noctis aestivae tempus criminaretur. • [3] Ecce lux tandem, et iam campus horrebat exercitu: divisi in cornua equites, leves ante signa velites, dispositae manipulatim cohortes et gradu pleno ferentes agmina quadratae legiones universa late qua visus agi poterat occuparant. [4] Nondum se virtus experiebatur; iam disciplina vincebat. At postquam intra coniectum teli acies utraque promovit, et effusis hinc inde iaculorum sagittarumque nimbis res venit ad capulos, milites pristinae virtutis, Romani nominis, imperatorum denique memores causam publicam manu agere. Hostes venditam operam, laceratam Italiam, spem in ferro reliquam cogitantes gladiatoria desperatione pugnare, nec gradu cedere sed in vestigio stare vel cadere.
36
[1] At ubi impulsa acies fronsque laxata et fiducia in pedes versa est, ire praecipites aut globo fugere et se invicem festinando tardare. Armati inermes, integri saucii, primi postremique misceri. Miles urguere eminus cominus, gladiis hastis, punctim caesim ferire. Alii poplitibus imminere, alii terga configere, aut quos cursu non poterant continari iaculis occupare. [2] Arma tela, equi homines, viva perempta, prona supinaque corpora passim vel in acervo iacere. Illi mutilis excisisque membris reliqua sui parte fugiebant, hi dolorem vulnerum sequebantur, isti mortes receptas in silvas et flumina differebant, illic postremum spiritum in admiratione nominis tui et sui ducis detestatione fundebant. Nullus finis caedendi insequendique, nisi subtraxisset aliquando victoribus mors hostem et nox diem. [3] At quanto melius manus illa consuluit, quae submissis precabunda vexillis petiit veniam necessitatis, et terram osculis premens calcanda vestigiis tuis corpora et arma proiecit! Quam tu non superbe ut victam, non irate ut ream, non neglegenter ut parum necessariam praeteristi, sed blande liberaliterque tractatam iussisti esse Romanam. [4] Iunguntur socia agmina et sub uno capite diversa rei publicae membra coalescunt. Ambo pari gaudio feruntur exercitus: hic opera sua gaudet, hic venia, uterque victoria.
37
[1] Nec pia Haemona cunctantius, ubi te adfore nuntiatum, impulsis effusa portis obviam provolavit et, ut est omne desiderium post spem impatientius, parum credens patere venienti festinavit occursare venturo. [2] Fingit quidem, ut scimus, timor gaudium, sed ita intimos mentis adfectus proditor vultus enuntiat, ut in speculo frontium imago exstet animorum. Velut illa civitas a longa obsidione respirans, quod eam tyrannus Alpibus obiacentem tamquam belli limen attriverat, tanta se et tam simplici exsultatione iactabat ut, ni esset vera laetitia, nimia videretur. [3] Ferebant se obviae tripudiantium catervae, cuncta cantu et crotalis personabant. Hic tibi triumphum chorus, ille contra tyranno funebres nenias et carmen exsequiale dicebat. Hic perpetuum victis abitum, ille victoribus crebrum optabat adventum. Iam quocumque tulisses gradum, sequi circumcursare praecedere, vias denique quibus ferebaris obstruere. Nullus cuiquam sui tuive respectus; blandam tibi faciebat iniuriam contumacia gaudiorum. [4] Quid ego referam pro moenibus suis festum liberae nobilitatis occursum, conspicuos veste nivea senatores, reverendos municipali purpura flamines, insignes apicibus sacerdotes? Quid portas virentibus sertis coronatas? Quid aulaeis undantes plateas accensisque funalibus auctum diem? Quid effusam in publicum turbam domorum, gratulantes annis senes, pueros tibi longam servitutem voventes, matres laetas virginesque securas? Nondum omne confeceras bellum, iam agebas triumphum.
38
[1] Ibat interim Maximus ac te post terga respectans in modum amentis attonitus avolabat. Nec ullum ille consilium ullamve rationem aut denique spem, quae postrema homines deserit, sequebatur; quin ipsos viae implicabat errores et nunc dexter aut laevus, nunc vestigiis suis obvius incertum iter ancipiti ambage texebat. [2] Quotiens sibi ipsum putamus dixisse: «Quo fugio? Bellumne temptabo? — ut quem viribus totis ferre non potui, parte sustineam? Alpes Cottias obserabo, quia <nil> Iuliae profuerunt? Peto Africam, quam exhausi? Repeto Britanniam, quam reliqui? Credo me Galliae? — sed invisus sum. Hispaniae committo? — sed notus sum. [3] Quid ergo faciam inter arma et odia medius? A tergo premor hostibus, a fronte criminibus. Si morerer, evaseram. Sed ecce nec animum sequitur manus nec manum gladius; labitur ferrum, tremit dextera, mens fatiscit. O quam difficile est miseris etiam perire ! » [4] Ergo ut clausae cassibus ferae quaesito diu exitu desperatoque consistunt et prae timore non fugiunt, ita ille ipso quo agitabatur metu adligatus in oppidum semet Aquileiense praecipitat, non ut vitam resistendo defenderet, sed ne poenam frustrando differret. [5] Quamquam quae poterat ulterior esse dilatio? — cum ita vestigiis eius ac tergo ardens miles insisteret, ut paene omnem quae est secuta pompam ultio festinata praeceperit.
39
[1] Recte profecto germana illa pictorum poetarumque commenta Victoriam finxere pinnatam, quod hominum cum fortuna euntium non cursus est sed volatus. [2] Ille ab ultimo Orientis sinu festinatis itineribus raptus exercitus, tot nationibus relinquendis, tot fluminibus enatandis, tot scandendis montibus fatigatus, in alio orbe et sub alio (paene dixerim) sole positus, spatio lucis unius Illyrico continuavit Aquileiam. [3] Nihil tamen sibimet hoc nomine milites tui vindicant et, si quando mirantium circulos contrahunt aut convivia nostra sermone producunt, operam omnem suam fine Alpium terminantes deberi sibi abnuunt illam celeritatem, quod expertes laborum pervenisse se viderint quo ire non senserant. Negant immo se suis vectos esse corporibus sed, tamquam per aliquas imagines somniorum ferrentur absentes, praebuisse gestantibus ventis otiosorum ministeria membrorum. [4] Nec fides anceps: nam si olim severi credidere maiores Castoras geminos albentibus equis et stellatis apicibus insignes pulverem cruoremque Thessalicum aquis Tiberis abluentes et nuntiasse victoriam et imputasse militiam, cur non tuae publicaeque vindictae confessam aliquam immortalis dei curam putemus adnisam? — nisi forte maiorem divini favoris operam res Romana poscebat Macedonico augenda regno quam tyrannico eximenda servitio. [5] Ego vero, si caeleste studium pro dignitate causarum aestimandum sit, iure contenderim equites tuos Pegasis, talaribus pedites vectos ac suspensos fuisse. Neque enim quia se divina mortalibus dedignantur fateri, idcirco quae visa non fuerint dubitabimus facta, cum facta videamus quae dubitaverimus esse facienda.
40
[1] Anguste fortunam tuam, imperator, expendit quisquis id de te tantum quod fieri potest credit. An ego, cum ab Alpibus Iuliis otioso feriatoque ferro non proelium fuisse videam sed triumphum, dubitaverim illam specialem quandam felicitatis tuae dixisse militiam? [2] Scimus quidem, imperator, ita te cuncta administrasse ut non possint se tibi imputare successus; sed fatearis necesse est quantum te in bello tantum Fortunam tuam egisse post bellum. Cui si vocem demus et iudicem, nonne prolixe suam enumerabit operam et, ut virtutibus tuis multa concedat, sibi aliqua vindicabit? [3] Et cur, quaeso, non demus ut accipiamus utriusque partis adserta, cum sit quae vicerit tua? Audio Constantiam dicere: «Bellum atrox periculosumque suscepi»; memorare Patientiam: «Immensum iter, tempus anni grave semper armata, saepe ieiuna toleravi»; tenere Prudentiam: «Partita sum militem et multiplicavi arte terrorem»; adserere Fortitudinem: «Bis conflixi cum hoste, bis vici»; omnes postremo clamare: «Quid tibi debemus, Fortuna, quam fecimus?» Sed si illa dicat: «Ego properationem militum iuvi, ego fugam hostium praepedivi, ego Maximum in muros coegi et quem vos cogebatis mori vivum domino reservavi», [4] non video quod possit esse iudicium quin, cum ista pars imputet tyranni fugam, illa custodiam, res publica, quae utrique pariter obnoxia est, ita utramque coniungat ut fateatur semet uni victoriam, alteri debere vindictam.
41
[1] Sed nec tu debitam gratiam beneficii infitiator abiuras; nam etsi per te confeceris quae volebas, per Fortunam tamen plus adeptus es quam volebas. [2] Agedum, si videtur, praeteritas cogitationes tuas consule et vota conveni. Num amplius speravisti quam ut Maximus tibi nuntiaretur occisus, quam ut semivivum eius caput nondum clausis tota morte oculis ex acie referretur, quam summum ut fugiens resistensve caperetur? [3] Ceterum quando quod factum est vel optasti, ut se tibi ipse servaret, ut consciscere sibimet interitum nollet etsi posset? Magno quidem (fateor) pectoribus humanis atque adeo maximo lux amori, interitus horrori est, sed quatenus aut ista optari potest aut ille vitari. At si ultima supra caput steterit hora et venerit dies numquam reversurus ac se confessa mors fuerit, non timentur extrema cum certa sunt. [4] .Hinc reorum usque ad damnationem metus, postea attonitus stupor et ex desperatione securitas et ad locum supplicii voluntaria carnifice non trahente properatio. Vt de his taceam qui cum fatis fortius paciscentes incertum exitum certo occupaverunt, ut nihil de servis loquar qui verbera vitavere suspendio et motus heriles usque ad praecipitia fugerunt, quis umquam ultra spem timuit? [5] Quis idcirco semet occidere noluit ut occideretur? Nisi vero vel levior manus aliena quam propria, vel foedior mors privata quam publica, vel longior poena ferro incumbere et corpore vulnus onerare et recipere interitum statim totum quam supplicium dividere, poplitem flectere, cervicem extendere, plagam exspectare fortasse non unam.
42
[1] Et tamen quando ille secum ferro transigendum putabat? Non potius ignem laminas crucem culleum et quidquid merebatur timebat? Numquam profecto tam bene de sceleribus suis sensit, ut mortem potuerit sperare qua periit. [2] Si igitur nec praesumere veniam reus nec sperare fugam clausus nec mortem potuit timere moriturus, et certo extremorum levior videri debuit voluntarius quam coactus, honestior privatus quam publicus, postremo brevior occupatus quam exspectatus interitus, num cui dubium est in eo quod non habuit rationem fuisse Fortunam? Illa, illa tyranni consilia caecavit, illa et animum eius obtudit et gladium, illa expeditam in vulnus manum percussit et tenuit. [3] Nisi vero tu tuum, venerabilis Gratiane, carnificem Diris comitatus ultricibus obsidebas, et irata <ac> minax umbra ob os eius oculosque fumantes infernis ignibus taedas et crepitantia torto angue flagra quatiebas ne morti honestae vacaret, ne regalem illum sacrosanctumque vestitum impio cruore pollueret, ne cultus olim tuus ac deinceps fratrum futurus funestum sanguinem vel dum vindicatur acciperet, ne postremo te manus ulcisceretur tyranni et deberes Maximo vel suam mortem.
43
[1] Et plane ita cuncta ceciderunt ut non servata modo ultio sed ordinata videatur. Nam unde, quaeso, tam repentina conversio ut qui oppetere timuerat interitum non timeret expetere et quem incluserat metus proferret audacia? [2] Hic nulla iam reliqua festinandis rebus mora: actutum fortissimi duces instruendo accinguntur triumpho, capiti diadema decutitur, umeris vestis aufertur, pedibus ornatus evellitur, totus denique homo aptatur ad meritum. [3] Publice publicus spoliator exuitur, nectuntur manus rapaces, nudantur crura fugitivo, talis denique tuis offertur oculis qualem offerri decebat victori captum, domino servum, imperatori tyrannum. [4] Nec tu illum, qua es clementia, in conspectum tuum venire voluisses, ne oculos istos omnibus salutares homo funebris impiaret, nisi famam confutare mendacii teque purgare eodem teste quo insimulatore voluisses. [5] Habet ultores, habet nescio quos internos mens scelerata carnifices, aut ipsa sibi carnifex conscientia est, aut (quod magis credo) omni severius quaestione est a te interrogari. [6] Ad primam tuam vocem nefario pectori excussa confessio est, nec cunctari saltem aut mussitare potuit quin consilium omne nudaret, se videlicet favoris tui obtendisse praetextum, quod aliter non potuisset adlicere militum societatem nisi auctoramenti tui se finxisset actorem.
44
[1] Et post hanc tu vocem non illum in crucem tolli, non culleo insui, non discerpi in frusta iussisti? Non postremo illam tanti ream mendacii linguam radicitus erui praecepisti cum eorum parte vitalium quorum fuerat locuta commentum? [2] Quin iam coeperas de eius morte dubitare et deieceras oculos et vultum rubore suffuderas et cum misericordia loquebaris. Sed bene est quod non omnia potes: tui te vindicant et invitum. Rapitur ergo ex oculis et, ne quid posset licere clementiae, inter innumeras manus fertur ad mortem. [3] Ecce iterum, imperator, averteris, et illam tyrannici exitus relationem gravaris. Iam, iam esto securus. Geram clementiae tuae morem: quod noluisti videre non audies. [4] Huc, huc totas, pii vates, doctarum noctium conferte curas, hoc omnibus litteris linguisque celebrate, nec sitis de operum vestrorum perennitate solliciti. Illa quam praestare historiis solebatis ab historia veniet aeternitas [5] Vos quoque quibus secunda sors cessit dare famam rebus, artifices, vulgata illa veterum fabularum argumenta despicite, Herculeos labores et Indicos Liberi triumphos et anguipedum bella monstrorum. Haec potius, haec gesta sollertes manus ducant; his fora, his templa decorentur; haec ebore reddantur haec marmore, haec in coloribus vivant, haec in aere moveantur, haec gemmis augeant pretium.
45
[1] Pertinet ad securitatem omnium saeculorum quod est factum videri, ut, si quis umquam nefaria vota conceperit, monimentis nostrorum temporum recensitis per oculos hauriat innocentiam. Quisquis purpura quandoque regali vestire umeros cogitabit, Maximus ei exutus occurrat. [2] Quisquis aurum gemmasque privatis pedibus optabit, Maximus ei plantis nudus appareat. Quisquis imponere capiti diadema meditabitur, avulsum umeris Maximi caput et sine nomine corpus adspiciat. [3] Scimus quidem nihil umquam novandum, cum Romanum semper imperium aut tuum futurum sit aut tuorum; pertinet tamen ad geminam rei publicae securitatem quod fieri non potest etiam non timeri. [4] Sed utcumque virtutis tuae opera curiosae posteritatis oculis artificum manus reddet, cum te vel Alpium dorsa superantem vel flumina obiecta tranantem vel agmen hostile triumphalibus vestigiis atterentem pictorum atque fictorum adsequetur imitatio, clementia, imperator, tua quo caelo, quo pigmento, quo aere aurove ducetur? — qua tu ipsius victoriae victor ita omnem cum armis iram deposuisti ut ceciderit nemo post bellum, certe nemo post Maximum. [5] Paucis Maurorum hostium, quos secum velut agmen infernum moriturus incluserat, et duobus an tribus furiosi gladiatoris lanistis in belli piaculum caesis, reliquos omnis venia complexa velut quodam materno sinu clausit. [6] Nullius bona publicata, nullius multata libertas, nullius praeterita dignitas imminuta. Nemo adfectus nota, nemo convicio aut denique castigatione perstrictus culpam capitis aurium saltem molestia luit. Cuncti domibus suis, cuncti coniugibus ac liberis, cuncti denique (quod est dulcius) innocentiae restituti sunt. [7] Vide, imperator, quid hac clementia consecutus sis: fecisti ut nemo sibi victus te victore videatur. Spectabas haec e tuis collibus, Roma, et septena arce sublimis celsior gaudio ferebaris.
46
[1] Tu, quae experta Cinnanos furores et Marium post exsilia crudelem et Sullam tua clade Felicem et Caesarem in mortuos misericordem ad omne civilis motus classicum tremescebas; [2] quae praeter stragem militum utraque tibi parte pereuntium exstincta domi senatus tui lumina, suffixa pilo consulum capita, Catones in mortem coactos truncosque Cicerones et Pompeios fleveras insepultos; [3] cui damna graviora scissus in partes civium furor quam portis imminens Poenus aut receptus muris Gallus intulerat; cui Alliensi die Emathia funestior, Cannis Collina feralior tam altas olim reliquerunt cicatrices ut gravius semper tuam quam alienam experta virtutem nihil tibi magis quam te timeres — [4] vidisti civile bellum hostium caede, militum pace, Italiae recuperatione, tua libertate finitum; vidisti, inquam, finitum civile bellum cui decernere posses triumphum.
47
[1] Hactenus memet, imperator Auguste, praeteritas res tuas attrectasse fas fuerit; at cum tempus admoneat meminisse praesentium, finem sermoni facere maluerim quam in amplissimi ordinis munus invadere. [2] Dabitur utcumque venia piae temeritati, si usurpasse communia, non occupasse videamur aliena. Licuerit mihi, quae in barbaris gentibus longinquisque provinciis pro summa re fortiter feliciterque fecisti, et adnuente nomine tuo et senatu favente dixisse. [3] Ea vero quae Romae gesta sunt (et geruntur, ingeniis permittenda Romanis): qualem te Vrbi dies primus invexerit; quis in curia fueris, quis in rostris; ut pompam praeeuntium ferculorum curru modo, modo pedibus subsecutus alterno clarus incessu nunc de bellis, nunc de superbia triumpharis; ut te omnibus principem, singulis exhibueris senatorem; ut crebro civilique progressu non publica tantum opera lustraveris sed privatas quoque aedes divinis vestigiis consecraris, remota custodia militari tutior publici amoris excubiis, [4] horum haec linguis, horum, inquam, voce laudentur qui de communibus gaudiis et dignius utique quae maxima et iustius poterunt praedicare quae propria sunt. [5] O mea felix peregrinatio! O bene suscepti et exhausti labores! Quibus ego intersum bonis, quibus paror gaudiis! Quae reversus urbibus Galliarum dispensabo miracula! Quantis stupentium populis, quam multo circumdabor auditore, cum dixero: «Romam vidi, Theodosium vidi, et utrumque simul vidi; vidi illum principis patrem, vidi illum principis vindicem, vidi illum principis restitutorem!» [6] Ad me longinquae convenient civitates, a me gestarum ordinem rerum stilus omnis accipiet, a me argumentum poetica, a me fidem sumet historia. Compensabo tibi istam, imperator, iniuriam si, cum de te ipse nil dixerim, quod legendum sit, instruam qui legantur.
III (XI). <CLAVDII> MAMERTINI GRATIARVM ACTIO DE CONSVLATV SVO IVLIANO IMPERATORI
1
[1] Etsi scio te, imperator, et cunctos qui consilium tuum participant posse mirari quod nunc demum gratias agere exorsus sum, quasi beneficia in me tua coeperint a consulatu, fatebor tamen quod ingerii cuius me poenitet conscius etiam nunc tacere voluissem et prorumpens licet huius muneris gaudium intra arcanae laetitiae conscientiam coercere. [2] Sed sive errorem nostrum sive consilium congesta et coacervata in unum beneficia vicerunt atque in id redegerunt necessitatis ambiguum ut mihi aut indiserti aut ingrati esset fama subeunda, malui eloquentiam potius quam pietatem erga te <et> officium meum desiderari. [3] Et sane in his honoribus quibus me prius honestaras, minor esse causa ad agendas gratias videbatur. [4] Nam cum me aerarium publicum curare voluisti, cum quaerens virum animi magni adversus pecuniam, liberi adversus offensas, constantis adversus invidiam me qui tibi viderer eiusmodi delegisti, idque eo tempore quo exhaustae provinciae partim depraedatione barbarica, partim non minus exitialibus quam pudendis praesidentium rapinis ultro opem imperatoris exposcerent, milites saepe anteactis temporibus ludo habiti praesens stipendium flagitarent, quoquo modo videbar honorem onere pensare. [5] At cum me praetoriis praefecisti et provincias de te egregie meritas meae fidei tutelaeque mandasti, ingens iudicii tui fuit munus, sed in eo non mihi solum quem tanta potestate succinxeras, verum etiam negotiis tuis commodasse aliquatenus videbare.
2
[1] Porro in decernendo consulatu remotis utilitatibus tuis rationem meae solum dignitatis habuisti. [2] Nam in administrationibus labos honori adiungitur, in consulatu honos sine labore suscipitur; in illis si laeteris cupidae ambitionis esse videaris, in hoc nisi aperte et propalam laeteris ingratus sis. [3] Huc accedit quod ipsa haec urbs atque hoc augustissimum consilii publici templum officium huius orationis efflagitant. Haec tibi nominis novi sed antiquissimae nobilitatis civitas patria est, hic primum editus, hic quasi quoddam salutare humano generi sidus exortus <es>. [4] Hi cives et populares tui silere me non sinunt, nec patiuntur ut quisquam alius auspicatissimo die apud te ac de te loquendi munus usurpet quam is qui amplissimo sit praeditus magistratu. [5] Putant aliquid adicere ad splendorem laudum tuarum consulis nomen, et recte putant; adicitur enim laudum dignitati honore laudantis. [6] Ac licet, maxime imperator, publico iudicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa quae pro summa re domi forisque gessisti nunc ex parte maxima praetermittam, ut quanto ocius ad ea quae propria sunt perveniat oratio.
3
[1] An ego nunc receptas virtute tua Gallias, barbariam omnem subactam pergam quasi nova et inaudita memorare? — quae in hac Romani imperii parte gloriosissima sint famae laude celebrata, in tantum ut imperatoris fratris mererentur invidiam. Quid enim aliud a te consortis imperatoris alienavit animum nisi gloriae tuae splendor? [2] Testor immortalem deum, testor ad vicem numinis mihi sanctam conscientiam meam me multa constanter in hac potissimum urbe fuisse dicturum de his quae adversus optimum imperatorem inclementer et impie cogitata atque suscepta sunt, si etiamnunc hominum coetus divus Constantius frequentaret. [3] Numquam profecto liberi civis et boni senatoris officio defuissem, quominus redarguerem atque convincerem eas illi in te odii fuisse causas quae amoris inflammatrices et fidei obsides esse debuerint.
4
[1] Florentissimas quondam antiquissimasque urbes barbari possidebant; Gallorum illa celebrata nobilitas aut ferro occiderat aut immitibus addicta dominis serviebat. [2] Porro aliae quas a vastitate barbarica terrarum intervalla distulerant iudicum nomine a nefariis latronibus obtinebantur. <Obiciebantur> ingenua indignis cruciatibus corpora; nemo ab iniuria liber, nemo intactus a contumelia, nisi qui crudelitatem praedonis pretio mitigasset, ut iam barbari desiderarentur, ut praeoptaretur a miseris fortuna captorum. [3] In hoc statu imperator noster Gallias nactus minimum habuit adversus hostem laboris atque discriminis: una acie Germania universa deleta est, uno proelio debellatum. Sed emendatio morum iudiciorumque correctio et difficile luctamen et periculi plenum negotium fuit. [4] Nam ut quisque improbissimus erat, ita maxime Caesaris rebus inimicus vitandis legum poenis de novo scelere remedia quaerebat; quia defendere admissa flagitia non poterat, in ultorem iuris invidiam congerebat. [5] Et cum sancti principis mores atque instituta falsarum vituperationum licentiam submoverent, callido nocendi artificio accusatoriam diritatem laudum titulis peragebant, in omnibus conventiculis quasi per benivolentiam illa iactantes: «Iulianus Alamanniam domuit, Iulianus urbes Galliae ex favillis et cineribus excitavit. [6] Illae provinciae obsessae, oppugnatae, ferro ignique vastatae beatiores sunt his oppidis quae habet sine hoste Constantius. Aestates omnes in castris, hiemes in tribunalibus degit. [7] Ita illi anni spatia divisa sunt, ut aut barbaros domitet aut civibus iura restituat, perpetuum professus aut contra hostem aut contra vitia certamen».
5
[1] Hae voces fuerunt ad inflammanda odia probris omnibus potentiores. Si enim comminisci aliqua flagitia temptassent, facile ipso splendore laudis et gloriae refutarentur; invenerunt accusandi genus quod nullus refelleret. [2] Sed quid, oro vos, principem nostrum facere debuisse censetis? Romanas urbes hostibus dederet, ne animum fratris offenderet? Provincias firmissimas utilissimasque rei publicae sub obtutibus suis vexari ac diripi sineret, ne quid Augustus quod nollet audiret? Flagitiis administrantium non modo frena laxaret, sed etiam stimulator accederet, ne inter principes faceret morum dissimilitudo discordiam? [3] Nobilem Etruriae adulescentem ferunt, cum propter eximiam formae dignitatem multarum in se feminarum amores excitaret, faciem suam ad obliterandam pulchritudinem vulneribus sauciasse. Sed facile fuit iuveni dignitati corporis decorem anni praeponenti et candorem decolorare et oris nitorem alte impressis cicatricibus devenustare. [4] Num aliquid huiusmodi adversus amorem civium facere debuit Iulianus? At ne potuit quidem, nisi forte existimamus patientes vulnerum formas esse virtutum. Scilicet et candorem Aequitatis potuit obumbrare et a Temperantia purpuram sancti ruboris abolere, cervicem Fortitudinis indignis confodere vulneribus, eruere oculos Providentiae! [5] Dein nisi ille adulescens severam manum propriis vultibus intulisset, dies et mora ac non longa aetatis successio omnem illum florem corporis peremisset. At in virtutibus principis nostri quanto aetas prolixior, tanto pulchritudo praestantior.
6
[1] Mitto cunctam barbariam adversus vindicem Romanae libertatis in arma commotam, gentesque recens victas et adversum iugum nuper impositum cervice dubia contumaces in redivivum furorem nefandis stimulis excitatas. Quae omnia obstinatam et immobilem principis maximi tandem vicere patientiam. [2] Itaque cum in ipso molimine oppressisset Alamanniam rebellantem, qui paulo ante inaudita regionum fluviorum montium nomina exercitu victore peragraverat, per ultima ferarum gentium regna, calcata regum capita supervolans, in medio Illyrici sinu improvisus apparuit. [3] Vidimus, felices illius viae comites, stupentes urbium populos dubitasse credere quae videbant. [4] Non aliter consternatas arbitror gentes quae primae lapsum caelo excepere Palladium. Virgines pueri, feminae <viri>, tremulae anus, titubantes senes non sine magno attoniti horrore cernebant imperatorem longam viam sub gravium armorum onere currentem, properantis anhelitum sine sensu lassitudinis crebriorem, sudorum rivos per fortia colla manantes, et inter illum pulveris qui barbam et capillum onerarat horrorem micantia sidereis ignibus lumina. [5] Voces gaudentium oppresserat miraculi magnitudo; cessabant officia laudandi plus quam laudanda cernentibus.
7
[1] Sufficere quidem poterat ad expeditionem praesentium negotiorum sola properatio, sed non sufficit principi nostro publicae rei una ratione consulere. Multa pariter adgreditur pectus nullis umquam laboribus fatigatum. Vt uno eodemque tempore et componeret fidissimarum provinciarum statum et barbariam omnem admoto propius terrore percelleret, longissimo cursu Histrum placuit navigari. [2] Pro sancta divinitas! Quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem incliti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret, despiceretur ad laevam in miserabiles preces genu nixa barbaria! [3] Omnes urbes quae Danubium colunt aditae, omnium audita decreta, levati status instaurataeque fortunae, innumerabilibus barbaris data venia et munus pacis indultum. Qui properationem illam contemplabitur, nihil egisse praeter viam imperatorem putabit; qui gestarum rerum multitudinem considerabit, properasse non credet.
8
[1] O facundia potens Graecia! Omnium tuorum principum gesta in maius extollere sola potuisti, sola factorum glorias ad verborum copiam tetendisti. [2] Tu navem unam propter aurati velleris furtum et virginis raptum in caelum usque sublatam sideribus consecrasti. Tu puerum, inventorem serendi, draconum alitum curru volantem semina in terras sparsisse iactasti. [3] Quid tu, si ad scribendas celebrandasque res principis nostri animum adieceris, de Iuliani lembis liburnisque factura es? — quae non modo nihil cuiquam adimunt neque urbes hospitas populant, sed ultro omnibus populis immunitates privilegia pecunias largiuntur. [4] Qua dignitate describes classem per maximi fluminis tractum remis ventisque volitantem, tum principem nostrum alta puppi sublimem non per cuiuscemodi agros frumenta spargentem, sed Romanis oppidis bonas spes libertatem divitias dividentem, tum ex parte altera in barbaricum solum terrorem bellicum trepidationes fugas formidines obserentem?
9
[1] Iam quale illud fuit quod Histrum adhuc navigans beneficia tua usque ad Hadriam Tyrrhenum Mareoticum porrigebas? Ipso enim tempore levati equorum pretiis enormibus Dalmatae, Epirotae ad incitas intolerandi tributi mole depressi providentia, imperator, tua non modo miserias exuerunt, sed <ad> amplam etiam atque opulentam revixere fortunam. [2] Vrbs Nicopolis, quam divus Augustus in monumentum Actiacae victoriae trophaei instar exstruxerat, in ruinas lacrimabiles prope tota conciderat: lacerae nobilium domus, sine tectis fora, iamdudum aquarum ductibus pessumdatis plena cuncta squaloris et pulveris. [3] Certamen ludicrum lustris omnibus solitum frequentari intermiserat temporis maesti deforme iustitium. Ipsae illae bonarum artium magistrae et inventrices Athenae omnem cultum publice privatimque perdiderant. In miserandam ruinam conciderat Eleusina. [4] Sed universas urbes ope imperatoris refotas enumerare perlongum est; scire satis est cunctas Macedoniae Illyrici Peloponnesi civitates unis an binis epistulis maximi imperatoris repentinam induisse novatis moenibus iuventutem, aquas locis omnibus scatere, quae paulo ante arida et siti anhelantia visebantur ea nunc perlui inundari madere, fora deambulacra gymnasia laetis et gaudentibus populis frequentari, dies festos et celebrati veteres et novos in honorem principis consecrari.
10
[1] Si quis mortalium in aliquam caelestem speculam nube sublatus paulo ante vidisset maesta omnia, semiruta oppida, desolata moenia, ab indigenis solitudinem, exsulum turbam, is si nunc in idem illud editum reponatur ac despiciat cuncta laetantia, agros consitos, urbes frequentes, aquas oppidis influentes, magnifico cultu non privatas aedes sed publica tecta surgentia, dites pro terrarum ingeniis messibus segetes, vincentes agricolarum vota vindemias, arduos colles profundasque valles et lata camporum balatu hinnitu mugitibus persona, profecto mirabitur tam brevi cuncta mutata, desiliet e nubibus et viciniam caeli cupide derelinquet ut tuis, imperator, terris fruatur. [2] Illud vero cuius miraculi est, neminem ullum in tanto rerum paratu sensisse dispendium, in omnia pecuniam ab imperatore depromi et quoddam versa vice provinciis pendi tributum, illinc ad universos fluere divitias quo prius undique confluebant! — ut in maxima quaestione sit a quo accipias, imperator, qui sic omnibus largiaris. [3] Sed qui vitae tuae instituta rationemque cognoverit, facile fontem copiae huius inveniet. Maximum tibi praebet parsimonia tua, Auguste, vectigal. Quidquid enim alii in cupiditates proprias prodigebant, id omne nunc in usus publicos reservatur.
11
[1] Hucusque solus is fructus imperii putabatur, ut imperator a ceteris civibus non fortibus factis nec splendore gloriae sed magnitudine sumptuum separaretur. [2] Inde nihil necessariae substructionum in aedibus moles, ingentes aulicorum catervae legionum sumptum facile vincebant. [3] Quin etiam prandiorum atque cenarum laboratas magnitudines res publica sentiebat, cum quaesitissimae dapes non gustu sed difficultatibus aestimarentur, miracula avium, longinqui maris pisces, alieni temporis poma, aestivae nives, hibernae rosae. Haec cuncta animus voluptatum omnium victor abiecit. [4] Neque enim ei parandae sunt picturatae marmorum crustae et solido auro tecta laquearia, qui maiorem anni partem in nuda humo cubet et caelo tantum tegatur; neque turbae institutorum ad delicias ministrorum, cui tam pauca sint ministranda; neque tempus epularum ei qui saepius statarium prandium ad necessitatem humani corporis capiat, gaudens castrensi cibo ministro obvio et poculo fortuito.
12
[1] Sed inter haec mirari satis nequeo quod tam severe parcus in semet in cives suos tam liberalis est ac remissus, laborum asperrima sibi sumens ut nos quietis rebus agitemus, cum illud usu venire animadvertamus ut qui remotam a voluptatibus vitam sequantur difficiles et morosi sint <ac> sibi parum laeti, sed aliis tristiores maestas atque sollicitas etiam privatas domos faciant. [2] At sanctissimus imperator impense studet ut nos pro dignitate habitemus, ut commodis adfluamus, ut castam quidem sed hilarem ducamus aetatem, cum alios principes labor truces, remissos desidia reddiderit semperque seriis imperatoribus gratia, comibus defuerit industria. Neque quisquam sibi molestus ita se facilem ceteris praebuit, ut non ad suum exemplum alios coerceret. [3] Noster imperator nihil sibi veniae, nihil ceteris molestiae ac laboris impartiens suo negotio omnibus otium praestat, divitiarum largitor, curarum avarus, laboriosissima negotiorum praeoptans ipse agere quam aliis imperare.
13
[1] Multi post exactos reges imperium universae rei publicae solitarium cupiverunt. Nota sunt recordantibus nomina eorum videlicet qui in propria furentes adfectati regni supplicia pependerunt. [2] Mitto veteres qui saxo praeceps dati, quorum bona publicata, domus erutae, interdicta posteris nomina; non paucos huiusmodi furore vecordes etiam nostra aetas tulit, qui propter caecam imperandi cupidinem in ferrum ruerunt. [3] Si hos deus paulisper vitae redditos adloquatur: «Heus», verbi gratia, «Nepotiane atque Silvane, per infestos gladios praesentesque mortes imperium petivistis. At nunc ultro vobis potestas regnandi datur ut ea qua Iulianus conditione regnetis, ut pro omnium otio die noctuque vigiletis et, cum domini vocemini, libertati civium serviatis, saepius proelium quam prandium capessatis, nihil cuiquam auferatis et ultro omnibus largiamini, nulli gratificemini, in neminem saeviatis, toto in orbe terrarum nullius virginis fama violetur, sit lectulus etiam sine concessis et legitimis voluptatibus Vestalium toris purior, aestate Alamannicum pulverem hieme pruinam Thraciae intectis verticibus perferatis», profecto verborum ipsorum molestiam delicatae aures non poterunt sustinere; tantis negotiis territi non modo imperium sed etiam vitam perosi ad inferiores aliquos inferos redire properabunt. Videbunt enim iustum principatum laboribus curis vigiliis inquietum, cuius illi faciem amoenam et amabilem contemplantes laborum aspera non videbant.
14
[1] Cum igitur inter egregia negotia itinere confecto usque ad Thraciae fines perventum foret, cursim disposito exercitus commeatu ad Romanam urbem annonae vacuam mentem reflexit. [2] Quemlibet alium a subveniendi conatibus gravissima fames et tristissimum rei publicae periculum deterruisset. Sed stipendiis provinciarum et patrimonii sui fructibus, tum undique frumentis coemptis usque ad opulentiam abundantiamque esurientem iam Vrbem refersit. Dicet aliquis: «Quomodo tam multa tam brevi tempore?» et recte. [3] Sed imperator noster addit ad tempus quod otio suo detrahit. Nihil somno, nihil epulis, nihil otio tribuit; ipsa se naturalium necessariarumque rerum usurpatione defrudat; totus commodis publicis vacat. [4] Itaque grandaevum iam imperium videbitur his qui non ratione dierum aut mensium sed operum multitudine et effectarum rerum modo Iuliani tempora metientur. [5] Cum Romani populi victus et exercitus commeatus esset in manibus, in media expediendae annonae trepidatione nuntius venit plurimas naves Africano tritico graves litus Achaicum praetervectas Constantinopolim pervolasse. Permoti omnes et adversus eos qui oram maritimam tuebantur irati venimus ad principem; desidia iudicum tantum perisse frumenti certatim pro se quisque conquerimur. [6] At maximus imperator serenum renidens: nihil esse peccatum, non sibi perisse quae ad hanc urbem frumenta venissent. Nos vocem illam noti amoris in patriam putabamus, cum proditionem futuri verborum ambago celaret; iam tum enim venturae felicitatis eventum conscius divini animus praevidebat.
15
[1] Cis pauculos dies in novum ac florentem statum re publica restituta, sacra mens ad honorum fastigia et magistratuum ornamenta respexit. [2] Versari coepit in sacri pectoris comitio consulatus. Quid secutus sit, ipse scit et quaecumque consilia eius gaudet formare divinitas. De omnibus Romani imperii viris primus electus sum, cum honorem meum adoreis militaribus gloriosus collega cumularet. [3] Gratias tibi, gratias, imperator, si mereri me credidisti, et plures gratias, imperator, si tantum amasti ut me consulem faceres etiam non merentem. [4] Nec ignoro maximos honores ad parum dignos penuria meliorum solere deferri, sed non vereor ne quis malivolorum in consulatu meo id autumet accidisse. Si quis hoc lividus iactitat, ipso tempore refutatur, adversus quem dixisse satis est: iam tum principi nostro Roma parebat. [5] Quid quod nihil speranti mihi de honoris augmento (neque enim ultra praefecturam se votorum meorum modestia porrigebat) perfertur nuntius consulem me creatum sine impendio, quod iam diu paucis; sine labore, quod numquam; sine petitione, quod nemini?
