no previous next

Nonius Marcellus

De compendiosa doctrina libri XX

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

<INDEX LIBRORVM>

I. De proprietate sermonum
II. De honestis et nove veterum dictis per litteras
III . De indiscretis generibus per litteras
IV. De varia significatione sermonum per litteras
V. De differentia similium significationum
VI. De inpropriis
VII. De contrariis generibus verborum
VIII. De mutata declinatione
IX. De numeris et casibus
X. De mutatis coniugationibus
XI. Da indiscretis adverbiis
XII. De doctorum indagine
XIII. De genere navigiorum
XIV. De genere vestimentorum
XV. De genere vasorum vel poculorum
XVI. De genere calciamentorum
XVII. De coloribus
XVIII. De generibus ciborum vel potionum
XIX. De genere armorum
XX. De propinquitatum vocabulis et partu


I. DE PROPRIETATE SERMONVM

1

SENIVM est taedium et odium: dictum a senectute, quod senes omnibus odio sint et taedio. Caecilius Ephesione

tum in senectute hoc deputo miserrimum,
sentire ea aetate eum ipsum esse odiosum alteri.

Nam AETATEM MALAM senectutem veteres dixerunt. Plautus Men<a>echmis

consitus sum,
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere: ut aetas mala est! Mers mala est ergo.

Accius Amphitryone

an mala aetate mavis male mulcari exemplis omnibus?

Turpilius Philopatro

miserum puto,
si etiam istuc ad malam aetatem accessit mali.

Pacuvius Periboea

parum est quod te aetas male habet, ni etiiam hic ad malam
aetatem adiungas cruciatum reticentia?

Afranius Vopisco

si possent homines delenimentis capi,
omnes haberent nunc amatores anus.
aetas et corpus tenerum et morigeratio
haec sunt venena formosarum mulierum;
mala aetas nulla delenimenta invenit.

BONAM AETATEM quoque dicimus ADVLESCENTIAM vel IVVENTVTEM. M. Tullius De senectute quodsi ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius primum parvulis fruitur rebus. Nam prudentissime noster Maro diei partes primas, quasi eius aetatem puberem, meliorem dixit VIIII libro

nunc adeo melior, quoniam pars acta diei est.

SENIVM ipsum positum sic. Titinius Veliterna

quot pestis senia et iurgia sesemet diebus emigrarunt!

Novius Gallinaria

operaeque actor cantor cursor senium sonticum!

Accius Epinausimache

mors amici subigit, quod mi est senium multo acerrimum.

Pomponius Praecone posteriore

calve adportas nuntium
nobis disparem, divisum huic seni senium et metum.

Lucilius Satyrarum lib. XV

in numero quorum nunc primus Trebellius multost
Lucius nam arcessit febris senium vomitum pus.

Turpilius Demiurgo

quia enim odio ac senio mihi hae sunt nuptiae.

Pacuvius Periboea

metus, egestas, maeror senium exiliumque et senectus.

2

VELITATIO dicitur levis contentio, dicta ex congressione velitum. Plautus Asinaria

verbis velitationem fieri conpendi volo.

Idem Men<a>echmis

nescioquid vos velitati estis inter vos duo.

Turpilius Lindia

conperce verbis velitare, ad rem redi.

Afranius Privigno

interea verba iactare et labris
inter se velitari, velificarier.

Caecilius Pausimacho

leat * * *

3

<PHRYGIONES >* * * hoc Vergilius probat in libroVIIII

vobis picta croco et fulgenti murice vestis.

Item in eodem [VIIII]

o vere Phrygiae neque enim Phryges!

Titinius Barbato

Phrygio fui primo beneque id opus scivi
reliqui acus aciasque ero atque erae nostrae.

Plautus Men<a>echmis

pallam ad Phrygionem fert confecto prandio.

Varro Cosmotoryne, πεϱὶ φθοϱᾶς ϰόσμου

Phrygio qui pulvinar poterat pingere soliar devigebat.

4

HOSTIMENTVM est aequamentum, unde et HOSTES dicti sunt, qui ex aequa causa pugnam ineunt. Plautus in Asinaria

par pari hostimentum datum est opera pro pecunia.

Vnde et HOSTIRE dicitur. Idem in eadem

quin promitto, inquam, hostire contra ut memineris.

Id est aequa reddere.

5

TOLVTIM dicitur quasi volutim vel volubiliter. Plautus in Asinaria

demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.

Novius Gallinaria

o pestifera Ponticum fera trux tolutiloquentia!

Id est volubilis locutio. Idem Macco exule

em dixi iturum hominem in Tuscos tolutim.

Item Lucilius Satyrarum lib. VIII

si omne iter evadit stadiumque acclive tolutim.

Idem

velle tolutim hic semper <et> incepturus videtur.

Varro Trihodite tripylio, πεϱὶ ἀϱετῆς ϰτήσεως sed ut ecus qui ad vehendum est natus, tamen hic traditur magistro ut equiso doceat tolutim.

Pomponius Decuma fullonis

et ubi insilui in coleatum eculeum, ibi tolutim tortor.

Varro Agathone

haec postquam dixit, cedit citus celsus tolutim.

6

CAPVLVM dicitur quicquid aliam rem intra se capit, nam SARCOPHAGVM, id est sepulchrum, CAPVLVM dici veteres volunt, quod corpora capiat. Plautus Asinaria, dicens de sene

Perii misera, ut osculatur carnifex capuli decus!

Idem Milite

Quid ais tu? Tam tibi ego videor oppido Acheruntius?
Tam capularis?

Id est capulo proximus. Novius Pappo praeterito

dum isto invitabis suffragatores pater
prius in capulo quam in curuli sella suspendes natis.

Lucilius Satyrarum lib. II

quem illi cum vidissent Hortensius Postumiusque
ceteri item in capulo hunc non esse aliumque cubare.

Varro Cosmotoryne, πεϱὶ φθοϱᾶς ϰόσμου

propter cunam capulum positum
nutrix tradit pollictori.

7

TEMVLENTA dicta est ebriosa: dicta a TEMETO, quod est vinum, quod attemptet. Plautus Aulularia

quia temeti nihil adlatum intellego.

Idem Truculento

sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio inprobus.

M. Tullius De republica lib. IIII ita magnam habet viam disciplina verecundiae carent temeto omnes mulieres. Varro Est modus matulae, πεϱὶ μέθης quis in omni vita helluo πιὼν δέπας olfacit temetum? | Idem Modio tremodiam amphoramque eandem temeti ac farris modium.

8

CIN<A>EDI dicti sunt apud veteres saltatores vel pantomimi, ἀπὸ τοῦ ϰεινεῖν σῶμα. Plautus Aulularia

ita fustibus sum mollior magis quam ullus cin<a>edus.

Idem in Milite

tum ad saltandum non cin<a>edus malacus aeque est

Idem in Sticho

lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cin<a>edicam.

Id est quae ad saltandum movere posset. Lucilius Satyrarum lib. I

stulte saltatum te intervenisse cin<a>edos.

Varro, Ὄνος λύϱας

m<a>erentis ut quietus ac demissior probandus,
Ἀχιλλέως ἡϱωιϰός, ἰωνιϰὸς, ϰιναίδου

9

EXERCITVM dicitur fatigatum, dictum ab exercitio. Sallustius in Iugurthino bello Nabdalsa exercito corpore. Plautus Bacchidibus

quae sodalem atque me exercitos habet.

Lucretius II

conciliis et discidiis exercita crebris.

Afranius Suspecta

ita ut huic ero adulescenti cui suspicium tradidit
qui me est animi exercitus

Vergilius lib. III

nate Iliacis exercite fatis

10

TENVS est laqueus, dictus a tendicula. Plautus Bacchidibus

nunc ab transenna turdus lumbricum petit;
pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.

11

INLICERE est proprie inlaqueare. N<a>evius Lycurgo

alis
sublime in alios saltus inlicite,
ubi bipedes volucres lino linquant lumina.

12

PELICIS a Gr<a>eco vocabulo significantiam sapientes inflexam putant, quasi PALLEX, hoc est ut παλλαϰίς, quodsi hoc non est, vana conpositio hominis videri potest.

13

CALVITVR dictum est frustratur: tractum a calvis mimicis, quod sint omnibus frustratui. Plautus in Casina

nam ubi domi sola sum, sopor manus calvitur.

Pacuvius Medo

sentio pater te vocis calvi similitudine.

Et

set quid conspicio? Num me lactans calvitur
aetas?

Accius Eurysace

sed memet calvor: vos istum iussi ocius
abstrahite.

Lucilius Satyrarum lib. XVII

si non it capito inquit eum et si calvitur. Ergo fur dominum?

Pacuvius Duloreste

Me calvitur suspicio
hoc est illud quod fore occulte Oeax praedixit

Sallustius histor. lib. III contra ille calvi ratus.

14

FRIGERE est, et FRIGVTTIRE et FRITINNIRE, sussilire cum sono vel erigi et excitari, quod quaecumque friguntur vel frigent nimio calore vel frigore cum sono sussiliunt. Plautus in Casina

nam quid friguttis? Quid istuc tam cupide cupis?

Varro Virgula divina

et pullos peperit fritinnientis.

Idem Ὄνος λύϱας saepe totius theatri tibiis, crebro flectendo, conmutare mentes, frigi animos eorum.

15

DEFLOCCARE est adterere: tractum a vestibus sine flocco. Plautus Casina

Perii! Flocco habebit iam illic homo lumbos meos.

16

DEPEXVM dictum est laceratum. Terentius Heautontimorumeno

egone si vivo adeo
exornatum dabo,
adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei.

17

SARTORES dicti non solum a sarciendo, verum etiam a sariendo. Plautus Captivis

sartor satorque scelerum et messor maxume?

Et in subsequentibus aperuit

Non occatorem prius audebas dicere?
Nam semper occant priusquam sariunt rustici.

Varro Vinalibus, περὶ ἀϱοδισίων etenim sic vide: utrum mercedem accipiis, qui meas venit segetis ut sariat, an ego ab illo? Sic ego, cum tuus sim sartor, si tu plus laboras quam ego do.

18

NAVTEA est aqua de coriis vel, quod est verius, aqua de sentina, dicta a nautis. Plautus Curculione

nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est.

Idem Asinaria

nauteam
bibere malim, si necesse sit, quam illam oscularier.

19

TRICAE sunt inpedimenta et inplicationes. Et INTRICARE impedire, morari, dictae quasi TRICAE, quod pullos gallinaceos involvant et inpediant capilli pedibus inplicati. Plautus Curculione

Quod argentum, quas tu mihi tricas narras?

Idem Epidico

aliqua ope exsolvam, extricabor aliqua

Id est ex inpedimentis liberabor.

Lucilius in Satyrarum lib. XI

nec mihi amatore hoc opus nec tricone vadato.

Turpilius Demiurgo

iudicia litis turbas tricas contiones maxumas.

Afranius Epistula

ita intricavit huius hanc rem temeritas.

Varro Gerontodidascalo putas eos non citius tricas tellanas quam id extricaturos. Plautus ***

20

CAPERRARE est rugis frontem contrahere et asperare: tractum a caprorum frontibus crispis. Plautus Epidico

Quid illud est quod illi caperrat frons severitudine?

Varro Eumenidibus

quin mihi caperratam tuam frontem, Strobile, omittis?

21

EXAMVSSIM dicitur examinate ad regulam vel coagmentum. Est enim AMVSSIS regula fabrorum, quam architecti cum opus probant rubrica inlinunt. Plautus Amphitryone

si vera haec loquitur, examussim est optima.

Idem Milite

inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles;

id est examinata. Idem in Men<a>echmis

ut hanc rem vobis examussim disputem.

Varro Τοῦ πατϱὸς τὸ παιδίον, πεϱὶ παιδοποιίας quare, si diligens est adamussim, per me licet adsumas γενεθλιαϰόν. Idem Quaestionum Plautinarum lib. II amussis est aequam enlevamentum; id est aput fabros tabula quaedam, qua utuntur ad saxa coagmentata. Plautus ***

22

MVTVS onomatopoeia est incertae vocis, quasi mugitus; nam mutus sonus est proprie qui intellectum non habet. N<a>evius Lycurgo

ducite
eo cum argutis linguis mutas quadrupedis.

Accius Epinausimache

item ad m<a>estitiam mutam infantum quadrupedum.

23

DISPENNERE est expandere, tractum a pennis et volatu avium. Plautus Milite

ubi lubet: dispennite hominem diversum et distendite.

24

FOCVLA dicta sunt nutrimenta, unde et FOCVLARE dicitur, ut fovere. Plautus Persa

ad aedes: nam iam intus ventris fumant focula.

25

BARDVM est vi propria et ingenio tardum; nam Gr<a>eci βαϱδεῖς tardos dicebant. Homerus Iliados XXIII

βάϱδισται μὲν γάϱοἱ ἔσαν ϰαλλίτϱιχες ἵπποι,
ἥϰιστος δ’ἦν αὐτὸς ὲλαυνέμεν ἅϱμ’ έν ἀγῶνι.

Plautus Persa

nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica
reor habitam esse abs te.

26

INLEX et EXLEX est qui sine lege vivat. Plautus Persa

inpure, inhoneste, iniure, inlex, labes populi.

Lucilius Satyrarum lib. II

non dico. Vincat licet et vagus exulet erret
exlex.

Varro Sciamachia, πεϱὶ τύφου

postremo quaero parebis legibus an non?
Anne exlex solus vivis?

Lucilius lib. XXX

accipiunt leges populus quibus legibus exlex.

Caecilius Harpazomene

quid narras barbare cum indomitis moribus
inlitterate? inlex es.

Sisenna lib. IIII armis equis conmeatibus nos magis iuverunt exleges et minus honore dignos putabitis? M. Tullius pro Cluentio nam quo illi aut exlegem Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent.

27

LVRCONES dicti sunt a lurcando; LVRCARE est cum aviditate cibum sumere. Lucilius Satyrarum lib. II

nam quid moetino subiectoque huic opus signo?
Vt lurcaretur lardum et carnaria fartim
conficeret?

Pomponius Syris

lapatium nullum utebatur lardum lurcabat lubens.

Plautus Persa

perenniserve, lurco, edax, furax, fugax.

Lucilius Satyrarum lib. V

vivite lurcones comedones vivite ventris.

Varro Eumenidibus

contra cum psalte Pisia et cum Flora lurcare ac strepis.

28

TORORVM et TORALIVM designator est Varro De vita populi Romani lib. I quod frontem lecticae struebant ex ea herba torta TORVM appellatum. Hoc quod inicitur etiam nunc TORAL dicitur lecticam qui involvebant SEGESTRIA appellabant.

29

CONCENTVRIARE est colligere, dictum a centuriis quae ad suffragia conveniebant. Plautus Pseudolo

cum concenturio in corde sycophantias est.

Terentius Phormione

ego in insidiis ero
subcenturiatus si quid deficies.

30

FINITORES dicebantur, quos nunc AGRIMENSORES dicimus, dicti quod finis dividerent.

Plautus Poenulo

eius nunc regiones, limites, confínia
determinabo: eius rei ego sum factus finitor.

31

PASSVM est proprie rugosum vel siccum. Plautus Sticho

in portum vento secundo, velo passo pervenit.

Id est, laxo et rugoso unde et VVA PASSA dicta est, quod sit rugis inplicata. Plautus Poenulo

siquide<m> es tu mecum futurus pro uva passa pensili.

Lucilius Satyrarum lib. XIX

rugosi passique senes eadem omnia quaerunt.

32

EXSPES dicitur sine spe. Accius Eurysace

ille orbus exspes liberum.

Idem Medea

exul inter hostis expes expers desertus vagus.

33

EXVLES dicuntur extra solum. Vergilius Georgicon lib. III

longeque ignotis exulat oris.

Et in consequentibus

et stabula aspectans regnis excessit avitis.

34

VESTISPICI appellabantur vestium custodes servi, quod frequenti diligentia vestis inspiciant. PlautusTrinummo

nox datur: ducitur familia tota
vestispici, unctor, auri custos.

Afranius Vopisco

novi non inscitulam
ancillulam vespere et vestispicam.

Varro Pappo aut indigena nasturcium, indigena, nonne vides ideo dici quod nasum torqueat ut vestispicam, quod vestem spiciat?

35

SVPPILARE est involare vel rapere, a pilorum raptu, unde et furtum passi CONPILARI dicuntur. Plautus Truculento

haec quom video
fieri suffuror subpilo
de praeda praedam capio.