16
[1] Quis ignorat tum quoque, cum honores populi Romani suffragiis mandabantur, multos fuisse candidatorum labores? Ediscenda omnium nomina, tributim homines atque etiam singuli salutandi, prensandae obviorum manus, omnibus adridendum, non solum cum infimis sed etiam cum ignotis familiaritatis imago simulanda, multaque alia propter honorem agenda quae alias virum honore dignum facere non deceret. [2] Vnde illud Crassi celebre dictum. Cum peteret consulatum et forte cum Scaevola socero per vias Vrbis incederet nec praesente gravissimo et severissimo viro blandiri populo, palpare obvios et artes petitorias auderet exserere, «Quaeso», inquit, «Muci, paulisper abscedas, nec <me> comitatu tuo honestari putes. Impedis honorem meum: te spectante ineptus esse non possum». [3] At vero ego nullius favorem turpi adsentatione promerui, nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem. [4] Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam meam divinum istud a te munus infusum est.
17
[1] Fatebor autem tibi, maxime imperator, et tuto apud te omnia animi operta reserabo. Numquam in capita civium potestatem, numquam provincias concupivi; sed, quia iuvanda etiam a me videbatur pro virili portione res publica, cum administratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi. [2] Negotium publicum neque ambitor appetii neque per timiditatem aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis, ab aetate puerili, ad hanc usque canitiem consulatus amore flagravi. [3] Secundum etiam confessionis tibi gradum debeo. Cum in aliorum principum esset potestate res publica, diu inanem cupiditatem sine spei solaciis fovi. Vnde enim mihi adspirandi ad hoc nomen esset amentia, opum vacuo et ignaro ambiundi? [4] Nam primum, cum Caesar esses, marcentem iam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum: «Claudi Mamertine, non frustra hucusque vixisti. Habes idoneum fidei ac industriae iudicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non detulerit hic imperator».
18
[1] Habes, Auguste, proditionem silentii mei, et rem a me non brevis aevi taciturnitate celatam. Nondum tamen cuncta prodidimus. Nullum hinc iam mecum volo referre secretum; omnia pectoris arcana vacuabo. [2] Suspendisses benivolentiam tuam et tuae isti in me liberalitati contra mores tuos artificii aliquid addidisses: forsitan rogassem. [3] Parvi autem, imperator, putas esse beneficii quod rogandi mihi periculum remisisti? Periculum inquam, sanctissime imperator. Si praestare dubitasses, si in posterum distulisses, quid me fieret post repulsam? [4] In levissimis quoque beneficiis petitis nec impetratis amicitia dissolvitur. Namque is quo amicitia continetur amor apud utrumque polluitur. Alter amari se quia non praestitit non putat, alter odio se esse quia non obtinuit arbitratur. [5] Nec sane mihi gratuito consul factus viderer, si honorem precibus emissem; miserum enim et laboriosum subissem meliore aevi parte transacta tirocinium rogandi. [6] Neque enim existimo molestius esse pecuniam quam preces fundere. Denique omnes in emendo videmus repensandi fiducia magno erectoque animo aurum argentumque depromere, eos vero qui preces adlegant humiles atque demissos vix cunctabunda atque titubantia verba proferre, neque solum orationem inclinare sed totis corporibus in genua submitti. Prorsus, ut ex animi mei sententia loquar, maximo vendit beneficium qui preces accipit.
19
[1] An vero, si centuriatis comitiis consul creatus essem, gloriosius mihi universi populi suffragiis declaratus viderer? Minime, siquidem etiam illis priscis temporibus multorum ambitu fuit Campus infamis. Nota divisorum flagitia, notae loculorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. [2] Nec sane potest in confusa imperitorum multitudine quidquam esse perpensum. Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensum, in Campo autem numerus et turba praepolleat, sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere quem plures, id est quem peiores, probarunt; unde factum ut maiores nostri viderent Gabinios designatos et repulsos Catones. [3] Sed haec vetusta; detur recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit. Vix pauci exstiterunt quorum virtutibus deferretur, cum quidem ipsis illis tarda industriae ac probitatis merces veniret. [4] Ceteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant. Vti quispiam per artes turpissimas imperatori acceptissimus videbatur, eum adsiduis obsequiis emerebantur donisque captabant. Nec viros quidem sed mulierculas exambibant; nec feminas tantum sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo aut clades corporis separavit. Ita praeclara illa veterum nomina sordidissimum quemque ex cohorte imperatoria et probrosissimum adulabant. [5] Hi, cum in provincias immissi erant, qua sacra qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes.
20
[1] Itaque nullum iam erat bonarum artium studium. Militiae labor a nobilissimo quoque pro sordido et inliberali reiciebatur. Iuris civilis scientia, quae Manilios Scaevolas Servios in amplissimum gradum dignitatis evexit, libertorum artificium dicebatur. [2] Oratoriam dicendi facultatem <ut> multi laboris et minimi usus negotium nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt quod adsequi nequiverunt. Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad id adipiscendum, cuius usus agendae vitae ornamenta non adiuvaret, dementia ducebatur. [3] Itaque omne studium pecuniae coacervandae; tanto enim quisque vir melior quanto pecuniosior habebatur. [4] Iam serviendi miseranda patientia, adsentandi mira calliditas. Ministrorum aulae cotidie limina terebantur. Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant cernuos patriciae gentis viros cerneres ab huiusmodi dedecore non imbri non gelu non amaritudine ipsius iniuriae deterreri. Demissi iacentesque vix capita supra eorum quos precabantur genua tollebant. Ad postremum honores non iudicio aut benivolentia superborum sed misericordia merebantur.
21
[1] At nunc quisquis provincias tribunatus praefecturas consulatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas et nefas quaerat ac libertatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti, tanto honore indignior iudicabitur. [2] Tum aliud quoddam hominum genus est in amicitia principia nostri, rude (ut urbanis istis videtur), parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tamquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in rei publicae salute et gloriosa imperatoris sui laude constituit. [3] Iam ipse ingenti divinaque prudentia adversus omnes adsentatorum inlecebras captionesque munitus est. Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est, qui aures etiam veris laudibus gravatus impartiat? [4] Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum. Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti neglegens esto, nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes nullius genua complectitor. Adhibeto tantum tibi gratuitas et paratu facillimas comites, Iustitiam Fortitudinem Temperantiam atque Prudentiam: ultro ad te maximus imperator accedet et ut capessas rem publicam flagitabit. [5] Otioso tibi atque alia curanti provinciae praefecturae fasces sella curulis atque omnia insignia magistratuum deferentur. Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non constanter de honore promittat, cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno ter videat honoratum?
22
[1] Ecquis deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Num quisquam in eadem novali aestate una amplius quam semel messuit? Num cui uno autumno unoque vineto vindemia triplex fluxit? Vna certe unius hiemis est olivitas. Sed in nostri principia beneficiis miraculo caret multiplicata fecunditas. [2] Vt de aliis optimis viris taceam qui a priore in proximum autumnum fructus annorum multiplices messuerunt, mihi certe tertia unius anni ubertas est consulatus. Primum thesaurorum omnium mandata custodia et dispensatio largiendi, secundum locum tenet in honorum meorum fructibus praefectura; additus his quo vel solo cuiuslibet aviditas vinceretur, proventuum meorum tertius, consulatus. [3] Dein cum ager adsiduitate fructuum in maciem decoquatur, imperatoris nostri posterior liberalitas vincit priorem, nec fit effeta gignendo sed per vices fructuum fecundatur. Nova prorsus fuit honorum deferendorum et insperata congestio. [4] Nondum statum suum siderum curricula mutaverant: iam princeps cursum dignitatis alterius commovebat. Etiamtum sol ab eorundem astrorum regione radiabat: iam Augustus tertia magistratus mei signa transcenderat. [5] Quaeso, non vobis inanis gloriae cupidissimus, non flagrans ambitione notabili videretur, si quis in se tanta pariter optasset quanta in me uno tempore Augustus ingessit?
23
[1] Habitari ab iustis viris in Oceano terras ferunt quas Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascuntur, fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur, sponte pomis arbor gravatur, ad herbarum vicem olus vulgo est. [2] Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres, munera! Nempe nobis quoque, cum agrum non nostris manibus excolamus, haec inlaborata nascuntur. [3] Quanto felicior nostra conditio! Quanto beatitudo praestantior! Non spica triticea, non viles uvarum racemi, sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur; provinciae praefecturae fasces sponte proveniunt. [4] Tu, tu inquam, maxime imperator, exsulantes relegatasque virtutes ad rem publicam quodam postliminio reduxisti, tu exstincta iam litterarum studia flammasti, tu Philosophiam paulo ante suspectam ac non solum spoliatam honoribus sed accusatam ac ream non modo iudicio liberasti, sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam in regali solio conlocasti. [5] Suspicere iam in caelum licet et securis contemplari astra luminibus, qui paulo ante pronorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum? Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum caelestium temperanda sunt, tempestatum praesagia rimabantur. [6] Ipsi navitae, qui nocturnos cursus ad astra moderantur, stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione caelesti sed casu ac temere vivebatur.
24
[1] Nihil igitur mirum est, imperator, quod tantus amor et tam verus in te civium fervet; neque enim ullum post homines natos puto tanto generis humani ardore dilectum. [2] Ceterorum regum atque imperatorum caritates admodum rarae nec umquam diuturnae fuerunt. In summis enim hominum habitavere pectoribus subita et forte nata benivolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae. [3] At vero noster adfectus veri certique iudicii est, imis mentis sedibus inligatus, animae et vitae immixtus et initus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus. [4] Arma igitur et iuvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae maiestatis sollemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obsaeptus? [5] An metuenda tibi curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem sed plurimum etiam novi honoris adieceris? An populus est timendus procuratori alimentorum suorum, vitae vindici, libertatis auctori? Nam quid de militibus loquar? Duo an tria ferme ex vetere memoria amicorum paria proferuntur. [6] Nego quempiam ab uno amico plus dilectum quam tu, imperator, non modo a comitibus <et> tribunis tuis sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus, gregariis etiam militibus diligaris. [7] Itaque, quod ad te attinet, cuncta iam a custodia tui arma removeres; sed quando hoc potes persuadere militibus? Anxia est fidelium diligentia; maximo amori maximus timor iunctus est. Non nobis sufficit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.
25
[1] Habuerunt nonnulli alii principes devotam et amantem sui cohortem, sed alio quodam modo: primum quod imperiti ac rudes indoctissimum quemque in consilium delegabant, scilicet ut ipsorum prudentia vulgo suorum aliquatenus emineret. [2] Ita, cum vilissimus quisque honorum et divitiarum potitus foret, sua commoda et vitia principum diligebant. Ab his optimus quisque abigebatur procul, cum suspecta esset probitas et invisa, et quanto quisque honestior tanto importunior turpium arbiter vitaretur. [3] At tu, Auguste, omnibus nugis remotis optimum et doctissimum quemque perquiris. Si quis praestat virtutibus bellicis et laude militiae, in amicis habetur; qui in oratoria facultate, qui in scientia iuris civilis excellit, ultro ad familiaritatem vocatur. [4] Quicumque in administratione rei publicae innocentem se umquam et strenuum praebuit, in consortium munerum receptatur. [5] Regendis provinciis non familiarissimum quemque sed innocentissimum legis. Omnes a te augentur pecunia, locupletantur divitiis, honoribus honestantur.
26
[1] Prorsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia. Quae perpetuae et constantis benivolentiae prima fiducia est, certissima virtutum et maxima principis, veritas. Numquam in animo esse suspicacem <te> audivi: [2] nemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem cachinnantemque saevitiam, a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur? [3] Mira est in principe nostro mentis linguaeque concordia. Non modo humilis et parvi animi sed servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum mendaces homines aut inopia aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. [4] Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta? Omnes quos privatus in familiaritatem recepit, eodem habet imperator adfectu; nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii fores clausae sunt; omnes bonos habet. [5] In recipiendis amicis optimus iudex est; si aliqui sunt improbi, tolerandis familiarium vitiis immutabilis est amicus.
27
[1] At mutant secundae res animos. Nostrum principem si nondum mutaverint, quando mutabunt? Cuius umquam divinior felicitas fuit? [2] Paulo ante in laceratis Galliae provinciis lapsus inimicorum capitalium apertis armis et occultis insidiis petebatur; in pauculis mensibus divino munere Libyae Europae Asiaeque regnator est. Quae maiora exspectabimus dei praemia, quae uberiora dona Fortunae? [3] Videte num secundis rebus elatus aliquid de prioris vitae mansuetudine et moderatione mutaverit. Mutavit, plane mutavit; nam civilior factus prosperorum infregit invidiam. [4] Cui non vel illud tempus sedatae praebuit mentis indicium, quo horrendi belli metu re publica liberata elati sumus cuncti gestiente laetitia? [5] Sed imperator, quamquam caelesti ope salutem rei publicae propagatam videret, et condicionem doluit humanam et offensarum gratiam faciens induit fratrem, et cuius armis vitam suam impugnatam sciebat mortem eius ornavit ac postea ipse iusta persolvit. Et memoria et oblivione mirabilis, oblitus inimici meminit heredis.
28
[1] Sed quid ego longius indicia mitis et mansuetae mentis accerso? Hic ipse, hic inquam ipse dies praebuit civilis animi satis clara documenta. [2] Ego et collega meus, ne quid maximus imperator propensius humanitatis studio faceret, verebamur. [3] Itaque matutino crepusculo palatium petimus. Adventare nos principi forte tum danti operam salutatoribus nuntiatur. Statim e solio tamquam praeceptus exsiluit vultu trepido atque satagente, qualis meus esse potuisset, si principi serus occurrerem. [4] Aegre remotis populi qui nos praegrediebatur agminibus, ut quam longissime nobis obviam procederet laboravit. Illic gaudentibus cunctis, pro sancta divinitas! quo ore, qua voce «Ave» inquit, «consul amplissime». Dignatus osculo oris illius divinis adfatibus consecrati dexteram dedit, illam dexteram, immortale pignus virtutis et fidei. [5] Poetae ferunt altissimum illum et cuncta potestate cohibentem deum, qui ditione perpetua divina atque humana moderatur, cum despiciat in terras, habitu oris tempestatum incerta mutare, eius nutu mundum tremescere, illius hilaritate turbines abigi, nubes fugari, nitentia per orbem serena diffundi.
29
[1] Hoc ita esse oculis paulo ante licuit experiri. In quantam laxatus est populus te consulibus tuis adridente laetitiam! [2] Vidimus attonitos admirantium vultus, multiformes laetantium status, varios corporum motus. Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Tripudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt et gravitatis immemores. Illa iactatio togarum, illa exsultatio corporum nescientibus paene hominibus excitabatur. [3] Omnem modestiam populi, omnem verecundiam tui gaudia effrena superaverant. «Ave, consul amplissime! » Aveo plane, imperator, et avebo. Neque enim eventus esse potest optati huius ambiguus, cum is avere me iubeat qui iam fecit ut averem. «Consul amplissime». Sum plane et consul et amplissimus consul. Quis enim me fuit amplior consul, quem sublimat et inlustrat consulatus quem tribuisti, amplitudo quam tribuis? [4] Post primae salutationis fausta conloquia, quid pro iure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus officium, si libeat tribunal petere, si contionem advocare, si rostra conscendere. Sed nos ad curiam sollemnia diei huius senatusconsulta ducebant. [5] Itaque comitem se statim praebet et utrumque latus consulibus praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis et genere et colore vestitus.
30
[1] Superfluum forte videatur quae vosmet ipsi vidistis iterare, neque enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus; sed mandanda sunt litteris, inserenda monumentis, mittenda in posteros venturis saeculis vix credenda miracula. [2] Paene intra ipsas Palatinae domus valvas lecticas consulares iussit inferri et, cum honori eius venerationique cedentes sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus, suis prope nos manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire pedes coepit, gradum moderans paene ad lictoris nutum et viatoris imperium. [3] Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante fastidia? — qui ideo tantum honorem in suos ne inhonores contemnerent conferebant. Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem rei publicae redditam? Neque enim ego Lucii Bruti et Publii Valerii, qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto. [4] Vterque bono publico, uterque Romanae rei publicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi consularem potestatem per populum acceperunt, nos per Iulianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.
31
[1] Sed sint, sanctissime imperator, ea quae tu iuste moderate civiliter facis aliis forte miraculo; mihi esse non possunt, qui te omnibus humanis vitiis absolutum et liberum sciam solo immortalitatis amore flagrare, derigere omnes opes et cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire iudicibus qui de rebus gestis tuis sine odio et gratia venturis saeculis iudicabunt. [2] Non potest quidquam abiectum et humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. [3] Nunc, si tibi, imperator, parum ampla nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque ne meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum. [4] Nemo, nemo usquam post homines natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est, nulli plus oneris impositum. [5] Non abnuam praefecturas et consulatus multis esse delatos, sed iis post emensos labores honos quasi debitus restitutus est; mihi, cum iam honorem adeptus sim, nunc demum ut meruerim laborandum est. Versa ratione temporum, permutata munerum vice, modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum iam praemium ceperim. [6] O mihi festinae benivolentiae tuae gravissimum pondus ! Vereor ut aperte exprimere difficultatum mearum ordinem valeam. Facilius est, imperator, bonis artibus mereri consulem fieri quam industria et labore perficere ut videaris meruisse, cum factus sis.
32
[1] Absit, Auguste, et istud sancta divinitas omen avertat, ut tu a quoquam mortalium exspectes vicem beneficii! Verumtamen (quod solum vel accipere potest ista fortuna vel a nobis opibus tuis tribui) immortalitatem munerum tuorum colam officiis sempiternis. [2] Omne negotium, omne otium meum in ornandis rebus tuis celebrandisque ponetur; neque solum a vivente me ac vigente grati animi benivolentia declarabitur, sed etiam cum me anima defecerit monumenta tui in me beneficii permanebunt. [3] In referenda autem gratia, sanctissime imperator, hoc tibi polliceor semperque praestabo, mihi neque in suggerendis consiliis veritatem neque in adeundis, si res poposcerit, periculis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica teque laedendis libertatem neque in laboribus perferendis industriam neque in augendis imperii tui commodis grati animi benivolentiam defuturam, idque omni vitae meae tempore summis opibus enisurum elaboraturum effecturum ut honores in me tui non, quia necesse fuerit, ad quemcumque delati, sed, quia ita oportuerit, recte positi et ratione conlocati esse videantur.
IV (X). NAZARII PANEGYRICVS DICTVS CONSTANTINO IMPERATORI
1
[1] Dicturus Constantini augustissimas laudes, qui tantum ultra omnium saeculorum principes eminet quantum a privatis ceteri principes recesserunt, et dicturus in coetu gaudiorum exsultantium et laetitiae gestientis, quam cumulatiorem solito beatissimorum Caesarum Quinquennia prima fecerunt, sentio nullam eloquentiam nec optari nec concipi posse quae dignam adferat aut tempori gratiam aut materiae copiam aut vestris studiis facultatem. Iactat quippe se nunc cum maxime alacris omnium ac beata devotio. [2] Nec operta mentium rimari necesse est; exstat in vultu cuiusque hilaritatis publicae decus, et in serenis frontibus animorum indicia perleguntur. [3] Non enim se capit exundantis laetitiae magnitudo, sed dedignata pectorum latebras ita multa et candida foris prominet ut intellegatur non ingentior esse quam verior. Nec vero mediocribus bonis gaudent, qui exsultandi modum non habent.
2
[1] Fruimur nos quidem praesentium maxima voluptate, sed lenocinatur his iam futuri ratio, et quae temporibus disparata sunt animorum praesumptione iunguntur. [2] Quintum decimum maximus princeps salutaris imperii degit annum, sed auguramur iam Vicennalia et venturi fidem superiorum felicitate sancimus. [3] Quinquennalia beatissimorum Caesarum occupatos <nos> in gaudiis habent, sed iam in destinatis decenniis vota properantia et spes volucres constiterunt; horum dehinc compotes propagabimus optabilis boni seriem. [4] Ita omnia quae ex principibus nostris prospere veniunt continuatos fructus ferunt, nec magis recepta delectant quam exspectata iuverunt. [5] Verum quid agimus vicenis aut iam tricenis annis circumscribendo quae aeterna sentimus? Ampliora sunt merita principum quam optata votorum. [6] Eat quin immo in immensum felicis cursus imperii, nec humanorum terminos curent qui semper divina meditantur. Certe cupitorum inriti non sumus qui, cum optemus maxima, id faciamus <non> benignius quam securius, quod propter caelestem in illos favorem tam certa adipiscendi spes est quam optandi soluta libertas. [7] Has igitur gratulationes, quae praesentibus excitantur quaeque superiorum memoria vigent aut quas in posterum redundaturas cogitatio avida depascitur, quis omnium queat flagrantissimis audientium studiis satisfacere dicendo? [8] Iam vero, cum publicas tantum utilitates amplecti velim et unusquisque privatim suas cogitet, tremebunda proferetur oratio, quae tacita reputatione vincenda est. [9] In ipsis etiam publicis gestorum ingentium professa laudatio augendi <cum> cupiditatem prae se ferat, non iniuria minuendi metum faciunt quae spem amplificationis ex magnitudine sustulerunt.
3
[1] Quis, oro, Constantine maxime (praesentem enim mihi adloqui videor qui, etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes), quis, inquam, adspirare laudes tuas audeat aequiparandi magis spe quam gratia non tacendi? [2] Quis tam potens fandi, cuius copia tam larga tam felix, quae, cum virtutes tuas attrectaverit, non aut circumventa numero desperato exitu stupeat aut obteratur magnitudine aut splendore obsolefacta tantum nitoris habeat quantum ex rerum luce collegerit? [3] Cuius cum divina virtus et eius misericordia comes appendixque victoria urbem Romam non praecipitantem exceperit, sed adflictam ac plane iacentem excitarit recrearit erexerit, cumque aliae felicissimae tuae prius ac deinceps expeditiones non minus in sese operis amplexae sint quam ex ipsis faucibus fati Roma servata, quid dignum magnitudine tua excogitari ac dici potest, in cuius laudibus id maximum non est quod in terrarum orbe primarium est? [4] Nobilissimorum quoque Caesarum laudes exsequi velle studium quidem dulce, sed non et cura mediocris est, quorum in annis pubescentibus non erupturae virtutis tumens germen, non flos praecursor indolis bonae laetior quam uberior apparet, sed iam facta grandifera et contra rationem aetatis maximorum <quorum>que fructuum matura perceptio. [5] Quorum alter iam obterendis hostibus gravis terrorem paternum, quo semper barbaria omnis intremuit, derivare ad nomen suum coepit; alter iam consulatum, iam venerationem sui, iam patrem sentiens, si quid intactum aut parens aut frater reservet, declarat mox victorem futurum, qui animo iam vincit aetatem. [6] Rapitur quippe ad similitudinem suorum excellens quaeque natura, nec sensim ac lente indicium promit boni, cum involucra infantiae vividum rumpit ingenium. [7] Vnde enim principis maximi tam effusus in liberos animus, nisi iam quod in illis simulacrum sui conspicit?
4
[1] Commendet inferioribus suos sola necessitudo naturae, et qualescumque diligant qui in illis quod ex se desiderent non habent: praestantissimum principem hoc maxime iuvat quod in annis primoribus iam sunt ductae lineae quibus virtutum suarum effigies possit includi, et pater optimus, sed melior imperator, non tam sibi quam rei publicae gaudet, cum liberos sibi similes intuetur. [2] Quibus ad perficienda quae ingenerata sunt bona non segnis virtutum opifex disciplina coniungitur, ut spes aequiparandi patris certa sit; quippe indoles similis, sed sub eodem magistro discendi fortuna felicior. [3] Ipsum a tenero intuentes, in ipsum oculis ac mente conversi, nihil ab eius contemplatione deflectunt, incerti mirentur an diligant, nisi quod necesse est utrumque permixte simul fieri; nam et amor factorum commendator est, unde nascitur admiratio, et facta cum mira sunt amorem invicem creant. [4] Ita spectantibus liberis, quidquid ab eo pulcherrime geritur, cum propter ipsum magis placuit, tum studio imitationis inolescit. [5] Iam tibi quidem in erudiendo, imperator optime, non omnia proponebantur quae sequi velles, nisi quod recte factorum contemplator acerrimus, si quid secus fieret, a spectandi cura pudentes oculos abstrahebas. Dabit enim veniam clementia tua, si audaciorem veritas facit.
5
[1] Existimare quidem de principibus nemini fas est. Nam et in vestibolo suo inquirentem repellit obiecta veneratio, et si qui intuentes propius adierunt, quod oculis in solem se contendentibus evenit, praestricta acie videndi facultate caruerunt. [2] Verum tu facis, principum maxime, ut patere videantur quae obstructa prius fuerant, qui tam optas totus videri quam ceteri recusabant. [3] Non terror obtentu est nec occultandis quae plerumque intrinsecus latent demorandoque adspectu ostentatio speciosa perhibetur. [4] Obtutus hominum benignus receptas, nec intuentem iniquus fulgor retundit, sed serenum lumen invitat. Nunc denique intellegimus quae desideranda in prioribus fuerint, postquam ea quae operta in ceteris veriti sumus in te reserata veneramur. [5] Igitur, ut facitis, beatissimi Caesares, per omnes paternarum laudum vias ite securi. [6] Non simplici quidem itinere numerosae eius virtutes ingrediuntur, sed omnia ad eundem gloriae exitum ferunt. Nullae cupiditatum deflexiones, nullus erroris anfractus, ut verenda progredientibus non sit dispendiosa revocatio. [7] Itaque maturiorem cursum instituistis qui moram considerandi itineris non habetis. [8] Sed mihi circumvento hac ipsa rerum copia, quae potissimum capessenda sit via, qui aditus fiat, incertum est: ita se multa offerunt specie paria, magnitudine congruentia.
6
[1] Verum ut in magnis domibus interiorem ornatum vestibula ipsa declarant, sic nobis venturis ad ingentium virtutum stupenda penetralia debet laudationis ingressum et praedicationis ianuam Roma praebere. [2] Quae demersa quondam tyrannidis impiae malis et quo maior eo miserabilior maiestatis pristinae decus ad misericordiae ambitum conferebat, tibi tamen, Constantine maxime, etiam in illa sui sorte venerabilis, quod quos impense amamus observantia illorum integra est, etiamsi dilapsa fortuna est. In abiectos officia gratiora sunt quae non ex misericordia sed ex honore venerunt. [3] Sed nimirum recte a sapientibus ponitur conexio inter se apta virtutum. Sic enim mutuo et opera iuvant et fructum operae partiuntur, ut facile appareat inseparabilis et indiscreta permixtio. [4] Gessisti bellum, imperator maxime, quod tibi non minus honos Vrbis imposuit quam eiusdem aerumna persuasit. [5] Itaque non plus ex eo laudis fortitudini tuae datum quam pietati tributum est quod, dum scelestos persequeris, miseros liberasti. [6] Constituta enim et in perpetuum Roma fundata est, omnibus qui statum eius labefactare poterant cum stirpe deletis.
7
[1] Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec Fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid adglutinat, victorum laetitiam vulneravit; sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria, ut credas non bello ancipiti dimicatum sed solas impiorum poenas expetitas. [2] Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat, ut iam coeperit non virtutis magis quam integritatis esse victoria. [3] Spectat enim nos ex alto rerum arbiter deus et, quamvis humanae mentes profundos gerant cogitationum recessus, insinuat tamen sese totam scrutatura divinitas; nec fieri potest ut, cum spiritum quem ducimus, cum tot commoda quibus alimur divinum nobis numen impartiat, terrarum se curis abdicaverit, nec inter eorum vitas diiudicet quorum utilitates gubernat. [4] Illa igitur vis, illa maiestas fandi ac nefandi discriminatrix, quae omnia meritorum momenta perpendit librat examinat, illa pietatem tuam texit, illa nefariam illius tyranni fregit amentiam, illa invictum exercitum tuum tot victoriarum conscientia plenis pectoribus ardentem tantis insuper viribus iuvit, quantas praestare aut deus potuit aut amor tuus debuit, ut horrendas acies, ut incognita ferri et corporum robora fulmineus miles everteret, ut, quidquid instruxerat diuturni sceleris longa molitio, felici congressione consumeres.
8
[1] O tuam, imperator, non victoriam magis quam clementiam praedicandam! Gravate apud animum tuum etiam mali pereunt. [2] Invitus pugnasti qui tam facile vincebas. Iamdudum quippe pervideras hominem non imperando habilem, non tantae maiestatis capacem, quod magnitudo male crediti muneris extra animi angustias effluebat. Quam qui tueri nequeunt, ubi sub tanto onere fortunae infirmitas lapsa est, faciunt licentiam de potestate. [3] Quid ego referam infelicium indignissimas caedes, quid inexpletos libidinum pastus, quid miseras patrimoniorum direptiones? [4] Sileantur haec sane, non tantum ne sopitam malorum memoriam oratio mea suscitet, sed ne sanctissimas principis laudes, dum aliena vitia depromimus, sermo talis incestet. [5] Incrementum quidem adeptae felicitatis est malorum commemorata depulsio; verum ut in segetibus, etiamsi multa quae humum obsederant industria revellenda sunt, laborem tamen purgati soli nesciunt qui fructus editos intuentur, sic Constantini laudibus satis est, dum efflorescentia bona cernimus, ne mala excisa reputemus.
9
[1] Ferebas tamen, imperator, ferebas illum in tantis malis ludentem et, cum omnia tu scires, vota hominum coniventi patientia fatigabas, qui ne sic quidem iniuste arma caperes, etsi nondum ab homine lacessitus, iam tamen vitiorum eius inimicus, [2] sed (quod erat consentaneum clementiae tuae) experireris remedia molliora ut, quod leniri quam resecari malles, mitior medicina sanaret. [3] Quin extorques animo tuo et conveniendi studium et concordiae voluntatem, si concordiam quam veniam appellari fas est, cum qui potest vincere optat ignoscere. Et non dubito quin hanc rationem caelestis prudentia tua duxerit, quod coniunctione sua flagrantissimas hominis cupiditates vel exstingueret penitus vel modice temperaret. [4] Nulla quippe est libido tam vecors quam non capiat cum in consortium temperantia venerit; deicit oculos deformis ignavia ubi ei pulchritudo virtutis obiecta est. [5] Tergiversari atque haerere petulantiam videas, gravitate modestia et decore confusam, ut appareat te, imperator optime, concordia impetranda non illi impunitatem vexandae Vrbis daturum, sed leniorem petisse victoriam, cum malles vitia eius quam arma superare.
10
[1] Sed profecto nulla vi possunt coire quae naturali divortio dissident, nec ulla tam fidelis est copula quae in diversum tendentia nexu suo teneat. [2] Perpendit scilicet secum excellens prudentia tua eique semper pietas applicata omnes concordiae commoditates: illam esse fundamentum ac radicem otii, bonorum civilium seminarium, quietis publicae segetem et almam pacis altricem. [3] Sed o quam aeger est ad honestatem recursus his qui iam gradum ex nequitia protulerunt! Vocas ad societatem; appetitum tuum refugit aversatur horrescit, nihil sibi putat tecum commune quia nihil simile est. Iam certe quiescere virtuti integrum non est; [4] nam bellum animo gerere armis abstinentem non concordiae ratio est sed ignava dissensio.
11
[1] Licet non sit in his ratio desideranda qui semel de via praecipites ire coeperunt, mirari tamen <satis> non queo, cur id delatum non amplexus sit, quod impudens esset si auderet optare. [2] Vtrum Vrbis funestam illam lacerationem lente ac remisse te laturum putavit? Sed natura fert ut iniuriae eius quem diligas, etiam si re ipsa graves sunt, fiant tamen amore graviores. [3] An credidit conserenda manu non inferiorem? Hoc vero quam opinari non potuerit exitus docuit, cum signis tam saepe conlatis nihil umquam fuerit quod aut spes aucuparetur aut fortuna promitteret. [4] Dolis, credo, existimavit decipi posse. Sed non virtus tua de congressione quam prudentia est de fraude securior. Quis enim ad praesentiendum sagacior? Quis vigilantior ad videndum? Quis contempletur praesentia acrius, ventura prolixius, ambigua certius, captiosa felicius? [5] Non hinc tecum Lynceus ille certaret qui, ut poetae ferunt, parietum saepta et arborum truncos visu facile traiciebat, aut etiam ille quem eadem vetustas locuta est, cum in Siciliensi specula constitisset, conspicari solitum naves quae Africae portum subirent, cum prospectum hominis non aer offusus quem crassiorem exalatio maris faceret, non tantum disiunctarum regionum longinquitas impediret.
12
[1] Cum spes omnis frigere debuerit et voluntas pacificandi alienata sit, quis dubitet divinitus armis tuis deditum, cum eo dementiae processerit ut ultro etiam lacesseret quem ambire deberet? [2] O quam acres dolorum aculeos habes, contumelia quam imponit inferior ! Ecce enim, pro dolor! (verba vix suppetunt), venerandarum imaginum acerba deiectio et divini vultus litura deformis. [3] O manus impiae, o truces oculi! Ita non caligastis? In quo lumen mundi obscurabatis, meritas ipsi tenebras non imbibistis? Commovere tandem, conscia virtus, nec permittas hoc furori cui de te aliud non licebat. [4] Sed quid tandem adsequeris, caeca dementia? Aboleri vultus hic non potest. Vniversorum pectoribus infixus est, nec commendatione cerae ac pigmentorum fucis renitet sed desiderio efflorescit animorum. Vna demum Constantini oblivio est humani generis occasus. [5] Nunc vero commendabiliorem iniuria tua faciet patientiam eius: avidius expetent quem pictura non reddit. Flagrantiora sunt animorum desideria, cum oculorum solacia perdiderunt.
13
[1] Nihil profecto gravius, nihil miserius, Roma, doluisti. Quamvis recondita alte magis gemeres, et ingestos cotidie luctus callo quodam obduratae patientiae sustineres, confessus est se inconsultior dolor nec timuit deprehendi, et male clausi signa maeroris per vultus indices exierunt. [2] Hoc enim, Roma tot vulneribus scucia, vindicari volebas, cum tamen praestantissimus princeps iniuriae suae neglegens ulcisci tuas mallet. [3] Ita ambo, benigni ratiocinatores officiorum, paria fecistis, tu voto quo solo valebas, ille amore pariter et facultate, ut tantum bonorum tibi tribueret quantum te sibi velle recognosceret. [4] Pugnasti igitur, imperator, coactus quidem, sed hoc maxime victoriam meruisti quia non desiderabas. Optasti pacem, sed ignosce si plus omnium vota valuerunt. [5] Nec illa divinitas obsecundare coeptis tuis solita in hoc refragata est, sed aliquid ex sententia tua non dedit, ut plus pro meritis inires. Negata est concordia cui erat parata victoria.
14
[1] In ore denique est omnium Galliarum exercitus visos, qui se divinitus missos prae se ferebant. [2] Et quamvis caelestia sub oculos hominum venire non soleant, quod crassam et caligantem aciem simplex illa et inconcreta substantia naturae tenuis eludat, ibi tamen auxiliatores tui adspici audirique patientes, ubi meritum tuum testificati sunt, mortalis visus contagium refugerunt. [3] Sed quaenam illa fuisse dicitur species, qui vigor corporum, quae amplitudo membrorum, quae alacritas voluntatum? Flagrabant verendum nescio quid umbones corusci et caelestium armorum lux terribilis ardebat; tales enim venerant, ut tui crederentur. [4] Haec ipsorum sermocinatio, hoc inter audientes serebant: «Constantinum petimus, Constantino imus auxilio». [5] Habent profecto etiam divina iactantiam et caelestia quoque tangit ambitio: illi caelo lapsi, illi divinitus missi gloriabantur, quod tibi militabant. [6] Ducebat hos, credo, Constantius pater, qui terrarum triumphis altiori tibi cesserat, divinas expeditiones iam divus agitabat. Magnus hic quoque pietatis tuae fructus: quamvis particeps caeli, ampliorem se fieri gratia tua sensit, [7] et cuius munera in alios influere iam possent, in eum ipsum tua munera redundarunt.
15
[1] Cedat tibi non recentium saeculorum modo sed totius memoriae vetustas, quamvis illa recti appetens et nullo umquam in officio depravata glorietur penes se sanctitatis famam stetisse. [2] Sed negleguntur praeconia hominum, ubi quaeruntur iudicia divina. [3] Illi igitur veteres, laudati vitae moderatores, qui refrenandis cupiditatibus restricte contenteque vixerunt, quorum omnis aetas armis conterebatur, quando tantam in proelio divinam opem pro merito integritatis habuerunt ut, qui longe a virtutibus tuis distant, in proximo saltem iustitiae gradu reponantur? [4] Romano quodam in bello ferunt duo cum equis iuvenes exstitisse spectandos forma pariter ac viribus, qui in dimicando praeter ceteros insignes fuissent. Iussu imperatoris ad remunerandam industriam requisitos, ubi nulli inveniebantur, fides habita est divinos fuisse, quod cum laborem sedulo communicavissent, laboris pretium respuerunt. [5] Equidem historiae non invitus adsentior: neque enim in hoc veri interpolatrix tenenda quae se non vanam antiquitatis nuntiam pollicetur. Sed tamen illi qui hoc annalium monumentis inligaverunt, verebantur ne apud posteros miraculi fides claudicaret. [6] Estote, o gravissimi auctores, de scriptorum religione securi: credimus facta qui maiora nunc sensimus. Magnitudo principis nostri gestis veterum fidem conciliat, sed miraculum detrahit. [7] Pro auxilii copia negotiorum ratio metienda est. Duo quondam iuvenes, sed nunc exercitus visi; hoc certe uberius nec infirmius veritate. Stat argumento duplici fides nixa: sic Constantinus iuvari meruit, sic debuit Roma servari.
16
[1] Magnum hoc, imperator maxime, sed de tua pietate non mirum. Adesse tibi in omnibus summam illam maiestatem quae te circumplexa tueatur, coniectura mentium tenebamus, etsi nondum ad fidem patebat oculorum. [2] Etenim cum mens tua mortali contagione secreta, pura omnis, funditus sincera, ubique se promerendo deo praestet, cum gloria tua humanum modum supergressa sit, quis est omnium quin opitulari tibi deum credat, cum id et vita mereatur et rerum gestarum magnitudo testetur? [3] Parumper igitur ab instituto cursu non ingrato deverticulo recedamus. Tenebo hunc orationis modum ut nec inhumane de praeteritis muta sit nec odiose instantibus obloquatur. [4] Tu, imperator optime, inito principatu, adhuc aevi immaturus sed iam maturus imperio, ostendisti cursum aetatis non exspectandum in festinatione virtutis. [5] Tu exinde domi militiaeque iuxta bonus nusquam gradum extulisti, quin ubique te gloria quasi umbra comitata sit. Tu ferocissimis regibus Ascarico et comite suo captis tanta laude res bellicas auspicatus es, ut eam inauditae magnitudinis obsidem teneremus. [6] Vt Herculem ferunt adhuc tenerum atque lactantem duos angues manu elisisse, ut iam infantulo indoles futuri roboris emicaret, sic tu, imperator, in ipsis imperii tui cunabulis, quasi geminos dracones necares, per saevissimorum regum famosa supplicia ludebas.
17
[1] Franci ipsi praeter ceteros truces, quorum vis cum ad bellum effervesceret ultra ipsum Oceanum aestu furoris evecta, Hispaniarum etiam oras armis infestas habebant. Hi igitur sub armis tuis ita conciderunt ut deleri funditus possent, nisi divino instinctu, quo regis omnia, quos ipse adfeceras conficiendos filio reservasses. [2] Quamquam ad gloriam vestram fecunda malis suis natio ita raptim adolevit robusteque recreata est, ut fortissimo Caesari primitias ingentis victoriae daret, cum memoria acceptae cladis non infracta sed asperata pugnaret. [3] Differamus parumper Italicas expeditiones quibus Segusiensium civitatem, quae superatis Alpibus Italiae claustrum obiecit, cum vi et virtute velut ianuam belli refregisses, iride per obiectas acies, per exercitus obvios usque ad Romana moenia inoffensus victoriarum impetus percucurrit.
18
[1] Quid memorem Bructeros, quid Chamavos, quid Cheruscos Lancionas Alamannos Tubantes? Bellicum strepunt nomina, et immanitas barbariae in ipsis vocabulis adhibet horrorem. Hi omnes singillatim, dein pariter armati conspiratione foederatae societatis exarserant. [2] Tu tamen, imperator, cum tantam belli molem videres, nil magis timuisti quam ne timereris. Adis barbaros et dissimulato principis habitu quam proxime poteras, cum duobus accedis. [3] Numquam est excelsior principatus quam cum se publico submittit officio. Facis verba, spem illorum agitas et versas credulitatem, negas te esse praesentem. [4] O vere caeca barbaria, quae in illo vultu signa principis non videris, quem ne sic quidem senseris, cum intra iactum teli securus sui staret, Constantinum esse! Qui hoc poteras non timere, dubitare quisquam potest te per omnia subnixum deo vadere? Invictos ducis et solus timeris. [5] Tot regna, tot populi et tantarum nationum congregatio indignam se viribus tuis putat, quem credit absentem. Tibi tamen incrementum laudis ex multiplicatione terroris est. Magnificentius congregata obteris quae scrupulosius dispersa sequereris. [6] Innumerae simul gentes ad bellum coactae, sed uno impetu tuo fusae, dum conlativam vim comparant, compendiosam victoriam praestiterunt.
19
[1] Vno hoc bello, si debitis laudibus immorari vacaret, dies integer conderetur. Nunc ita omnia praetervolans tetigit oratio, ut victoriarum tuarum non summam evolveret sed ornamenta monstraret. [2] His rebus semper e re publica gestis tanta vi tantoque successu ut numquam virtus tua intremuerit, prudentia haeserit, felicitas claudicarit, satis, ut opinor, probatum est perpetuam in te benignae maiestatis opem fluere, ut caelestes exercitus tui non tunc primo missi sed tum demum intellecti esse videantur. [3] Talis igitur ad liberandam Italiam et tam tutus accedis, ut, cum res bellica caecos habeat eventus, in te tamen dimicandi voluntatem pro victoriae pignore teneres, etiamsi abessent auxilia divina. [4] Aderat enim robustus et florens, plenus virium animi plenus exercitus, laetus armis et militiae munia exsequens studio magis quam necessitate, quippe cui stipendia sint pauciora quam proelia (cum dico proelia, significo victorias), praeterea tam amans tui quam tibi carus. [5] Ignosce enim, superba Virtus: quantumvis fiduciae et spiritus capias, amor principis facit militem fortiorem.
20
[1] Antiqua admodum res est quam proferam, sed non indigna memoratu. Illyrii quondam despicientes Aeropi regis infantiam Macedonas bello lacessierunt. Et prima quidem congressio secundum illos fuit; verum Macedones cum bellum reficerent, regem suum in cunis ad aciem detulerunt. [2] Cum illos ira, hos miseratio, illos signorum cantus, hos pueri vagitus accenderet, mutata est ratio certaminis: vicerunt qui amore pugnabant. [3] Quanto igitur est amor fidelior accepti beneficii memoria quam praesumptione futuri, quod illic percepta res iuvat, hic exspectata blanditur, tanto tui animosius dimicaverunt qui non puero spem gratiae munerabantur, sed principi post natos homines benignissimo meriti debitum rependebant.
21
[1] Primam igitur Segusiensium civitatem, quam primam iter dederat, victoria facilis amplexa est. Quae resistendi pertinacia ita in se imperatoris vim convertit ut pietatem tamen non alienaverit. [2] Nam cum introitus vi manu quaereretur, et portarum inflammatio ignem late distulisset, cuius facilis per adiuncta contagio pastu pestifero valescebat, maxima benignissimi imperatoris fuit cura, non modo ut incendium non adiutum senesceret, sed oppressum emori posset; et longe operosior clementia eius quam fortitudo perspecta est, cum plus in conservanda urbe quam in capienda fuerat laboris oreretur. [3] Itaque digrediens sic civitatem cupidam sui fecit, ut eam ad omne obsequium non victoriae metus componeret sed admiratio lenitatis.
22
[1] Optima esse aiunt remedia quae ad usum corrigendi nostri ex aliena calamitate nascuntur; verum animus pravitate velut morbo impeditus dilectum boni non habet. [2] Ecce iam apud Taurinos venientem pugna gravior exspectat; nec Segusiensium vastitas monet ut sibi caveant, nec cogitant quo cum principe res futura sit, quod neque vis eius resistendi spem faciat nec mansuetudo rationem. [3] Campum late iacentem tantus miles oppleverat, ut non improbaret fiduciam qui instructos videret. [4] Quae enim illa fuisse dicitur species, quam atrox visu, quam formidolosa, operimento ferri equi atque homines pariter obsaepti! Clibanariis in exercitu nomen est: superne hominibus tectis, equorum pectoribus demissa lorica et crurum tenus pendens sine impedimento gressus a noxa vulneris vindicabat.
23
[1] Te tamen, imperator, non terruit nec quod tanto numero duplicabat armatura terrorem nec quod vim armis numerus addebat. [2] Certum est enim pro negotii modo animosam esse virtutem, quod ex serie rerum captum suum temperat: in parvis prope ad securitatem remissa, in mediocribus modice intentior, ubi magna venerunt iuxta magnitudinem exanclandi operis erigitur. [3] Illa armorum ostentatio et operti ferro exercitus, qui imbelles oculos vulnerassent, invictas mentes incitaverunt, quod imbutus imperatoris exemplo totis animis eius miles ardescit, cum invenit hostem, quem vinci deceret. [4] Catafractos equites, in quibus maximum steterat pugnae robur, ipse tibi sumis. His disciplina pugnandi ut, cum aciem arietaverint, servent impressionis tenorem, et immunes vulnerum, quidquid oppositum, sine haesitatione perrumpant.
24
[1] Sed tu, imperator prudentissime, qui omnes bellandi vias nosses, opem ex ingenio repperisti: [2] quod tutissimum eludere quos est difficillimum sustinere. Diducta acie inrevocabilem impetum hostis effundis; dein quos ludificandos receperas, reductis agminibus includis. Nil proderat contra tendere, cum ex industria tui cederent; flexum ad insequendum ferreus rigor non dabat. [3] Ita nostri proditos sibi clavis adoriuntur, quae gravibus ferratisque nodis hostem vulneri non patentem caedendo defatigabant ac maxime capitibus afflictatae, quos ictu perturbaverant, ruere cogebant. [4] Tunc ire praecipites, labi reclines, semineces vacillare aut moribundi sedilibus attineri, permixta equorum clade impliciti iacere, qui reperto sauciandi loco passim equitem effreni dolore fundebant. [5] Ad unum interfectis omnibus, tuis integris, horrorem armorum ad miraculum victoriae transtulerunt, quod qui invulnerabiles habebantur sine tuorum vulneribus interissent. [6] Antoninus imperator in toga praestans et non iners nec futtilis bello, cum adversum Parthos armis experiretur, visis catafractis adeo totus in metum venit, ut ultro ad regem conciliatrices pacis litteras daret. [7] Quas cum rex immodicus animi respuisset, insolentia quidem barbari debellata est, sed patefactum est in his armis tantam inesse violentiam ut eam et vincendus fideret et superaturus timeret.
25
[1] Quid ego referam post tantam et tam gravem pugnam, quod apud Brixam magnus quidem et acer equitatus esser fuga quam vi sua tutior et primo impetu tuo pulsus Veronam usque contendit ad praesidia maiora? [2] Neque id dedecori fuit, quod excusati fugiunt qui tibi cedunt. Contingat quin immo miserae timiditati res ostentanda, fuga quae habuerit dignitatem. [3] Ipsa autem Verona referta immanibus copiis, quas in unum adventus tui formido conduxerat, cum multorum iam clades accepisset, facta est parumper metu cautior, non ratione felicior: muris se ab impetu vindicant. [4] Aderat quidem Ruricius, experientissimus belli et tyrannicorum ducum columen, per tota admodum moenia magna vis hominum; sed apud Brixam plerique iam fracti. Vt in corpore, cum aliqua pars aegra est, valitudo omnis contaminari solet, sic illius multitudinis portio malo affecta totum <in> exercitum timoris contagium dissiparat. [5] Quam faciles lapsus infirmitas habeat, cum eam intempestiva movit audacia, cum saepe alias tum maxime in illa obsidione perspectum est. [6] Clausi impetum faciunt, et qui se aliquamdiu latendo a morte defenderant, facta pugnandi causa, poenas eruptionis temerariae pependerunt. [7] Idemque Ruricius magna suorum clade reiectus in moenia, spe iam lassa et adhuc mente vesana, cum se Verona proripuisset, novos eodem egit exercitus, et praecipitante iam die bellum non detrectavit pugnae avidior quam salutis. Sed eum exitus magis quam merita fefellerunt; nam furorem mors domuit, quem non potuerat nec considerati ratio nec victi formido sanare.
26
[1] O nox illa aeternis saeculis monumentisque mandanda! cum spissis tenebris <de> congressu Fortunae totum liceret, tu tamen, imperator, non intutior tempore quam deo tectior, saevissimo hosti multus instares et libertate caedis exsultans donum noctis duceres quod pugnantem nemo servaret. Per infestas acies interritus vadis, densissima quaeque perrumpis deicis proteris. [2] Mortis decus perdunt quos ignoratus adfligis, nisi quod te ipsa vis tua cogit agnosci. Nihil enim te permovent tubarum fractae voces, horrendus militum clamor, permissa casibus vulnera, inlisi cominus gladii, cadentium graves gemitus, arma late strepentia et in unum quendam sonitum diversi fragoris acta confusio, quod haec omnia aut virtus neglegit aut ira non sentit. [3] Nox ipsa, iustissima bellantibus causa terroris, vehementiorem te agendis stragibus fecerat. Quod solum enim virtutis tuae impedimentum est, miserationem tenebrae non habebant, ut intellegi liceat quantum illo in bello vis tua perfecerit pietate non retenta et maiestate secura. [4] Proelio vix multa nocte confecto fessus caedibus, anhelus ex bello, cruore oblitus sed hostili, ad obsidionis vigilias recurrebas. [5] O Fortuna! O praepotens Roma! Quam tu umquam gratiam pro tantis his laboribus referes? nisi quod indulgentissimus princeps, tamquam hoc ipsum tibi debeat, eo cariorem habet quo maiore labore servavit.
27
[1] Et quoniam me ad Vrbis commemorationem fors quaedam intulit, non rerum ordo deduxit, neque revocari inde orationem fas est quo iamdudum contenta veniebat, praetereo te, Aquileia, te, Mutina, ceterasque regiones quibus propter insecutas incredibilium bonorum commoditates gratissima fuit ipsius oppugnationis iniuria. [2] Senserunt enim translatis ad fortissimum principem fortunarum suarum gubernaculis quam facile omnia ad salubrem cursum redirent, quae ita deferebantur ut mox aut malorum omnium scopulis inliderentur aut miseriarum vadis adhaerescerent. [3] Praetereo, inquam, et haec et alia complura quorum est et singillatim onerosa moles et omnium simul acervus onerosior. [4] Nam quae diducta ferre nequeas, his congregatis subire spei importunioris est quam fiduciae promptioris. [5] Recuperata igitur Italia hic primus fuit liberandae Vrbis gradus et ad victoriam facilis ascensus, quod illum semper exedendae Vrbis visceribus inhaerentem ex adsuetis latebris vis divinitatis excussit. [6] In quo quidem tantum momenti fuit ad perficiendae rei facilitatem, ut non tam gloriandum sit virtuti tuae, praestantissime imperator, quod eum viceris quam gratulandum felicitati quod ad pugnam potueris evocare.
28
[1] Non enim casu, non fiducia factum putemus ut ultro etiam exercitum educeret adversum eum cuius adventus stridorem ipsum perhorresceret, nisi animum iam metu devium infestior deus et pereundi maturitas perpulisset; quod ipsa ratio disponendi exercitus docuit illum mente perdita implicatoque consilio, cum eum pugnae locum caperet ut interclusa fuga moriendi necessitatem imponeret, cum spem victoriae non haberet. [2] Quod quidem imperatori nostro optandum largiter fuit, qui hoc uno maxime offenditur, si certamen lubricum faciat spes prompta fugiendi. [3] Relaxaverit acies aut frons impulsa titubaverit, fiducia manuum ad pedes migrat. Non amas, imperator, bella nisi ferventem hostem in gradu suo praecisa fuga teneas, ut aut ferro concidat aut miseratione servetur. [4] Apud Tiberim igitur suos instruit sic ripae locatos ut ultimorum vestigia praesagio quodam eventurae cladis unda fatalis adlueret, ita vero multitudine suppeditante ut ultra quam visus agi posset extenta acies pertineret, [5] non quo frons imbecilla tractu invalido duceretur, sed tanta subsidiorum atque ordinum confirmatione ut acies non porrectior quam robustior mirum utrumque praeberet, quod eam nec constipatio contraxisset nec longitudo tenuaret.
29
[1] Praetermittam hoc loco, Constantine maxime, disponendi militis tui miram incredibilemque rationem. Hoc enim persequi vellem, quem tenuisse locum caelestis exercitus dicam? — quamquam illos non arbitror stetisse nisi tecum. [2] Difficillimam enim pugnae panem tibi deligis et, tamquam pro fortunae gradu modus virium debeatur, ita inter tuos non vis principatu magis excellere quam labore. [3] Cumulatissimum quidem principia munus est, si manu cesset, non cessasse consilio; sed tu non segnior gerere quam iubere simul exercitus tuos monitu regis, opere iuvas, incendis exemplo. [4] Quod hic etiam facis promptius quam in ceteris proeliis, quod in praesenti erat tam ampla pugnae merces quam pugnator inlustris et statim Roma victoris. [5] Cuius rei cum imaginem cepi, dicturus horresco. Invadis primus aciem, solus inrumpis. Obumbrant euntem telorum inriti iactus, sonat ictibus umbo securus. His, quos trabalis hasta deiecit, insultans equus proterit. Fulget nobilis galea et corusca luce gemmarum divinum verticem monstrat. Auro clipeus, auro arma conlucent. O quantam vim possides, Virtus, quae in hoc habitu plus terroris praeferas quam decoris! [6] Secuti hunc ardorem fortissimi milites, et dignos se ductu eius imperioque testati sic viritim laboraverunt, quasi summa res singulorum manu teneretur.
30
[1] Non commemorabo hic tectas continuis stragibus ripas, non oppletum acervis corporum Tiberim et inter congestas alte cadaverum moles aegro nisu ac vix eluctantibus gurgitibus exeuntem, quodque illum ipsum tyrannum non mors virilis sed fuga turpis prodidit et digno ignaviae et saevitiae exitu fluctus sanguinei necaverunt. [2] Perstringi haec satis est, quod etiam pridie prolixius mihi dicta sunt neque pro dignitate exsequi copia est, et ne pugna raptim gesta diutius narrata quam confecta videatur. [3] O si nunc mihi facultas daretur sermonis pro rerum <modo> figurandi! Adhiberem omnes flosculos et abuterer exquisito quodam lepore ac venustate dicendi. [4] Iam strepitus Martii, iam tubarum sonores fest<is vocib>us et resultanti favore mutantur. Dicendus in Vrbem ingressus est imperatoris, et in exprimendo senatus populique Romani maximo gaudio ingrata, nisi et ipsa lascivit, oratio. [5] Nullus post Vrbem conditam dies Romano inluxit imperio, cuius tam effusa tamque insignis gratulatio aut fuerit aut esse debuerit; nulli tam laeti triumphi quos annalium vetustas consecratos in litteris habet.
31
[1] Non agebantur quidem ante currum vincti duces sed incedebat tandem soluta nobilitas. Non coniecti in carcerem barbari sed educti e carcere consulares. Non captivi alienigenae introitum illum honestaverunt sed Roma iam libera. [2] Nil ex hostico accepit sed se ipsam recuperavit, nec praeda auctior facta est sed esse praeda desivit et, quo nil adici ad gloriae magnitudinem <maius> potest, imperium recepit quae servitium sustinebat. [3] Duci sane omnibus videbantur subacta vitiorum agmina quae Vrbem graviter obsederant: Scelus domitum, victa Perfidia, diffidens sibi Audacia et Importunitas catenata. Furor vinctus et cruenta Crudelitas inani terrore frendebant; Superbia atque Adrogantia debellatae, Luxuries coercita et Libido constricta nexu ferreo tenebantur. [4] Sequebatur hunc comitatum suum tyranni ipsius taeterrimum caput ac, si qua referentibus fides est, suberat adhuc saevitia et horrendae frontis minas mors ipsa non vicerat. [5] Iaciebantur vulgo contumeliosissimae voces; nam et ludibriis oppressoris sui auspicari libertatem iuvabat et mira cum voluptate conceptus e vita terror insultatione interitus obterebatur.
32
[1] Quis triumphus inlustrior, quae species pulchrior, quae pompa felicior? [2] Dicam itaque, imperator, quo uno satis mihi videor divinam gloriam tuam significaturus. Quot in illo turpitudinum notas exstinxeras, tot in te laudum infulae refulserunt. [3] Fraudari indulgentissimus princeps ea gratia neminem voluit, quominus omnia, quae odium eius pervaserat, spectaculum tyrannici funeris expiaret. [4] Vbique iam quidem laetitiam gestae rei diffuderat Fama velox et ad celeritatem nuntii pinnata Victoria; insequebatur tamen uberiore cum gaudio ipsius rei fructus, quod ad animum languidius accedunt quae aurium via manant quam quae oculis hauriuntur. [5] Itaque tanti per Italiam concursus hominum excitabantur, tantae ex oppidis effusiones, ut facile anteacti terroris testificatio in praesenti exsultatione luceret. [6] Pari studio missum eiusdem tyranni ad permulcendam Africam caput, ut quam maxime vivus adflixerat laceratus expleret. Et nondum satis tempestivo mari adfuerunt tamen navigantibus felices aurae et fluctus secundi, beatissimamque victoriam ipsa etiam elementa iuverunt. [7] Caput, in quo titulus tantae laudis circumferebatur, reddidit Tiberis, prosecuti sunt venti, maria servarunt. [8] Quonam modo te, potens Africa, quanto laetitiae fremitu, quam insolenti voluptate iactasti! Nil quippe est immoderatius quam post longam tristitiam repens gaudium; impetu suo fervet, nec ut primum liberum, continuo defaecatum, statim purum est. [9] Nam ut fistulae, cum diu intersaeptae sunt, exitu dato quo largiores eo crassiores aquas evomunt, sic vota hominum metu interclausa turbidi aliquid egerunt cum cumulata ruperunt.
33
[1] Hae victoriarum gratulationes, nec minus uberes fructus reliquarum virtutum fuerunt. [2] Implicatam quidem atque obsitam Vrbem gravissimis malis evolverunt indefessa vis atque eximia fortitudo; sed quantum boni prudentia excogitavit, benignitas et clementia contulerunt ! [3] Quorum quid magis iuverit, difficilis existimatio est. Nam et calamitate obsessis finis est voti miseria liberari, et mox vacuitas miseriarum parum grata est, nisi laetitia consequatur. [4] Ita pro se quaeque officiis suis functae fortitudo et liberalitas imperatoris cumulatissimam Vrbis beatitudinem <iniuria> exhaurienda et congerendis commodis reddiderunt. [5] Facilior quidem, multo proclivior laedendi quam commodandi semper est via, vulnerare integrum quam sauciato mederi, dissipare apta quam divulsa componere; cessit tamen haec rerum condicio principi nostro. [6] Nam quidquid mali sexennio toto dominatio feralis inflixerat, bimestris fere cura sanavit. Sanavit, dico? Redintegratio status pristini permulcendo dolori satis est, non etiam arcessendae gratulationi; nec amplius postules quam ut eum sui non poeniteat qui solita <sedulitate> non modo id egit ut <res publica> recuperatis quae amiserat non doleret sed etiam ut novorum adeptione gauderet. [7] Praetereo privatim reddita omnibus patrimonia quos illa monstrosa labes extorres domo fecerat; praetereo, inquam, quia vix sufficit oratio facta publicitus explicare; quamquam, cum ex singulis sit coagmentata res publica, et quidquid in eam confertur ad omnes pro portione permanat et vicissim necesse est, quod singillatim omnes adipiscuntur, in commune rei publicae redundare.
34
[1] Iam illa vix audeo de tanto principe commemorare, quod nullam matronarum, cui forma emendatior fuerit, boni sui piguit, cum sub abstinentissimo imperatore species luculenta non incitatrix licentiae esset sed pudoris ornatrix. [2] Quae sine dubio magna seu potius divina laudatio, saepe in ipsis etiam philosophis non tam re exhibita quam disputatione iactata. [3] Sed remittamus hoc principi nostro, qui ita temperantiam ingenerare omnibus cupit, ut eam non ad virtutum suarum decus adscribendam sed ad naturae ipsius honestatem referendam arbitremur. [4] Quid? faciles aditus, quid? aures patientissimas, quid? benigna responsa, quid? vultum ipsum augusti decoris gravitate, hilaritate admixta, venerandum quiddam et amabile renidentem, quis digne exsequi possit? Quarum rerum miraculo sic omnes devinciebantur ut non tam homines dolerent quod illum tyrannum ita diu tulerant quam quod tali principe tam sero fruerentur.
35
[1] Longum est ex illo percensere beneficia principis, quae in orbem sine modo redeuntia contexta eius benignitate fulserunt, ita infinita numero, commodis magna, ut numquam oblivionem gratiae obductura sit vel multitudo omnium vel utilitas singulorum. [2] Sensisti, Roma, tandem arcem te omnium gentium et terrarum esse reginam, cum ex omnibus provinciis optimates viros curiae tuae pignerareris, ut senatus dignitas non nomine quam re esset inlustrior, cum ex totius orbis flore constaret. [3] Populi vero Romani vis illa et magnitudo venerabilis ad imaginem antiquitatis relata non licentia effrenis exsultat, non abiecta languide iacet, sed sic adsiduis divini principis monitis temperata est ut, cum ad nutum eius flexibilis et tenera ducatur, morigeram se non terrori eius praebeat sed benignitati. Placidam quippe rerum quietem et profundum Vrbi otium gentes perdomitae condiderunt. [4] Vacat remissioribus animis delectamenta pacis adhibere. Celeberrima quaeque Vrbis novis operibus enitescunt, nec obsoleta modo per vetustatem redivivo cultu insigniuntur, sed illa ipsa quae antehac magnificentissima putabantur nunc auri luce fulgentia indecoram maiorum parsimoniam prodiderunt. [5] Circo ipsi maximo sublimes porticus et rutilantes auro columnae tantum inusitati omatus dederunt, ut illo non minus cupide conveniatur loci gratia quam spectaculi voluptate.
36
[1] Tantorum Roma compos bonorum, quae quidem ei sunt cum toto orbe communia, haurit insuper ingentis spei fructum, quam propositam sibi ex Caesaribus nobilissimis habet eorumque fratribus. Quorum iam nomina ipsa veneramur, etsi vota nostra interim proferuntur. [2] Nec Lacedaemoniis magis licuerit hoc instituto rem publicam tueri suam, cum regem nisi ex stirpe Herculis non haberent: tuos, Constantine maxime, tuos liberos ac deinceps nepotes tecum optat, ut tanto a pluribus petantur quanto maiora noscuntur. [3] Declarant ecce rationem cupiditatemque votorum facta Crispi, Caesarum maximi, in quo velox virtus aetatis mora non retardata pueriles annos gloriis triumphalibus occupavit, cuius ita iam uberes scatent laudes ut plenae possent videri nisi (sic) coepisse et patrem cogitaremus. [4] Qui quidem nunc nobilissimus Caesar venerandi patris, fratrum suorumque omnium fruitur adspectu seque fruendum omnibus praebet. [5] Cruda adhuc hieme iter gelu intractabile, immensum spatio, nivibus infestum incredibili celeritate confecit, ut intellegamus alacritati eius nihil asperum, qui ipsam quam a suis petebat tam laboriosam instituerit voluntatem.
37
[1] Quae tuum, Constantine maxime, mite pectus inundavit gratulatio, cui tanto intervallo videre filium licuit, et videre victorem! [2] Narravit utique exhausta bella, et hoc ad tuam gratiam, non ad sui ostentationem: qualis excipiendo hoste, quam resistenti vehemens, quam facilis supplicanti. [3] Audivit haec frater intentus, et puerilem animum spes laeta et blanda gaudia titillarunt; cumque miraretur fratrem etiam sibi favit, quod ex annis eius quam proximus tantae gloriae esset agnovit. [4] Nunc te, Constantine maxime, omnes rogamus, cum praesentem laudaveris, cum iam rei publicae flagitanti, cum Gallis desiderantibus reddes, iterum atque iterum moneas revertentem (neque enim persuaderi facile potest) ut, si quando armis vestris contusa barbaria aliquid tamen moverit, sit ille animo, sit consilio tui similis; temperet modo dexterae, manu parcat, et sit aliquid quaesumus in quo te iterum nolit imitari. [5] Te vero, Constantine Caesar, incrementum maximum boni publici, quibus votis amplectitur Romana felicitas, quae de te tantum exspectat quantum nomine polliceris! Et licet aetas adhuc avocet ab imitatione virtutis paternae, iam tamen ad pietatem eius natura deducit: iam maturato studio litteris habilis, iam felix dextera fructuosa subscriptione laetatur. [6] Delegat multa indulgentissimus parens, et quae per te concedit referri ad gratiam tuam mavult.
38
[1] Quid igitur his temporibus fortunatius cum beneficio Constantini maximi qui tam mature nobis Caesares dedit, et utamur maximis eorum commodis et integra aetas supersit? Nihil imminuitur et plurimum sumitur ut, cum res largiter suppetat, spes tamen inlibata permaneat. [2] Quinquenniis igitur feliciter inchoatis, decennia Caesarum nobilissimorum ultra posteros nostros extendenda quam impense rogare et orare nos conveniat, ipsis bonis temporum et rei publicae utilitatibus admonemur. [3] Iacet in latere Galliarum aut in sinu suo fusa barbaria; Persae ipsi, potens natio et post Romanam magnitudinem in terris secunda, amicitiam tuam, Constantine maxime, non minus trepide quam amabiliter petiverunt. Nulla in terris tam ferox natio est quae te non metuat aut diligat. [4] Omnia foris placida, domi prospera annonae ubertate, fructuum copia. Exornatae mirandum in modum ac prope de integro conditae civitates. Novae leges regendis moribus et frangendis vitiis constitutae; veterum calumniosae ambages recisae captandae simplicitatis laqueos perdiderunt. [5] Pudor tutus, munita coniugia. Securae facultates ambitione sui gaudent, nec aliquis habendi quam plurimum metus, sed in tanta bonorum adfluentia magna verecundia non habendi. Hic denique status rerum est, ut obtinendae potius felicitatis votum geramus quam augendae cupiditatem. [6] Vnum modo est quo fieri possit Roma felicior, maximum quidem sed tamen solum, ut Constantinum conservatorem suum, ut beatissimos Caesares videat, ut fruendi copiam pro desiderii modo capiat, ut vos alacris excipiat et, cum rei publicae ratio digredi fecerit, receptura dimittat.
V (VIII). <INCERTI GRATIARVM ACTIO CONSTANTINO IMPERATORI>
1
[1] Si Flavia Aeduorum tandem aeterno nomine nuncupata, sacratissime imperator, commovere se funditus atque huc venire potuisset, tota profecto coram de tuis in se maximis pulcherrimisque beneficiis una voce loqueretur, tibique restitutori suo, immo (ut verius fatear) conditori, in ea potissimum civitate gratias ageret, cuius eam similem facere coepisti. [2] Sed quoniam id non potest (gestit animo quod natura non patitur), clamoresque suos, quibus cotidie laudes tuas tollit in caelum, exaudiri a te non sinit interiecta longinquitas sua, id quod fieri decebat, gaudiorum patriae meae nuntium sponte suscepi, ut essem iam non privati studii litterarum sed publicae gratulationis orator. [3] Volui enim, sacratissime imperator, cum in illo aditu palatii tui stratum ante pedes tuos ordinem indulgentiae tuae voce divina porrectaque hac invicta dextera sublevasti, numini tuo gratias agere. [4] Nec mihi verba quamvis imparato defuissent; quis enim aut praeparare se ad beneficia tam insperata potuisset aut ab tanta gratulatione cohiberet? [5] Sed habui rationem loci ac temporis, ne meus ille ardor animi studiumque dicendi tibi quidem (quod mihi ad immortalitatem sufficeret) probaretur, sed propter adsistentium paucitatem minus quam te dignum esset iret in populos, et te uno die de salute nostra multa tractantem moraretur oratio, quae pro magnitudine meritorum tuorum festinare non posset.
2
[1] Nunc itaque cum in hac urbe, quae adhuc adsiduitate praesentiae tuae prae ceteris fruitur (habebit enim felicitatis aemulam Flaviam nostram), totus tibi amicorum tuorum comitatus et omnis imperii apparatus adsistat, [ac] cum omnes homines omnium fere civitatum aut publice missi aut pro se tibi supplices adsint, dicam, imperator, ea quae libenter agnoscas et ceteri nobis indulta non crederent nisi te agnoscente dixissem. [2] Primum est autem, sacratissime imperator, in agendis gratiis ostendere id quod indultum sit non fortuitae felicitatis sed iustae fuisse clementiae. Nam cum omnes homines cura [non] indigentes iuvare boni sit principis, tum praecipue bene meritis et graviter adfectis subvenire sapientis est. [3] Quod cum ostendero non tam studio praedicandae patriae meae quam officio demonstrandae providentiae tuae, tum potissime beneficiorum tuorum magnitudinem [tuam] prosequar maiore voto quam ingenio. [4] Quaenam igitur gens toto orbe terrarum in amore Romani nominis Aeduis se postulet anteponi? Qui primi omnium inter illas immanes et barbaras Galliae gentes plurimis senatus consultis fratres populi Romani appellati sunt et, cum a ceteris a Rhodano ad Rhenum usque populis ne pax quidem posset nisi suspecta sperari, soli etiam consanguinitatis nomine gloriati sunt; [5] et nuper, ut media praeteream, divum Claudium parentem tuum ad recuperandas Gallias soli vocaverunt et ante paucissimos annos, quod maxime praedicandum, plurima patris tui beneficia partim rebus effecta perceperunt, partim animo significata laetantur.
3
[1] Fuit olim Saguntos foederata, sed cum iam taedio Punici belli novare imperium omnis cuperet Hispania. Fuit amica Massilia; protegi se maiestate Romani <nominis> gratulabatur. Imputavere se origine fabulosa in Sicilia Mamertini, in Asia Ilienses. Soli Aedui non metu territi, non adulatione compulsi, sed ingenua et simplici caritate fratres populi Romani crediti sunt appellarique meruerunt; quo nomine praeter cetera necessitudinum vocabula et communitas amoris apparet et dignitatis aequalitas. [2] Deinde cum finitimae nationes ipsi illi Romanae fraternitatis novae gloriae invidentes et usque in perniciem sui odiis incitatae Germanos sibi auxiliarios dominos invocassent, princeps Aeduus ad senatum venit, rem docuit, cumque idem oblato consessu minus sibi vindicasset quam dabatur, scuto innixus peroravit; [3] impetrata ope Romanum exercitum Caesaremque cis Rhodanum primus induxit. Semita enim Galliae usque ad id temporis Transalpina Gallia nominabatur; sed enim Aedui totum istud quod Rheno Oceano Pyrenaeis montibus Cottiis Alpibus continetur Romano imperio tradiderunt, hibernis hospitaliter praebitis, suppeditatis largiter commeatibus, armis fabricandis pedestribus, equitum copiis auxiliantibus. [4] Ita in unam pacem sociatis omnibus Celtarum Belgarumque populis eripuere barbaris quidquid iunxere Romanis.
4
[1] Dicet aliquis «Vetera ista». Sunt, et quidem hoc sanctiora quod vetera. Bonis enim meritis cum aetate dignitas et pondus accedit; atque ut magno natu parentes magis magisque in dies veneramur et colimus, fratrum vero aequalitas et liberorum suboles blandiore licet leviore tamen animos tangit adfectu, ita beneficia antiqua graviora sunt, quamvis praesentia suaviora videantur. [2] Sed tamen si illa vetustate obsoleverunt, quid haec recentia quae pueri vidimus? Attende, quaeso, quantum sit, imperator, quod divum Claudium parentem tuum ad recuperandas Gallias primi sollicitaverunt, exspectantesque eius auxilium septem mensibus clausi, et omnia inopiae miseranda perpessi, tum demum inrumpendas rebellibus Gallicanis portas reliquerunt, cum fessi observare non possent. [3] Quod si votis et conatibus Aeduorum fortuna favisset atque ille rei publicae restitutor implorantibus nobis subvenire potuisset, sine ullo detrimento Romanarum virium, sine clade Catalaunica compendium pacis reconciliatis provinciis attulisset fraternitas Aeduorum. [4] Ob haec igitur merita et prisca <et recentia> divus pater tuus civitatem Aeduorum voluit iacentem erigere perditamque recreare, non solum pecuniis ad caldaria largiendis et lavacris quae corruerant exstruendis sed etiam metoecis undique transferendis, ut esset illa civitas provinciarum velut una mater, quae reliquas urbes quodammodo Romanas prima fecisset.
5
[1] Dixi quam bene meritis Aeduis subveneris, imperator; sequitur ut dicam quam graviter adflictis. Qui locus nimium quantum plus mihi suppeditaret orationis, si fas esset audiente te rebus tristioribus immorari. [2] Vt igitur in praedicandis patriae meae <meritis> verecundia modum fecit ne adroganter insurgerem, ita in commemorandis eiusdem malis et meus dolor et tuarum aurium consuetudo cohibebit. Nihil enim libenter audis, nisi quo pro tuis gratuleris. [3] Sed tamen quaeso, imperator, iniunge patientiam sensibus tuis ut, quemadmodum praestantes scientia medici non aspernantur vulnera inspicere quae sanant, ita nunc tu paulisper audias Aeduorum labores quos sustulisti. Neque enim potes sine experimento misericordiae ad laudem clementiae pervenire. [4] Iacebat illa civitas non tam moenium ruinis quam virium defectione prostrata, ex quo eam novi census exanimarat acerbitas. [5] Nec tamen iuste queri poterat, cum et agros qui discripti fuerant haberemus et Gallicani census communi formula teneremur, qui fortunis nemini possumus comparari. [6] Quo magis, imperator, clementiae tuae gratias agimus, qui remediis sponte concessis fecisti ut, quod non poteramus iure petere, iuste obtinuisse videamur.