Caecilius Nauclero

subpilat vestem atque ornamenta omnia.

Pomponius Sarcularia

alter amat potat prodigit patrem subpilat semper.

36

AVSTRA proprie dicuntur rotarum cadi, ab auriendo, sicuti Gr<a>ece ἀντλία. Lucretius lib. V

ut fluvios versare rotas atque austra videmus.

37

VETERINA animalia dicuntur omnia quae vehere quid possunt.

Lucretius lib. V

et genus omne quod est veterino semine partum.

Idem

forte ex homine et veterino semine equorum.

38

CREPERA res proprie dicitur dubia: unde et CREPVSCVLVM dicitur lux dubia et senes DECREPITI dicti, in dubio vitae constituti; CREPERVM bellum, anceps et dubium. Lucretius lib. V

exaequataque sunt creperi certamina belli.

Accius Phoenissis

quae ego cuncta esse fluxa in mea re crepera conperi.

Idem Telepho

nunc tu in re crepera tua quid capias consili,
vide.

Lucilius Satyrarum lib. V

† sannunt solus mihi in magno m<a>erore
tristitia in summa, crepera <re>, inventus salutis.

Pacuvius Duloreste

non vetet animum aegritudine in re crepera confici.

Plautus in Asinaria

qui quidem cum fílio
potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.

Varro Mysteriis

prisca, horrida
silent oracla crepera in nemoribus.

39

AVERNVS lacus idcirco appellatus est, quia est odor eius avibus infestissimus. Huius rei manifestator est Lucretius lib. VI

principio, quod Averna vocantur nomine, id a re
inpositum est, quia sunt avibus contraria cunctis.

Vnde et Vergilius lib. VI

inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
tollunt se celeris.

Et postea in eo libro

quam super haud ullae poterant inpune volantes
tendere iter pinnis, talis sese alitus atris
faucibus effundens supera ad convexa ferebat.

40

VITVLANTES veteres gaudentes dixerunt, dictum a bonae vitae commodo; sicuti qui nunc est in summa laetitia VIVERE eum dicimus. N<a>evius Lycurgo

ut in venatu vitulantis ex suis
locis nos mittant poenis decoratas feris.

41

EXTORRIS dicitur extra terram vel extra terminos. Accius Eurysace

nunc per terras vagus, extorris, regno exturbatus, mari.

Turpilius Lemniis

neque durare possunt;
ita huius inscientia ac dementia extorrem facit.

Sallustius in Iugurtino bello sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis ecfecit. Vergilius Aen. lib. IIII

finibus extorris, conspectu avulsus Iuli.

42

ENODA significat explana; et quae sit proprietas manifestum est [hoc est, nodis exsolve]. Accius Eurysace

tu autem quod quaero abs te enoda et qui sis explica.

Idem Alphesiboea

quid tam obscure dictum est tamve inenodabile?

Ennius Telepho

verum quorun liberi leto dati
sunt in bello, non lubenter haec enodari audiunt.

Turpilius Demetrio

ab initio, ut res sit gesta, enoda mihi.

Pacuvius Periboea

gnato ordinem omnem, ut dederit, enodat pater.

M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib.V haec igitur nobis explicanda sunt; sed si enodatius, vos ignoscetis huius aetati. Varro De vita populi Romani lib. I neque ita ut in singulis rebus diutius moremur, ut dixi, atque enodare subtilius velimus.

43

GRVMMVS dicitur agger, a congerie dictus. Accius Oenomao

quemcumque institeram grummum aut praecisum iugum.

44

TORRVS dicitur fax, unde et TORRIDARE dicimus conburere. Accius Melanippo

regina, erit tempus, cum hic torrus, quem amburi vides.

Idem Meleagro

eumpsum vitae finem ac fati ínternecionem fore
Meleagro, ubi torrus esset ínterfectus flammeus

45

EXPECTORARE est extra pectus eicere. Accius Phoenissis

incusant ultro a fortuna opibusque omnibus
desertum, abiectum, afflictum ex animo expectorant.

Idem Epigonis

eloquere proprie ac pavorem hunc meum expectora.

Cicero De oratore lib. III tum pavor sapientiam omnem mihi exanimato expectorat.

46

EXTISPICES proprie aruspices dicti sunt, quod exta spiciant. Accius Medea

principio extispicum ex prodigiis congruens ars te arguit.

Varro Serrano, πεϱὶ ἀϱχαιϱεσιῶν ait consulem mihi pelum cedere; subsilio et hostias et extispicis disputanti<s> relinquo.

47

LACTARE est inducere vel mulgere, vellere, decipere. Accius Medea

nisi ut astu ingenium língua laudem et dictis lactem lenibus.

Pacuvius Iliona

ne porro te error, qui nunc lactat, maceret.

Caecilius Hypobolimaeo Rastraria

quod prolubium, quae voluptas, quae te lactat largitas.

Accius Alcimeone

tanta ut frustrando lactans, vanans protrahas.

Varro Ὄνος λύϱας

quibus suam delectet ipse amusiam
et aviditatem speribus lactet suis.

Cicero Tusculanarum lib. IIII malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia.

48

SVCCVSSARE est susum frequenter excutere. Accius Philocteta

agite ac vulnus nei succuset gressus caute ingredimini

Lucilius Satyrarum lib. III

succusatoris, tardi taetrique caballi.

Idem lib. XV

Campanus sonipes succussor nullus sequetur.

49

STRENA dicta est a strenuitate. Pomponius Pictoribus

adside, si qua ventura est alia strena strenue.

50

ADVLATIO est blandimentum proprie canum, quod et ad homines tractum consuetudine est. M. Tullius De deorum natura lib. II <canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio. Idem> De officiis lib. I cavendum est ne adsentatoribus patefaciamus auris neve adulari nos sinamus.

Lucretius

gannitu vocis adulat

Accius Prometheo

sublime avolans
pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.

51

MANDVCONES qui MANDVCI dicti sunt, et MANDONES, edaces. Pomponius Pictoribus

magnus manducus es, camillus canterius.

Lucilius

atque omnes mandonum gulae.

Varro Bimarco

magna uti tremescat Roma et magnae mandonum gulae.

52

SENICA significat senex. Pomponius Pictoribus

pappus hic in medio habitat, seneca non sescunciae?

Idem Praecone posteriore

sed me exercet senica nequam, neque illo quid faciam scio.

53

GRADARIVS est molli gradu et sine succussatura nitens. Lucilius Satyrarum lib. XIIII

ipse ecus non formonsus, gradarius, optimus vector.

Varro Modio

an qui gradu tolutili
temerius quam tu et molliter vectus, cito
relinquat?

54

EXDORSVARE, dorso nudare. Plautus Aulularia

Tu Mach<a>erio,
congrum, murenam exdorsua, quantum potest.

55

DELIRARE est de recto decedere; LIRA est autem fossa recta, quae contra agros tuendos ducitur | et in quam uligo terrae decurrat. Pomponius Prostibulo

Iamne abierunt? Iam non tundunt? Iamne ego in tut satis?
Numquis hic restitit qui nondum labeas lirarit mihi?

Id est confoderit. Lucilius XXVI

quapropter deliro et cupide offícium fungor uberum.

Plautus Amphitryone

Delirat uxor.

56

CENTVRIATIM dictum est abundanter et copiose, a centuriis, quae suffragium in comitiis ferebant. Pomponius Prostibulo

continuo ad te centuriatim current qui panem petent.

57

RVMEN dicitur locus in ventre quo cibus sumitur et unde redditur, unde et RVMINARE dicitur. Pomponius Prostibulo

ego rumorem parvi facio, dum sit, rumen qui inpleam.

58

RVDVS, stercus, quod raditur. Lucilius Satyrarum lib. XI

viai
sternendae iaciendum huc agerem et id genus rudus.

59

RVTRVM dictum est a radendo. Pomponius Pannuceatis

sarculum hinc illo profectus illim rediisti rutrum

Lucilius Satyrarum lib. VIIII

Frumentarius est: modium hic secum atque rutellum una adfert.

Varro Marcopoli, πεϱὶ ἀϱχῆς cui celer δι’ ἑνὸς λήμματος λόγος Antipatri Stoici filius rutro caput displanat.