6
[1] Habemus enim, ut dixi, et hominum numerum qui delati sunt et agrorum modum, sed utrumque nequaquam hominum segnitia terraeque perfidia. Vnde enim nobis Remus aut Nervius aut ipse ille de proximo Tricassinus ager aut arator, quorum reditus cum labore contendunt? [2] Quamquam merito quivis ignoscat ipsis cultoribus, quos piget laborare sine fructu. Siquidem ager qui numquam respondet impendiis ex necessitate deseritur, etiam inopia rusticanorum, quibus in aere alieno vacillantibus nec aquas deducere nec silvas licuit excidere. [3] Ita quidquid olim fuerat tolerabilis soli aut corruptum est paludibus aut sentibus impeditum. [4] Quin etiam ipse ille pagus Arebrignus inani fertur invidia, cuius in uno loco vitium cultura perspicua est; nam retro cetera silvis et rupibus invia securarum sunt cubilia bestiarum. [5] Illa autem quae subiecta et usque Ararim porrecta planities fuit quidem, ut audio, aliquando iucunda, cum per singulorum fines continua cultura procursus fontium fossis patentibus evehebat; nunc autem interclusis vastitate meatibus, quidquid humilitate sua fuerat uberius, in voragines <et> stagna conversum. [6] Ipsae denique vineae, quas mirantur ignari, ita vetustate senuerunt ut culturam iam paene non sentiant. [7] Radices enim vitium, quarum iam nescimus aetatem, milies replicando congestae altitudinem debitam scrobibus excludunt, et ipsam propaginem non abditam sed obtectam produnt imbribus eluendam et solibus perurendam. [8] Nec possumus, ut Aquitanis aliisque provinciis familiare est, novis vitibus locum ubique metari, cum supra saxa perpetua sint, infra humilitas pruinosa.
7
[1] Nam quid ego de ceteris civitatis illius regionibus loquar, quibus inlacrimasse te ipse confessus es? [2] Vidisti enim non, ut per agros aliarum urbium, omnia fere culta aperta florentia, vias faciles, navigera flumina ipsas oppidorum portas adluentia, sed statim ab eo flexu, e quo retrorsum via ducit in Belgicam, vasta omnia, inculta squalentia muta tenebrosa, etiam militares vias ita confragosas et alternis montibus arduas atque praecipites, ut vix semiplena carpenta, interdum vacua transmittant. [3] Ex quo saepe accidit ut obsequia nostra tarda sint, cum paucarum frugum nobis difficilior sit evectio quam ceteris plurimarum. [4] Quo magis, imperator, pietati tuae gratias agimus, qui cum scires internum regionum nostrarum habitum atque adspectum tam foedum tamque asperum, tamen illo deflectere et urbem illam sola opis tuae exspectatione viventem inlustrare dignatus es. [5] Boni principis est libenter suos videre felices, sed melioris invisere etiam laborantes. [6] Di immortales ! Quisnam ille tum nobis inluxit dies (iam enim ad praedicanda remedia numinis tui ordine suo pervenit oratio), cum tu, quod primum nobis signum salutis fuit, portas istius urbis intrasti! — quae te habitu illo in sinum reducto et procurrentibus utrimque turribus amplexu quodam videbantur accipere.
8
[1] Miratus es, imperator, unde se tibi tanta obviam effunderet multitudo, cum solitudinem ex vicino monte vidisses. Omnes enim ex agris omnium aetatum homines convolaverunt, ut viderent quem superstitem sibi libenter optarent. [2] Quod enim ad propagandos <annos> aliorum principum sollemni verborum more iuratur, tibi, Constantine, soli ultra omnium nostrum fata victuro securi vovemus, cui tam longa aetas propria debetur. [3] Magna est profecto vis post diuturnam aegritudinem atque maestitiam surgentium gaudiorum. Caluit in nobis ultra vires animus ad laetitiam, et quodam praesagio venturae felicitatis elati tanta <te> exsultatione suscepimus, quasi iam indulgentiam quam daturus eras haberemus. [4] Exornavimus vias quibus in palatium pervenitur, paupere quidem supellectili, sed omnium signa collegiorum, omnium deorum nostrorum simulacra [protulimus], paucissima clarorum instrumenta modulorum per compendia saepius tibi occursura protulimus. [5] Divites nos crederet qui veritatem studio aestimaret. Sed enim providentiam tuam latere non potuit quamvis bene dissimulata paupertas: intellexisti officiosam et honestam inopum vanitatem.
9
[1] Sponte nos ad numinis tui aditum vocare, sponte adfari, sponte quid opis desideraremus interrogare dignatus es. [2] Haec sunt, imperator, vera beneficia quae non precibus effiagitata sed ex voluntaria tua bonitate proveniunt et citra ullam petendi molestiam adipiscendi voluptatem dederunt. [3] Neque enim parvi negotii est imperatorem totius orbis pro se peculiariter rogare, sub tantae maiestatis adspectu perfricare frontem, vultum componere, confirmare animum, verba concipere, intrepidanter dicere, apte desinere, exspectare responsum. [4] Has omnes difficultates, imperator, verecundiae nostrae remisisti, non solum ultro percontando quid remedii posceremus sed etiam tibi ipsi suggerendo quae nos tacebamus, dum nos iacentes ad pedes tuos clementissimo attollis adfatu. [5] Vidimus misericordiam tuam umentibus oculis eminentem. [6] Ibant per haec ora lacrimae nobis salutares, tibi gloriosae; et nos invicem iam dolore discusso flebamus gaudio. Nam sicut agros diuturno ardore sitientes expetitus votis imber ubertat, ita lacrimae tuae pectora nostra gaudiis inrigabant ut, quamvis nefas esset te flente laetari, vinceret tamen gratulatio religionem, cum lacrimae illae pietatis essent indices non doloris.
10
[1] Et haec quidem nobis ad summam gratulationem sufficere potuissent, etiamsi remediorum nostrorum spem distulisses et, quibus nos opibus levaturus esses, dubium reliquisses. Sed tam prompta in te est natura bonitatis, ut quod pia mente conceperis statim voce declares. [2] Sic ingenui largique fontes ut ubique prosint ire festinant; sic celeriter in terras caelo missa perveniunt; sic denique divina illa mens, quae totum mundum hunc gubernat, quidquid cogitavit ilico fecit. [3] In quo tamen, imperator, si consilium alicuius amici callidioris admitteres, esset quod fortasse reprehenderet: nimium te scilicet facile ea quae sis tributurus aperire, et sine ullo artificio cito promere quae sperari diu debeant. Nescis, imperator, tua commendare beneficia; praestandi celeritate occupas tempus optandi. [4] Sed enim indulgentiae celeritate vicisti, imperator, ipsa elementa quibus animamur et vivimus. Diu venturi hominis partus optatur; diu vagitus inconditi locuturam differunt vocem; diu fruges hiemps cohibet, ver elicit, aestas rore solidat calore maturat: tu nobis vitam pariter totam dedisti, tu fructus meritorum tuorum statim nos metere et in conditis referre iussisti. [5] Relevaturus censum definisti numerum, reliqua [debita] remissurus quantum deberemus interrogasti. Quae interrogatio manifesta promissio fuit; nam cum is qui omnia potest quid sibi debeatur interrogat, non curiose percontatur ut sciat, sed liberaliter cupit audire quantum remittat.
11
[1] Separate igitur utrumque dicam; neque enim quasi per saturam confundenda sunt tanta beneficia. Septem milia capitum remisisti, quintam amplius panem nostrorum censuum, et tamen an sufficeret hoc nobis saepius requisisti. [2] O nos utrumne verecundos nimium dicam an satis gratos, qui reticuimus, haesimus, indulgentiae tuae ample fluenti modum fecimus? Plus adhuc praestare cupiebas, si ausi fuissemus exposcere. [3] Quantum sit hoc, imperator, beneficium, quam necessarium nobis, quam utile etiam devotionis officiis, non queo satis dicere. Remissione ista septem milium capitum viginti quinque milibus dedisti vires, dedisti opem, dedisti salutem, plusque in eo consecutus es quod roborasti quam recidisti in eo quod remisisti. [4] Quater tantum tibi firmum certumque redditum est, id quod inrito petebatur, siquidem desperatio perferendi debiti etiam id quod dari poterat inhibebat, nec erat ratio conandi, cum non esset spes ulla complendi. [5] O divinam, imperator, tuam in sananda civitate medicinam! Sicut aegra corpora et onerata stupentium torpore membrorum resecata aliqua sui parte sanantur, ut imminuta vigeant quae exaggerata torpebant, ita nos nimia mole depressi levato onere consurgimus.
12
[1] Nescit taxare indulgentiam tuam qui te putat septem milia capitum sola donasse: donasti omnia quae stare fecisti. [2] Quamquam enim adhuc sub pristina sarcina vacillemus, tamen levior videtur quia vicina ope fertur; exonerandi praesumptio dat patientiam sustinendi. [3] Certe et nunc liberi parentes suos cariores habent et mariti coniuges non gravate tuentur et parentes adultorum non paenitet filiorum, quorum onera sibi remissa laetantur. Ita omnium pietas olim fessa respirat, et suos quemque iuvat numerare securum, cum plures adiuvant obsequia paucorum. [4] Quo magis spe futuri temporis elevamur, recreatur animus securitate praeteriti, remissisque reliquis nihil est quod respectandum timendumque sit, quod aliquid virium venturis pensitationibus necet. [5] Ita duorum temporum, quae sunt maxima, molestia liberati sumus; unum atque id minimum brevi labore transigimus. [6] Nam cum praeteritum tempus pro modo suo longum, futurum autem infinitum sit, praesens tempus breve et semper in partem utramque mutabile, cum et praeterito relinquatur et transeat in futurum, unus hic annus prope sensum non habet difficultatis duorum temporum indulgentiis coartatus et quasi terminus quidam positus felicitati utriusque confinii, quae nos et praeterito liberos facit et in futuro securos.
13
[1] Quinque annorum nobis reliqua remisisti! O lustrum omnibus lustris felicius ! O lustrum quod merito hanc imperii tui aequavit aetatem! Nobis ergo praecipue te principem di immortales creaverunt, quibus singulis haec est nata felicitas, ex quo tu imperare coepisti. [2] Quinquennalia tua nobis, etiam perfecta, celebranda sunt. Illa enim quinto incipiente suscepta omnibus populis iure communia, nobis haec propria quae plena sunt. [3] Praeclara fertur Catonis oratio de lustri sui felicitate. Iam tunc enim in illa vetere re publica ad censorum laudem pertinebat, si lustrum felix condidissent, si horrea messis implesset, si vindemia redundasset, si oliveta large fluxissent. [4] Quid ergo nos convenit gratulari de hoc indulgentiae tuae lustro? — lustro quo, licet [nulla] frugum cessarit ubertas, fecisti tamen ut omnia largiora videantur fuisse quam fuerint. [5] Valet enim nos tantum habuisse quantum debere desivimus, valet plena fuisse horrea, plenas cellas, cum in nullis reliquis haereamus. [6] Hoc nobis est ista largitio, quod Terra mater frugum, quod Iuppiter moderator aurarum: quidquid illi parcius dederant, nobis tamen ex beneficio tuo natum est.
14
[1] Quaenam toto orbe terrarum auri argentique metalla tam larga sunt, quis Tagus quisve Pactolus tanto fluxit auro, quantum liberalitate tua consecuti sumus? Non enim maioris esset muneris abs te accepisse. [2] Quin immo quanto est durius extorqueri quod proprium fuerit quam non adquirere quod fuerit alienum, tanto dulcior est remissa solvendi necessitas quam lucrandi optata commoditas. [3] Quam multi, imperator Auguste, quos inopia latitare per saltus aut etiam in exsilium ire compulerat, ista remissione reliquorum in lucem exeunt, in patriam revertuntur, desinunt pristinam accusare pauperiem, desinunt odisse agrorum suorum sterilitatem, resumunt animos, operi praeparantur, culturam melioribus adnituntur auspiciis, revisunt domos, referunt vota templis! [4] Praesertim cum tu omnium nostrorum conservator adveneris et ille quasi maiestatis tuae comes et socius, flagrabit tota civitas, gaudiis perstrepet et, cum proficisceris, fortasse retinebit. Dabis enim veniam, amoris nostri contumeliam feres. [5] Omnium sis licet dominus urbium, omnium nationum, nos tamen etiam nomen accepimus tuum: iam non antiquum Bibracte, quod hucusque dicta est Iulia Polia Florentia, sed Flavia est civitas Aeduorum.
VI (VII). <INCERTI PANEGYRICVS DICTVS CONSTANTINO IMPERATORI>
1
[1] Facerem, sacratissime imperator, quod paulo ante mihi plerique suaserunt ut, quoniam maiestas tua hunc mediocritati meae diem in ista civitate celeberrimum ad dicendum dedisset, de eo ipso ducerem sermonis exordium, nisi me ab hoc duplex ratio revocaret, considerantem neque mediae aetatis hominem ostentare debere subitam dicendi facultatem neque ad aures tanti numinis quidquam <nisi> diu scriptum et saepe tractatum adferri oportere. [2] Nam qui apud imperatorem populi Romani dicit ex tempore, quantum sit non sentit imperium. [3] Huc accedit quod iam satis multi sunt qui me putant nimium multa dicturum, idque, ut arbitror, non ex ingenio meo, quod mediocre est, sed ex laudum vestrarum copia metiuntur. Quorum ego exspectationem invitus licet fallam brevitate dicendi. Re vera enim cogitaveram plura quae dicerem, sed malo orationem meam <brevem esse> quam respui. [4] Itaque primum illud compendium faciam quod, cum omnes vos, invictissimi principes, quorum concors est et socia maiestas, debita veneratione suspiciam, hunc tamen quantulumcumque tuo modo, Constantine, numini dicabo sermonem. [5] Vt enim ipsos immortales deos, quamquam universos animo colamus, interdum tamen in suo quemque templo ac sede veneramur, ita mihi fas esse duco omnium principum pietate meminisse, laudibus celebrare praesentem.
2
[1] A primo igitur incipiam originis tuae numine, quod plerique adhuc fortasse nesciunt, sed qui te amara plurimum sciunt. [2] Ab illo enim divo Claudio manat in te avita cognatio, qui Romani imperii solutam et perditam disciplinam primus reformavit, immanesque Gothorum copias Ponti faucibus et Histri ore proruptas terra marique delevit, utinam diuturnior recreator hominum quam maturior deorum comes. [3] Quamvis igitur ille felicissimus dies proxima religione celebratus imperii tui natalis habeatur, quoniam te isto habitu primus ornavit, iam tamen ab illo generis auctore in te imperii fortuna descendit. [4] Quin immo ipsum patrem tuum vetus illa imperatoriae domus praerogativa provexit, ut iam summo gradu et supra humanarum rerum fata consisteres, post duos familiae tuae principes tertius imperator. [5] Inter omnes, inquam, participes maiestatis tuae hoc habes, Constantine, praecipuum, quod imperator <ortus> es, tantaque est nobilitas originis tuae ut nihil tibi addiderit honoris imperium nec possit Fortuna numini tuo imputare quod tuum est, omisso ambitu et suffragatione.
3
[1] Non fortuita hominum consensio, non repentinus aliquis favoris eventus te principem fecit: imperium nascendo meruisti. [2] Quod quidem mihi deorum immortalium munus et primum videtur et maximum, in lucem statim venire felicem et ea quae alii vix totius vitae laboribus consequuntur iam domi parta suscipere. [3] Quamvis enim magna sit et admiranda felicitas quae stipendiis in ordinem meritis et militiae gradibus emensis ad fastigium istud maiestatis ascendit, et solis virtutis nixa radicibus ad tantum potentiae robur invaluit — quod quidem etiam tu, quantum per aetatem licuit, consecutus es et, quamvis te super omnes adquirendae gloriae moras Fortuna posuisset, crescere militando voluisti et adeundis belli periculis ac manu cum hostibus etiam singulari certamine conserenda notiorem te gentibus reddidisti, cum non posses esse nobilior; — magnum, inquam, est abs se profectum ad maxima pervenire; [4] longe tamen aliud est niti per ardua et fuga montium petere e plano, aliud ipsa ortus sui sublimitate fultum verticem tenere fortunae, et quae summa sunt non sperare sed habere.
4
[1] Sacrum istud palatium non candidatus imperii sed designatus intrasti, confestimque te illi paterni lares successorem videre legitimum. [2] Neque enim erat dubium quin ei competeret hereditas quem primum imperatori filium fata tribuissent. Te enim tantus ille et imperator in terris et in caelo deus in primo aetatis suae flore generavit toto adhuc corpore vigens, illa praeditus alacritate ac fortitudine quam bella plurima, praecipue campi videre Vindonii. [3] Inde est quod tanta ex illo in te formae similitudo transivit, ut signante Natura vultibus tuis impressa videatur. [4] Idem enim est quem rursus in te colimus adspectus, eadem in fronte gravitas, eadem in oculis et in ore tranquillitas. Sic est index modestiae rubor, sic testis sermo iustitiae. [5] Accipe, imperator, ancipitem nostrorum sensuum confessionem: dolet quod Constantius excessit a nobis sed, dum te cernimus, illum excessisse non credimus. [6] Quamquam quid ego illum excessisse dico, cuius immortalia facta vivunt et in ore omnium hominum oculisque versantur?
5
[1] Quis enim, non dico reminiscitur, sed quis non adhuc quodam modo videt quantis ille rebus auxerit ornaritque rem publicam? [2] Qui adscitus imperio primo adventu suo innumerabili hostium classe ferventem exclusit Oceanum, exercitum illum qui Bononiensis oppidi litus insederat terra pariter ac mari saepsit, cum reciprocos aestus illius elementi iactis inter undas vallis diremisset ut, quorum portas fluctus adluerat, mare ei quod tangerent perdidissent. [3] Qui eodem exercitu virtute capto, clementia conservato, dum aedificandis classibus Britanniae recuperatio comparatur, terram Bataviam sub ipso quondam alumno suo a diversis Francorum gentibus occupatam omni hoste purgavit, nec contentus vicisse ipsas in Romanas transtulit nationes, ut non solum arma sed etiam feritatem ponere cogerentur. [4] Nam quid ego de receptione Britanniae loquar? ad quam ita quieto mari navigavit ut Oceanus ille tanto vectore stupefactus caruisse suis motibus videretur, ita pervectus ut non comitata illum sit sed praestolata victoria.
6
[1] Quid de misericordia dicam qua victis temperavit? Quid de iustitia qua spoliatis amissa restituit? Quid de providentia qua sociis sibi iunctis se eiusmodi iudicem dedit ut servitutem passos iuvaret recepta libertas, culpae conscios ad paenitentiam revocaret impunitas? [2] Quid loquar rursus intimas Franciae nationes iam non ab his locis quae olim Romani invaserant sed a propriis ex origine sui sedibus atque ab ultimis barbariae litoribus avulsas, ut in desertis Galliae regionibus conlocatae et pacem Romani imperii cultu iuvarent et arma dilectu? Quid commemorem Lingonicam victoriam etiam imperatoris ipsius vulnere gloriosam? [3] Quid Vindonissae campos hostium strage completos et adhuc ossibus opertos? [4] Quid immanem ex diversis Germanorum populis multitudinem, quam duratus gelu Rhenus inlexerat ut <in> insulam, quam divortio sui idem amnis amplectitur, pedestri agmine ausa transmittere repente laxato flumine clauderetur et dimissis statim obsessa navigiis ita se dedere cogeretur ut, quod difficilius est, sorte communi eligeret ex se quos captivitati traderet, relatura cum reliquiis suis infamiam proditionis suorum.
7
[1] Dies me ante deficiat quam oratio, si omnia patris tui facta vel hac brevitate percurram. Cuius etiam suprema illa expeditio non Britannica tropaea, ut vulgo creditum est, expetivit, sed dis iam vocantibus ad intimum terrarum limen accessit. [2] Neque enim ille tot tantisque rebus gestis non dico Caledonum aliorumque Pictorum silvas et paludes, sed nec Hiberniam proximam nec Thylen ultimam nec ipsas, si quae sunt, Fortunatorum insulas dignabatur adquirere sed, quod eloqui nemini voluit, iturus ad deos genitorem illum deorum ignea caeli astra refoventem prospexit Oceanum, ut fruiturus exinde luce perpetua iam videret illic diem paene continuum. [3] Vere enim profecto illi superum templa patuerunt, receptusque est consessu caelitum Iove ipso dexteram porrigente. Quin immo statim sententiam rogatus cui imperium decerneret, dixit ut decebat Constantium Pium: manifeste enim sententia patris electus es, imperator. [4] Quod quidem ita nos dicere cum veritas iubet, tum pietati tuae, ut video, gratissimum est. Sed cur tantummodo privatis tuis adfectibus blandiamur, cum omnium deorum fuerit illa sententia, et quidem iam pridem auctoritate perscripta, quamvis tunc pleno sit firmata consilio? [5] Iam tunc enim caelestibus suffragiis ad salutem rei publicae vocabaris, cum ad tempus ipsum quo pater in Britanniam transfretabat classi iam vela facienti repentinus tuus adventus inluxit, ut non advectus cursu publico sed divino quodam advolasse curriculo videreris.
8
[1] Non enim ulla Persarum Cydonumve tela tam certis iactibus destinata fixerunt quam tempestivus patri tuo terras relicturo comes adfuisti omnesque illius curas quas praesaga et tacita mente volvebat praesentiae tuae securitate laxasti. [2] Di boni, quanta Constantium Pium etiam in excessu suo felicitate donastis! Imperator transitum facturus in caelum vidit quem relinquebat heredem. Ilico enim atque ille terris fuerat exemptus, universus in te consensit exercitus, te omnium mentes oculique signarunt et, quamquam tu ad seniores principes de summa re publica quid fieri placeret rettulisses, praevenerunt studio quod illi mox iudicio probaverunt. [3] Purpuram statim tibi, cum primus copiam tui fecit egressus, milites utilitati publicae magis quam tuis adfectibus servientes iniecere lacrimanti; neque enim fas erat diutius fleri principem consecratum. [4] Diceris etiam, imperator invicte, ardorem illum te deposcentis exercitus fugere conatus equum calcaribus incitasse. Quod quidem, ut verum audias, adulescentiae errore faciebas. [5] Quis enim te Cyllarus aut Arion posset eripere quem sequebatur imperium? illa, inquam, illa maiestas, quae Iovis sublata nutu nec Iridi deum nuntiae sed pinnis commissa Victoriae, tam facile te continata est quam cito ad terras caelo missa perveniunt. [6] Sic modestiam tuam atque pietatem et differendi imperii conatus ostendit et rei publicae felicitas vicit.
9
[1] O fortunata et nunc omnibus beatior terris Britannia, quae Constantinum Caesarem prima vidisti! [2] Merito te omnibus caeli ac soli bonis Natura donavit, in qua nec rigor est nimius hiemis nec ardor aestatis, in qua segetum tanta fecunditas ut muneribus utrisque sufficiat et Cereris et Liberi, in qua nemora sine immanibus bestiis, terra sine serpentibus noxiis, contra pecorum mitium innumerabilis multitudo lacte distenta et onusta velleribus; [3] certe, quod propter vita diligitur, longissimae dies et nullae sine aliqua luce noctes, dum illa litorum extrema planities non attollit umbras noctisque metam caeli et siderum transit adspectus, ut sol ipse qui nobis videtur occidere ibi appareat praeterire. [4] Di boni, quid hoc est quod semper ex aliquo supremo fine mundi nova deum nomina universo orbi colenda descendunt? Sic Mercurius a Nilo, cuius fluminis origo nescitur, sic Liber ab Indis prope consciis solis orientis deos se gentibus ostendere praesentes. [5] Sacratiora sunt profecto Mediterraneis loca vicina caelo, et inde propius a dis mittitur imperator ubi terra finitur.
10
[1] Imperatoris igitur filius et tanti imperatoris, et ipse tam feliciter adeptus imperium, quomodo rem publicam vindicare coepisti? Ignobilem, credo, aliquam barbarorum manum, quae repentino impetu et improviso latrocinio ortus tui auspicia temptasset, adfecisti poena temeritatis? [2] Reges ipsos Franciae, qui per absentiam patris tui pacem violaverant, non dubitasti ultimis punire cruciatibus, nihil veritus gentis filius odia perpetua et inexpiabiles iras. [3] Cur enim ullam reputet iustae severitatis offensam imperator qui quod fecit tueri potest? [4] Tuta clementia est quae parcit inimicis et sibi magis prospicit quam ignoscit; te vero, Constantine, quantumlibet oderint hostes, dum perhorrescant. Haec est enim vera virtus, ut non ament et quiescant. Cautior licet sit qui devinctos habet venia perduelles, fortior tamen est qui calcat iratos. [5] Renovasti, imperator, veterem illam Romani imperii fiduciam, quae de captis hostium ducibus vindictam morte sumebat. [6] Tunc enim captivi reges cum a portis usque ad forum triumphantium currus honestassent, simul atque in Capitolium currum flectere coeperat imperator, abrepti in carcerem necabantur. [7] Vnus Perses ipso Paulo, qui dedentem se acceperat, deprecante legem illius severitatis evasit; ceteri omnes in vinculis luce privati aliis regibus dedere documentum ut mallent amicitiam colere Romanam quam exasperare iustitiam. Adeo et hoc boni confert poena hostibus inrogata, ut non solum inimici ferocire non audeant sed etiam amici impensius revereantur.
11
[1] Inde igitur est, imperator, pax irta qua fruimur. Neque enim iam Rheni gurgitibus, sed nominis tui terrore munimur. Quamlibet ille aut arescat aestu aut resistat gelu, neutro hostis audebit uti vado. [2] Nihil enim tam insuperabili vallo Natura praecludit quod non penetret audacia, cui aliqua conandi spes relinquatur; ille est inexpugnabilis murus, quem exstruit fama virtutis. [3] Sciunt posse Franci transire Rhenum, quos ad necem suam libenter admittas, sed nec victoriam possunt sperare nec veniam. Quid ipsos maneat, ex regum suorum cruciatibus metiuntur, ideoque tantum abest ut amnis illius transitum moliantur, magis ut coepto ponte desperent. [4] Vbi nunc est illa ferocia, ubi semper infida mobilitas? lam ne procul quidem Rhenum audetis accolere, et vix securi flumina interiora potatis. [5] Contra hinc per intervalla disposita magis ornant limitem castella quam protegunt. Arat illam terribilem aliquando ripam inermus agricola, et toto nostri greges bicorni <amne> mersantur. Haec est tua, Constantine, de Ascarici Merogaisique supplicio cotidiana atque aeterna victoria omnibus quondam secundis proeliis anteponenda: [6] semel acie vincitur, sine fine documento. Cladem suam, quamvis multi pereant, vulgus ignorat; compendium est devincendorum hostium duces sustulisse.
12
[1] Vt tamen omnibus modis barbarorum immanitas frangeretur, nec sola hostes regum suorum supplicia maererent, etiam immissa Bructeris vastatione fecisti, imperator invicte. [2] In quo prima consilii tui fuit ratio quod exercitu repente traiecto inopinantes adortus es, non quo aperto Marte diffideres ut qui palam congredi maluisses, sed ut illa natio perfugiis silvarum et paludum bellum solita frustrari fugge tempus amitteret. [3] Caesi igitur innumerabiles, capti plurimi; quidquid fuerit pecoris, raptum aut trucidatum est; vici omnes igne consumpti; puberes qui in manus venerunt, quorum nec perfidia erat apta militiae nec ferocia servituti, ad poenas spectaculo dati saevientes bestias multitudine sua fatigarunt. [4] Hoc est, imperator, fretum esse virtute sua atque fortuna, hoc est non pacem emere parcendo sed victoriam quaerere provocando.
13
[1] Insuper etiam Agrippinensi ponte faciundo reliquiis adflictae gentis insultas, ne umquam metus ponat, semper horreat semper supplices manus tendat, cum tamen hoc tu magis ad gloriam imperii tui et ornatum limitis facias quam ad facultatem, quotiens velis, in hosticum transeundi, quippe cum totus armatis navibus Rhenus instructus sit et ripis omnibus usque ad Oceanum dispositus miles immineat. [2] Sed pulchrum tibi videtur (et re vera pulcherrimum est) ut Rhenus ille non solum superioribus locis, ubi aut latitudine vadosus aut vicinia fontis exiguus, sed etiam ibi novo ponte calcetur ubi totus est, ubi iam plurimos hausit amnes quos hic noster ingens fluvius et barbarus Nicer et Moenus invexit, ubi iam immani meatu ferox et alvei unius impatiens in sua cornua gestit excedere. [3] Servit profecto, Constantine, ipsa rerum natura numini tuo, cum in illa gurgitum altitudine tantarum molium fundamenta iaciuntur fidam et stabilem firmitatem habitura. [4] Iunxerit licet quondam Hellesponti angustiar classe conexa Persarum rex potentissimus: temporarius ille transitus fuit. Simili navium continuatione Baianum sinum straverit ab Augusto tertius Caesar: delicata fuit illa vectatio principis otiosi. Hoc opus et difficile factu et usu futurum est sempiternum. [5] Certe quidem iam tibi in exordio sui hostium movit obsequia, qui pacem supplices petiverunt, nobilissimos obsides obtulerunt. Ex quo nemo dubitat quid perfecto ponte facturi sint qui iam serviunt inchoato.
14
[1] Talibus te pro utilitate ac dignitate publica rebus intentum averterunt in se novi motus eius hominis quem successibus tuis maxime favere decuisset. De quo ego quemadmodum dicam adhuc ferme dubito et de nutu numinis tui exspecto consilium. [2] Quamlibet enim merito pietatis tuae questibus arguatur, debet tamen sibi vox privata moderari, praesertim cum eum qui tibi ex tantis beneficiis tuis et tanto necessitudinum favore ingratus exstiterit adhuc contemplatio tui cogat ut quamvis irati revereantur. [3] Quid faciam igitur ut tam profunda vulnera suspensa manu tractem? Vsurpabo nimirum illa communia omnium facinorum patrocina, quae tamen plerumque etiam a sapientibus adseruntur, neminem hominum peccare nisi fato et ipsa scelera mortalium actus esse fortunae, contra autem deorum munera esse virtutes. [4] Gratulare, Constantine, naturae ac moribus tuis quod te talem Constantius Pius genuit, talem siderum decreta formarunt, ut crudelis esse non possis. [5] Illum autem non credo, cum venturus in lucem optionem vitae qua uteretur acciperet, sortem incurrisse fugiendam, quae multis hominibus iniustum et postremo ipsi voluntarium ferret exitium. [6] Vt enim alia mittam, hoc ipsum nonne fati necessitas tulit, ut ille pietati tuae hanc referret vicem, quem tu ab Vrbe pulsum, ab Italia fugatum, ab Illyrico repudiatum tuis provinciis, tuis copiis, tuo palatio recepisti?
15
[1] Quid, oro, sibi voluit, quid optavit? Vt quid amplius adipisceretur his quae a te fuerat consecutus? Cui tu summa et diversissima bona, privatum otium et regias opes, dederas, cui digredienti aulicos mulos et raedas, cui impensius etiam quam tibi occurrere obsequia nostra mandaveras, cuius omnibus iussis sic statueras oboedire ut penes te habitus, penes illum potestas esset imperii. [2] Quisnam ille tantus fuit non ardor potentiae (quid enim te imperante non posset?) sed error iam desipientis aetatis, ut tot natus annos gravissimas curas et bellum civile susciperet? [3] Nullis, ut res est, fortunae muneribus explentur quorum cupiditates ratio non terminat, atque ita eos felicitas ingrata subterfluit ut semper pleni sperum, vacui commodorum, praesentibus careant dum futura prospectant. [4] At enim divinum illum virum qui primus imperium et participavit et posuit consilii et facti sui non paenitet nec amisisse se putat quod sponte transcripsit, felix beatusque vere quem vestra tantorum principum colunt obsequia privatum. [5] Sed et ille multiiugo fultus imperio et vestro laetus tegitur umbraculo, quos scit ex sua stirpe crevisse et glorias vestras iuste sibi vindicat. [6] Hunc ergo illum, qui ab eo fuerat frater adscitus, puduit imitari, huic illum in Capitolini Iovis templo iurasse paenituit. Non miror quod etiam genero peieravit.
16
[1] Haec est fides, haec religio Palatini sacrarii devota penetralibus, ut lente et cunctanter, iam scilicet cum illis belli consiliis, itinere confecto, consumptis copiis mansionum ne quis consequi posset exercitus, repente intra parietes consideret purpuratus et bis depositum tertio usurparet imperium, litteras ad sollicitandos exercitus mitteret, fidem militum praemiorum ostentatione turbare temptaret, secure scilicet usurus exercitu quem venales manus habere docuisset. [2] Quo quidem illius errore declaratum est, imperator, quantus te militum tuorum amor complecteretur, qui te omnibus donis quae ille promiserat, omnibus honorum oblationibus praetulerunt. [3] Rara illa virtus continentiae vix a paucis sapientiae praeceptoribus, tamen aliquando servata, propter te, Constantine, omnium hominum est facta communis, nec solum hi quos ratio, litterae, vitae quies mitigavit, sed etiam ille militarium ardor animorum respectu tui lucra contempsit. [4] Fuerint aliqui exercitus alacritate ac viribus tui similes: tibi uni contigit exercitum habere sapientem. [5] Multi olim fortasse pravi duces, armis impares, largitione certarunt, sed brevis eorum fuit et caduca popularitas, quos facile vicit quisquis imitatus est. [6] Hic firmus, hic aeternus est rei publicae custos quem ipsum per se milites amant, cui non blandita nec vendita servit adulatio sed simplex et sincera devotio. [7] Dona tua, Constantine, manifeste sunt grata militibus, sed hoc gratiora quod tua sunt. [8] Quaecumque porrigis manu tua fiunt acceptiora. Quam nemo tecum potest hac ambitione contendere! Insuperabile genus est largitionis, cum ipse militi praemium est imperator. [9] Itaque tribuis tu quidem exercitibus tuis etiam plura quam cupiunt, sed tuum te magis nomen, tua de memoria patris auctoritas, tua aetatis gratia, tua denique ista venerabilis forma commendat.
17
[1] Pulchrum enim, di boni, et caeleste miraculum imperator adulescens, in quo illa quae iam summa est fortitudo adhuc tamen crescit, in quo hic fulgor oculorum, haec veneranda pariter et grata maiestas praestringit simul et invitat adspectus. [2] Talem Magnum illum regem, talem Thessalum virum mente concipio, quorum summa virtus pulchritudini coniuncta celebratur. [3] Non frustra enim doctissimi viri dicunt Naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis ac decore membrorum colligi posse quantus illos caelestis spiritus intrarit habitator. [4] Itaque te cum ingredientem milites vident, admirantur et diligunt, sequuntur oculis, animo tenent, deo se obsequi putant, cuius tam pulchra forma est quam certa divinitas.
18
[1] Statim igitur ut foedum illud facinus audierant, ultro a te proficiscendi signum petiverunt; cum viatica dares, id ipsum sibi moram facere plusque iam se quam sufficeret ex largitionibus tuis habere dixerunt. [2] Inde adreptis armis portas petiverunt, tot dierum iter a Rheno usque ad Ararim sine ulla requie peregerunt indefessis corporibus, animis flagrantibus, crescente in dies ardore vindictae quanto propius accederent. [3] Tum quidem tua, imperator, cura, qua refovendis eorum viribus a Cabillonensi portu navigia provideras, festinantibus paene non placuit. Segnis ille et cunctabundus amnis numquam fuisse tardior videbatur; carinis tacite labentibus et ripis lente recedentibus stare se, non ire clamabant. [4] Tum vero usum pedum manibus adgressi incubuere remigiis et naturam fluminis urguendo vicerunt, et tandem eluctati Araris moras vix ipso Rhodano fuere contenti; parum illis videbatur concitus ruere, minus solito Arelate properare. [5] Quid multa? Confitendum est, imperator: cum hoc tuo vigore corporis, hoc mentis ardore laborasti interdum ut quem ducebas sequereris exercitum. [6] Tanto enim omnes impetu ferebantur ut, cum illum Arelate deserto comperissent abisse Massiliam, confestim navibus evolarent effusoque cursu non iam Rhodani curricula sed ipsa quodammodo ventorum flabra praeverterent. [7] Tantus illos incenderat amor numinis tui ut, quamvis scirent oppugnandam esse munitissimam civitatem, sufficere sibi crederent pervenire.
19
[1] Massilia enim, ut audio, in profundum mare prominens et munitissimo accincta portu, in quem angusto aditu Mediterraneus refluit sinus, solis mille quingentis passibus terrae cohaeret, qua firmissimus et turribus frequens murus opponitur. [2] Quippe olim Graecos Italosque illuc convenas, cum artibus ingenioque pollerent, etiam ipse docuit locus omnia quae bello usui forent largius in eam partem quae adiri posset impendere, cum Natura in ceteris sumptum operis remisisset. [3] Itaque illam tum gravi fato Caesari portas pro duce seniore claudentem terra marique admotis machinis, aggeribus exstructis, navalibus proeliis saepius oppugnatam quam territam vix obsessio diuturna patefecit, cum tamen Graeculi magistratus et ipsum Caesarem et mox duces eius et copias non tam viribus suis quam moenibus reppulissent. [4] At enim nunc primo tuo, imperator, adventu primoque impetu exercitus tui nihil eiusdem Massiliae altitudo murorum, nihil creberrimae turres, nihil loci natura remorata est, quominus et portum caperes et urbem continuo, si velles. [5] Quippe tanta fiducia murum omnem milites invaserant, ut statim sine dubio ascensuri fuissent, nisi in parandis quas admoverant scalis coniecturam oculorum sublimitas fefellisset. [6] Sic quoque multi scalarum brevitate decepti, quod supererat ascensui, extentis corporibus aequabant, et succedentium umeris sublevati iam intervalla pinnarum uncis manibus invaserant. Adeo nihil periculi in vindictae exsecutione metuebant, ut sibi non murum scandere sed ex aequo congredi viderentur.