60

NEBVLONES et TENEBRIONES dicti sunt, qui mendaciis et astutiis suis nebulam quandam et tenebras obiciant aut quibus ad fugam [fugitivis] et furta haec erant accommodata et utilia. Pomponins Pannuceatis

quid dedi nebuloni, quem pertaesumst pauperem?

Lucilius Satyrarum lib. XIIII

Publius Pavus mihi Tuditanus quaestor Hibera
in terra fuit, lucifugus, nebulo, id genus sane.

Idem lib. XX

nugator cum idem ac nebulo sit maximus multo.

Afranius Epistula

huc venit fugiens tenebrionem Tirrium.

Varro Papia Papae περὶ ἐγϰωμίων si et accusator et reus erunt tenebriones, uterque utrumque vituperato. Quod Homerus confirmat Iliados III

εὖτ᾽ ὄϱεος ϰοϱυφῇσι vότος ϰατέχευεν ὀμίχλην
ποιμέσιν οὔτι φίλην ϰλέπτῃ δέ τε νυϰτὸς ἄμεινον

Varro Gerontodidascalo Manius Curius consul Capitolio cum dilectum haberet nec citatus in tribu civis respondisset, vendidit tenebrionem.

61

TRVAM veteres a terendo, quam nos diminutive TRVLLAM dicimus, appellari voluerunt. Pomponius Pannuceatis

mulier ubi aspexit tam mirifice tutulatam truam.

Titinius Setina

sapientia <gubernator navem torquet, non valentia>
cocus magnum aenum, quando fervit, paula confutat trua.

62

EVANNETVR dictum est ventiletur vel moveatur: a vannu, in qua legumina ventilantur. Pomponius Pannuceatis

dixi ego illud futurum in prima valva est: vix haeret misera
evannetur et mea ocius opera ut fiat fecero.

Lucilius Satyrarum lib. VII

hunc molere, illam autem ut frumentum vannere lumbis.

Idem lib. IX

crisavit ut si frumentum clunibus vannat.

Varro De re rustica ut quod levissimum est in eo atque appellatur acus ac palea evannatur foras extra aream.

63

VAFRVM est callidum et quasi valde Afrum et urbanum Pomponius Praecone posteriore

tergum varium, linguam vafram.

M. Tullius De republica lib. III non sunt in disputando vafri, non veteratores, | non malitiosi.

Afranius Divortio

qui conere noctu clanculum
rus ire, dotem ne repromittas vafer
honeste ut latites et nos ludas diutius.

64

PARTICVLONES dicti sunt coheredes, quod partes patrimonii sumant. Pomponius Praecone posteriore

age modo, <i>stic garri particulones producam tibi.

65

CLEPERE est furari, tractum a ϰλοπῇ verbo Graeco. Accius Epigonis

eaque [ut] hoc causa, ut ne quis nostra auribus verba cleperet.

Plautus Pseudolo

Rape, clepe,
<h>arpaga.

M. Tullius De republica lib. IIII non modo ut Spartae rapere ubi pueri et clepere discunt. Pacuvius Hermiona

sermonem hic nostrum ex occulto clepsit, quantum intellego.

Varro Octogesi

seque opificio non probiter clepere

66

CORPORARE est interficere et quasi corpus solum sine anima relinquere. Ennius Andromeda

corpus contemplatur unde corporaret vulnere.

Accius Stasiastis vel Trop<a>eo Liberi

corporare abs tergo es ausus.

67

CIRCVS dicitur ornnis ambitus vel goerus, cuius dimminutivum est CIRCVLVS. Accius Andromeda

quod luna circulos annuo in cursu institit.

68

MEDICINAM dicimus et venenum, tractum a Graecis, qui venenum φάϱμαϰον appellant. Accius Phinidis

se venenis sterilem esse illius opera et medicina autumans.

69

CERNVVS dicitur proprie inclinatus, quasi quod | terram cernat. Lucilius Satyrarum lib. III

Cernuus extemplo plantas convestit honestas.

Vergilius X lib.

eiectoque incumbit cernuus armo.

Lucilius Satyrarum lib. XXVII

modo sursum, modo deorsum, tamquam colus cernui.

Varro De vita populi Romani lib. I etiam pellis bubulas oleo perfusas percurrebant ibique cernuabant a quo ille versus vetus est in carminibus «ibi pastores ludos faciunt coriis Consualia.»

70

STRICTVRAE dicuntur proprie scintillae quae de ferro ferventi eunt quod aut stricte emittantur, id est celeriter, aut quod oculos sui fulgore perstringant. Vergilius lib.VIII

stricturae Chalybum, et fornacibus ignis anhelat.

Lucilins Satyrarum lib. III

crebrae ut scintillae in stricturis, quod genus
olim ferventi ferro.

71

QVIRITARE est clamare, tractum ab iis qui Quirites invocant. Lucilius Satyrarum lib. VI

haec, inqnam, rudet e rostris atque heiulitabit,
concursans veluti angarius clareque quiritans.

Nigidius Commentariis grammaticis clamat quiritatur

72

CARIES est vetustas vel putrilago, unde CARICEVM veteres dixerunt. Lucilius Satyrarum lib. VII

ne auriculam obsidat caries ne vermiculique.

Turpilius Leucadia

ei peri<i>! Viden ut osculatur cariem? Num illum illaec pudet?

Afranius Privigno

nemo illa vivit carie curiosior.

73

VIROSAE mulieres dicuntur virorum adpetentes vel luxuriosae.

Lucilius Satyrarum lib. VII

Dixi. Ad principium venio; vetulam atque virosam
uxorem caedam potius quam castrem egomet me.

Afranius Divortio

vigilans ac sollers, sicca, sana, sobria:
virosa non sum, et si sum, non desunt mihi
qui ultro dent: aetas integra est, formae satis.

74

CAPRONAE dicuntur comae quae ante frontem sunt, quasiacapite pronae. Lucilius Satyrarum lib. VII

<i>actari caput atque comas, fluitare capronas
altas, frontibus inmissas, ut mos fuit illis.

75

CEREBROSI dicuntur ad insaniam faciles, quibus frequenter cerebrum moveatur. Lucilius Satyrarum lib. XV

te primum cum istis, insanum hominem et cerebrosum.

76

GLISCIT est congelascit et colligitur, vel crescit. vel ignescit. Turpilius Philopatro

cum te salvum video, ut volui, gliscor gaudio.

Accius Aeneadis

disumma tibi perduellum est. Quorum aut quibus se a partibus
gliscunt?

Pacuvius Periboea

sed nescio quid, nam est animi: horrescit et gliscit gaudium.

Sallustius Histor. lib. III neque iam sustineri poterat inmensum aucto mari et vento gliscente.

Vergilius lib. XII

haud secus accenso gliscit violentia Turno.

M. Tullius in Hortensio ad iuvenilem lubidinem copia voluptatum, gliscit illa ut ignis oleo.

Plautus Asinaria

tempus est subducere hinc me; pulcre hoc gliscit proelium.

77

POSTOMIS dicitur ferrum quod ad cohibendam equorum tenaciam naribus vel morsui inponitur, Graece, ἀπὸ τοῦ στόματος. Lucilius Satyrarum lib. XV

truleus postomide huic ingens de naribus pendet.

78

TRICONES, morosi et ad reddendum duri. Lucilius Satyrarum lib. XI

Lucius Cotta senex, crassi pater huius Paceni,
magnus fuit trico nummarius, solvere nulli
lentus.

Id est, facilis.

79

SAGAE mulieres dicuntur feminae ad lubidinem | virorum indagatrices; unde et SAGACES canes dicuntur, ferarum vel animalium quaesitores. Lucilius Satyrarum lib. VII

aetatem et faciem ut saga et bona conciliatrix.

Turpilius Boethuntibus

non ago hoc per sagam pretio conductam, ut vulgo solent.

80

LAPIT significat obdurefacit et lapidem facit. Pacuvius Periboea

lapit cor cura, aerumna corpus conficit.

81

MOENES aput veteres dicebantur non a largitia, <quae> ignota erat, sed consentientes ad id quod amici velint. Pacuvius Duloreste

animum quae * * * .

<Sallustius Iugurtae bello nam etiam> tum largitio multis ignota erat: munificus nemo putabatur nisi pariter volens. Lucilius lib. XXVI

munifici comesque amicis nostris videamur viri.