20
[1] Sed o singularem tuam, Constantine, pietatem et sua semper officia etiam inter arma servantem! Signum receptui dedisti et victoriam distulisti, ut omnibus tibi liceret ignoscere, ne quid atrocius faceret miles iratus quam clementiae tuae natura pateretur. [2] In quo licet optimi imperatoris sollicitudine caveris ut inducti in fraudem milites paenitendi tempus acciperent atque ultro veniam precarentur, nos tamen qui mitissimos tuos sensus intuemur (nihil est enim tam perspicuum quam in pectore tuo bonitas) illi te intellegimus pepercisse, quem, si prima copiam habuisset inruptio, eripere ferro nemo potuisset. [3] Ita quod ad pietatem tuam pertinet, imperator, et illum et omnes quos receperat reservasti. Sibi imputet quisquis uti noluit beneficio tuo nec se dignum vita iudicavit, cum per te liceret ut viveret; tu, quod sufficit conscientiae tuae, etiam non merentibus pepercisti. [4] Sed (ignosce dicto) non omnia potes: di te vindicant et invitum.
21
[1] Quod quidem nobis semper optandum est ut prosperos habeas etiam ultra tua vota successus, qui omnem spem in gremio maiestatis tuae ponimus et tuam ubique praesentiam, quasi dari possit, expetimus. [2] Ecce enim, dum a limite paulisper abscesseras, quibus se terroribus barbarorum perfidia iactaverat, scilicet dum sibi illa proponunt: quando perveniet? quando vincet? quando fessum reducet exercitum? cum repente audito reditu tuo velut attoniti conciderunt, ne tuum pro re publica votum amplius quam unius noctis cura tetigisset. [3] Postridie enim quam accepto illo nuntio geminatum itineris laborem susceperas, omnes fluctus resedisse, omnem quam reliqueras tranquillitatem redisse didicisti, ipsa hoc sic ordinante Fortuna ut te ibi rerum tuarum felicitas admoneret dis immortalibus ferre quae voveras, ubi deflexisses ad templum toto orbe pulcherrimum, immo ad praesentem, ut vidisti, deum. [4] Vidisti enim, credo, Constantine, Apollinem tuum comitante Victoria coronas tibi laureas offerentem, quae tricenum singulae ferunt omen annorum. Hic est enim humanarum numerus aetatum quae tibi utique debentur ultra Pyliam senectutem. [5] Et immo quid dico «credo»? Vidisti teque in illius specie recognovisti, cui totius mundi regna deberi vatum carmina divina cecinerunt. [6] Quod ego nunc demum arbitror contigisse, cum tu sis, ut ille, iuvenis et laetus et salutifer et pulcherrimus, imperator. [7] Merito igitur augustissima illa delubra tantis donariis honestasti, ut iam vetera non quaerant. Iam omnia te vocare ad se templa videantur praecipueque Apollo noster, cuius ferventibus aquis periuria puniuntur, quae te maxime oportet odisse.
22
[1] Di immortales, quando illum dabitis diem, quo praesentissimus hic deus omni pace composita illos quoque Apollinis lucos et sacras aedes et anhela fontium ora circumeat? Quorum scaturigines leni tepore nebulosae adridere, Constantine, oculis tuis et osculis sese inserere velle videantur. [2] Miraberis profecto illam quoque numinis tui sedem et calentes aquas sine ullo soli ardentis indicio, quarum nulla tristitia est saporis aut halitus, sed talis haustu et odore sinceritas qualis fontium frigidorum. [3] Dabis et illic munera, constitues privilegia, ipsam denique patriam meam ipsius loci veneratione restitues. [4] Cuius civitatis antiqua nobilitas et quondam fraterno populi Romani nomine gloriata opem tuae maiestatis exspectat, ut illic quoque loca publica et templa pulcherrima tua liberalitate reparentur, sicut hic video hanc fortunatissimam civitatem, cuius natalis dies tua pietate celebratur, ita cunctis moenibus resurgentem ut se quodammodo gaudeat olim corruisse, auctior tuis facta beneficiis. [5] Video Circum maximum aemulum, credo, Romano, video basilicas et forum, opera regia, sedemque iustitiae in tantam altitudinem suscitari ut se sideribus et caelo digna et vicina promittant. Quae certe omnia sunt praesentiae <tuae> munera. [6] Quaecumque enim loca frequentissime tuum numen inlustrat, in his omnia et hominibus et moenibus et muneribus augentur; nec magis Iovi Iunonique recubantibus novos flores terra submisit quam circa tua, Constantine, vestigia urbes et templa consurgunt. [7] Ideoque hoc votis meis sufficit ut patriam meam videas ducente pietate, quia statim erit restituta si videris.
23
[1] Sed enim ista felicitas viderit an adhuc meae debeatur aetati. Interim quoniam ad summam votorum meorum tua dignatione perveni, ut hanc meam qualemcumque vocem diversis fori et palatii officiis exercitam [in] tuis auribus consecrarem, maximas numini tuo gratias ago tibique, quod superest, commendo liberos meos praecipueque illum iam summa fisci patrocinia tractantem, in quem me totum transtulit pietas, cuius felix servitus, si quando respexeris, maxime tuae conveniet aetati. [2] Ceterum quod de omnibus liberis dixi, lata est, imperator, ambitio; praeter illos enim quinque quos genui, etiam illos quasi meos numero quos provexi ad tutelam fori, ad officia palatii. Multi quippe ex me rivi non ignobiles fluunt, multi sectatores mei etiam provincias tuas administrant. Quorum successibus laetor omniumque honorem pro meo duco et, si forte hodie infra exspectationem mei dixero, in illis me confido placuisse. [3] Si tamen hoc quoque mihi tuum numen indulserit, ut ex hac oratione non eloquentiae, quod nimium est, sed quantulaecumque prudentiae et devotae tibi mentis testimonium referam, cedant privatorum studiorum ignobiles curae; perpetua mihi erit materia dicendi, qui me probaverit, imperator.
VII (VI). <INCERTI PANEGYRICVS DICTVS MAXIMIANO ET CONSTANTINO>
1
[1] Dixerint licet plurimi, multique dicturi sint, ea quibus omnia facta vestra summarumque virtutum merita laudantur, sacratissimi principes Maximiane, velis nolis semper Auguste, et Constantine oriens imperator, mihi tamen certum est ea praecipue isto sermone complecti quae sunt huius propria laetitiae, qua tibi Caesari additum nomen imperii et istarum caelestium nuptiarum festa celebrantur. [2] Cetera enim in rem publicam vestra beneficia possunt multis occasionibus diversorum temporum praedicari: huic voto propria nunc debetur oratio, quod semel factum futurum est sempiternum. [3] Equidem scio gaudentium studia nunc ita toto orbe florescere, quacumque Fama ultra naturam qua fingitur discursus volucres mutuata et plus quam mille vocibus sonora percrebuit, ut omnium nationum gratulationibus consecretur. [4] Quid <enim> rebus humanis contingere potuit aut nobilius ad gloriam aut certius ad salutem, quam quod pristinae vestrae concordiae perpetuaeque pietati hoc quoque pignus accessit, summorum nominum artissima coniunctione venerabile, ut imperatori filiam conlocaverit imperator? [5] Sed tamen nos oportet omnes homines exsultatione superare, qui hoc tantum rei publicae bonum praesentes intuemur, et ipsa vultuum vestrorum contemplatione sentimus ita convenisse vos, ita non dexteras tantum sed etiam sensus vestros mentesque iunxisse ut, si fieri possit, transire invicem in pectora vestra cupiatis.
2
[1] Quid enim aut tu carius dare aut tu carius accipere potuisti, cum hac adfinitate vestra et tibi, Maximiane, per generum iuventa renovata sit et tibi, Constantine, per socerum nomen imperatoris accreverit? [2] Maximas itaque vobis, aeterni principes, publico nomine gratias agimus, quod suscipiendis liberis optandisque nepotibus seriem vestri generis prorogando omnibus in futurum saeculis providetis, ut Romana res olim diversis regentium moribus fatisque iactata tandem perpetuis domus vestrae radicibus convalescat, tamque sit immortale illius imperium quam sempiterna suboles imperatorum. [3] Haec est vera pietas, haec voluptas conservandi generis humani, exemplum dare gentibus ad matrimonia studiosius expetenda et liberos educandos, ut substituendis successionibus singulorum nihil obsit unumquemque esse mortalem, cum immortalis sit omnium in posteritate res publica. [4] Quare si leges eae quae multa caelibes notaverunt, parentes praemiis honorarunt, vere dicuntur esse fundamenta rei publicae, quia seminarium iuventutis et quasi fontem humani roboris semper Romanis exercitibus ministrarunt, quod huic vestro in rem publicam merito possumus dignum nomen adscribere? [5] Qui non <per> plebeia germina sed imperatoria stirpem rei publicae propagatis ut, quod millesimo anno post Vrbem conditam evenisse tandem gratulabamur, ne mutatoria per novas familias communis salutis gubernacula traderentur, idem omnibus duret aetatibus, imperatores semper Herculii.
3
[1] Quemnam igitur utriusque vestrum praeconii ac venerationis ordinem faciam? Adhuc enim de amborum in hanc necessitudinem congruentibus votis communiter dixi. [2] Et te quidem sentio, senior Auguste, maiestate praecedere, te sequi, iunior imperator. Sed profecto sicut tuo, Constantine, socero ante est conciliata divinitas quam ab eo pignus ipsi carissimum postulares, ita nunc quoque in hac gratulatione prius illa dicenda sunt quae in te considerans tantus iste et paterni et tui auctor imperii laetatus est quod petisti. [3] O divinum tuum, Maximiane, iudicium, qui hunc tibi iure adoptionis nepotem, maiestatis ordine filium etiam generum esse voluisti, divi, inquam, Constantii filium, in quem se prima illius iuventa transfudit, in cuius ore caelestes illius vultus Natura signavit, qui adspectum illius ad deorum concilia translati adhuc desiderantibus nobis sufficit pro duobus! [4] Neque enim forma tantum in te patris, Constantine, sed etiam continentia, fortitudo, iustitia, prudentia sese votis gentium praesentant.
4
[1] Quomodo enim magis continentiam patris aequare potuisti quam quod te ab ipso fine pueritiae ilico matrimonii legibus tradidisti, ut primo ingressu adulescentiae formares animum maritalem, nihil de vagis cupiditatibus, nihil de concessis aetati voluptatibus in hoc sacrum pectus admitteres, novum iam tum miraculum, iuvenis uxorius? Sed, ut res est, mente praesaga omnibus te verecundiae observationibus imbuebas, talem postea ducturus uxorem. [2] Fortitudinem autem illius iam tum in principiis consecutus es. Multa ille Francorum milia, qui Bataviam aliasque cis Rhenum terras invaserant, interfecit depulit cepit abduxit; tu iam ab ipsis eorum regibus auspicatus es, simulque et praeterita illorum scelera punisti et totius gentis lubricam fidem timore vinxisti. [3] Liberavit ille Britannias servitute; tu etiam nobiles illic oriundo fecisti. [4] Plurimas ille barbaras nationes victoriis domuit, venia mitigavit; tibi cunctis hostibus alacritatis tuae terrore compressis interim deest materia vincendi.
5
[1] Iustitiam vero patris atque pietatem sic imitaris et sequeris, ut omnibus ad te confugientibus diversamque opem aut contra aliorum iniurias aut pro suis commodis postulantibus quasi legata patris videaris exsolvere, idque ipsum coram gaudeas praedicari: quidquid tu iuste ac liberaliter feceris, filium Constantii necessario praestitisti. [2] Nam quid ego de prudentia dicam, qua te paene credimus fore ipso patre potiorem? — qui veteres illos Romanae rei publicae principes, superiorem Africanum Pompeiumque Magnum aetatis cursum virtute praevectos, tam mature sumpto vincis imperio, tantarumque rerum sustines molem incipiente virtute. [3] Gesseris enim licet multa fortiter, multa sapienter, cum per maximos tribunatus stipendia prima conficeres, sentias necesse est tantae auspicia fortunae imperator adulescens. Quamquam quid ego in te aetatis tuae potius quam gravitatis nomen usurpo? Cuius tanta maturitas est ut, cum tibi pater imperium reliquisset, Caesaris tamen appellatione contentus exspectare malueris ut idem te qui illum declararet Augustum. Siquidem ipsum imperium hoc fore pulchrius iudicabas, si id non hereditarium ex successione crevisses, sed virtutibus tuis debitum a summo imperatore meruisses.
6
[1] Neque enim dubium quin tibi mature sacrum istud fastigium divinae potestatis adstrueret qui te iam olim sibi generum, etiam ante <quam> petere posses, sponte delegerat. [2] Hoc enim, ut audio, imago illa declarat in Aquileiensi palatio ad ipsum convivii posita adspectum, ubi puella iam divino decore venerabilis sed adhuc impar oneri suo, sustinet atque offert tibi etiam tum puero, Constantine, galeam auro gemmisque radiantem et pinnis pulchrae alitis eminentem, ut te, quod vix ulla possunt habitus ornamenta praestare, sponsale munus faciat pulchriorem. [3] Fortunatus pictor ille, quisquis fuit, et quamvis Apellen ipsum <et> Parrhasium scientia vicerit, materia tamen imaginis quam arte felicior! [4] Quamquam enim ipsi ferant difficillimam esse praecipuae cuiusque formae imitationem, quia certis sui notis cito deformitas exprimatur, similitudo autem pulchritudinis tam sit ardua quam rara est pulchritudo: [5] non tamen tantum ille cepit laboris ex ore vestro divinas species transferendo quantum voluptatis hausit cominus vos intuendo, inspiciendo sollicite, et curiose ab hilaritate illius aetatis vultus immobiles et serios exigendo, promendo denique amoris vestri tacita praesagia ut, quod invicem vobis verecundia negabat, libere vos in imagine cerneretis.
7
[1] Sed profecto hoc iam tunc, Maximiane, divina mente praesumpseras; hoc, cum ferret aetas, ut rogareris optaveras, cum tibi in illa iucundissima sede laetitiae harum nuptiarum gaudia praedestinabas, ut simul illam parvulam et hunc intuendo crescentem diu fruereris exspectatione voti quod hac coniunctione firmasti. [2] Quid enim competentius, quid providentia tua dignius facere potuisti, quam ut eius filio, quem tibi pridem et adfinitate adsciveras et maiestate sociaveras, nunc ex intimis adfectibus traderes summi pignus imperii? [3] Haec est tua, Maximiane, inter omnes principes propria largitio. [4] Alii divitias aut honores aut ipsa etiam imperia, sed sola donarunt; tu, animo maiore quam ceteri, pariter indulges et quod pietas tua habet carissimum et quod fortuna praecipuum. [5] Nec tamen miranda ista in te est, Maximiane, animi magnitudo, in quem di immortales tanta congesserunt et naturae bona et ornamenta fortunae ut, quamvis maxima largiaris, ita penes te sint omnia, quasi ea solus obtineas. [6] Vt enim ille qui omnes aquas caelo et terris praebet Oceanus semper tamen in motibus suis totus est, ita tu potes imperium, Maximiane, donare, non potes non habere. [7] De quo ego, cum ad id loci venero, ita dicam, ut fortasse quibusdam videar audacior, veritas tamen meae erga te devotionis appareat.
8
[1] Nunc enim sequitur ut, quoniam virtutes tuas, Constantine Auguste, socero praedicavi, tu quoque (licet optime scias) tamen audias quam te principis ornet adfinitas. [2] Hic est qui nomen <quod> accepit a deo principe generis sui dedit vobis, qui se progeniem esse Herculis non adulationibus fabulosis sed aequatis virtutibus comprobavit. [3] Hic est qui in ipso ortu numinis sui Gallias priorum temporum iniuriis efferatas rei publicae ad obsequium reddidit, sibi ipsas ad salutem. [4] Hic, quod iam falso traditum de antiquis imperatoribus putabatur, Romana trans Rhenum signa primus barbaris gentibus intulit. [5] Huius cum fratre rursus ac saepius expeditionibus domita Germania aut boni consulit ut quiescat aut laetatur quasi amica si pareat. [6] Tu ferocissimos Mauritaniae populos inaccessis montium iugis et naturali munitione fidentes expugnasti recepisti transtulisti. [7] Te primo ingressu tuo tanta laetitia, tanta frequentia populus Romanus excepit ut, cum te ad Capitolini Iovis gremium vel oculis ferre gestiret, stipatione sui vix ad portas Vrbis admitteret. [8] Te rursus vicesimo anno imperatorem, octavo consulem, ita ipsa amplexu quodam suo Roma voluit detinere, ut videretur augurari iam et timere quod factum est. [9] <Factum est> enim, imperator aeterne, in quo uno querelam rei publicae paene meruisti.
9
[1] Audi doloris nostri liberam vocem, siquidem etiam di ipsi, quod plerumque humanas res neglegant, dum querimur ignoscunt, quibus aliud fortasse curantibus grandines ruunt, terrae dehiscunt, urbes hauriuntur. Quae non illis [hauriuntur] volentibus, sed aut aliorsum adspicientibus aut fatali rerum urgente cursu videntur accidere. [2] Tale est, imperator, quod omnibus nobis incluso gemitu maerentibus facere voluisti, non quidem tu rei publicae neglegentia aut laboris fuga aut desidiae cupiditate ductus, sed consilii olim, ut res est, inter vos placiti constantia et pietate fraterna ne, quem totius vitae summarumque rerum socium semper habuisses, in alicuius facti communitate desereres neve illius, viderit quali, certe novae laudi cederes. [3] Verum longe diversa in<ter> vos erat causa declinandi aut sustinendi laboris; quamquam, etiamsi totam excusationem aetatis adferres, sic quoque tibi rei publicae curis non erat abnuendum. [4] An si maximus quisque natu gubernator vectoribus est certissimus ad salutem, non is est optimus qui usu peritissimus imperator? Aut te umquam, Constantine, liberi nostri nepotesque patientur, vel cum ad summam perveneris senectutem, rei publicae vela contrahere quae tam felicibus ventis etiam iuvenis impleveris? [5] Sed tamen utcumque fas fuerit eum principem, quem anni cogerent aut valitudo deficeret, receptui canere, te vero, in quo adhuc istae sunt integrae solidaeque vires, hic totius corporis vigor, hic imperatorius ardor oculorum, immaturum otium sperasse miramur. [6] Quid enim aliud participi maiestatis tuae dare potuit veniam quietis quam ut tu imperio succederes pro duobus?
10
[1] Sed profecto exegit hoc ipsa varietas et natura fortunae, cui nihil mutare licuerat, dum vos imperium teneretis, ut illa viginti annorum continua felicitas intervallo aliquo distingueretur; aut etiam di immortales probare voluerunt tibi innixam stetisse rem publicam, cum sine te stare non posset. [2] Quamquam in istis quidem partibus non caruit pristina firmitate, ibi vero paene funditus corruit unde tu, Maximiane, discesseras: adeo illic plurimum habuerat stabilitatis adserta, ubi deserta maxime vacillavit. [3] Non aliter enim quam solet terra ventis aut aquis subter immissis intervulsa sui soliditate nutare, ita cuncta Italia atque ipsa Roma subducta repente qua sustentata fuerat dextera tua contremuit ac paene consedit. [4] Quod ego cursim transeo; cur enim vel recordemur adversa, cum videamus omnia tuo reditu restituta? [5] Fecit enim Roma ipsa pro maiestate nominis sui ut ostenderet posse se etiam imperatoribus imperare. Abduxit exercitus suos ac tibi reddidit et, cum ad sedandos animos auctoritatem privati principis attulisses, supplices tibi manus tendens vel potius queribunda clamavit:
11
[1] «Quousque hoc, Maximiane, patiar me quati, te quiescere; mihi libertatem adimi, te usurpare tibi inlicitam missionem? [2] An, quod divo Augusto post septuaginta aetatis, quinquaginta imperii annos non licuit, tam cito licuit tibi? [3] Ideone te mihi ille, cuius tot aras tot templa tot nomina colo, Hercules dedit, ut tu in suburbano otiis cedens usum dicatae mihi virtutis amitteres? [4] Redde te gubernaculis meis et, quoniam tranquillo mari portum intrare properasti, vade per fluctus mei quidem amore sollicitus sed tua maiestate securus. Et tamen per te tibi steterit, <si> iniuriam in mei restitutione patieris. Imperasti pridem rogatus a fratre, rursus impera iussus a matre». [5] O caelestem, imperator aeterne, pietatem tuam quae tuum illum animum semper invictum sola vicit! [6] Non potuisti resistere sanctae illius parentis imperio, et invitus licet paruisti et te illis vigiliis illisque curis, quas viginti annis expertus fueras, reddidisti. [7] Quibusnam tu, domina gentium, potes compensare beneficiis hoc tui imperatoris obsequium? — qui tanto usu sciens quantus sit imperandi labor, propter te non utitur illa quam degustaverat voluptate, tantumque rei publicae onus suscipit post quietem. [8] Facilius fuerat iugiter imperasse: quamvis enim magnum laborem consuetudo non sentit, intermissa desiderat novas vires.
12
[1] Quanta opus fuit tibi, imperator aeterne, providentia, quanta auctoritate ut subsidia rei publicae <iacentia> erigeres, exanimata recreares, dilapsa conligeres? [2] Mirabamur te post imperium esse privatum; multo magis mirum est imperium ferre post otium. [3] Solus hoc, ut dicitur, potuit deus ille, cuius dona sunt quod vivimus et videmus, ut habenas male creditas et currum devio rectore turbatum reciperet rursumque derigeret. Cuius simile tu, imperator, etiam facile fecisti. [4] Neque id mirum: non enim a te recessit imperium, et privatus licet dici velles, inhaesit tibi ingenita maiestas. [5] Omnes exercitus vestri omnesque provinciae requiescere te post tanta opera utcumque aequo animo tulerunt, imperare desisse numquam crediderunt. [6] Quid enim putas tibi, Maximiane, Iovem ipsum respondisse, cum tu ingenti animo diceres: «Recipe, Iuppiter, quod commodasti»? Hoc profecto respondit: «Non mutuum istud tibi tradidi sed aeternum; non recipio sed servo». [7] Statim igitur ut praecipitantem [ut] rem publicam refrenasti et gubernacula fluitantia recepisti, omnibus spes salutis inluxit. [8] Posuere venti, fugere nubes, fluctus resederunt, et iam sicubi adhuc in longinquioribus terris aliqua obversatur obscuritas aut residuus undarum pulsus immurmurat, necesse est tamen ad tuos nutus dilucescat et sileat.
13
[1] Dixi pro ratione temporis, sacratissimi principes, ea quae in vobis invicem, ut facitis, admirari et amare debetis. Restat ut ipsa illa quae separatim de virtutibus vestris locutus sum, sicut huic voto congruit, in sermonis fine coniungam. [2] Di immortales! quanta Romano imperio renovastis, quae iam, ut res est, cesserant vetustati! [3] Maximiano aeterno imperatori Constantinus imperator novus plus coepit esse quam filius. Favet ille crescenti, adest iste seniori; perpetuis profecto pietatis stirpibus adfinitas ista coalescat, quae semper summos in re publica viros ad concordiam copulavit. [4] Etenim si quamvis dissidentes familias Gracchi et Corneliae matrimonium reduxit in gratiam, si pro divo Augusto Actiacam victoriam tantummodo gener Agrippa confecit, quid sperandum est cum sempiternam patris ac filii caritatem etiam nuptiarum foedus adstrinxerit? [5] Quod si P. Scipio bellum Punicum suscepit adulescens ipsum postea superaturus Hannibalem, si Marius a factione Sullana Vrbem recepit senex, idque magno intervallo temporum evenisse memorabile est, quam facile nunc omnis metus ponet Romana res publica, quae defenditur coniuncti imperii duabus aetatibus pariterque utitur virtute iuvenis et maturitate senioris!
14
[1] Te, pater, ex ipso imperii vertice decet orbem prospicere communem caelestique nutu rebus humanis fata decernere, auspicia bellis gerendis dare, componendis pacibus leges imponere; te, iuvenis, indefessum ire per limites qua Romanum barbaris gentibus instat imperium, frequentes ad socerum victoriarum laureas mittere, praecepta petere, effecta rescribere. [2] Ita eveniet ut et ambo consilium pectoris unius habeatis et uterque vires duorum. [3] O felix in imperio et post imperium felicior! Audis enim profecto haec et vides, dive Constanti, quem curru [et] paene conspicuo, dum vicinos ortus repetit occasu, Sol ipse invecturus caelo excepit. [4] Quanto nunc gaudio potiris, quanta voluptate perfrueris, cum talem hunc filium tuum, qui te primus patrem fecit, in imperii tui possessionem idem pater, idem socer, idem imperator induxerit! [5] Haec est tua praeter omnes divos propria immortalitas quam videmus: filius similis adspectu, similis animo, par imperii potestate. [6] Inviderint licet nobis, nihil tamen auferre domui tuae Fata potuerunt: nec Maximiano filius qualis tu eras, nec Constantino pater deest. [7] Quin etiam ut omnibus modis tua necessitudo renovetur, rursus hic socer, rursus hic gener est, ut beatissimus imperator semper ex tua subole nepotibus augeatur.
VIII (V). <INCERTI PANEGYRICVS DICTVS CONSTANTIO CAESARI>
1
[1] Si mihi, Caesar invicte, post diuturnum silentium sola esset vincenda trepidatio qua rudimenta quaedam vocis meae rursus experior, haud immerito me ultra quam aetas et quantulacumque studii mei ferret opinio perturbari confiterer, praesertim cum apud maiestatem tuam divina virtutum vestrarum miracula praedicarem. [2] Quo in genere orationis quanta esset cura, quantus labor, quam sollicita veneratio, sensi etiam cum in cotidiana illa instituendae iuventutis exercitatione versarer, [3] quamvis enim prima tunc in renascentem rem publicam patris ac patrui tui merita, licet dicendo aequare non possem, possem tamen recensere numerando. [4] Sed cum et me illo vetere curriculo aut inter adyta palatii vestri alia quaedam sermonis arcani ratio demoverit aut post indultam a pietate vestra quietem studium ruris abduxerit, et vos interim nullum ulciscendae augendaeque rei publicae vacuum tempus amiseritis; cum tot postea virtute vestra partae victoriae, tot excisae undique barbarae nationes, tot translati sint in rura Romana cultores, <tot> prolati limites, tot provinciae restitutae, haereo prorsus et stupeo, [5] et praeter illam ex otio meo tarditatem tanta rerum mole deterreor, ut hoc uno nitar hortatu quod ex quantacumque desidia quamvis maxime orationi imparem <parem> facis Caesar auditor, praesertim cum favente numine tuo ipse ille iam pridem mihi, qui me in lucem primus eduxit, divinarum patris tui aurium aditus evenerit. [6] Quo facilius maiestatis tuae recordatione confisus, possim illa quae tunc dicta sunt praeterire atque hunc sermonem ab his quae secuta sunt inchoare.
2
[1] Quamquam multa mihi ex illis quoque hoc in tempore necessario transeunda sunt ac potissimum ea quibus officio delati mihi a divinitate vestra honoris interfui, captus scilicet rex ferocissimae nationis inter ipsas quas moliebatur insidias et a ponte Rheni usque ad Danubii transitum Guntiensem deusta atque exhausta penitus Alamannia; nam et maiora sunt quam ut enarrari inter alla possint et, ne meis quoque stipendiis videar gloriari, sufficit conscientiae meae illa vidisse. [2] Det igitur mihi, Caesar invicte, hodiernae gratulationis exordium divinus ille vestrae maiestatis ortus ipso quo inluxit auspicio veris inlustrior, cui dies serenus atque, ut celebrantes sensimus, ultra rationem temporis sol aestivus incaluit, augustiore fulgens luminis claritate quam cum originem mundi nascentis animavit; [3] siquidem tunc inter illa rerum tenera primordia moderatus dicitur ne noceret ardentior, nunc certasse creditur ne maiestate vestra videretur obscurior.
3
[1] O felix beatumque ver novo partu, iam non amoenitate florum nec viriditate segetum nec gemmis vitium nec ipsis tantum favoniis et luce reserata laetum atque venerabile, quantum ortu Caesarum maximorum ! O tempus quo merito quondam omnia nata esse credantur, cum eodem nunc confirmata videamus ! O kalendae Martiae, sicuti olim annorum volventium, ita nunc aeternorum auspices imperatorum! [2] Quanta enim, invictissimi principes, et vobis et rei publicae saecula propagatis orbis vestri participando tutelam? Cuius licet esset omni hoste perdomito certa securitas, nimios tamen in diversa discursus vel revisenda poscebat. [3] Partho quippe ultra Tigrim redacto, Dacia restituta, porrectis usque ad Danubii caput Germaniae Raetiaeque limitibus, destinata Bataviae Britanniaeque vindicta, gubernacula maiora quaerebat aucta atque augenda res publica et, qui Romanae potentiae terminos virtute protulerant, imperium filio pietate debebant.
4
[1] Et sane praeter usum curamque rei publicae etiam illa Iovis et Herculis cognata maiestas in Iovio Herculioque principibus totius mundi caelestiumque rerum similitudinem requirebat. [2] Quippe isto numinis vestri numero summa omnia nituntur et gaudent, elementa quattuor et totidem anni vices et orbis quadrifariam duplici discretus Oceano et emenso quater caelo lustra redeuntia et quadrigae Solis et duobus caeli luminibus adiuncti Vesper et Lucifer. [3] Sed neque Sol ipse neque cuncta sidera humanas res tam perpetuo lumine intuentur quam vos tuemini, qui sine ullo fere discrimine dierum ac noctium inlustratis orbem, salutique gentium non his modo quibus immortales vultus vestri vigent sed multo magis illis divinarum mentium vestrarum oculis providetis, nec solum qua dies oritur et praeterit et conditur sed etiam ex illa septentrionali plaga salutari beatis luce provincias: adeo, Caesar, vestra in orbem terrarum distributa beneficia prope plura sunt quam deorum. [4] Quibus ego si omnibus immorari velim, neque hic dies mihi totus neque proximus neque porro ceteri sat erunt; et habenda ratio est temporis, Caesare stante dum loquimur.
5
[1] Adoratae sint igitur mihi Sarmaticae expeditiones quibus illa gens prope omnis exstincta est et paene cum solo nomine relicta quo serviat. [2] Dent veniam trophaea Niliaca sub quibus Aethiops et Indus intremuit. Contenta sit voce gloriae suae etiam proxima illa ruina Carporum. Reservetur nuntiis iam iamque venientibus Mauris immissa vastatio. [3] Aliis haec permittente maiestate vestra celebrabo temporibus; di immortales, vota suscipio ut ipsis qui gessere praesentibus. [4] Illa vero, Caesar invicte, quae ductu atque auspicio numinis tui gesta sunt, quorum etiam spectaculo fruimur, sub hac occasione dignationis tuae sine dilatione dicenda sunt, eo magis quod, quamvis in communibus rei publicae bonis, necesse <est> nobis quae propiora nobis sunt maxime [sunt] gratulari.
6
[1] Statim itaque Gallias tuas, Caesar, veniendo vindicasti; siquidem illa celeritas, qua omnis ortus atque adventus tui nuntios praevertisti, cepit oppressam Gesoriacensibus muris pertinacem tunc errore misero manum piraticae factionis atque illis olim mari fretis adluentem portas ademit Oceanum. [2] In quo divina providentia tua et par consilio effectus apparuit, qui omnem illum sinum portus, quem statis vicibus aestus alternat, defixis in aditu trabibus ingestisque saxis invium navibus reddidisti atque ipsam loci naturam admirabili ratione superasti, cum mare frustra reciprocum prohibitis fuga quasi inludere videretur tamque nullo usu iuvaret inclusos, quasi redire desisset. [3] Quaenam umquam mirabimur valla castrorum post hoc novum in mari vallum? [4] Quid erit mirum si qua murorum aut arieti non cesserit firmitas aut machinas despexerit altitudo, cum Oceanus ille tanto libratus impetu, tanta mole consurgens, sive ulterioribus, ut ferunt, terris repulsus sive anhelitu quem respirat evectus seu quacumque alia ratione motus, numquam tua, Caesar, claustra perfregerit neque omnino convellerit tot dierum ac noctium receptu recursuque? — cum tot interim, qua terras circumfluit, litora solveret ripasque defringeret, uno illo, ut res est, loco aut potentia vestrae maiestatis inferior aut pro debito vobis honore clementior.
7
[1] Xerses, ut audio, Persarum rex potentissimus, pedicas iecit aureas in profundum, Neptunum se dictitans adligare quia fluctibus ferociret, stulta ille iactantia et sacrilega vanitate. [2] At enim tua, Caesar, divina providentia et efficaci est usa consilio nec insultavit elemento, ut non provocaret odium sed mereretur obsequium. [3] Quid enim aliud interpretemur cum, statim atque obsidionem necessitas et clementiae vestrae fides solverat, eadem claustra qui primus incubuit aestus inruperit, totaque illa, quoad usus fuit, invicta fluctibus acies arborum veluti signo dato et peracta statione dilapsa sit, ut nemo dubitaret portum illum, qui piratae, ne suis opem ferret, occlusus fuisset, nobis ad victoriam sponte patuisse? Potuisset enim, Caesar invicte, illo virtutis ac felicitatis tuae impetu totum peragi continuo bellum, nisi aedificandis navibus dari tempus rei necessitudo suasisset. [4] Quo tamen omni numquam ab eorum hostium eversione cessatum est quos adiri continens terra permisit.
8
[1] Quamquam illa regio divinis expeditionibus tuis, Caesar, vindicata atque purgata, quam obliquis meatibus Scaldis interfluit quamque divortio sui Rhenus amplectitur, paene, ut cum verbi periculo loquar, terra non est: [2] ita penitus aquis imbuta permaduit ut non solum qua manifeste palustris est cedat ad nisum et hauriat pressa vestigium, sed etiam ubi paulo videtur firmior pedum pulsu temptata quatiatur et sentire se procul mota pondus testetur. [3] Ita, ut res est, <aquis> subiacentibus innatat et suspensa late vacillat, ut merito quis dixerit exercendum fuisse tali solo militem ad navale certamen. [4] Sed neque illae fraudes locorum nec quae plura inerant perfugia silvarum barbaros tegere potuerunt quominus dicioni tuae divinitatis omnes sese dedere cogerentur, et cum coniugibus ac liberis ceteroque examine necessitudinum ac rerum suarum ad loca olim deserta transirent ut, quae fortasse ipsi quondam depraedando vastaverant, culta redderent serviendo.
9
[1] Quis hoc umquam futurum, etiamsi coram voluisset adfari, deus ante vos principes persuadere potuisset quod nunc vidimus et videmus: totis porticibus civitatum sedere captiva agmina barbarorum, viros attonita feritate trepidantes, respicientes anus ignaviam filiorum nuptas maritorum, vinculis copulatos pueros ac puellas familiari murmure blandientes, atque hos omnes provincialibus vestris ad obsequium distributos, donec ad destinatos sibi cultus solitudinum ducerentur. [2] Insultare hercule communi Galliarum nomine libet <et>, quod pace vestra loquar, ipsis triumphum adsignare provinciis. [3] Arat ergo nunc mihi Chamavus et Frisius et ille vagus, ille praedator exercitio squali<di> ruris operatur et frequentat nundinas meas pecore venali et cultor barbarus laxat annonam. [4] Quin etiam si ad dilectum vocetur accurrit et obsequiis teritur et tergo coercetur et servire se militiae nomine gratulatur. [5] Quid faciam, Caesar <invicte>? Ignosce si moror, ignosce si propero; multa enim illius temporis, quo transitus in Britanniam parabatur, admirabilia virtutum tuarum facta praetereo, dum festino cupidus ad singularem illam victoriam, qua universa res publica tandem est vindicata. [6] Cuius magnitudo, Caesar invicte, hactenus explicabitur, ut prius dicam quam necessarium illud et difficile bellum fuerit <quam> quo magis<terio> confectum sit.
10
[1] Minus indignum fuerat sub principe Gallieno quamvis triste harum provinciarum a Romana luce discidium. [2] Tunc enim sive incuria rerum sive quadam inclinatione fatorum omnibus fere membris erat truncata res publica; tunc se nimium et Parthus extulerat et Palmyrenus aequaverat; tota Aegyptus Syriaeque defecerant; amissa Raetia, Noricum Pannoniaeque vastatae; [3] Italia ipsa gentium domina plurimarum urbium suarum excidia maerebat; non erat tantum doloris in singulis, cum paene omnibus careretur. [4] Nunc vero toto orbe terrarum non modo qua Romanus fuerat virtute vestra recepto sed etiam qua hostilis edomito, cum totiens proculcata esset Alamannia, totiens obtrita Sarmatia, Iuthungi Quadi Carpi totiens profligati, submittente se Gotho pace poscenda, supplicante per munera rege Persarum, urebat animos (quod nunc denique confitemur) una illa tanti imperii contumelia, eoque nobis intolerabilior videbatur quod gloriae sola restabat.
11
[1] Et sane non, sicut Britanniae nomen unum, ita mediocris erat iacturae rei publicae terra tanto frugum ubere, tanto laeta numero pastionum, tot metallorum fluens rivis, tot vectigalibus quaestuosa, tot accincta portibus, tanto immensa circuitu. [2] Quam Caesar ille auctor vestri nominis cum Romanorum primus intrasset, alium se orbem terrarum scripsit repperisse, tantae magnitudinis arbitratus ut non circumfusa Oceano sed complexa ipsum Oceanum videretur. [3] Sed enim illa aetate nec Britannia ullis erat ad navale bellum armata navigiis et Romana res inde iam a Punicis Asiaticisque bellis, etiam recenti exercitata Piratico et propiore Mithridatico, non magis terrestri quam navali usu vigebat. [4] Ad hoc natio etiam tunc rudis et solis [Britanni] Pictis modo et Hibernis adsueta hostibus adhuc seminudis, facile Romanis armis signisque cesserunt, prope ut hoc uno Caesar gloriari in illa expeditione debuerit quod navigasset Oceanum.
12
[1] Isto vero nefario latrocinio abducta primum a fugiente pirata classe quae olim Gallias tuebatur, aedificatisque praeterea plurimis in nostrum modum navibus, occupata legione Romana, interclusis aliquot peregrinorum militum cuneis, contractis ad dilectum mercatoribus Gallicanis, sollicitatis per spolia ipsarum provinciarum non mediocribus copiis barbarorum, atque his omnibus ad munia nautica flagitii illius auctorum magisterio eruditis, exercitibus autem vestris licet invictis virtute, tamen in re maritima novis malam coaluisse ex indignissimo latrocinio belli molem audiebamus, licet de exitu fideremus. [2] Nam et accesserat diuturna sceleris impunitas quae desperatorum hominum inflarat audaciam, ut illam inclementiam maris, quae victoriam vestram fatali quadam necessitate distulerat, pro sui terrore iactarent, nec consilio intermissum esse bellum sed desperatione omissum crederent, adeo ut iam communis poenae timore deposito archipiratam satelles occideret et illud auctoramentum tanti discriminis putaret imperium.
13
[1] Hoc igitur bellum tam necessarium, tam difficile aditu, tam inveteratum, tam instructum ita, Caesar, adgressus es ut, statim atque illo infestum maiestatis tuae fulmen intenderas, confectum omnibus videretur. [2] Nam primo omnium, in quo praecipue consulendum fuit, ne quid barbarae nationes converso illuc numine tuo novare temptarent, invocata patris tui maiestate provisum est. [3] Tu enim ipse, tu domine Maximiane, imperator aeterne, novo itineris compendio adventum divinitatis tuae accelerare dignatus repente Rheno institisti, omnemque illum limitem non equestribus neque pedestribus copiis sed praesentiae tuae terrore tutatus es: quantoslibet valebat exercitus Maximianus in ripa! [4] Tu vero, Caesar invicte, instructis armatisque diversis classibus ita hostem incertum consiliique inopem reddidisti, ut tunc denique senserit quod non munitus esset Oceano sed inclusus.
14
[1] Hoc loco venit in mentem mihi quam delicata illorum principum fuerit in administranda re publica et adipiscenda [re publica] laude felicitas, quibus Romae degentibus triumphi et cognomina devictarum a ducibus suis gentium proveniebant. [2] Itaque Fronto, Romanae eloquentiae non secundum sed alterum decus, cum belli in Britannia confecti laudem Antonino principi daret, quamvis ille in ipso Vrbis palatio residens gerendi eius mandasset auspicium, veluti longae navis gubernaculis praesidentem totius velificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. [3] At enim tu, Caesar invicte, omnis istius et navigationis et belli non modo pro imperii iure praeceptor sed rebus ipsis et exemplo constantiae tuae hortator atque impulsor fuisti. [4] Prior siquidem a Gesoriacensi litore quamvis fervidum invectus Oceanum etiam illi exercitui tuo, quem Sequana amnis invexerat, inrevocabilem iniecisti mentis ardorem, adeo ut cunctantibus adhuc ducibus, caelo et mari turbidis, ultro signum navigationis exposceret, quae iam minacia videbantur signa contemneret, die pluvio vela faceret, ventum quia derectus non erat captaret obliquum. [5] Quis enim se quamlibet iniquo mari non auderet credere te navigante? Omnium, ut dicitur, accepto nuntio navigationis tuae una vox et hortatio fuit: «Quid dubitamus? Quid moramur? Ipse iam solvit, iam provehitur, iam fortasse pervenit. Experiamur omnia, per quoscumque fluctus eamus. Quid est quod timere possimus? Caesarem sequimur».
15
[1] Nec fefellit opinio vestrae felicitatis, siquidem, ut ex ipsorum relatione comperimus, ad tempus ipsum tantae se dorso maris nebulae miscuerunt, ut inimica classis apud Vectam insulam in speculis atque insidiis conlocata ignorantibus omnino hostibus praeteriretur, ne vel moraretur impetum quamvis non posset obsistere. [2] Iam vero quod idem ille vestro auspicio invictus exercitus, statim atque Britanniae litus invaserat, universis navibus suis iniecit ignes, quinam alii nisi divinitatis vestrae monitus impulerunt? [3] Aut quae alia ratio persuasit nullum praesidium fugae reservare nec vereri dubia bellorum nec Martem, ut dicitur, putare communem, nisi quod vestri contemplatione constabat de victoria non posse dubitari? [4] Non illi tunc vires, non humana robora sed vestra numina cogitaverunt. Proposito qualicumque proelio certam sibi spondere fortunam non tam est fiducia militum quam felicitas imperatorum. [5] Ipse ille autem signifer nefariae factionis cur ab eo litore quod tenebat abscessit, cur classem portumque deseruit, nisi quod te, Caesar invicte, cuius imminentia vela conspexerat, timuit iam iamque venturum? [6] Vtcumque cum ducibus tuis maluit experiri quam praesens maiestatis tuae fulmen excipere, demens qui nesciebat, quacumque fugeret, ubique vim vestrae divinitatis esse, ubi vultus vestri, ubi signa colerentur.
16
[1] Te tamen ille fugiens incidit in tuorum manus, a te victus a tuis exercitibus oppressus est. [2] Denique adeo trepidus et te post terga respiciens et in modum amentis attonitus properavit ad mortem, ut nec explicarit aciem nec omnes copias quas trahebat instruxerit, sed cum veteribus illius coniurationis auctoribus et mercennariis cuneis barbarorum tanti apparatus oblitus inruerit. [3] Adeo, Caesar, etiam hoc rei publicae tribuit vestra felicitas, ut nemo fere Romanus occiderit imperio vincente Romano. Omnes enim illos, ut audio, campos atque colles non nisi taeterrimorum hostium corpora fusa texerunt. [4] Illa barbara aut imitatione barbariae olim cultu vestis et prolixo crine rutilantia, tunc vero pulvere et cruore foedata et in diversos situs tracta, sicuti dolorem vulnerum fuerant secuta iacuerunt, atque inter hos ipse vexillarius latrocinii, cultu illo quem vivus violaverat sponte deposito et vix unius velaminis repertus indicio. [5] Adeo verum sibi dixerat morte vicina, ut interfectum se nollet agnosci.
17
[1] Enimvero, Caesar invicte, tanto deorum immortalium tibi est addicta consensu omnium quidem quos adortus fueris hostium sed praecipue internecio Francorum, ut illi quoque milites vestri qui per errorem nebulosi, ut paulo ante dixi, maris abiuncti ad oppidum Londiniense pervenerant, quidquid ex mercennaria illa multitudine barbarorum proelio superfuerat, cum direpta civitate fugam capessere cogitarent, passim tota urbe confecerint et non solum provincialibus vestris in caede hostium dederint salutem sed etiam in spectaculo voluptatem. [2] O victoria multiiuga et innumerabilium triumphorum, qua Britanniae restitutae, qua Francorum <vires> penitus excisae, qua multis praeterea gentibus in coniuratione illius sceleris deprehensis imposita est necessitas obsequendi, <qua> denique ad perpetuam quietem maria purgata sunt! [3] Gloriare tu vero, Caesar invicte, alium te orbem terrarum repperisse, qui Romanae potentiae gloriam restituendo navalem addidisti imperio terris omnibus maius elementum. [4] Confecisti, inquam, bellum, Caesar invicte, quod cunctis impendere provinciis videbatur, tamque late vagari et flagrare poterat quam late omnis Oceanus et Mediterranei sinus adluunt.
18
[1] Neque enim, si metu vestri lues illa solis Britanniae visceribus intabuit, idcirco nescimus quanto se alia furore iactasset, si fiduciam pervagandi qua patebat habuisset. [2] Nullo siquidem certo fine montium aut fluminum terminabatur quem dispositae limitis custodiae tuerentur, sed ubique, vanis licet ob virtutem felicitatemque vestram, magnis tamen terroribus imminebat, qua iacent maria quaque venti ferunt. [3] Recursabat quippe in animos illa sub divo Probo paucorum ex Francis captivorum incredibilis audacia et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis navibus Graeciam Asiamque populati nec impune plerisque Libyae litoribus appulsi ipsas postremo navalibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas et immenso itinere pervecti Oceanum qua terras inrumpit intraverant, atque ita eventu temeritatis ostenderant nihil esse clausum piraticae desperationi, quo navigiis pateret accessus. [4] Itaque hac victoria vestra non Britannia solum servitute est liberata, sed omnibus nationibus securitas restituta quae maritimo usu tantum in bello adire periculi poterant quantum in pace commodi consequuntur. [5] Nunc secura est, ut de latere Gallico taceam, quamvis paene conspicuis litoribus Hispania, nunc Italia nunc Africa nunc omnes usque ad Maeotias paludes perpetuis curis vacant gentes. [6] Nec idcirco minoribus gaudiis feruntur dempti periculi meri<to> quod experiundi necessitate caruerunt, sed hoc ipsum et in administratione [vel] providentiae vestrae et in refectione fortunae impensius gratulantur, quod tanta illa vis nauticae rebellionis in vestigiis suis concidit. [7] Atque ipsam Britanniam, quae sedem tam diuturno sceleri praebuisset, constat victoriam vestram sola sui restitutione sensisse.
19
[1] Merito igitur statim atque ad litus illud exoptatus olim vindex et liberator appuleras, obvius sese maiestati tuae triumphus effudit, exsultantesque gaudio Britanni cum coniugibus ac liberis obtulerunt, non te ipsum modo, quem ut caelo delapsum intuebantur, sed etiam navis illius quae tuum numen advexerat vela remigiaque venerantes, paratique te ingredientem stratis sentire corporibus. [2] Nec mirum si tanto gaudio ferebantur post tot annorum miserrimam captivitatem, post violatas coniuges, post liberorum turpe servitium tandem liberi tandemque Romani, tandem vera imperii luce recreati. [3] Siquidem praeter illam clementiae vestrae pietatisque famam, quae communi gentium voce celebratur, in ipso, Caesar, tuo vultu videbant omnium signa virtutum: in fronte gravitatis, in oculis lenitatis, in rubore verecundiae, in sermone iustitiae. [4] Quae singula ut respectantes agnoverant, laetitiae clamoribus concinebant; vobis se, vobis liberos suos, vestris liberis omnis generis sui posteros devovebant.
20
[1] Nos quidem certe, o perpetui parentes et domini generis humani, hoc a dis immortalibus omni votorum nuncupatione deposcimus, ut liberi nepotesque nostri et si qua omnibus saeculis erit duratura progenies, cum vobis tum etiam his quos educatis atque educabitis dedicentur. Quid enim melius posteris nostris optare possumus quam quo fruimur ipsi? [2] Tenet uno pacis amplexu Romana res publica quidquid variis temporum vicibus fuit aliquando Romanum, et illa quae saepe veluti nimia mole diffluxerat magnitudo tandem solido cohaesit imperio. [3] Nihil ex omni terrarum caelique regione non aut metu quietum est aut armis domitum aut pietate devinctum. Et ex aliis quidem partibus aliqua restant, quae, si voluntas vel ratio rerum desiderent, possitis adquirere; ultra Oceanum vero quid erat praeter Britanniam? [4] Quae a vobis ita recuperata est ut illae quoque nationes terminis eiusdem insulae cohaerentes vestris nutibus obsequantur. [5] Nulla progrediendi causa superest nisi si, quod Natura vetuit, fines ipsius quaerantur Oceani. Omnia, inquam, invictissimi principes, vestra sunt quae digna sunt vobis, et inde est quod consulere singulis aequaliter licet, cum universa teneatis.
21
[1] Itaque sicuti pridem tuo, Diocletiane Auguste, iussu deserta Thraciae translatis incolis Asia complevit, sicut postea tuo, Maximiane Auguste, nutu Nerviorum et Trevirorum arva iacentia Laetus postliminio restitutus et receptus in leges Francus excoluit, ita nunc per victorias tuas, Constanti Caesar invicte, quidquid infrequens Ambiano et Bellovaco et Tricassino solo Lingonicoque restabat, barbaro cultore revirescit. [2] Quin etiam illa, cuius nomine mihi peculiariter gratulandum, devotissima vobis civitas Aeduorum ex hac Britannicae facultate victoriae plurimos, quibus illae provinciae redundabant, accepit artifices, et nunc exstructione veterum domorum et refectione operum publicorum et templorum instauratione consurgit. Nunc sibi redditum vetus illud Romanae fraternitatis nomen existimat, cum te rursus habeat conditorem. [3] Dixi, Caesar invicte, prope plura quam potui sed pauciora quam debui, ut iustissima mihi causa sit propitio numine tuo et nunc desinendi et saepe dicendi.
IX (IV). <EVMENII PRO INSTAVRANDIS SCHOLIS ORATIO>
1
[1] Certum habeo, Vir perfectissime, non quidem te, qui semper in omni genere dicendi maxima facultate viguisti, sed circumstantium plerosque mirari, quod ego, qui ab ineunte adulescentia usque in hunc diem numquam isto in loco dixerim et, quantulumcumque illud est quod labore ac diligentia videor consecutus, exercere privatim quam in foro iactare maluerim, nunc demum sero quodam tirocinio ad insolitum mihi tribunal adspirem; [2] a quo ego me fateor, quamquam mihi sedes ista iustitiae et <ad> agendum et ad dicendum amplissima videretur, diffisum tamen ingenio meo antehac afuisse et hoc ipso in tempore, quamvis diversissimum a contentione litium genus orationis habiturum, conscientiae trepidatione revocari.
2
[1] Ne quid igitur aut opinioni hominum dubium relinquam aut interpretationi ex hac postulatione quam de restituendis patriae meae Maenianis mihi sumendam potius quam cuiquam delegandam putavi, maius de me aliquid quam posse me sentio videar promittere, [2] contestatum esse initio dicendi apud audientes volo temporarium me dicendi munus atque id ipsum meis studiis peculiariter commodare, non ad incognitam mihi sectam forensium patronorum alienae laudis cupiditate transire. [3] Neque enim tanta me aut neglegentia aut confidentia tenet, ut nesciam quanta sit inter hanc aciem fori et nostra illa secreta studiorum exercitia diversitas. Ibi armantur ingenia, hic proeliantur; ibi prolusio, hic pugna committitur. [4] Hic plerumque velut sudibus et saxis, illic semper telis splendentibus dimicatur. Hic sudore et quasi pulvere sordidus, illic insignis ornatu laudatur orator, ut, si uterque experiundi causa officia commutent, alium quidam tubarum sonus et strepitus armorum, alium quaedam triumphi <scaena> deterreat.
3
[1] Scio [haec], inquam, haec, Vir perfectissime, neque me sciens fallo; et idcirco tantum abest ut me relictis docendi praecipiendique rationibus aptum atque idoneum putem, ut hoc ipsum, quod vel uno die atque una de re in foro dicam, veniam magis possim sperare quam gloriam. [2] Quamquam in hac oratione, Vir perfectissime, loci tantummodo insolentia, non dicendi novitate perturber, siquidem id postulo quod non modo contradicendo nemo audeat impedire, sed omnes potius quibus divina principum liberalitas, quibus urbis istius restitutio, quibus optimarum artium celebratio grata atque iucunda est, summo gaudio et favore suscipiant, ut Maenianae illae scholae quondam pulcherrimo opere et studiorum frequentia celebres et inlustres iuxta cetera quae instaurantur opera ac templa reparentur. [3] Ita quantum mihi trepidationis adfert locus, tantum relevat causa dicendi. [4] Quam quidem ego, Vir perfectissime, duas in partes arbitror dividendam, ut prius disseram quam sit ex usu et officio opus illud ad pristinam magnificentiam reformari, deinde qua ratione id possit sine sumptu publico, ex largitione quidem principum maximorum, sed tamen cum aliquo meo erga patriam studio et amore procedere.
4
[1] Ante omnia igitur, Vir perfectissime, divinae imperatorum Caesarumque nostrorum providentiae singularique in nos benivolentiae huius quoque operis instauratione parendum est, qui civitatem istam et olim fraterno populi Romani nomine gloriatam et tunc demum gravissima clade perculsam, cum latrocinio Bagaudicae rebellionis obsessa auxilium Romani principis invocaret, non solum pro admiratione meritorum sed etiam pro miseratione casuum attollere ac recreare voluerunt, ipsamque ruinarum eius magnitudinem immortalibus liberalitatis suae monimentis dignam iudicaverunt, ut tanto esset inlustrior gloria restitutorum quanto ipsa moles restitutionis immanior. [2] Itaque maximas pecunias et totum, si res poscat, aerarium non templis modo ac locis publicis reficiundis sed etiam privatis domibus indulgent; [3] nec pecunias modo sed etiam artifices transmarinos et ex amplissimis ordinibus provinciarum incolas novos et devotissimarum hiberna legionum, quarum invicta robora ne in his quidem quae nunc cum maxime gerunt bellis requirunt, ut commodis nostris studio gratiae hospitalis operentur et resides aquas et novos amnes veluti aridis fessae urbis visceribus infundant.
5
[1] Ex quo manifestum est eos qui coloniam istam tot tantisque opibus totius imperii erigere atque animare statuerunt, vel praecipue sedem illam liberalium litterarum velle reparari, cui peculiarem frequentiam honestissimae iuventutis inlustrato studiorum honore providerint. [2] Cui enim umquam veterum principum tantae fuit curae ut doctrinae atque eloquentiae studia florerent quantae his optimis et indulgentissimis dominis generis humani? [3] Quos ego, quod ad votum pietatemque pertinet, liberorum nostrorum parentes appellare non dubito; qui nobilissimam istam indolem Galliarum suarum interitu summi doctoris orbatam respicere dignati, suo potissimum iudicio praeceptorem ei moderatoremque tribuerunt, et inter illas imperatorias dispositiones, longe maioribus summae rei publicae gubernandae provisionibus occupatas, litterarum quoque habuere dilectum, [4] neque aliter quam si equestri turmae vel cohorti praetoriae consulendum foret, quem potissimum praeficerent sui arbitrii esse duxerunt, ne hi quos ad spem omnium tribunalium aut interdum ad stipendia cognitionum sacrarum aut fortasse ad ipsa palatii magisteria provehi oporteret, veluti repentino nubilo in mediis adulescentiae fluctibus deprehensi, incerta dicendi signa sequerentur.
6
[1] In quo ego, Vir perfectissime, nihil laudi meae tribuo; sed domini nostri Constantii, vere principis iuventutis, incredibilem erga iuventutem Galliarum suarum sollicitudinem atque indulgentiam mirari satis nequeo, [2] qui honorem litterarum hac quoque dignatione cumulavit ut me filio potius meo ad pristina mea studia aditum molientem ipsum iusserit disciplinas artis oratoriae retractare, et hoc ipsi palatio parentis sui munus invexerit ut mediocrem quidem pro ingenio meo naturaque vocem, caelestia tamen verba et divina sensa principum prolocutam, ab arcanis sacrorum penetralium ad privata Musarum adyta transtulerit; [3] non utique quia mihi, quem (quod sine invidia dixerim) tanta dignatione respicit quanta pro summis honoribus debet sufficere sapienti, vellet aliquid imposita ista professione detrahere, sed ut professioni ipsi ex eo honore quem gessi adderet dignitatem. [4] Cui igitur est dubium quin divina illa mens Caesaris, quae tanto studio praeceptorem huic conventui iuventutis elegit, etiam locum exercitiis illius dedicatum instaurari atque exornari velit, cum omnes omnium rerum sectatores atque fautores parum se satisfacere voto et conscientiae suae credant, si non ipsarum quas appetunt gloriarum templa constituant?
7
[1] Inde est quod Atheniensis humanitas aram Misericordiae instituit, quod Romani ducis animi magnitudo templum Virtutis et Honoris. [2] Quarum enim artium sive animi adfectionum magnis hominibus ingeneratus ardor fuerit, earum etiam consecrata exsistere ad posteros monimenta voluerunt. [3] Aedem Herculis Musarum in circo Flaminio Fulvius ille Nobilior ex pecunia censoria fecit, non id modo secutus quod ipse litteris et summi poetae amicitia duceretur, sed quod in Graecia cum esset imperator acceperat Heraclen Musageten esse, id est comitem ducemque Musarum, idemque primus novem signa, hoc est omnium, Camenarum ex Ambraciensi oppido translata sub tutela fortissimi numinis consecravit, ut res est, quia mutuis opibus et praemiis iuvari ornarique deberent, Musarum quies defensione Herculis et virtus Herculis [et] voce Musarum.
8
[1] Credo igitur, tali Caesar Herculius et avi Herculis et Herculii patris instinctu tanto studium litterarum favore prosequitur, ut non minus ad providentiam numinis sui existimet pertinere bene dicendi quam recte faciendi disciplinas, [2] et pro divina intellegentia mentis aeternae sentiat litteras omnium fundamenta esse virtutum, utpote continentiae modestiae vigilantiae patientiae magistras. Quae universa cum in consuetudinem tenera aetate venerunt, <ad> omnia deinceps officia vitae et ad ipsa quae diversissima videntur militiae atque castrorum mania convalescunt. [3] Ideoque his omnis industriae atque omnis laudis nutricibus aut, ut verius loquar, matribus cum praeceptorem Caesar Herculius declarare dignatus sit, necesse est etiam sedem propriam cupiat reformari ut, cum ad antiquam firmitatem cultumque reparata sit, multo hic iustius et verius nuncupetur aedes Herculis atque Musarum.
9
[1] Et sane, Vir perfectissime, interest etiam gloriae quam tanti principes tot victoriis ac triumphis merentur, ut ingenia quae canendis eorum virtutibus excoluntur non intra privatos parietes sed in publica ostentatione et in ipso urbis istius ore vegetentur. [2] Quid autem magis in facie vultuque istius civitatis situm est quam haec eadem Maeniana in ipso transitu advenientium huc invictissimorum principum constituta? Qui cum se occursu laetae iuventutis adfici non solum liberalitate quam ipsi tribuunt sed etiam litteris quibus me ad institutionem eius cohortantur ostendant, quanto plus capient voluptatis cum reparatum videant ipsum conciliabulum iuventutis? [3] Ad hoc, Vir perfectissime, opus istud reddit inlustrius et cum ipsorum Caesarum, tum etiam omnium hominum adspectui promptius, quod praecipuo est loco positum quasi inter ipsos oculos civitatis, inter Apollinis templum atque Capitolium. [4] Quo magis est etiam sacrosancta sedes utriusque lateris veneranda confinio utriusque [late] numinis instauranda respectu, ne fana longe omnium in hac urbe pulcherrima labes media deformet, praesertim cum mihi videatur ipse ille qui Maeniana haec primus exstruxit idcirco ea illic potissimum conlocasse, ut veluti cognato vicinorum sibi numinum tenerentur amplexu, cum augustissima tecta litteris dedicata inde Athenarum conditrix Minerva conspiceret, hinc Apollo medius Camenarum.
10
[1] Igitur ibi maxime et oportet et fas est exercere iuventutis ingenia, ubi tam propinqua sunt numina amica doctrinae, ubi ex proximo iuvat mens divina sapientiam et carminum deus vocem et verecundiam virgo perpetua et providentiam praescius futurorum. [2] Ibi adulescentes optimi discant, nobis quasi sollemne carmen praefantibus, maximorum principum facta celebrare (quis enim melior usus est eloquentiae?), ubi ante aras quodammodo suas Iovios Herculiosque audiant praedicari Iuppiter pater et Minerva socia et Iuno placata. [3] Satis me verborum fecisse arbitror, Vir perfectissime, de eo quod mihi ad dicendum prius constitueram, quam sit ex usu atque officio instaurari opus illud studiis quibus optimi principes maxime favent dedicatum, in ipsa civitatis fronte positum, celeberrimis templis utrimque coniunctum.
11
[1] Nunc, quod in secundum [eundemque] locum distuli, quemadmodum id sine sumptu publico et cum laude sacrae largitionis fieri possit ostendam. [2] Salarium me liberalissimi principes ex huius rei publicae viribus in sescenis milibus nummum accipere iusserunt, non quoniam non amplius tribuere commodis meis vellent, in quem multo maiora et prius et postea praemia contulerunt, sed ut trecena illa sestertia, quae sacrae memoriae magister acceperam, in honore privati huius magisterii addita pari sorte geminarent. [3] Hoc ego salarium, quantum ad honorem pertinet, adoratum accipio et in accepti ratione perscribo; sed expensum referre patriae meae cupio, et ad restitutionem huius operis, quoad usus poposcerit, destinare. Cuius voluntatis meae ratio etsi adserenda non est, tamen sub hac tua humanitate et circumstantium exspectatione qua me audiri sentio aliquatenus prosequenda est.
12
[1] Nam primum omnium in hoc ego maximos censeo fructus praemiorum, ut digni quibus tribuantur habeamur; siquidem ipse usus pecuniae bonis malisve artibus partae promiscuus et vilis est, honestis vero rationibus posse adquirere summum, etiamsi quaestum remiseris, lucrum est. [2] Neque enim Syrus mercator aut Deliacus aut Indicus ad uberrima ista compendia laudis adspirat, sed rarae atque inter paucissimos opes sunt contentae meritis conscientiae. Quippe hoc ipso praemii gloria continetur, ne id cupiditate quaerendi adfectasse videamur. Quod hoc uno adsequi possumus, si pro accepto ducamus oblatum, ut industriae sit ad sumendi copiam pervenire potuisse, continentiae praeterisse.
13
[1] An si fortissimi viri in sacris certaminibus summo labore atque etiam vitae periculo solam vocem praeconis et coronae testimonium petunt, ego verba illa divina caelestesque litteras, quibus mihi tanti principes instituendam iuventutem commendare dignati sunt, non ultra omnium vocum potentiam venerabundus accipiam, non ultra omnes laureas colam? [2] Quas ego, Vir perfectissime... — tamenetsi hanc quoque mihi veniam tribuas oportet. Neque enim fas ipsius epistulae sacrae commemorationem solam sine obsequio recitationis inducere, ut ea perlecta magis eluceat quantum me studium par sit impendere non ipsis modo litteris sed etiam et templis ac sedibus litterarum.
14
[1] [Exemplar sacrae epistulae]. «Merentur et Galli nostri ut eorum liberis, quorum vita in Augustodunensium oppido ingenuis artibus eruditur, et ipsi adulescentes, qui hilaro consensu meum Constantii Caesaris ex Italia revertentis suscepere comitatum, ut eorum indoli consulere cupiamus. [2] Proinde quod aliud praemium his quam illud conferre debemus, quod nec dare potest nec eripere Fortuna? [3] Vnde auditorio huic, quod videtur interitu praeceptoris orbatum, te potissimum praeficere debuimus, cuius eloquentiam et gravitatem morum ex actus nostri habemus administratione compertam. [4] Salvo igitur privilegio dignitatis tuae hortamur ut professionem oratoriam repetas atque in supra dicta civitate, quam non ignoras nos ad pristinam gloriam reformare, ad vitae melioris studium adulescentium excolas mentes, nec putes hoc munere ante partis aliquid tuis honoribus derogari, cum honesta professio ornet potius omnem quam destruat dignitatem. [5] Denique etiam salarium te in sescenis milibus nummum ex rei publicae viribus consequi volumus, ut intellegas meritis tuis etiam nostram consulere clementiam. Vale, Eumeni carissime nobis».
15
[1] Ita non videtur tibi, Vir perfectissime, hac tantorum principum exhortatione non solum meus ex otio iacens ad pristinas artes animus attolli, verum etiam ipsi quodammodo veterum scholarum parietes et tecta consurgere? [2] Quod enim tantum carmen Amphioni, quae tanta plectro fidibusque dulcedo quam secuta quondam saxa perhibentur, ut ducentibus subvecta modulis et ad intervalla carminum resistentia sponte murum velut arte construerent, quanta in his imperatorum et Caesarum litteris inest ad omnes animorum impetus effectusque rerum ciendos vis atque permotio? [3] Qui quod iubere possunt suadere dignantur et, cum vel tacitas eorum ac vultu tenus significatas voluntates summi patris sequatur auctoritas, cuius nutum promissionem confirmantis totius mundi tremor sentit, ipsi tamen ultro imperandi potestatem cohortandi humanitate conciliant. [4] Quin etiam laudibus incitant, gravitatem morum dicendi facultatem sibi probatam et cognitam praedicantes, palatini honoris privilegium oratoriae professioni salvum et incolume servantes. [5] Quibus ego divinae benignitatis inlecebris, etiamsi omni sensu ante caruissem, ad quamvis profecto intellegentiam moverer ac ducerer, siquidem tantos principes unum hominem tanta laude decorare non est oratorem admonere sed facere.
16
[1] Quid igitur mihi cum numerata pecunia? Immo quid cum ullis opibus aut Midae regis aut Croesi aut ipsius qui auro dicitur fluxisse Pactoli, cum divina haec testimonia omnibus divitiis atque ipsis deorum praemiis anteponam? [2] Nisi forte Pythiados illius excellentem Socratis sapientiam vaticinatae aut magnificentius carmen videtur aut verius quam quod Iovii Herculiique pronuntiant, quorum ne nutus quidem possunt, non modo dicta, revocari. [3] Quamobrem, ut dixi, Vir perfectissime, sescena illa, quantum ad honorem spectat, accipi oportet; re autem atque usu delego patriae et ipsi potissimum operi in quo studia nostra celebranda sunt. [4] Videor enim mihi id quod sacris litteris continetur, ut salvo honoris mei privilegio doceam, hoc manifestius atque inlustrius retenturus ut me dignum talibus aeternorum principum iudiciis probem amore rei publicae. [5] Equidem ipsos patriae deos testor tanto me civitatis istius amore flagrare ut, quocumque oculos circumtuli, ad restitutionem operum singulorum ita gaudio ferar ut spiritum identidem meum pro illorum salute devoveam, quorum iussu opibusque reparantur. [6] Sed tamen hoc quod mihi ornandae professionis meae causa tributum est huic me praecipue sentio debere monimento.
17
[1] Etenim si bello parta Marti dicantur, si mari quaesita Neptuno, si messes Cereri, si Mercurio lucra libantur, si item rerum omnium <commoda> ad cultum referuntur auctorum, ubi fas est docendi praemia consecrare nisi in sede dicendi? [2] — praesertim cum mihi ultra communem cum ceteris studiorum religionem etiam proprius quidam sit erga Maeniana illa ex maiorum meorum recordatione dilectus. [3] Quamvis enim ante ingressum pueritiae meae intermissa fuerit eorum exercendi studii frequentatio, tamen illic avum quondam meum docuisse audio, hominem Athenis ortum, Romae diu celebrem, mox in ista urbe perspecto <et> probato hominum amore doctrinae atque huius ipsius operis veneratione detentum. [4] Cuius ego locum in quo, ut referunt, maior octogenario docuit, si ab isto venerabili sene (te, Glauce, appello praesentem quem videmus, non civitate Atticum sed eloquio) recoli ornarique perfecero, ipsum mihi videbor ad vitam tali professionis suae successione revocasse. [5] Quod quidem ego meum erga honorem domus ac familiae meae studium non confiterer, Vir perfectissime, nisi si ipsis imperatoribus Caesaribusque nostris gratum esse confiderem ut publicam eorum in restituendo orbe pietatem pro suo quisque captu in renovandis suorum vestigiis aemuletur.
18
[1] Quis enim nunc sit animo tam humili, tam abiecto, tam ab omni appetitione laudis alieno ut non et quantulamcumque memoriam suorum excitare et sibi aliquid secundae opinionis cupiat adquirere, cum videat omnia quae priorum labe conciderant hac felicitate saeculi resurgentia, tot urbes diu silvis obsitas atque habitatas feris instaurari moenibus, incolis frequentari; [2] quod in Aegaeo mari semel contigit ut, quae operta fluctibus vagabatur, repente insula Delos exsisteret, eius nunc simile tot orientibus undique civitatibus, tot insulis ad humanos cultus quasi renascentibus evenire? [3] Nisi forte non gravior Britanniam ruina depresserat quam si superfuso tegeretur Oceano, quae profundissimo poenarum gurgite liberata ad conspectum Romanae lucis emersit, aut haec ipsa quae modo desinit esse barbaria non magis feritate Francorum velut hausta desiderat quam si eam circumfusa flumina et mare adluens operuisset. [4] Nam quid ego alarum et cohortium castra percenseam toto Rheni et Histri et Euphrates limite restituta? Qua veris autumnive clementia tot manu positae arbores convalescunt, quo calore solis tot depressae imbribus segetes resurgunt, quot ubique muri vix repertis veterum fundamentorum vestigiis excitantur! [5] Adeo, ut res est, aurea illa saecula, quae non diu quondam Saturno rege viguerunt, nunc aeternis auspiciis Iovis et Herculis renascuntur.
19
[1] Sed enim, Vir perfectissime, inter omnia quae virtute principum ac felicitate recreantur, sint licet fortasse alia magnitudine atque utilitate potiora, nihil est tamen admirabilius hac liberalitate quam fovendis honorandisve litterarum studiis impartiunt. [2] Quippe, ut initio dixi, nulli umquam antehac principes pari cura belli munia et huiusmodi pacis ornamenta coluerunt. [3] Diversissimus enim ad utramque sectam deflexus est, dispar natura mentium et discrepans in electione iudicium; ipsorum denique utrisque artibus praesidentium numinum dissoni monitus habitusque dissimiles. [4] Quo magis horum nova et incredibilis est virtus et humanitas, qui inter tanta opera bellorum ad haec quoque litterarum exercitia respiciunt atque illum temporum statum quo, ut legimus, Romana res plurimum terra et mari valuit, ita demum integrare putant, si non potentia sed etiam eloquentia Romana revirescat.
20
[1] Detur ergo, Vir perfectissime, illa mihi ab optimis virtutum omnium dominis tributa largitio huic operi doctrinae atque eloquentiae dedicato ut, quemadmodum cetera vitae nostrae commoda apud auxiliatores eorum deos colimus, ita singularem eorundem erga litteras dignationem in antiqua litterarum sede celebremus. [2] Videat praeterea in illis porticibus iuventus et cotidie spectet omnes terras et cuncta maria et quidquid invictissimi principes urbium gentium nationum aut pietate restituunt aut virtute devincunt aut terrore devinciunt. [3] Siquidem illic, ut ipse vidisti, credo, instruendae pueritiae causa, quo manifestius oculis discerentur quae difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus suis locorum situs spatia intervalla descripta sunt, quidquid ubique fluminum oritur et conditur, quacumque se litorum sinus flectunt, qua vel ambitu cingit orbem vel impetu inrumpit Oceanus.
21
[1] Ibi fortissimorum imperatorum pulcherrimae res gestae per diversa regionum argumenta recolantur, dum calentibus semperque venientibus victoriarum nuntiis revisuntur gemina Persidos flumina et Libyae arva sitientia et convexa Rheni cornua et Nili ora multifida; [2] dumque sibi ad haec singula intuentium animus adfingit aut sub tua, Diocletiane Auguste, clementia Aegyptum furore posito quiescentem aut te, Maximiane invicte, perculsa Maurorum agmina fulminantem aut sub dextera tua, domine Constanti, Bataviam Britanniamque squalidum caput silvis et fluctibus exserentem aut te, Maximiane Caesar, Persicos arcus pharetrasque calcantem. [3] Nunc enim, nunc demum iuvat orbem spectare depictum, cum in illo nihil videmus alienum. [4] Habes, Vir perfectissime, studii ac voti mei professionem. Abs te peto ut eam litteris tuis apud sacras aures prosequi non graveris, siquidem maximus ac paene solus fructus est recta cupientium, ut voluntas eorum ad divinam tantorum principum scientiam perferatur.
X (II). <MAMERTINI PANEGYRICVS DICTVS MAXIMIANO ET DIOCLETIANO>
1
[1] Cum omnibus festis diebus, sacratissime imperator, debeat honos vester divinis rebus aequari, tum praecipue celeberrimo isto et imperantibus vobis laetissimo die veneratio numinis tui cum sollemni sacrae Vrbis religione iungenda est. [2] Verum est enim profecto quod de origine illius civitatis accepimus, primam in ea sedem numinis vestri, sanctum illud venerandumque Palatium, regem advenam condidisse sed Herculem hospitem consecrasse. [3] Neque enim fabula est de licentia poetarum nec opino de fama veterum saeculorum, sed manifesta res et probata, sicut hodieque testatur Herculis ara maxima et Herculei sacri custos familia Pinaria, principem illum tui generis ac nominis Pallantea moenia adisse victorem et, parva tunc licet regia, summa tamen religione susceptum futurae maiestatis dedisse primordia, ut esse posset domus Caesarum quae Herculis fuisset hospitium. [4] Iure igitur hoc die quo immortalis ortus dominae gentium civitatis vestra pietate celebratur, tibi potissimum, imperator invicte, laudes canimus et gratias agimus, quem similitudo ipsa stirpis tuae ac vis tacita naturae ad honorandum natalem Romae diem tam liberalem facit, ut urbem illam sic colas conditam, quasi ipse condideris. [5] Re vera enim, sacratissime imperator, merito quivis te tuumque fratrem Romani imperii dixerit conditores: estis enim, quod est proximum, restitutores et, sit licet hic illi urbi natalis dies, quod pertinet ad originem populi Romani, vestri imperii primi dies sunt principes ad salutem.