82

PETVLANTIA dicta est a petendo. M. Tullius De republica lib. IIII itaque a petendo petulantia; a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.

83

PROCACITAS a procando vel poscendo: unde et PROCI dicti sunt matrimoniorum petitores. M. Tullius De republica lib. IIII a procando, id est poscendo, procacitas nominata est. Terentius Hecyra

maligna multo et magis procax facta ilico est.

Livius Aegistho

Quin, quod parere vos maiestas mea
procat, toleratis temploque hanc deducitis?

84

CALENDARVM vocabulum proprium Varro conplexus est De vita populi Romani lib. I itaque calendis calabantur, id est vocabantur: et ab eo calendae appellatae, quod est tractum a Graecis, qui ϰαλεῖν vocare dixerunt.

85

CONSVLVM et PRAETORVM proprietas, quod consulant et | praeeant populis, auctoritate Varronis ostenditur, De vita populi Romani lib. II quod idem dicebantur consules et praetores quod praeirent populo, PRAETORES; quod consulerent senatui CONSVLES.

86

IGNOMINIA est nominis nota. M. Tullius De republica lib. IIII censoris indicium nihil ferre damnato [obferent] nisi ruborem. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantummodo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. Lucilius lib. XXIX

Apollost numen, qui te antiquis non sinet
deliciis maculam atque ignominiam inponere.

87

FIDEI proprietatem exemplo manifestavit M. Tullius De republica lib. IIII fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit quod dicitur.

88

PORTITORES dicuntur telonearii, qui portum obsidentes omnia sciscitantur, ut ex eo vectigal accipiant. M. Tullius De republica lib. IIII nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. optimum autem | et in privatis familiis et in republica vectigal duco esse parsimoniam.

Plautus Men<a>echmis

portitorem domum duxi, ita mihi
necesse est eloquii, quicquid egi atque ago.

M. Tullius De officiis primum inprobantur ii qu<a>estus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Terentius Phormione

sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo
et ad portitores esse delatam.

Plautus Asinaria

ego pol istum portitorem privabo portorio.

Vergilius lib. VI

portitor ille Charon.

Varro Mysteriis aes defraudasse | coponem, bovam luto oblevisse, cum portitore serram duxe.

89

SEDITIONIS proprietas a M. Tullio manifestata est in lib. De republica VI eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur.

90

HAMIOTAS, piscatores, ab hamis Varro Bimarco voluit appellari

chortis cocorum atque hamiotarum aucupumque.

91

VALGVM est proprie intortum. Novius Militibus Pometinensibus

valgus, veternosus, genibus magnis, talis turgidis.

92

VATAX ET VARICOSVS, pedibus vitiosis. Lucilius lib. XXVIII

ut si progeniem antiquam, qua est Maximus Quintus,
qua varicosus vatax.

93

CATAX dicitur quem nunc coxonem vocant. Lucilius Satyrarum lib. II

hostilius contra
pestem permitiemque, catax quam et Manlius nobis

94

SILONES superciliis prominentibus dicti, significatione manifesta. Varro Γνῶθι σεαυτόν nonne [non] unum scribunt esse, grandibus supercilis, silonem, quadratum? Quod Silenus hirsutis superciliis fingeretur.

95

BRONCI sunt producto ore et dentibus prominentibus. Lucilius Satyrarum lib. III

broncus Bovillanus dente adverso eminulo hic est,
rinoceros.

96

COMPERNES dicuntur longis pedibus. Lucilius Satyrarum lib. XVII

num censes ϰαλλιπλόϰαμον ϰαλλίσφυϱον illam
non licitum esse uterum atque etiam inguina tangere mammis?
Conpernem aut varam fuisse Amphitryonis ἄϰοιτιν
Alcmenam atque alias, Ledam ipsam denique nolo
dicere: tute vide atque disyllabon elige quodvis.
Τυϱὼ eupatereiam aliquam rem insignem habuisse,
verrucam, naevum dictum, dentem eminulum unum.

97

VARI dicuntur obtortis plantis. Lucilius Satyrarum lib. XVII

conpernem aut varam fuisse Amphitryonis ἄϰοιτιν

Nam et VARICES inde dicuntur venae in suris inflexae vel obtortae. Varro epistula ad Varronem nam si tuam redam non habuissem, haberem varices.

98

LINGVLACAE dicuntur verbosi. Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων quare residit lingulacae, optrectatores tui, iam nunc murmurantes dicunt: μωμήσεταί τις μᾶλλον ἢ μειμήσεται.

99

RABVLAE, litigiosi: a rabie dicti. Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων ille ales gallus, qui suscitabat aetherearum Musarum scriptores? An hic qui gregem rabularum?

100

EBVLLIRE est ecfervescere: a bullis dictum. Cicero Tusculanarum lib. III qui si virtutis ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam vim qua fiant vestrae voluptates, quas supra dixi.

101

RAPONES a rapiendo dicti. Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων praetor vester eripuit mihi pecuniam. De ea questum ad annum veniam ad novum magistratum, cum hic rapo umbram quoque spei devorasset.

102

STRABONES sunt strambi quos nunc dicimus. Varro Flaxtabulis, πεϱὶ ἐπαϱχιῶν multi enim qui limina intrarunt integris oculis, strabones sunt facti; habet quiddam enim ἑλϰυστιϰὸν provincialis formonsula uxor. Lucilius lib. XXVII

nulli me invidere, non strabonem fieri s<a>epius
deliciis me istorum.

103

EXTERMINATVM est praeter terminos missum. Lucilius lib. XXVIIII

ni rediret ad se atque illam exterminaret miseriam.

M. Tullius De officiis lib. III atque hoc omne genus pestiferum atque inpium ex hominum communitate exterminandum est.

104

EXODIVM est finis, a Graeco tractum, quasi ἔξω τῆς ὁδοῦ, id est extra viam. Varro Ἑξατόμβῃ, πεϱὶ θυσιῶν Socrates cum in vinculis publicis esset et iam bibisset ϰώνειον in exodio vitae. Idem Ἕως πότε, πεϱὶ ὡϱῶν vitae cursum ut cognoscere possem et quae servitutis et libertatis ab origine ad exodium adductae. Idem Ταφῇ Μενίππου quod coeperas modo in via narrare, ut ad exodium ducas.

105

PVTVS est dictus a putando. Plautus Pseudolo

purus putus est ipsus.

Varro Εϰατόμβῃ, πεϱὶ θυσιῶν

mea igitur hecatombe pura ac puta.

Idem Prometheo Chrysosandalos locat sibi amiculam de lacte et cera Tarentina, quam apes Milesiae coegerint ex omnibus floribus libantes, sine osse et nervis, sine pelle, sine pilis, puram putam, proceram, candidam, teneram, formosam. Nam et rationes ea causa PVTARI dictae sunt quotiens ex his fraudis aut falsi aut mendacii aut iniqui aliquid separatur. Et ipsum namque, dubitantes cum dicimus PVTO, significamus nos in rebus incertis et | obscuris falsis opinionibus nos fieri ambiguosos.

106

COMPEDES non a pedibus dictae, sed ab inpedimento. Varro Prometheo libero

ego infelix non queam
vim propulsare atque inimicum Orco inmittere?
Nequeiquam saepe aeratas manuis conpedes
conor revellere.

Idem Flaxtabulis πεϱὶ ἐπαϱχιῶν

domo exeo, intro, et pedes corrigiis conpedio.

Idem Parmenone

lepusculi timentis, hoc quadrangulum
dedit Diana rete nexile, arcyas,
viscum fugai, lineamque compedam.

Idem Sesqueulixe quocumque ire vellemus, obvius flare. Vbi corpori aerinas conpedes inpositas video.

107

FVLGORA dicuntur coruscationes, a fulgore. Varro πεϱὶ ϰεϱαυνου cognitio enim trium, fulgetrae, tonitrum, fulguris, a fulmine orta.

108

COAGVLVM a coagendo, quod est colligendo. Varro Est modus matulae, πεϱὶ μέθης

vino nihil iucundius quisquam bibit;
hoc aegritudinem ad medendam invenerunt,
hoc hilaritatis dulce seminarium,
hoc continet coagulum convivia.

109

MVLIEROSI dicti mulierum adpetentes. Afranius Vopisco

homo mulierosus confert me ilico alio.

110

FLAGRIONES dicti servi, quod flagris subiecti sint, ut VERBERONES a verberibus. Afranius Vopisco

tu flagrionibus * * *

111

<EDVLIA. Afranius> Privigno

iucunditatis plus inest in te mihi
quam conmercatis conquisitae edulibus.

112

MERENDA dicitur cibus post meridiem qui datur. Afranius Fratriis

interim merendam occurro | ad cenam, cum veni, iuvat.

113

PEDETEMTIM et PEDEPRESSIM dictum est caute, quasi lenta et tarda itione. M. Tullius De officiis lib. I sin minus, sensim erit pedetemtimque faciendum. Lucilius lib. XXVII

ille contra omnia inter plures, sensim et pedetemtim foris,
nequem laedat.

Quadrigarius Annalibus exercitu instructo pedetemtim milites ducere coepit. Caelius Annali VI ipse cum cetera copia pedetemtim sequitur.

114

CALCES a calcando, quod est nitendo, dictae sunt, non a calcitrando; nam et de omnibus pedibus et de hominum et universorum animantium dici potest; nam sunt calces extrema pars pedum, terrae proxima. Vergilius lib. V

ecce volat calcemque terit iam calce Diores.

Idem sexto libro

tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat.

115

SVBLIGACLVM est quo pudendae partes corporis teguntur dictum quod subtus ligetur. M. Tullius De officiis lib. I scenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scenam sine subligaclo prodeat nemo.

116

MEDIOCRITAS medium est. Sic dici voluit M. Tullius De officiis lib. I eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. | Lucilius lib. XXVII

paulo hoc melius quam mediocre, hoc minus malum quam ut pessumum.

Terentius Andria

et tamen omnia haec mediocriter.

Cicero Tusculanarum lib. III at hae mihi adferentur mediocritates, quae si naturales sunt, quid opus est consolatione?

117

MODESTIAM a modo dictam M. Tullius auctor est De officiis lib. I non hanc quam interpretamur modestiam quo in verbo modus inest.

118

ANTES sunt quadraturae, unde et ANTAE dictae sunt quadrae columnae. Vergilius Georgicorum lib. II

iam canit effectos extremus vinitor antes.

119

CAMERVM, obtortum, unde et CAMERAE, tecta in curvitatem formata. Vergilius Georgicorum lib. III

et cameris hirtae sub cornibus aures.

120

INMVNE dicitur sine officio, sine munere. Vergilius Georgicorum lib. IIII

inmunisque sedens aliena ad pabula fucus.

M. Tullius Philippicarum lib. I num immunitates datae?

121

DIRVM est triste, infestum et quasi deorum ira missum. | Vergilius Georgicorum lib. III

priusquam
dira per incautum serpant contagia vulgus.

Et Aeneidos lib. IIII

ultricesque sedent in limine Dirae.

M. Tullius De senectute intellegi potest ex his fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas!

122

EXORDIVM est initium, unde et vestis ORDIRI dicitur, cum instituitur detexenda. Vergilius Aeneidos lib. IIII

quonam reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?

M. Tullius in Hortensio perge, quaeso; nec enim imperite exorsus es. Lucilius lib. XXVIIII

verum tristis contorto aliquo ex Pacuviano exordio.

Cicero Timaeo difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium. Varro Ὄνος λύϱας

qui fabularum conlocant exordia.

123

INOPS dicitur sine ope et auxilio. Vergilius lib.VIII

res inopis Evandrus habebat.

Et Georgicorum | lib. I

atque inopi metuens formica senectae.

Terentius Adelphis

ferte misero atque innocenti auxilium;
subvenite inopi.

M. Tullius De officiis lib. II nimirum enim inops ille et, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest.

124

DEFRVDARE significat fructum minuere vel per fraudem aliquid exquirere. Terentius in Phormione

suum defraudans genium conpersit miser.

Plautus in Asinaria

ten ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?

125

SVDVM dictum est quasi semiudum, ut est aer post pluvias serenus et liquidus. Vergilius lib. VIII

arma inter nubes caeli regione serena
per sudum rutilare vident.

Plautus Milite

cum solis radii esse olim, cura sudumst, solent.

Lucilius lib. XXVIIII

nec ventorum flamina
flando suda secundent.

126

INRITARE dictum est proprie provocare, tractum a canibus, qui cum provocantur INRIVNT. Lucilius Satyrarum lib. I

inritata cane quam homo quam planius dicit.

Terentius Phormione

inrito.

Vergilius lib. X

irritatque virum telis et voce lacessit.

Sallustius Historiae lib. I tunc vero Etrusci cum ceteris eiusdem causae, ducem se nactos rati, maximo gaudio bellum inritare. Lucilius lib. XXVIII

Lucili, si in amore inritarit suo.

Plautus Amphitryone

irritabis crabrones.

Varro Sesqueulixe

omnes irritans ventos omnesque procellas.

127

ABLEGARE est proprie alio mittere: dictum | a legatis, qui cum legationibus mittuntur. Terentius

aliquo mihi est
ablegandus, dum parit Philumena.

128

ARCANVM dicitur secretum vel absconditum, quod quae in arcis sunt celata sunt et abscondita. Vergilius Aeneidos lib. IIII

solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus.

Et Aeneidos lib. I

longius et volvens fatorum arcana movebo.

129

TORMINES, genus morbi, dicti quod dolore torqueat. Cicero Tusculanarum lib. II quamvis idem forti | culum se in torminibus et in stranguria sua praebeat. Et quarto itaque decimus gravidinosos quosdam, torminosos.

130

MONVMENTI proprietatem a monendo M. Tullius exprimendam putavit Ad C<a>esarem epistula II sed ego, quae monumenti ratio sit, nomine ipso admoneor ad memoriam magis spectare debet posteritatis quam ad praesentis temporis gratiam.

Vergilius lib. V

quem candida Dido
esse sui dederat monumentum et pignus amoris.

131

RIVALES dicti sunt quasi in unum amorem derivantes. Terentius in Eunucho

miles Thraso,
Phaedriae rivalis.

132

GESTIRE significat laetum esse, dictum a gesticulis facilioribus. Terentius in Eunucho

Ch<a>erea, quid est quod sia gestis? Aut quid hic sibi vestitus quaerit?

Vergilius Georgicorum lib. I

et studio incassum videas gestire lavandi.

133

INVOLARE est inruere, insilire, aut a VOLATV aut a VOLA, id est media manu, dictum. Terentius Eunucho

ut ego unguibus facile illi in oculos involem

Lucilius lib. XXX

inde canino ricto oculisque
involem.

134

PROPINARE a Graeco tractum est, post potum tradere. Terentius Eunucho

hunc vobis comedendum [et bibendum] et deridendum propino.

Ennius Satyrarum lib. III

Enni poeta, salve, qui mortalibus
versus propinas flammeos medullitus.

135

PEDETEMTIM dicitur caute. Cicero in Verrinis actione I quae tamen a me pedetemtim cauteque dicentur.

136

INSVLSVM, proprie fatuum, quasi sine sale. M. Tullius Ad Caesarem iuniorem epistula secunda sed ita locutus insulse est, ut mirum senatus convicium exceperit. Et De oratore lib. II ut nihil aliud eorum quam ipsa insulsitas rideatur.

137

IGNAVVM est segne, torpidum, feriatum et sine igni. Vergilius Georgicorum lib. IIII

ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

Et Georgicorum lib. III

En age, segnis
rumpe moras.

M. Tullius Ad Caesarem iuniorem II lib. in quo tua me provocavit oratio, mea consecuta est segnis. Et De senectute quae vitia sunt non senectutis, sed incertae, ignavae, somniculosae senectutis.

138

CALAMITOSVM dicitur malis et calamitatibus praegravatum. M. Tullius in Verrinarum divinatione et honoris amplissimi puto esse et accusare inprobos et miseros calamitososque defendere.

139

SERIVM, triste et quasi sine risu. [M.] Afranius Privigno

non ego te novi tristem servum, serium?

Plautus Amphitryone

Nunc quidem praeter nos | nemo est. Dic mihi verum serio.

140

INTERPOLARE est inmittere et interponere et novam formam e vetere fingere. M. Tullius in Verrem actione II aliquid demendo, mutando, interpolando. Et est tractum ab arte fullonia, qui poliendo diligenter vetera quaeque quasi in novam speciem mutant.