2
[1] Quare si nunc Romae omnes magistratus et pontifices et sacerdotes iuxta parentes Vrbis et statores deos Herculis templa venerantur, quia partam aliquando ex victoria praedam a flumine Hibero et conscio occidui solis Oceano ad pabula Tyrrhena compulerit et in Palatino iugo venturo tibi reliquerit vestigia, quanto tandem studio nos hic convenit, qui te praesentem intuemur deum toto quidem orbe victorem, sed nunc cum maxime in eadem Occidentis plaga non pastorem trino capite deformem sed prodigium multo taetrius opprimentem, quidquid spiritus et vocis habeamus, omne id in laudibus tuis non occupare modo sed, si res poscat, absumere! [2] Vnde igitur ordiar? Commemorabo nimirum patriae tuae in rem publicam merita? Quis enim dubitat quin multis iam saeculis, ex quo vires illius ad Romanum nomen accesserint, Italia quidem sit gentium domina gloriae vetustate, sed Pannonia virtute? [3] An divinam generis tui originem recensebo, quam tu non modo factis immortalibus sed etiam nominis successione testaris? [4] An quemadmodum educatus institutusque sis praedicabo in illo limite, illa fortissimarum sede legionum, inter discursus strenuae iuventutis et armorum sonitus tuis vagitibus obstrepentes? [5] Finguntur haec de Iove, sed de te vera sunt, imperator. An tuas res gestas enumerare conabor, quae te prima signa imperatoriis auspiciis inaugurarint, quae castra dominum habitura susceperint, quae bella diduxerint, quae victoriae auxerint? [6] Ibo scilicet virtutis tuae vestigiis colligendis per totum Histri limitem perque omnem qua tendit Euphraten et ripas peragrabo Rheni et litus Oceani? [7] Sed qui velit omnia ista complecti, saecula sibi optare debet et innumerabiles annos et quantam tu mereris aetatem.
3
[1] Faciam igitur compendio orationis meae, sed damno voluntatis, quod huic tempori maxime congruit: omittam cetera, et potissimum illud adripiam quod multis fortasse mirum videbitur et tamen re ipsa verissimum est: te, cum ad restituendam rem publicam a cognato tibi Diocletiani numine fueris invocatus, plus tribuisse beneficii quam acceperis. Neque enim specie tenus ac nomine fortuna imperii consideranda est. [2] Trabeae vestrae triumphales et fasces consulares et sellae curules et haec obsequiorum stipatio et fulgor, et illa lux divinum verticem claro orbe complectens, vestrorum sunt ornamenta meritorum, pulcherrima quidem et augustissima; [3] sed longe illa maiora sunt quae tu impartito tibi imperio vice gratiae rettulisti: admittere in animum tantae rei publicae curam et totius orbis fata suscipere et oblitum quodammodo sui gentibus vivere et in tam arduo humanarum rerum stare fastigio, ex quo veluti terras omnes et maria despicias vicissimque oculis ac mente conlustres ubi sit certa serenitas, ubi dubia tempestas, qui iustitiam vestram iudices aemulentur, qui virtutis vestrae gloriam duces servent, [4] accipere innumerabiles undique nuntios, totidem mandata dimittere, de tot urbibus et nationibus et provinciis cogitare, noctes omnes diesque perpeti sollicitudine pro omnium salute transigere.
4
[1] Haec omnia cum a fratre optimo oblata susceperis, tu fecisti fortiter ille sapienter. [2] Neque enim cum rei publicae navem secundus a puppi flatus impelleret, salutarem manum gubernaculis addidisti, sed cum ad restituendam eam post priorum temporum labem divinum modo ac ne id quidem unicum sufficeret auxilium, praecipitanti Romano nomini iuxta principem subisti eadem scilicet auxilii opportunitate qua tuus Hercules Iovem vestrum quondam Terrigenarum bello laborantem magna victoriae parte iuvit probavitque se non magis a dis accepisse caelum quam eisdem reddidisse. [3] An non illud malum simile monstrorum biformium in hisce terris fuit quod tua, Caesar, nescio utrum magis fortitudine repressum sit an clementia mitigatum, cum militaris habitus ignari agricolae appetiverunt, cum arator peditem, cum pastor equitem, cum hostem barbarum suorum cultorum rusticus vastator imitatus est? [4] Quod ego cursim praetereo; video enim te, qua pietate es, oblivionem illius victoriae malle quam gloriam.
5
[1] Quid vero? Statim, vixdum misero illo furore sopito, cum omnes barbarae nationes excidium universae Galliae minarentur, neque solum Burgundiones et Alamanni sed etiam Chaibones Erulique, viribus primi barbarorum, locis ultimi, praecipiti impetu in has provincias inruissent, quis deus tam insperatam salutem nobis attulisset, nisi tu adfuisses? [2] Tu enim divinae providentiae, imperator, consilio prius quam vi bellum gerendum ratus ceteros quidem perduelles, quibus ipsa multitudo pestifera <era>t, ire passus es in profundam famem et ex fame <in> pestilentiam, mox <ad> triumphi ornamenta capienda militum manibus usurus; Chaibonas tamen Erulosque non dignatus pari astu perdere atque ut interim divina virtus tua exercitatione solita non careret aperto Marte atque uno impetu perculisti, non universo ad id proelium usus exercitu sed paucis cohortibus. [3] Quid enim opus erat multitudine cum ipse pugnares, ipse omnibus locis totaque acie dimicares, ipse hosti undique et qua resisteret et qua cederet et qua fugeret occurreres, erroremque adversariis pariter ac tuis faceres, cum neque te barbari unum putarent neque milites, non dico stipatione atque comitatu sed saltem oculis sequi possent? Toto quippe proelio ferebare, non aliter quam magnus amnis solet hibernis imbribus auctus et nivibus passim fluere qua campus est. [4] Ita cuncti Chaibones Erulique cuncti tanta internecione caesi interfectique sunt ut exstinctos eos relictis domi coniugibus ac matribus non profugus aliquis e proelio sed victoriae tuae gloria adnuntiaret.
6
[1] Transeo innumerabiles tuas tota Gallia pugnas atque victorias. Quae enim tot tantisque rebus sufficiat oratio? [2] Illum tamen primum consulatus tui auspicalem diem tacitus praeterire nullo modo possum, quo tu solus omnium consecutus es ut, quod tempus antea incipiendis tantummodo rebus aptum videbatur, tunc primum potuerit sufficere peragendis, unoque sol curriculo suo eoque brevissimo et officia te consulis inchoantem videret et opera imperatoris implentem. [3] Vidimus te, Caesar, eodem die pro re publica et vota suscipere et convicta debere. Quod enim optaveras in futurum, fecisti continuo transactum, ut mihi ipsa deorum auxilia quae precatus eras praevenisse videaris et, quidquid illi promiserant, ante fecisse. Vidimus te, Caesar, eodem die et in clarissimo pacis habitu et in pulcherrimo virtutis ornatu. [4] Bona venia deum dixerim, ne Iuppiter quidem ipse tanta celeritate faciem caeli sui variat quam facile tu, imperator, togam praetextam sumpto thorace mutasti, hastam posito scipione rapuisti, a tribunali temet in campum, a curuli in equum transtulisti et rursus ex acie cum triumpho redisti, totamque hanc urbem repentina tua in hostes eruptione sollicitam laetitia et exsultatione et aris flagrantibus et sacrificis odoribus [et] accensis numini tuo implesti. [5] Ita utroque illius diei supremo tempore bis divina res pari religione celebrata est: Iovi dum pro futuris vovetur, tibi dum pro victoria solvitur.
7
[1] Tale igitur auspicium illius anni quid sequebatur, nisi novum aliquid et ingens miraculum? [2] Quod autem maius evenire potuit illa tua in Germaniam transgressione, qua tu primus omnium, imperator, probasti Romani imperii nullum esse terminum nisi qui tuorum esset armorum? [3] Atqui Rhenum antea videbatur ipsa sic Natura duxisse, ut eo limite Romanae provinciae ab immanitate barbariae vindicarentur. [4] Ecquis umquam ante vos principes non gratulatus est Gallias illo amne muniri? Quando non cum summo metu nostro Rheni alveum minuit diu serena tempestas? Quando non cum securitate nostra illius diluvia creverunt? [5] Credo, itidem opimam illam fertilemque Syriam velut amplexu suo tegebat Euphrates, ante quam Diocletiano sponte se dederent regna Persarum. Verum hoc Iovis sui more nutu illo patrio, quo omnia contremescunt, et maiestate vestri nominis consecutus est; [6] tu autem, imperator invicte, feras illas indomitasque gentes vastatione, proeliis, caedibus, ferro ignique domuisti. Herculei generis hoc fatum est, virtuti tuae debere quod vindicas. Exinde igitur soluto animo ac libero sumus. [7] Licet Rhenus arescat tenuique lapsu vix leves calculos perspicuo vado pellat, nullus inde metus est: quidquid ultra Rhenum prospicio, Romanum est.
8
[1] Sic illa quondam Romanae potentiae diu aemula et inimica Carthago a P. Scipione devicta est, cum is traiecto in Africam exercitu Hannibalem ab Italiae vastatione revocavit. [2] Audieras hoc, imperator, an ipse per te divina tua mente perspexeras ita demum hostes funditus posse subverti, si in propriis sedibus vincerentur nec praedam modo quam cepissent amitterent, sed ipsi coniuges et liberos [suos] et parentes suos et carissima omnia capta maererent? [3] Hoc tu sive cognitum secutus es seu te auctore fecisti, utrumque pulcherrimum est; [4] neque enim minorem laudem magnarum rerum aemuli quam ipsi merentur auctores. [5] Quin immo, quamvis optimum, intemptatae rei consilium Fortunae committitur; iteratum vero idem atque repetitum ad certam iudicii gloriam pertinet. [6] Ideoque hoc nunc ambo, sacratissime imperator, ipso estis Scipione potiores, quod et tu Africanum et te Diocletianus imitatus est.
9
[1] Ingressus est nuper illam quae Raetiae est obiecta Germaniam similique virtute Romanum limitem victoria protulit: adeo numini illius simpliciter amanterque, quidquid pro hisce terris feceras, rettulisti cum ex diversa orbis parte coeuntes invictas dexteras contulistis, adeo fidum illud fuit fraternumque conloquium. [2] In quo vobis mutua praebuistis omnium exempla virtutum atque invicem vos, quod fieri iam posse non videbatur, auxistis, ille tibi ostendendo dona Persica, tu illi spolia Germanica. [3] Sed neque illum virtutes tuae bellicae <a> liberalitate <neque te> illius opes a bellica virtute revocarunt: ambo nunc estis largissimi, ambo fortissimi atque hac ipsa vestri similitudine magis magisque concordes et, quod omni consanguinitate certius est, virtutibus fratres. [4] Sic fit ut vobis tantum imperium sine ulla aemulatione commune sit neque ullum inter vos discrimen esse patiamini, sed plane ut gemini illi reges Lacedaemones Heraclidae rem publicam pari sorte teneatis. [5] Quamquam hoc vos meliores et iustiores, quod illos mater astu coegit, cum nemini fateretur quem prius edidisset in lucem, pari aetatis auctoritate regnare, vos hoc sponte facitis, quos in summis rebus aequavit non vultuum similitudo sed morum.
10
[1] Attamen illos, si discrimen sui scire potuissent, minus mirum fuisset exiguam sibi communicasse regionem, quam saepe uno die impiger viator emensus est. Vos vero, qui imperium non terrae sed caeli regionibus terminatis, tantam vim tantam potestatem mutuo vobis impartire divinae profecto immortalisque fiduciae est, quam cupiditas nulla perturbet. [2] Et tamen vides, imperator, non invenire me ex omni antiquitate quod comparem vobis, nisi Herculeae gentis exemplum. [3] Nam ille quidem magnus Alexander iam mihi humilis videtur Indo regi sua regna reddendo, cum tam multi reges, imperator, vestri clientes sint, cum per te regnum receperit Gennoboudes, a te vero munus acceperit. [4] Quid enim ille aliud expetivit ad conspectum <tuum> cum omni sua gente veniendo, nisi ut tunc demum integra auctoritate regnaret, cum te, Maximiane, placasset? [5] Ostendit ille te identidem, ut audio, popularibus suis et intueri diu iussit et obsequia discere, cum tibi ipse serviret. [6] Hoc eodem modo rex ille Persarum, numquam se ante dignatus hominem confiteri, fratri tuo supplicat totumque, si ingredi ille dignetur, regnum suum pandit. [7] Offert interim varia miracula, eximiae pulchritudinis feras mittit, amicitiae nomen impetrare contentus promeretur obsequio.
11
[1] Vestra hoc concordia facit, invictissimi principes, ut vobis tanta aequalitate successuum etiam fortuna respondeat. Rem publicam enim una mente regitis, neque vobis tanta locorum diversitas obest quominus etiam veluti iunctis dexteris gubernetis. [2] Ita, quamvis maiestatem regiam geminato numine augeatis, utilitatem imperii singularis consentiendo retinetis. [3] Quare, si non frustra Graeci poetae hominibus iustitiam colentibus repromittunt binos gregum fetus et duplices arborum fructus, nunc omnia gentibus universis gemina debentur, quarum vos domini tam sancte iustitiam et concordiam colitis. [4] Tu quidem certe, imperator, tantum esse in concordia bonum statuis, ut etiam eos qui circa te potissimo funguntur officio necessitudine tibi et adfinitate devinxeris, id pulcherrimum arbitratus adhaerere lateri tuo non timoris obsequia sed vota pietatis. Quorum ductu proxime, cum felicissimis vestris auspiciis uterentur, lubrica illa fallaxque gens barbarorum ut merebatur adfecta est. [5] Vestra haec, imperator, vestra laus est; a vobis proficiscitur etiam quod per alios administratur. [6] Vt enim omnia commoda caelo terraque parta, licet diversorum numinum ope nobis provenire videantur, a summis tamen auctoribus manant, Iove rectore caeli et Hercule pacatore terrarum, sic omnibus pulcherrimis rebus, etiam quae aliorum ductu geruntur, Diocletianus facem, tu tribuis effectum. [7] Vestrae, inquam, fortunae, vestrae felicitatis est, imperator, quod iam milites vestri ad Oceanum pervenere victoria, iam caesorum in illo litore hostium sanguinem reciproci fluctus sorbuerunt.
12
[1] Quid nunc animi habet ille pirata, cum fretum illud quo solo mortem suam hucusque remoratus est paene exercitus vestros videat ingressos, oblitosque navium refugum mare secutos esse qua cederet? [2] Quam nunc insulam remotiorem, quem alium sibi optet Oceanum? Quo denique pacto effugere poenas rei publicae potest, nisi si haustu terrae devoretur aut turbine aliquo in devia saxa rapiatur? [3] Aedificatae sunt ornataeque pulcherrimae classes cunctis simul amnibus Oceanum petiturae; neque solum ad perficiendas eas certatim homines laborarunt, sed etiam ad excipiendas flumina repente creverunt. [4] Toto fere anno, imperator, quo tibi opus erat serenitate ut navalia texerentur, ut trabes caederentur, ut artificum animi vigerent, ut manus ne torpescerent, nullus fere dies imbre foedatus est. [5] Hiemps ipsa temperiem veris imitata est. Iam non septentrioni nos putavimus subiacere, sed quasi translatis sideribus aut terris meridiani caeli clementiam sensimus. [6] Fluvius hic noster diu pluviarum pabulo carens impatiens erat navium, solam navalibus tuis materiam devehebat. Ecce autem subito, cum iam deduci liburnas oporteret, tibi uberes fontes Terra submisit, tibi largos imbres Iuppiter fudit, tibi totis fluminum alveis [Oceanus] redundavit Oceanus. [7] Ita in aquas sponte subeuntes impetum navigia fecerunt levi modo commota nisu ducentium, quorum ad felicissimum illud exordium magis opus erat nautico carmine quam labore. [8] Facile itaque quivis intellegit, imperator, quam prosperi te successus in re maritima secuturi sint, cui iam sic tempestatum opportunitas obsequatur.
13
[1] Felix igitur talibus, Roma, principibus (fas est enim ut hoc dicendi munus pium unde coepimus terminemus); felix, inquam, et multo nunc felicior quam sub Remo et Romulo tuis. [2] Illi enim, quamvis fratres geminique essent, certaverunt tamen uter suum tibi nomen imponeret, diversosque montes et auspicia ceperunt. Hi vero conservatores tui (sit licet nunc tuum tanto maius imperium quanto latius est vetere pomerio, quidquid homines colunt) nullo circa te livore contendunt. Hi, cum primum ad te redeant triumphantes, uno cupiunt invehi curru, simul adire Capitolium, simul habitare Palatium. [3] Vtere, quaeso, tuorum principum utroque cognomine, cum non cogaris eligere: licet nunc simul et Herculia dicaris et Iovia. [4] O quanto nunc, imperator, illa civitas esset augustior, quanto magis hunc natalem suum diem coleret, si vos stipatos vestro senatu in illa Capitolini Iovis arce conspiceret! Quae nunc sine dubio praesentiam vestri sibi fingit, aedes vestrorum numinum frequentando et identidem, sicut a maioribus institutum est, invocando Statorem Iovem Herculemque Victorem. [5] Hoc enim quondam illi deo cognomen adscripsit is qui, cum piratas oneraria nave vicisset, ab ipso audivit Hercule per quietem illius ope victoriam contigisse. Adeo, sacratissime imperator, multis iam saeculis inter officia est numinis tui superare piratas.
14
[1] Sed profecto mature ille inlucescet dies, cum vos videat Roma victores et alacrem sub dextera filium, quem ad honestissimas artes omnibus ingenii bonis natum felix aliquis praeceptor exspectat, cui nullo labore constabit divinam immortalemque progeniem ad studium laudis hortari. [2] Non necesse erit Camillos et Maximos et Curios et Catones proponere ad imitandum; quin potius vestra illi facta demonstret, vos identidem et semper ostendat praesentes et optimos imperatoriae institutionis auctores. [3] Interim tamen te, gentium domina, quoniam hunc optatissimum principem in Galliis suis retinet ratio rei publicae, quaesumus, si fieri potest, ne huic invideas civitati, cui nunc ille similitudinem maiestatis tuae confert natalem tuum diem celebrando in ea consuetudine magnificentiae tibi debitae. [4] Teque ipsum, imperator, oramus ut etiam cum vos totius orbis securitate composita illa imperii vestri mater acceperit, amplexus eius artissimos interdum piis manibus resolvatis; tuque potissimum (credo enim hoc idem Diocletianum Oriens rogat) has provincias tuas frequenter inlustres, et profundissima licet pace florentes adventu numinis tui reddas feliciores. [5] Vides, imperator, quanta vis sit tuorum in nos caelestium beneficiorum: adhuc praesentia tua fruimur, et iam reditum desideramus.
XI (III). EIVSDEM MAGISTRI MAMERTINI GENETHLIACVS MAXIMIANI AVGVSTI
1
[1] Omnes quidem homines, sacratissime imperator, qui maiestati vestrae laudes canunt et gratias agunt, debitum vobis conantur exsolvere (quis enim est qui possit implere?); sentio tamen a me [hoc] praecipue hoc piae vocis officium iure quodam sacrosancti fenoris postulari, ut exspectationem sermonis eius quem tuis Quinquennalibus praeparaveram hac gemini natalis praedicatione compensem, et dicendi munus quod tunc voti promissione susceperam, nunc religione debiti repraesentem. [2] Voveram autem, sacratissime imperator, longe infra spem honoris eius quem in me contulistis (unde enim vel tantam fiduciam mei gererem vel tam improbe concupiscerem, ut optare mihi quantum iudicio vestro sum consecutus auderem?); voveram, inquam, potissimum ut me dignatione qua pridem audieras rursus audires, siquidem apud tanti praesentiam numinis hoc ipsum mihi maximum dicendi praemium videbatur ut dicerem. [3] Gaudeo igitur, si fas est confiteri, dilatam esse illam cupiditatem meam. Neque enim orationis eius quam composueram facio iacturam, sed eam reservo ut quinquennio rursus exacto Decennalibus tuis dicam, quoniam quidem lustris omnibus praedicandis communis oratio est.
2
[1] Et profecto, si non sensus meos dicatorum vobis dierum proxima quaeque veneratio sui maiestate praestringit, hic mihi dies videtur inlustrior magisque celebrandus, qui te primus protulit in lucem. [2] Etenim ipsi illi dies quibus imperii auspicia sumpsistis ob hoc sancti sunt ac religiosi quod tales declaraverint imperatores; at certe virtutes eas quibus ipsum ornatis imperium gemini vestri procreavere natales. [3] Quos quidem, sacratissime imperator, quotiens annis volventibus revertuntur, vestri pariter ac vestrorum numinum reverentia colimus; [4] siquidem vos dis esse genitos et nominibus quidem vestris sed multo magis virtutibus adprobatis. Quarum infatigabiles motus et impetus ipsa vis divinitatis exercet, quae vos tantis discursibus toto quem regitis orbe deducit, ut nos semper anxios vestri caritate nuper ad libertatem piae conquestionis impulerit, cum itinera vestra ipsis hiberni solstitii diebus per vicina illa caelo Alpium iuga, quibus Italiam Natura vallavit, perque illa saxa et duriorem saxis nivium densitatem desiderio vestri et amore sequeremur, et <quam> virtus vestra non sentit pati vos putaremus iniuriam.
3
[1] Reddidimus tamen rationem sollicitudini nostrae, et inspecta penitus veritate cognovimus quae causa faciat ut numquam otio adquiescere velitis. [2] Profecto enim non patitur hoc caelestis ille vestri generis conditor vel parens. Nam primum omnium, quidquid immortale est stare nescit, sempiternoque motu se servat aeternitas. [3] Deinde praecipue vestri illi parentes, qui vobis et nomina et imperia tribuerunt, perpetuis maximorum operum actionibus occupantur. [4] Ille siquidem Diocletiani auctor deus praeter depulsos quondam caeli possessione Titanas et mox biformium bella monstrorum perpeti cura quamvis compositum gubernat imperium, atque hanc tantam molem infatigabili manu volvit, omniumque rerum ordines ac vices pervigil servat. [5] Neque enim tunc tantummodo commovetur, cum tonitrua incutit et fulmina iacit, sed etiam, si tumultuantia elementorum officia pacavit, nihilominus tamen et fata disponit et ipsas quae tacitae labuntur auras placido sinu fundit, et in adversa nitentem impetu caeli rapit solem. [6] Itidemque, Maximiane, Hercules tuus. Mitto quod dum inter homines erat terras omnes et nemora pacavit, urbes dominis crudelibus liberavit, etiam caelo dirarum alitum volucra tela detraxit, etiam terrores inferum abducto custode compescuit; exinde certe nihilominus post adoptionem caelitum Iuventaeque conubium perpetuus est virtutis adsertor omnibusque fortium virorum laboribus favet, in omni certamine conatus adiuvat iustiores. [7] His quidem certe diebus, quibus immortalitatis origo celebratur, instigat, ut videmus, illos [a] sacris certaminibus accitos ut pertinaci animositate certandi multa faciant ipsius similia Victoris. [8] Adeo, sacratissime imperator, utraque vestra numina semper aliquid agunt agendumve curant, ut iam nobis illa quam pro vobis susceperamus cura ponenda sit, cum non laborare vos sed parentes deos videamus imitari, cumque praeterea ingenitum illum vobis divinae mentis ardorem etiam earum quae primae vos suscepere regionum alacritas excitarit. [9] Non enim in otiosa aliqua deliciisque corrupta parte terrarum nati institutique estis, sed in his provinciis quas ad infatigabilem consuetudinem laboris atque patientiae fracto licet oppositus hosti, armis tamen semper instructus limes exercet, in quibus omnis vita militia est, quarum etiam feminae ceterarum gentium viris fortiores sunt.
4
[1] Ex istis ergo causis stirpis vestrae patriorumque institutorum illa veniunt quae saepe miramur, interdum etiam pro amoris impatientia timebamus, quod expeditiones vestras numerare non possumus, quod diutius in isdem manere vestigiis dedignamini, quod vos a continuo cursu rerum gerendarum non modo amoenitas locorum aut nobilitas urbium sed ne ipsa quidem victoriarum vestrarum laetitia remoratur. [2] Illum modo Syria viderat: iam Pannonia susceperat. Tu modo Galliae oppida inlustraveras: iam summas arces Monoeci Herculis praeteribas. Ambo, cum ad Orientem Occidentemque occupari putaremini, repente in medio Italiae gremio apparuistis. [3] Hos fructus capitis operum maximorum, sic interim meritorum conscientia triumphatis, dum triumphos ipsos semper vincendo differtis, quod quaecumque pulcherrima facitis continuo transitis et ad maiora properatis ut, dum vestigia vestra miramur dumque vos adhuc esse in conspectu putamus, iam de vobis audiamus longinqua miracula. [4] Ita omnes provinciae vestrae, quas divina celeritate peragrastis, ubi sitis vicissim nesciunt: sciunt tamen vos ubique vicisse.
5
[1] Sed de rebus bellicis victoriisque vestris, sacratissime imperator, et multi summa eloquentia praediti saepe dixerunt et ego pridem, cum mihi auditionis tuae divina dignatio eam copiam tribuit, quantum potui praedicavi. [2] Hodie vero si de duabus rebus, quas ad hoc tempus aptissimas nisi fallor elegi, dicere mihi favente vestra maiestate contigerit, de ceteris veniam silentii petam. [3] Non commemoro igitur virtute vestra rem publicam dominatu saevissimo liberatam, non dico exacerbatas saeculi prioris iniuriis per clementiam vestram ad obsequium redisse provincias, mitto etiam dies festos victoriis triumphisque celebratos, taceo trophaea Germanica in media defixa barbaria, [4] transeo limitem Raetiae repentina hostium clade promotum, omitto Sarmatiae vastationem oppressumque captivitatis vinculis Sarracenum, etiam illa quae armorum vestrorum terrore facta sunt velut armis gesta praetereo, Francos ad petendam pacem cum rege venientes Parthumque vobis munerum miraculis blandientem: [5] novam mihi propono dicendi legem ut, cum omnia videar silere quae summa sint, ostendam tamen inesse laudibus vestris alia maiora.
6
[1] Quae igitur illa sunt? Pietas vestra, sacratissime imperator, atque felicitas. Nam primum omnium, quanta vestra est erga deos pietas, quos aris simulacris templis donariis, vestris denique nominibus adscriptis, adiunctis imaginibus ornastis, sanctioresque fecistis exemplo vestrae venerationis! [2] Nunc enim vere homines intellegunt quae potestas deorum, cum tam impense colantur a vobis. [3] Deinde, id quod maxime deorum immortalium cum religione coniunctum est, quanta vosmet invicem pietate colitis! Quae enim umquam videre saecula talem in summa potestate concordiam? Qui germani geminive fratres indiviso patrimonio tam aequabiliter utuntur quam vos orbe Romano? [4] Ex quo profecto manifestum est ceterorum hominum animas esse humiles et caducas, vestras vero caelestes et sempiternas. [5] Obtrectant invicem sibi artifices operum sordidorum, est inter aliquos etiam canorae vocis invidia, nihil denique tam vile tamque vulgare est cuius participes malignis aemulationis stimulis vacent: vester vero immortalis animus omnibus opibus omnique fortuna atque ipso est maior imperio. [6] Vobis Rhenus et Hister et Nilus et cum gemino Tigris Euphrate et uterque qua <so>lem accipit ac reddit Oceanus et quidquid est inter ista terrarum et fluminum et litorum, tam facili sunt aequanimitate communia quam sibi gaudent esse communem oculi diem. [7] Ita duplices vobis divinae potentiae fructus pietas vestra largitur: et suo uterque fruitur et consortis imperio.
7
[1] Laurea illa de victis accolentibus Syriam nationibus et illa Raetica et illa Sarmatica te, Maximiane, fecerunt pio gaudio triumphare; [2] itidemque hic gens Chaibonum Erulorumque deleta et Transrhenana victoria et domitis oppressa Francis bella piratica Diocletianum votorum compotem reddiderunt. [3] Dividere inter vos dii immortales sua beneficia non possunt; quidquid alterutri praestatur amborum est. [4] Obstupescerent certe omnes homines admiratione vestri, etiam si vos idem parens eademque mater ad istam concordiam Naturae legibus imbuissent. [5] At enim quanto hoc est admirabilius vel pulchrius quod vos castra, quod proelia, quod pares victoriae fecere fratres! Dum virtutibus vestris favetis, dum pulcherrima invicem facta laudatis, dum ad summum fortunae fastigium pari gradu tenditis, diversum sanguinem adfectibus miscuistis. [6] Non fortuita in vobis est germanitas sed electa; notum est saepe eisdem parentibus natos esse dissimiles, certissimae fraternitatis est usque ad imperium similitudo. Quin etiam intervallum vestrae vincit aetatis et seniorem iunioremque caritate mutua reddit aequales, ut iam illud falso dictum sit non delectari societate rerum nisi pares annos. [7] Intellegimus enim, sacratissimi principes, geminum vobis, quamvis dispares sitis aetatibus, inesse consensum: neque tu illi videris promptior neque tibi ille cunctantior, sed invicem vosmet imitamini, invicem vestros adfectatis annos. Sic vos geritis quasi iuniores <ambo>, ambo seniores. Neuter plus suis moribus favet; uterque se vult hoc esse quod frater est.
8
[1] Inde igitur proxime illa impatientia vestrae pietatis erupit quod vos nulla regionum longinquitas, nulla iniquitas locorum, nulla tempestatis asperitas retinere aut morari potuit, quominus ad conspectum vestri pervolaretis. [2] Neque enim illud progressio fuit nec itineris confectio nec solitis adminiculis usa properatio. [3] Quid simile concitus eques aut velivola navis? Divinus quidam impetus fuit, quo repente in eundem locum ab utroque solis adverso fine venistis; ipsos siquidem quos praemiseratis nuntios reliquistis, ipsam quae vos conata est praevenire Famam praevertistis, ut absque paucissimis qui vobis comites haerere potuerunt ceteri homines fortasse crediderint, quod dignum est maiestate vestra, diurna vobis et nocturna curricula utraque mundi lumina commodasse. [4] Sed removeamus istinc fabulas imperitorum, verum loquamur: vestra vobis pietas, sacratissime imperator, volucres dedit cursus. [5] Etenim cum nihil sit animo velocius, vos, quorum igneae immortalesque mentes minime sentiunt corporum moras, pervecti estis ad vos mutui desiderii celeritate.
9
[1] Sed qua tandem vice temporum, quo tempestatis habitu! Nempe hieme saevissima et his quoque regionibus inusitata, cum agros glacies, glaciem nives premerent caelo pariter ac terris uniformibus, cumque ipsi anhelitus hominum circa sua ora concreti rigore canescerent. [2] Adeo, ut res est, adversus inclementiam locorum ac siderum vestrae vos maiestatis potentia tuebatur, et ceteris hominibus atque regionibus vi frigorum adstrictis et oppressis vos solos aurae lenes vernique flatus et diductis nubibus ad itinera vestra directi solis radii sequebantur. [3] Tanta facilitate illa quae tunc aliis forent inaccessibilia superastis, atque inde Iulias hinc Cottias Alpes quasi relictas aestu arenas patentium litorum transcurristis. [4] Eant nunc rerum veterum praedicatores et Hannibalem illum multis laboribus magnaque exercitus sui diminutione Alpes penetrasse mirentur! [5] Vos, invictissimi imperatores, prope soli Alpium vias hibernis nivibus obstructas divinis vestigiis aperuistis, ut quondam Hercules per eadem illa culmina Hiberiae spolia incomitatus abduxit.
10
[1] Tum, si fortunae causaeque Hannibalis ac vestrorum itinerum comparentur, quanto haec vestra dis hominibusque acceptiora sunt, quanto laude ac sempiterna memoria digniora! [2] Tunc Poeno ex summis Alpibus viso Italia contremuit, statim pecua agrique deserti, omnes familiae rusticanae silvas et ferarum cubilia petivere. [3] Quo nuntio accepto omnibus oppidis matres Italae pensa e manibus abiecerunt, parvos liberos adreptos ad templa traxerunt, ibi aedes sacras passo capillo suo quaeque verrebat, vario planctu ploratuque futuris cladibus omina dabant, Trasimennum et Cannas dolore praesago praecanebant. [4] Nunc autem, ut primum ex utrisque Alpium iugis vestrum numen effulsit, tota Italia clarior lux diffusa, omnibus qui suspexerant aeque admiratio atque dubitatio iniecta, ecquinam di de illis montium verticibus orirentur, an his gradibus in terras caelo descenderent. [5] Vt vero propius propiusque coepti estis agnosci, omnes agri oppleti non hominibus modo ad visendum procurrentibus sed etiam pecudum gregibus remota pascua et nemora linquentibus, concursare inter se agricolae, nuntiare totis <vicis> visa, arae incendi, tura poni, vina libari, victimae caedi, cuncta gaudio calere, cuncta plausibus tripudiare, dis immortalibus laudes gratesque cantari, non opinione traditus sed conspicuus et praesens Iuppiter cominus invocari, non advena sed imperator Hercules adorari.
11
[1] Quid illud, di boni! Quale pietas vestra spectaculum dedit, cum in Mediolanensi palatio admissis qui sacros vultus adoraturi erant conspecti estis ambo, et consuetudinem simplicis venerationis geminato numine repente turbastis! [2] Nemo ordinem numinum solita secutus est disciplina; omnes adorandi mora restiterunt duplicato pietatis officio contumaces. [3] Atque haec quidem velut interioribus sacrariis operta veneratio eorum modo animos obstupefecerat quibus aditum vestri dabant ordines dignitatis. Vt vero limine egressi per mediam urbem simul vehebamini, tecta ipsa se, ut audio, paene commoverunt, omnibus viris feminis parvulis senibus aut per fores in publicum proruentibus aut per superiora aedium lamina imminentibus. [4] Clamare omnes prae gaudio, iam sine metu vestri et palam manu demonstrare: «Vides Diocletianum? Maximianum vides? Ambo sunt! Pariter sunt! Quam iunctim sedent! Quam concorditer conloquuntur! Quam cito transeunt!». [5] Nemo studio suo par fuit oculis ad intuendum, dumque vos alterna cupiditate mirantur, neutrum satis videre potuerunt.
12
[1] Ipsa etiam gentium domina Roma immodico propinquitatis vestrae elata gaudio vosque e speculis suorum montium prospicere conata, quo se vultibus vestris propius expleret, ad intuendum cominus quantum potuit accessit. [2] Lumina siquidem senatus sui misit beatissimae illi per eos dies Mediolanensium civitati similitudinem maiestatis suae libenter impartiens, ut ibi tunc esse sedes imperii videretur quo uterque venerat imperator. [3] Interim tamen, dum mihi ante oculos pono cotidiana vestra conloquia, coniunctas in omni sermone dexteras, ioca seriaque communicata, obtutu mutuo transacta convivia, illa me cogitatio subit quanam animi magnitudine ad revisendos exercitus vestros discesseritis pietatemque vestram utilitate rei publicae viceritis. [4] Qui tunc vestri sensus fuere, qui vultus! Quam <im>patientes ad dissimulandum indicium perturbationis oculi! Respexistis profecto saepius, neque haec de vobis vana finguntur. [5] Talia vobis dedistis omina, cito ad conspectum mutuum reversuri.
13
[1] Facilis est mihi transitus, sacratissime imperator, ab hac pietatis vestrae laude ad praedicationem felicitatis. Hoc enim ipsum felicitatis est quod ut conspicere vos invicem complectique possitis in manu vestra est. [2] Solem ipsum lunamque cernimus, quia totius mundi funguntur officiis, non nisi post multa saecula certa lege temporum convenire: vestra tam libera est et beata maiestas, ut in summis rebus generis humani nihil vobis necesse sit nisi vestrae parere pietati. [3] Ceterum si quis ad humana respiciat, quanto magis magnitudo vestrae felicitatis appareat ! Homines privatis rebus intenti ita plerumque propriis difficultatibus implicantur, ut omni aevo careant aditu suorum; [4] vos tantae rei publicae administratione suscepta, quos huc atque illuc tot urbes tot castra tot limites tot circumiecta Romano imperio flumina montes litora vocant, tantum animis ac fortuna valetis ut in unum convenire possitis, nihilominus orbe securo. [5] Neque enim pars ulla terrarum maiestatis vestrae praesentia caret, etiam cum ipsi abesse videamini.
14
[1] Ne tantulum quidem barbarae nationes audent animos attollere quod vos in interiorem imperii vestri sinum secesseritis: quin immo ipsi magis in vobis fiduciam pertimescunt, quod se contemni sentiunt cum relinquuntur. [2] Itaque illud quod de vestro cecinit poeta Romanus Iove, «Iovis omnia» esse «<plena>», id scilicet animo contemplatus, quamquam ipse Iuppiter summum caeli verticem teneat supra nubila supraque ventos sedens in luce perpetua, numen tamen eius ac mentem toto infusam esse mundo, id nunc ego de utroque vestrum audeo praedicare: [3] ubicumque sitis, in unum licet palatium concesseritis, divinitatem vestram ubique versari, omnes terras omniaque maria plena esse vestri. [4] Quid enim mirum si, cum possit hic mundus Iovis esse plenus, possit et Herculis?