Plautus Amphitryone

Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.

141

EVERRICVLVM genus est retis piscatorii, a verrendo dictum, vel quod trahatur vel quod, siquid fuerit piscium nactum, everrat. Ad hoc M. Tullius Verrinarum lib. V de signis quod umquam, iudex, huiuscemodi everriculum ulla in provincia fuit?

142

DIVARICARI dictum est distendi, [dictum] ab his qui vitio naturae ita sunt pedibus discretis, ut eos in diversum habeant separatos. M. Tullius De signis | Sopatrum, hominem summum, domi nobilem, summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari iubet.

143

VACCILLARE est trepidare vel cum lassitudine niti, a senibus, qui sint aevo defessi atque ad sustinendam lassitudinem baculo tarditatem levent. M. Tullius Philippicarum lib. III in Galliam mutilatum ducit exercitum, cum una legione et ea vaccillante.

144

PRAESTRINGERE dictum est non valde stringere et claudere. Plautus in Milite glorioso

praestringat oculorum aciem in acie hostibus.

Lucilius lib. XXX

praestringat oculorum aciem splendore micanti.

M. Tullius De senectute voluptas rationi | inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos nec habet ullum cum virtute commercium. Varro Andabatis non mirum si caecutis; aurum enim non minus praestringit oculos quam ὁ πολὺς ἄϰϱατος. Cicero De fato *** et De finibus bonorum et malorum lib. II<II> aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis.

145

ANGINA, genus morbi, eo quod angat et Graece συνάγχη appellatur. Lucilius lib. XXX

insperato abiit quem una angina sustulit hora.

146

ARQVATVS morbus dictus, qui regius dicitur, quod arcus sit concolor, de virore vel quod ita stringat corpora ut in arcum ducat. quod <nos * * * Lucilius lib.XXX >

nos esse arquatos; surgamus, eamus, agamus!

Varro Eumenidibus nam ut arquatis et lutea quae non sunt et quae sunt lutea videntur, sic insanis sani et furiosi videntur esse insani.

147

PRIVVM est proprium uniuscuiusque, unde et res PRIVATA. Lucilius lib. XXX

culcitulae accedunt privae centonibus binis.
Idem
abdomina tunni
priva dabo.

148

NVGATOR, nugis turbator. Lucilius lib. XXX

quam me hoc tempore, nugator, cognoscere non vis.

149

FORAMINA quasi dimminutive a foribus dicta. Cicero Tusculanarum lib. I nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animos a corpore, callidissimo artificio natura fabricatur.

150

DISCERNICVLVM, acus quae capillos mulierum ante frontem dividit, dicta a discernendo. Lucilius lib. XXX

euplocamo digitis discerniculumque capillo.

151

FRATRVM proprietatem Nigidius acutissime | dixit «frater est», inquit, «dictus quasi fere alter».

152

SVBPLANTARE dictum est pedem subponere. Lucilius lib. XXVIIII

subplantare aiunt Graeci.

M. Tullius De officiis lib. III contendere debet, quam maxume possit, ut vincat; subplantare eum quicum certet aut manu pellere nullo modo debet.

153

CONIVGARE, copulare, dictum est a iugo. Lucilius lib. XXVIIII

quam mihi quantum est inter humanum genus
rerumque inter se coniugat, communicat.

154

FENESTRAE a Graeco vocabulo conversum est in Latinum, ἀπὸ τοῦ φαίνειν. Cicero Tusculanarum lib. I non eas partis, quae quasi fenestrae sunt animi.

155

EMVNGI ex manifesta significatione manat. Lucilius lib. XXVIIII

in me illis spem esse omnem, quovis posse me emungi bolo.

Terentius

emunxi argento senem.

156

ADGLOMERARE, inplicare, coniungere, dictum a glomere. Vergilius Aeneidos lib. II

et lateri adglomerant nostro.

157

COLLARE est vinculi genus, quo collum adstringitur. | Lucilius lib. XXVIIII

cum manicis catulo collarique ut fugitivum
deportem.

158

DEPILATI dictum rarefacti. Lucilius lib. XXVIIII

Gnatho, quid actum est? Depilati omnes sumus.

159

EXCVRIARI, curia excludi. Varro Hippocyne Apollonium ideo excuriant, quia nihil habebat.

160

PENSVM significat exaequatum, quod sine inclinatione sunt quae penduntur. Lucilius lib. XXVIII

nihil parvi ac pensi, uti littera<s> doceas lutum.

161

AQVA INTERCVS, hydropum morbus, quasi aqua inter cutem. Lucilius lib. XXVIII

aquam te in animo habere intercutem.

M. Tullius De officiis lib. III si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem.

162

MALTAS veteres molles appellari voluerunt, a Gr<a>eco, quasi μαλαϰούς. Lucilius lib. XXVII

insanum vocant quem maltam ac feminam dici videt.

163

MONOGRAMMI dicti sunt homines macie pertenues ac decolores: tractum a pictura, quae priusquam coloribus corporatur, umbra fingitur. Lucilius lib. II

vix vivo homini ac monogrammo.

Et XXVII

Quae pietas? Monogrammi quinque adducti pietatem vocant!

164

PORTORIVM dicitur merces quae portitoribus datur. | Lucilius lib. XXVII

facit idem quod illi qui inscriptum e portu exportant clanculum,
ne portorium dent.

165

INPERTIRE est participare et partem dare. Lucilius lib. XXVII

quibus potest, inpertit.

Novius Decuma

si ignotis inpertibis, fient facilius.

M. Tullius De republica lib. V quod molestiis senectutis suae vestras familias inpertire posset. Et Ad Hirtium lib. V et quoniam, ut hoc tempus est, nihil habeo, patriae quod inpertiam.

166

SEDVLVM significat sine dolo. Lucilius lib. XXVII

salutem fictis versibus Lucilius,
quibus potest, inpertit, totumque hoc studiose et sedulo.

M. Tullius De finibus bonorum et malorum sedulo, inquam, faciam; sed «fortuna fortis»: quare conare, quaeso.

167

SCRIPTVRARIOS veteres, quos nunc tabularios | dicimus, dici volunt, quod scripturis et commentariis omnia vel urbium vel provinciarum conplecterentur. Lucilius lib. XXVI

Publicanus vero ut Asiae fiam, ut scripturarius.

168

VERSIPELLES dicti sunt quolibet genere se conmutantes. | Lucilius lib. XXVI

At libertinus, tricorius, Syrus ipse ac mastigias,
quicum versipellis fio et quicum conmuto omnia.

Plautus Amphitryone

versipellem se facit, quando lubet.

169

CONBIBONES, conpotores, a bibendo dicti. Lucilius lib. XXVI

quandoquidem repperi magnis conbibonum ex copiis.

170

CAPITAL dictum est capitis periculum. Plautus Men<a>echmis

numquam hercle effugiet, tametsi capital fecerit.

Lucilius lib. XXVI

facile deridemur; scimus capital esse irascier.

171

CLANDESTINO est abscondite. Lucilius lib. XXVI

At enim dicis: clandestino tibi quod conmissum foret,
neu mutires quidquam, neu mysteria ecferres foras.

172

IDIOTAS a Graeco tractum, inutilis, quasi sibi tantum, non plurimis utiles. Lucilius lib. XXVI

Quidni et tu idem inlitteratum me atque idiotam diceres?

173

EXPIRARE dictum est vel ab spiritu effuso vel ab spiraminibus. Lucilius lib. III

exspirans animam pulmonibus aeger agebat.

Idem XXVI

ut, si eluviem facere per ventrem velis,
cura ne omnibus distento corpore expiret viis.

174

ELIMINARE extra limen eicere. Pacuvius Duloreste

Vbi illic est? Me miseram! Quonam clanculum se eliminat?

Pomponius Concha

vos | istic manete: eliminabo extra aedis coniugem.

Ennius Medea Exule

antiqua erilis fida custos corporis,
quid sic te extra aedis exanimata eliminas?

Accius Meleagro

timide eliminor,
clamore simul atque nota vox ad aures accidit.

175

INCOXARE, in coxam sidere. Pomponius Pannuceatis

neque interim cacandi causa umquam incoxavi nate.