15
[1] Admonet me et temporis et loci ratio et maiestatis tuae reverentia ut finem dicendi faciam, quamquam de felicitate vestra tam pauca dixerim et tam multa restent. [2] Sed ecce suggerunt: «Adhuc potes dicere de salubritate temporum et fertilitate terrarum». [3] Re vera enim, sacratissime imperator, scimus omnes, ante quam vos salutem rei publicae redderetis, quanta frugum inopia quanta funerum copia fuerit, fame passim morbisque grassantibus. Vt vero lucem gentibus extulistis, exinde salutares spiritus iugiter manant. [4] Nullus ager fallit agricolam, nisi quod spem ubertate superat. Hominum aetates et numerus augetur. Rumpunt horrea conditae messes, et tamen cultura duplicatur. Vbi silvae fuere, iam seges est: metendo et vindemiando defecimus.
16
[1] Illud vero, non suggeratur licet, quoquo modo dicam ante quam desinam: tantam esse imperii vestri felicitatem <ut> undique se barbarae nationes vicissim lacerent et excidant, alternis dimicationibus et insidiis clades suas duplicent et instaurent, Sarmaticas vestras et Raeticas et Transrhenanas expeditiones furore percitae in semet imitentur. [2] Sancte Iuppiter et Hercules bone, tandem bella civilia ad gentes illa vesania dignas transtulistis, omnemque illam rabiem extra terminos huius imperii in terras hostium distulistis. [3] Etenim, quod ait ille Romani carminis primus auctor, «a sole exoriente usque ad Maeotis paludes», id nunc longius longiusque protendere licet, si qui hostilem in mutua clade vesaniam toto orbe percenseat. [4] Etenim ab ipso solis ortu non modo circa Maeotim, ac sub extrema septentrionis plaga, qua fervidum caput Danubius evolvit quaque horridus secat Alba Germaniam, [5] sed etiam sub ipso lucis occasu, qua Tingitano litori Calpetani montis obvium latus in Mediterraneos sinus admittit Oceanum, ruunt omnes in sanguinem suum populi, quibus numquam contigit esse Romanis, obstinataeque feritatis poenas nunc sponte persolvunt.
17
[1] Furit in viscera sua gens effrena Maurorum, Gothi Burgundos penitus excidunt, rursumque pro victis armantur Alamanni itemque Tervingi; pars alia Gothorum adiuncta manu Taifalorum adversum Vandalos Gipedesque concurrunt. [2] Ipsos Persas ipsumque regem adscitis Sacis et Rufiis et Gelis petit frater Ormies nec respicit vel pro maiestate quasi regem vel pro pietate quasi fratrem. [3] Burgundiones Alamannorum agros occupavere, sed sua quoque clade quaesitos. [4] Alamanni terras amisere sed repetunt. O magnam vim numinis vestri! Non istae modo aliaeque gentes viribus armisque terribiles fiducia instructae ad perniciem immanitatis utuntur, sed etiam Blemyes illi, ut audio, levibus modo adsueti sagittis adversus Aethiopas quaerunt arma quae non habent, et paene nudis odiis proelia interneciva committunt.
18
[1] Iam de perduellibus ultionem non armis, non exercitu capitis, sicut hucusque fecistis; iam, inquam, fortunatissimi imperatores, felicitate vincitis sola. [2] Ecquid umquam Romani principes de felicitate sua praedicari laetius audierunt quam cum diceretur hostes quiescere, otiosos esse, pacem colere? [3] At enim quanto hoc est laetabilius ac melius quod de prosperitate saeculi vestri certatim omnium hominum circumfert<ur ore>: «Barbari ad arma, sed invicem dimicaturi! Vicerunt barbari, sed consanguineos suos !» [4] Tam innumeros vobis, tam novos ex omni hostium genere successus Fortuna suppeditat, ut iam mihi necesse sit illa quae initio separaveram rursus hic communi laude coniungere, dum tantorum eventuum quaero rationem: [5] felicitatem istam, optimi imperatores, pietate meruistis!
19
[1] Optime igitur, quantum arbitror, sacratissime imperator, haec potissima elegi quae gemino natali tuo praedicarem. [2] Etenim ceterae virtutes et bona cetera processu aetatis eveniunt: fortitudo annis accedentibus roboratur, continentia disciplinae praeceptis traditur, iustitia cognitione iuris addiscitur, ipsa denique illa quae videtur rerum omnium domina esse sapientia perspectis hominum moribus et exploratis rerum docetur eventis. Solae cum nascentibus pariter oriuntur pietas atque felicitas; naturalia sunt enim animorum bona et praemia fatorum. [3] Gemini ergo natales pias vobis mentes et imperatorias tribuere fortunas, atque inde sanctitatis vestrae omniumque successuum manat exordium quod nascentes vos ad opes generis humani bona sidera et amica viderunt. [4] Quae vobis concordiam sempiternam et vestrorum generum caritatem et fovendae rei publicae studia conciliant, itemque praeter victorias toto orbe terrarum partas etiam navalia trophaea promittunt, [5] ut post bella Punica, post Asiae Syriaeque reges Romani rostra campi novis ornetis exuviis, et oblitos iam Quirites in memoriam reducatis cur ille sollemnis contionibus locus Rostra vocitetur. [6] Dico enim magna certaque fiducia: digna est hac quoque gloria vestra pietas, et potest eam praestare felicitas.
XII (IX). <INCERTI> PANEGYRICVS DICTVS CONSTANTINO FILIO CONSTANTII
1
[1] Vnde mihi tantum confidentiae, sacratissime imperator, ut post tot homines disertissimos, quos et in Vrbe sacra et hic rursus audisti, dicere auderem, nisi nefas esse ducerem et commissi cuiusdam sacrilegii religionem vererer si is, qui semper res a numine tuo gestas praedicare solitus essem, haec tanto maiora pristinis silentio praeterirem, per quae non pars aliqua servata sed universa sibi est res publica restituta? [2] Neque enim ignoro quanto inferiora nostra sint ingenia Romanis, siquidem latine et diserte loqui illis ingeneratum est, nobis elaboratum et, si quid forte commode dicimus, ex illo fonte et capite [et] facundiae imitatio nostra derivat. [3] Sed quamvis conscius mihi infirmitatis ingenitae et inchoati potius studii quam eruditi, cohibere me silentio nequeo, quominus de recuperata Vrbe imperioque Romano [et] tandem ex diuturna convulsione solidato et ipse aliquid coner effari, ut inter tantos sonitus disertorum mea quoque vox tenuis exaudita videatur. [4] Etenim si in rebus bellicis ipsisque proeliis non solum tubae ac litui sed etiam Spartanae tibiae incentivum aliquod feruntur habuisse (credo quia magnos animos parvo licet modulo sufficit incitari), cur ego in me de tuo favore diffidam, ut sermonem meum studio potius tui cultus quam suis viribus metiaris? [5] Experiar igitur, ut possum, quamquam oppletis auribus tuis, ut sic dixerim, insusurrare, sine aemulandi fiducia cupidus imitandi.
2
[1] Ac primum illud adripiam quod credo adhuc neminem ausum fuisse, ut ante de constantia expeditionis tuae dicam quam de laude victoriae. [2] Transacto enim motu adversi hominis et offensione revocata, utar libertate erga te nostri amoris, quem tunc inter metus et rei publicae vota suspendimus. [3] Tene, imperator, tantum animo potuisse praesumere, ut bellum tantis opibus, tanto consensu avaritiae, tanta scelerum contagione, tanta veniae desperatione conflatum quiescentibus cunctantibusque tunc imperii tui sociis primus invaderes! [4] Quisnam te deus, quae tam praesens hortata est maiestas ut, omnibus fere tuis comitibus et ducibus non solum tacite mussantibus sed etiam aperte timentibus, contra consilia hominum, contra haruspicum monita ipse per temet liberandae Vrbis tempus venisse sentires? [5] Habes profecto aliquod cum illa mente divina, Constantine, secretum, quae delegata nostri diis minoribus cura uni se tibi dignatur ostendere. Alioquin, fortissime imperator, sic quoque cum viceris redde rationem. [6] Rhenum tu quidem toto limite dispositis exercitibus tutum reliqueras, sed hoc maiores pro te suscepimus metus quod nobis potius quam tibi consulebas, nostramque pacem magis quam bellum quod adgrediebare firmaveras.
3
[1] Ne tu, imperator, nimio nostri amore nescisti ad securitatem nobis vere providere, qui non omnia tecum arma movisti, cum tua conservatio salus nostra sit. [2] Et quid opus erat ipsi Rheno instructis et militibus et classibus, quem iam pridem barbaris nationibus virtutis tuae terror obstruxerat? An ostentare voluisti diligentiam tuam, divisis copiis inter custodiam pacis et belli? Aut etiam iactanter et gloriose probare liberandae Vrbi te sufficere cum paucis? [3] Vix enim quarta parte exercitus contra centum milia armatorum hostium Alpes transgressus es, ut appareret penitus considerantibus (id quod nos fugit tui amore trepidantes) non dubiam te sed promissam divinitus petere victoriam. [4] Duxerat magnum Severus exercitum, et hostem suum perfidia desertus armaverat; maiores postea copias Maximianus admoverat, et ipse transfugis circumcisus videbatur prospere refugisse. Ipse denique qui pater illius credebatur discissam ab umeris purpuram detrahere conatus senserat in illud dedecus sua fata transisse. [5] Mille et sexaginta annis contractas ex toto orbe divitias monstrum illud redemptis ad civile latrocinium manibus ingesserat. [6] Ad hoc aliena matrimonia, innocentium capita cum bonis passim donando usque ad mortis devotionem obstrinxerat parricidas; omnes aut insidiatos sibi aut palam aliquid pro libertate conatos poenis adfecerat, armis oppresserat. [7] Et inter haec utebatur eius urbis maiestate quam ceperat, totam Italiam conductis ad omne facinus satellitibus oppleverat.
4
[1] Haec omnia, imperator, cum cogitares scires videres, nec te paterna gravitas nec tua natura temerarium esse pateretur, dic, quaeso, quid in consilio nisi divinum numen habuisti? [2] An illa te ratio ducebat (sua enim cuique prudentia deus est), quod in tam dispari contentione non poterat melior causa non superare et, innumerabiles licet ille copias pro se obiceret, pro te tamen Iustitia pugnabat? [3] Vt enim omittam illa quae non decet comparari, quod erat ille Maximiani suppositus, tu Constantii Pii filius; ille despectissimae parvitatis, detortis solutisque membris, nomine ipso abusiva appellatione mutilato, tu (quod sufficit dicere) tantus ac talis; [4] ut haec, inquam, omittam, te, Constantine, paterna pietas sequebatur, illum, ut falso generi non invideamus, impietas; te clementia, illum crudelitas; te pudicitia soli dicata coniugio, illum libido stupris omnibus contaminata; te divina praecepta, illum superstitiosa maleficia; illum denique spoliatorum templorum, trucidati senatus, plebis Romanae fame necatae piacula, te abolitarum calumniarum, te prohibitarum delationum, te †conservatio absque† homicidarum sanguinis gratulatio. [5] In tam diversa causarum ratione divino consilio, imperator, hoc est tuo, non militum multitudinem sed partium merita numerasti.
5
[1] Magnus Alexander, cum praeter Macedonas suos cunctae Graeciae universo Illyrico innumerabilem dilectum posset indicere, numquam tamen maiores quadraginta milium copias duxit, inhabile regenti ratus quidquid excederet, et turbam potius quam exercitum. [2] Tu vero etiam minoribus copiis bellum multo maius adgressus es, tanto scilicet propria tua virtute potior quanto ille numero instructior. [3] Et ille quidem contra leves Medos et imbelles Syros et Parthorum arma volatica et Asiaticos optantes mutare servitium rem gessit proelii unius eventu; tibi vincendi erant milites (pro nefas!) paulo ante Romani, armis omnibus more primae classis armati et pro facinorum conscientia numquam nisi morte cessuri. [4] Probavit hoc prima obstinatio eorum qui, sub ipsis Alpium iugis munitissimum licet muro ac situ tenentes oppidum, ausi fuerunt te imminente resistere ac portas claudere; non credentes illi quidem, ut audio, ipsum te adesse [5] (quis enim crederet tam cito a Rheno ad Alpes imperatorem cum exercitu pervolasse?), sed tamen qui non solum praesenti numini tuo verum etiam nuntiato nomini cedere debuissent. [6] Luerunt igitur ilico dementiae suae poenas, cum oblatam sibi a clementia tua veniam recusassent. Neque enim vallo fossaque obsessio inchoata est, nec cuniculis agendis nec machinis admovendis nec incutiendo ariete temptati quassatique sunt muri, sed statim iniectae faces portis, scalae propugnaculis, nec solum fundis eminus telisque missilibus sed hastis <et> gladiis. Ita res simul coepta et patrata, iunctusque rebellibus fuit conatus et exitus.
6
[1] Gomphos, urbem Thessaliae, quoniam abnueret obsequium, C. Caesar uno die sustulit. Sed ille Graeculos homines adortus est, tu Subalpinos; ille solos incolas, tu etiam militare praesidium; ille non potuit captos a direptione defendere, tibi licuit clementiam tuis victoribus imperare. [2] Sed illa quidem Gomphensium clades documento ceteris fuit; tibi paulo post alia in Taurinatibus campis pugna pugnata est, non trepidantibus ex victoria tua rebellibus sed iratis, incensisque ad ulciscendum animis quos fortunae inclinatio restinguere debuisset, nec vero temere ac passim vagis hostibus ut facile palantes caederentur, [3] sed acie in cunei modum structa, descendentibus retro in altitudinem lateribus quae, si cum prima <acie> avide confligeres, reflexa impeditos certamine circumirent. [4] Sed tu id providens praemissis utrimque qui obviam irent et simul, si quid insidiarum lateret, excuterent, ipse offirmato illo capite deiecto <tota>que acie in fugam versa tanto maiorem in processu stragem edidisti quanto amplioribus subsidiis instructa constiterat. [5] Ita usque ad Taurinatium muros fusi caesique obseratasque nancti portas ab incolis etiam corporum suorum mole clauserunt.
7
[1] Quid tibi aliud sperare potuisti, miles infelix, turpissimo illi tunc devote prodigio? Iam enim non insulto sed doleo. [2] Constantinum tu tantum sanguinis fundere coegisti, cui, quia salutem vestram a vobis impetrare non licuit, paene displicuit ipsa victoria. [3] At non Taurinatibus neque ceteris Italiae civitatibus idem animus fuit, qui te, imperator, exsultantes gaudio certatim ad se vocaverunt. [4] Missae ab omnibus legationes, oblati undique commeatus, ut appareret quam diu desiderassent cui se tam prompte bello adhuc restante committerent. [5] Qui fuit dies ille quo Mediolanum ingressus <es>! Quae gratulatio principum civitatis, qui plausus populi! Quae securitas intuentium te matrum te virginum, quae duplici fructu fruebantur, cum pulcherrimi imperatoris formam viderent et licentiam non timerent! [6] Ostentare se omnes et tripudiare sine ullo de reliquis bellis metu, et auspicium victoriae tuae pro consummatione metiebantur: [7] non Transpadana provincia videbatur recepta, sed Roma. Quis enim crederet tantis successibus ullum obstaculum fore tuis, quominus omnes exercitus se clementiae tuae traderent, cum virtutis experimentum novissent? [8] Muros vi ceperas, acie palam viceras; quis tam demens videbatur ut aut obsideri auderet aut congredi, praesertim cum tu dies aliquot Mediolani resistens tempus omnibus sibi consulendi dedisses, ut de te sperarent?
8
[1] Sed enim aerumnosa illa et iam pridem media aetate nostra civili sanguine maculata Verona maximo hostium exercitu tenebatur, acerrimis ducibus pertinacissimoque praefecto, scilicet ut, quam coloniam Cn. Pompeius aliquando deduxerat, Pompeianus everteret. [2] O miserabilem Veronensium calamitatem, quos non tam tua quam intestina satellitum pressit obsidio! Quippe Athesis ille saxis asper et gurgitibus verticosus et impetu ferox oppugnatione prohibebat, omnemque retro regionem invehendis copiis tutam defensamque praestabat. [3] Quod tamen ne diutius hostem iuvaret providentia tua factum est, cum superioribus in locis, qua lenior amnis et ignari hostes erant, exercitus parte protecta, ancipiti pericolo clausos obsessosque omissa spe morae experiri armis coegisti, adeoque omnes <qui> eruptionem temptaverant cecidisti, ut ipse dux cum parte copiarum ad arcessenda auxilia muris excesserit, maiorem miser adducturus exercitum ut maiore comitatu cladis occideret. [4] Quo quidem tempore praecipua apparuit tua, imperator, cura simul et animi magnitudo, qui redeunti illi minore exercitu congredi quam obsidionem intermittere maluisti, ne respirare clausis aut effugere aut imminere tergo liceret.
9
[1] Et primo quidem, ut audio, aciem instruxeras duplicem; mox proviso adversarium numero explicari statico in frontem ordines et extendi latius arma iussisti, ex tuo animo nimirum animos tuorum omnium metiens, quamvis gravius inde pondus infringi posse impetu pauciorum. [2] Laudare me existimas, imperator, cuncta quae in illo proelio feceris? Ego vero iterum queror. [3] Prospexeras omnia, disposueras universa, summi imperatoris officia compleveras: cur ipse pugnasti, cur te densissimis hostium globis miscuisti, cur salutem rei publicae in pericula tanta misisti? [4] An nescire nos putas quod, dum nimio raperis ardore, in media hostium tela deveneris et, nisi viam tibi caedibus aperuisses, spem totius generis human et vota deceperas? [5] Toto quippe impetu ferebare, torrenti similis amni quem abruptae radicitus silvae et convulsa funditus saxa sequerentur. [6] Quid tibi est, imperator, cum inferiore fortuna? Illos pugnare fas est quibus suo cuiusque fato aut vincendum est aut cadendum: tu, cuius ex vita omnium fata pendent, ad ullum discrimen accedas? Inter tot tela gladiosque versere? Quis hoc a te exigit? Aut quis pati possit ut quidquam in te belli casibus liceat? Deceat te, imperator, hostem ferire? Immo non decet laborare.
10
[1] Spectavit ex edito monte Xerses navale certamen; Augustus aliud agens vicit apud Actium; fuit etiam qui sublatus in scalas invicem nexas concurrentes eminus vidit exercitus, ut nec interesset periculo et adesset eventui. [2] Ignava, inquies, sunt haec exempla, sed tuta; graviorque metus est periculi tui quam laetitia victoriae. [3] An non ipsi te, caesis fugatisque hostibus interfectoque etiam ipso eorum duce, comites et tribuni corripuere lacrimantes, amplexique illud tuum anhelum pectus, cruentas manus et quidquid de sanguine profundae caedis emerserat hinc atque inde clamarunt: «Quid egeras, imperator? In quae nos fata proieceras, nisi te divina virtus tua vindicasset? Quae haec est impatientia? Aut quo tibi manus nostras, si versa vice pugnas ipse pro nobis?» [4] Haec ego non dicerem, imperator, neque ab aliis dicta memorarem, nisi beneficio tuae lenitatis tutior esset nostra in verbis quam tua in armis audacia. [5] Nova enim quadam varietate naturae confusoque virtutum temperamento, idem es et in proeliis ferocissimus et parta securitate mitissimus.
11
[1] Cum enim dato obsessis tempore paenitendi Aquileiam quoque de legatis eorum [ac] supplicibus recepisses, cunctique se tibi dedissent quos obsidendo servaveras, ignovisti omnibus et vitam quam desperaverant reddidisti. [2] Et quidem iussisti arma deponere ut multo tutius victoris pietate tegerentur; ut tamen pertinaciae suae merita sentirent, corripi eos vincirique iussisti non ad supplicium sed <ad> vitam, ne conscientiae timore diffugerent graviterque delinquerent conservarique iterum non mererentur, si servati non fuissent. [3] Sed unde tanto hominum numero tot vincula quae continere militares et paulo ante armatas manus possent? [4] Stupere milites qui perducendos susceperant et custodiae curam abnuere et prorsus nescire quid facerent; ipsi etiam qui tibi in consilio erant, ipse etiam praefectus haerere, cum tu divino monitus instinctu de gladiis eorum gemina manibus aptari claustra iussisti, ut servarent deditos gladii sui quos non defenderant repugnantes.
12
[1] O pulcherrimum et qui omnium oculis subici debuisset triumphum virtutis et clementiae tuae! Cuius enim potentiae fuit hostibus arma deripere, eius humanitatis deditos ad impunitatem sui adligare atque ita vincire ut eos ferri illius quod contra te gesserant cotidie paeniteret. [2] Gladius ille, quem in te distrinxerat hostis infestus, ipse domini sui manus tenuit, et paratus ad caedem custos factus est ad salutem. [3] Magnus poeta, dum bellorum toto orbe surgentium discursum apparatumque describit, «Et curvae», inquit, «rigidum falces <conflantur in ensem>». Triste nimium tempus illud, cum instrumenta cultui pecudum praeparata in caedem hominum verterentur. [4] At nunc rigidi illi mortiferique mucrones in salutaria vincla curvantur, et exarmatum hominem non interimunt sed coercent, deditosque hostes gladii sui conlisi obtunsique tutantur, qui nihil illis prodesse integri acutique potuerunt.
13
[1] Omnium ergo armorum ministeria ad diversos effectus arbitrio tuo serviunt, imperator. Tibi vincunt gladii, tibi servant; te pugnante feriunt, te ignoscente custodiunt. [2] Vt deus ille mundi creator et dominus eodem fulmine suo nunc tristes nunc laetos nuntios mittit, ita eadem sub numine tuo tela inimicos aut supplices tuos pernicie aut conservatione discernunt. [3] Eripuisti, imperator, adversariis tuis gladios ne quis incumberet dolore superatus; et eosdem suis manibus innoxios reddidisti, ut et clementiae et vindictae tuae satisfaceres: quorum sanguini peperceras, arma fregisti. [4] Vita enim hominum diu parta semper servanda est, si liceat: ferrum inventu facile, usu mutabile. Ideo quae erant reparabilia conflasti, quod redivivum non erat reservasti. [5] Quid simile ad laetitiam fabulae ferunt? Conversa esse humana corpora in fontes aut pecudes aut aves: foeda et degener talis conversio. Gladius mutatus in manicas: hoc est quod securitas post timorem, quod umbraculum post calorem. Splendorem mutatio perdidit, sed aciem rettudit.
14
[1] Studium et humanitas tua hortata est, imperator, ut hucusque exsultatio nostra verbis eluderet; sed iam ad potiora redeamus. [2] Recuperata omni cis Padum Italia ipsa iam ad te supplices manus Roma tendebat, cui portentum illud insederat nihil conari ausum ad tot nuntios suarum cladium. Quippe ipsa se vilissimi hominis obsidebat ignavia et «degeneres», ut dictum est, «animos timor arguebat». [3] Stultum et nequam animal nusquam extra parietes egredi audebat. Ita enim aut prodigiis aut metus sui praesagiis monebatur. [4] Pro pudor, intra parietum custodias imperator! Non ille adspirare in campum, non exerceri armis, non pulverem pati: astutus quidem, ne virorum officia temptantem contemnerent qui viderent; deambulare et tantum in illo palatio marmoratis parietibus incedere: nam in Sallustianos hortos ire peregrinatio et expeditio putabatur. [5] Et hae quidem deliciae toto illo tempore quo Vrbem obsederat, semet incluserat, turpissimam hanc eius formidinem protegebant. Non enim se imbellem sed beatum, non inertem sed securum videri volebat. [6] Quotiens milites in contionem vocabat, se solum cum illis imperare, alios per limites pro se militare iactabat. «Fruimini», aiebat, «dissipate, prodigite». Haec erat miserorum brevis et caduca felicitas.
15
[1] Ac ne tum quidem, cum tot adversa suorum proelia comperisset, obviam ire conatus est <ut> ad resistendum Padi limite aut Appennini iugis uteretur, sed litteras calamitatum suarum indices supprimebat; interdum etiam palam ut usque ad portas veniretur optabat, non intellegens maiestatem illam Vrbis, quae pridem admotos exercitus sollicitaverat, iam flagitiis ipsius deformatam et sedibus suis pulsam ad tua auxilia transisse, nec ullis praemiis posse corrumpi quos tibi praeter liberalitatem tuam et sacramenti fidem tot victoriarum gloriae dicavissent. [2] Quis enim miles, qui ductu atque auspiciis tuis totiens felicissime dimicasset, vulnera illi sua venderet, belli iam paene confecti summam concederet? [3] At enim tu id ipsum de ardore totius exercitus sentiens sine ulla haesitandi mora, qua brevissimum per Venetos iter est, rapto agmine advolasti, celeritatem illam in re gerenda Scipionis et Caesaris tunc maxime cupienti Romae repraesentans. [4] Haec est fiducia imperatoris invicti et suorum mentibus freti, non dubitare nec trahere bellum, sed proximum quodque pugnae tempus putare victoriam. [5] Non enim res erat tibi ut Q. Maximo cum Hannibale victore, ut post res asperas locum tempusque captares, sed urgere te successus tuos et continuare victorias et quam primum subvenire Vrbi decebat. [6] Sapientis enim est imperatoris fractis rebus cunctando consulere, secundis non deesse Fortunae.
16
[1] Itaque unum iam illud timebatur, ne ille conterritus, his viribus graviter adflictus et in artum redactus, boni consuleret et debitas rei publicae poenas obsidione differret. Quippe omni Africa quam delere statuerat exhausta, omnibus insulis exinanitis, infiniti temporis annonam congesserat. [2] Sed divina mens et ipsius Vrbis aeterna maiestas nefario homini eripuere consilium, ut ex inveterato illo torpore ac foedissimis latebris subito prorumperet et consumpto per desidias sexennio ipsum diem natalis sui ultima sua caede signaret, ne septenarium illum numerum sacrum et religiosum vel inchoando violaret. [3] At quomodo instruxit aciem tot annorum vernula purpuratus? Ita prorsus ne quis evadere, ne quis, ut fit, loco motus referre gradum et instaurare proelium posset, cum a fronte armis, a tergo Tiberi amne premeretur. [4] In quo ille non mehercule cogitavit necessitatem resistendi sed propinquitatem refugiendi, nisi forte iam sentiens diem sibi venisse fatalem ad solacium suae mortis voluit secum trahere quam plurimos, ut omnes essent exitus sui comites qui scelerum participes exstitissent. [5] Quid enim aliud illum sperasse credendum est, qui iam ante biduum palatio emigraverat, cum uxore ac filio in privatam domum sponte concesserat, ut res est, somniis terribilibus agitatus et nocturnis pulsus Vltricibus, ut tu iam olim exspectatus habitator sacris illis aedibus diu exalatis expiatisque succederes? [6] [et] Adeo ipse verum sibi dixerat et venturo tibi cesserat, quamvis in proelium ingrederetur armatus, cum excedendo palatio iam se abdicasset imperio.
17
[1] Ad primum igitur adspectum maiestatis tuae primumque impetum totiens tui victoris exercitus hostes territi fugatique et angustiis Mulvii pontis exclusi, exceptis latrocinii illius primis auctoribus qui desperata venia locum quem pugnae sumpserant texere corporibus, ceteri omnes in fluvium abiere praecipites, ut tandem aliquod caedis compendium fessis tuorum dexteris eveniret. [2] Cum impios Tiberis hausisset, ipsum etiam illum cum equo et armis insignibus frustra conatum per abrupta ripae ulterioris evadere, idem Tiberis correptum gurgite devoravit, ne tam deforme prodigium vel hanc obitus sui relinqueret famam, quod alicuius viri fortis gladio telove cecidisset. [3] Et aliorum quidem hostium corpora et arma praeceps fluvius volvendo devexit; illum autem eodem quo exstinxerat loco tenuit, ne diu populus Romanus dubitaret si putaretur aliquo profugisse cuius mortis probatio quaereretur.
18
[1] Sancte Thybri, quondam hospitis monitor Aeneae, mox Romuli conservator expositi, tu nec falsum Romulum diu vivere nec parricidam Vrbis passus es enatare. Tu Romae tuae altor copiis subvehendis, tu munitor moenibus ambiendis, merito Constantini victoriae particeps esse voluisti, ut ille hostem in te propelleret, tu necares. [2] Neque enim semper es rapidus et torrens, sed pro temporum ratione moderatus. Tu quietus armatum Coclitem revexisti, tibi se placido Cloelia virgo commisit; at nunc violentus et turbidus hostem rei publicae sorbuisti et, ne tuum lateret obsequium, eructato cadavere prodidisti. [3] Reperto igitur et trucidato corpore universus in gaudia et vindictam populus Romanus exarsit, nec desiit a tota Vrbe, qua suffixum hasta ferebatur, caput illud piaculare foedari, cum interim, ut sunt ioci triumphales, rideretur gestantis iniuria, cum alieni capitis merita pateretur.
19
[1] Sed quid ego hucusque iocularia? Tecta ipsa, ut audio, commoveri et altitudo culminum videbatur attolli, quacumque numen tuum tardo molimine currus inveheretur: tanta te populi densitas, tanta senatus stipatio provehebat simul et attinebat. [2] Felices, qui te propius adspicerent, longius positi nominabant; quos praeterieras, loci quem occupaverant paenitebat. Vicissim omnes inde [dico] accedere, hinc sequi; certare innumerabilis multitudo et impulsu vario fluctuare; et tantum ibi hominum [animi] post illam sexennii cladem superesse mirabantur. [3] Ausi etiam quidam ut resisteres poscere et queri tam cito accessisse palatium et, cum ingressus esses, non solum oculis sequi sed paene etiam sacrum limen inrumpere. [4] Inde omnibus circumfusi viis, dum excederes, opperiri prospicere optare sperare, ut viderentur eum a quo obsidione liberati fuerant obsidere. [5] Gloriatus sit licet, et vere, summus orator umeris se Italiae in patriam reportatum: te, Constantine, senatus populusque Romanus et illo die et aliis, quacumque progressus es, et oculis ferre gestivit. [6] Nec quidquam aliud homines diebus munerum aeternorumque ludorum quam te ipsum spectare potuerunt, qui tuus esset fulgor oculorum, quae totius corporis circumfusa maiestas, quae oris dignitas. Gaudere cuncti spectaculorum mora et familiaribus sibi artificibus ob hoc solum favere quod te praesente certarent.
20
[1] Nam quid ego de tuis in curia sententiis atque actis loquar, quibus senatui auctoritatem pristinam reddidisti, salutem quam per te receperant non imputasti, memoriam eius in pectore tuo sempiternam fore spopondisti? [2] Dicerem plura de divinis orationibus tuis, de oblata potius quam impetrata benignitate, nisi mallem dicta reticere dum propero facta laudare. Quamlibet verba tua in senatu habita nobis ignota sint, tamen qualia fuerint clementiae tuae gloria nuntiavit. [3] O tandem felix civili, Roma, victoria! Inrupit olim te Cinna furiosus et Marius iratus, qui non solo se Octavii consulis capite satiarunt sed luminibus civitatis exstinctis exempla, quae nunc toto sexennio passa es, reliquerunt. [4] Vicit iterum tibi ante portam Collinam Sulla, felix si se parcius vindicasset; <sed> enim multis capitibus rostra complevit. Constantinus victoriae licentiam fine proelii terminavit; gladios ne in eorum quidem sanguinem distringi passus est quos ad supplicia poscebas.
21
[1] Deditam sibi idem Sulla exarmatamque legionem in villa publica trucidavit, perculsumque morientium gemitu senatum monuit ne timeret quod ipse iussisset. [2] At iste victor non modo hostium sed etiam victoriae suae, quidquid militum bello superfuit, tibi reservavit. Tibi enim iam militant quos exutos armis impiis adversus hostes barbaros rursus armavit. [3] Iam obliti deliciarum Circi maximi et Pompeiani theatri et nobilium lavacrorum Rheno [et] Danubioque praetendunt, excubias agunt, latrocinia compescunt, certant denique cum victoribus ut civili bello victi hostibus comparentur. [4] Nec tamen id mirum videri potest, cum qualemcumque militem fortissimum facias tuo, imperator, exemplo. [5] Non enim fessus proeliis et expletus victoriis, ut Natura fert, otio te et quieti dedisti, sed eodem impetu quo redieras in Gallias tuas perrexisti ad inferiorem Germaniae limitem, magna scilicet intercapedine temporis ac brevi locorum distantia post annuam expeditionem statim bellum auspicatus a Tiberi ad Rhenum, immo (ut omen et similitudo nominis, sic et tua, imperator, magnitudo animi pollicetur) a Tusco Albula ad Germanicum Albam prolaturus imperium.
22
[1] Quisnam iste est tam continuus ardor? Quae divinitas perpetuo vigens motu? Omnium rerum intervalla sunt: [2] cessat terra novalibus, dicuntur interdum flumina resistere, sol ipse noctibus adquiescit. Tu, Constantine, solus infatigabilis bellis bella continuas, victorias victoriis cumulas. Quasi praeterita sint obliterata si desinas, non putas te vicisse nisi vincas. [3] Ruperat fidem gens levis et lubrica barbarorum et, robore atque audacia lectis eruptionis auctoribus, institisse Rheno nuntiabantur. Ilico obvius adfuisti et praesentia tua, ne auderent transitum, terruisti. [4] Et iam videbaris rem votis tuis fecisse contrariam, quod inhibita eruptione non foret materia victoriae; [5] sed inopinato consilio usus abeundi, simulato enim nuntio maioris in superiore limite tumultus, occasionem stolidis ac feris mentibus obtulisti in nostra veniendi, relictis in occulto ducibus qui securos adorirentur. [6] Quo cum venissent, consilium tuum sequitur fortuna. Toto Rheni alveo oppleto navibus devectus terras eorum ac domos maestas lugentesque populatus es, tantamque cladem vastitatemque periurae genti intulisti ut post vix ullum nomen habitura sit.
23
[1] Ite nunc omnes, si placet, barbarae nationes et exitiales vobis movete conatus: habetis exemplum. [2] Quamvis enim imperator noster amicorum regum admittat obsequia idque ipsum valeat ad laudem victoriae quod a nobilissimis regibus timetur et colitur, augeri tamen gloriam virtutis suae gaudet quotiens provocatur. [3] Nam quid hoc triumpho pulchrius, quo caedibus hostium utitur etiam ad nostrum omnium voluptatem, et pompam munerum de reliquiis barbaricae cladis exaggerat tantamque captivorum multitudinem bestiis obicit, ut ingrati et perfidi non minus doloris ex ludibrio sui quam ex ipsa morte patiantur? [4] Inde est quod, cum exitum differre liceat, perire festinant seseque letalibus vulneribus et mortibus offerunt. Ex quo ipso apparet quam magnum sit vicisse tam prodigos sui.
24
[1] Facile est vincere timidos et imbelles, quales amoena Graeciae et deliciae Orientis educunt, vix leve pallium et sericos sinus vitando sole tolerantes et, si quando in periculum venerint, libertatis immemores, ut servire liceat orantes. [2] Romanum vero militem, quem qualemque ordinat disciplina et sacramenti religio confirmat, aut trucem Francum ferina sola carne distentum, qui vitam pro victus sui vilitate contemnat, quantae molis sit superare vel capere! Quod tu, imperator, et nuper in Italia et in ipso conspectu barbariae paulo ante fecisti. [3] Ita sine ullo discrimine omnia genera bellorum armorum hostium uni tibi cedunt, cedunt ex omni etiam memoria condita litteris monimenta virtutum. [4] Nec vero tantummodo vetera illa dictatorum et consulum ac deinceps magnorum principum, sed etiam recentissima et pulcherrima divi patris tui facta superasti (sordet enim alios ex proximo tempore comparare); ipsum, inquam, divum Constantium iam primis imperii tui lustris rerum gestarum laude cumulasti.
25
[1] Invitus hoc forte accipis, imperator, sed ille dum dicimus gaudet e caelo, et iam pridem vocatus ad sidera adhuc crescit in filio et gloriarum tuarum gradibus ascendit. [2] Purgavit ille Bataviam advena hoste depulso, tibi se ex ultima barbaria indigenae populi dedidere. Ille Oceanum classe transmisit, tu et Alpes gradu et classibus portus Italicos occupasti. Recuperavit ille Britanniam, tu nobilissimas Africi maris insulas, quae populi Romani fuere provinciae. [3] Ignoscat, inquam, divus ipse Constantius: quid habeo quod comparem Italiae Africae Romae? [4] Merito igitur tibi, Constantine, et nuper senatus signum dei et paulo ante Italia scutum et coronam, cuncta aurea, dedicarunt, ut conscientiae debitum aliqua ex parte relevarent. Debetur enim et semper debebitur et divinitati simulacrum [aureum] et virtuti scutum et corona pietati.
26
[1] Quamobrem te, summe rerum sator, cuius tot nomina sunt quot gentium linguas esse voluisti (quem enim te ipse dici velis, scire non possumus), sive tute quaedam vis mensque divina es, quae toto infusa mundo omnibus miscearis elementis, et sine ullo extrinsecus accedente vigoris impulsu per te ipsa movearis, sive aliqua supra omne caelum potestas es, quae hoc opus tuum ex altiore Naturae arce despicias: te, inquam, oramus et quaesumus ut hunc in omnia saecula principem serves. [2] Parum est enim optare tantae virtuti tantaeque pietati quem longissimum habet vita processum. [3] Et certe summa in te bonitas est <et> potestas, et ideo quae iusta sunt velle debes, nec abnuendi est causa cum possis; nam si est aliquid quod a te bene meritis denegetur, aut potestas cessavit aut bonitas. [4] Fac igitur ut, quod optimum humano generi dedisti, permaneat aeternum, omnesque Constantinus in terris degat aetates. [5] Quamvis enim, imperator invicte, iam divina suboles tua ad rei publicae vota successerit et adhuc speretur futura numerosior, illa tamen erit vere beata posteritas ut, cum liberos tuos gubernaculis orbis admoveris, tu sis omnium maximus imperator.