176

CONDEPSERE, conmiscere, a Gr<a>eco tractum. Homerus Odyssia

ϰεϱὸν δεψήσας μελιηδέα.

Pomponius Nuptiis

partem insipui, conclusi, condepsui.

177

VITVPERARE dictum est vitio dare, tamquam culpae vel displicentiae. Terentius in Andria

nunc quam rem vitio dent, quaeso, animo adtendite.

Et in sequentibus

id isti vituperant factum.

Lectum est autem et VITIVM DARE, hoc est unicuique rei culpam adplicare; sed hoc in incertae auctoritatis scriptoribus invenitur.

178

ORDIRE est ponere, incipere. Accius Amphitryone

non parvam rem ordibor. Ne retice, obsecro.

Afranius Suspecta

tamen animo ordire oportet me paula paululum.

179

PILARE dictum est, ut PVLMARE, pilis vestiri. Afranius Conpitalibus

praeterea nunc corpus meum pilare primum coepit.

Novius Exodio

pati dum poterunt, antequam pugae pilant.

180

POPVLARE significat populi amorem conciliare: unde POPVLARES dicti de uno populo amici. Pacuvius Chryse

atque, ut promeruit, pater mihi patriam populavit meam.

Terentius Phormione

amicus summus meus et popularis Geta.

181

RABERE dictum est a rabie. Varro, Idem Atti quod Tetti

Quid est? Quid latras? Quid rabis? Quid vis tibi?

Caecilius Hypobolimaeo Rastraria

rabere se ait.

182

SVPERSEDERE, manere, perseverare, quasi in voluntate et consilio sedere. Turpilius Paedio

ut ille hac sese abstineret, ego supersederem nuptiis.

Plautus Epidico

Supersede istis rebus iam. Tu ipse, ubi lubet, finem face.

Sisenna Hist. lib. IIII de virtute eorum accusanda proloqui supersederunt.

183

TINTINNIRE dicitur sonare, unde et TITNINNACVLA sunt appellata. Afranius Vopisco

tintinnire ianitoris inpedimenta audio.

Nigidius lib. XVIII itaque ex re in Saliaribus adtanus «tintinat», id est «sonat».

184

VERMINARI positum torqueri, a vermibus, quod facile se torqueant. Pomponius Hirnea Pappi

decimus mensis est cum factum est. Ita fit, ita semper solet:
decumo mense demum turgens verminatur, parturit.

185

CANATIM, SVATIM, BOVATIM, canum et suum et boum genere. Nigidius Conmentariis Grammaticis sunt | etiam adsimulanter dicta haec: CANATIM, SVATIM, BOVATIM; quae ab animalibus sumuntur.

186

COSSIM dictum quasi coxim. Pomponius Porcaria

hoc sciunt omnes, quantum est qui cossim cacant.

187

INFABRE, foede, ut est ADFABRE, pulchre. Pacuvius Niptra

barbaricam pestem subinis nostris optulit,
nova figura factam, conmissam infabre.

188

SAEPIVNT significat tenent, inpediunt, dictum a saepibus, quae obiectae iter cludunt; unde et CIRCVMS<A>EPTVM dicitur. Afranius Materteris

perii! Lacrimae linguam saepiunt.

189

STIGMATIAS veteres punctos in notis dici voluerunt. M. Tullius De officiis lib. II o miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putare.

190

RESERARE, aperire, a sera dictum, qua remota valvae patefiunt. M. Tullius De officiis lib. II nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda ut pateat omnibus. Vergilius lib. VIII

non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
infernas reserat sedes.

191

ABVNDARE, supra modum aliquid esse. Vergilius Georgicorum lib. IIII

Ergo apibus fetis idem atque examine multo
primus abundare.

Tractum ex amnibus qui, quotiens augentur imbribus maioribus, et crebris undis eriguntur. Vergilius primo libro Georgicorum

praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit.

192

TERGIVERSARI, fallere et dicta mutare et est quasi tergum vertere; ut ait Plautus Amphitryone

versipellem se facit, quando lubet.

M. Tullius De officiis lib. III tribus generibus, quo modo possunt, non incallide tergiversantur. <idem Tusculanarum lib. > V itaque illam tergiversari non sinent secumque rapient.

193

PRVDENTIAM a providendo dictam dilucide ostendit M. Tullius in Hortensio id enim est sapientis, providere; ex quo sapientia est appellata prudentia. Et De senectute Quid multa? Sic mihi persuasi, | sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia. Et De republica lib. VI Totam, igitur, expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo.

194

ADPENDIX dicitur quod alii est adiunctum, quasi ex alio pendeat. M. Tullius in Hortensio vidit enim quod videndum fuit, adpendicem animi esse corpus nihilque esse in eo magnum.

195

CONVIVII proprietatem M. Tullius De senectute demonstrat bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quae vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt.

196

OCCATIONEM ab obcaecatis seminibus, qua id efficitur, dici M. Tullius voluit De senectute sparsum semen excepit, primum id obc<a>ecatum cohibet: ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est.

197

COAGMENTA dicta sunt coniunctiones artae et conpares: a coagendo, id est stringendo; unde et COAGVLVM dicitur. M. Tullius De senectute vivendi est finis optimus, cum, integra mente certisque sensibus, opus ipsa suum eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit.

198

VERNILITER pro adulatorie, a vernis, quibus haec vivendi ars est. Caecilius Venatore

credo. Nimis tandem hoc fit verniliter.

199

PECVNIOSORVM et LOCVPLETIVM proprietatem aperuit M. Tullius De republica lib. II, a pecore PECVNIOSOS et a possessionibus locorum LOCVPLETES appellatos adserens multaeque dictione ovium et boum, quod tunc erat res in pecore et | locorum possessionibus; ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur.

200

VIRITIM dictum est separatim et per singulos viros. M. Tullius De republica lib. II ac primus agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus. Plautus in Aulularia aliter, sub hac tamen significantia

dividere argenti dixit nummos in viros.

Varro De vita populi Romani lib. I et extra urbem in regiones XXVI agros viritim liberis adtribuit.

201

VERNAS veteres appellabant qui vere sacro fuerant nati, et habebatur nomen hoc pro vitabili maledicto. Plautus Amphitryone

hic, qui verna natus est, quaeritur.

Lucilius

vernam ac cercupithecon.

Plautus, qui supra

cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.

202

CONCINNARE est facere, ut Plautus Amphitryone

lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.

Sed proprietas verbi haec est, quod apud veteres CINNVS potionis genus ex multis liquoribus confectum dici solet. Recte autem CONCINNARE et consentire intellegi potest, quasi concinere, ut multis diverse canentibus unus efficitur modus. Plautus Asinaria

auceps quando concinnavit aream, obfundit cibum.

M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. IIII cum iis, cum quibus re concinebat, verbis dis | crepare. Idem in Academicis, lib. I quae, cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.

203

PAVPERTAS dicta est a pecunia parva. Varro De vita populi Romani lib. I pecunia quae erat parva: ab eo paupertas dicta. Cuius paupertatis magnum | testimonium est.

204

PANDERE Varro existimat ea causa dici, quod qui ope indigerent et ad asylum Cereris confugissent panis daretur: pandere ergo quasi panem dare, et quod numquam fanum talibus clauderetur. De vita populi Romani lib. I hanc deam Aelius putat esse Cererem; sed quod in asylum qui confugisset panis daretur, esse nomen fictum a pane dando, pandere, quod est aperire.

205

BLATIS et BLATERAS, confingis aut incondite et inaniter loqueris, ut a balatu. Plautus in Amphitryone

Qui, malum, intellegere quisquam potis est? Ita nugas blatis.

Idem in Aulularia

Vbi tu es, quae deblaterasti iam vicinis omnibus?

206

PERCONTARI, diligenter inquirere. Plautus Amphitryone

Qui istuc in mente est tibi ex me, mi vir, percontarier?

Et est proprietas verbi ab eo tracta, quod vada in fluminibus contis exquirunt.

207

PRODIGIA dicta sunt porro adigenda. Plautus Amphitryone

sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi
aut mola salsa hodie aut ture conprecatam oportuit.

208

CERRITI et LARVATI, male sani et aut Cereris ira aut larvarum incursatione animo vexati. Plautus Amphitryone

«larvatus». «Edepol hominem miserum! Medicum quaeritat».

Idem qui supra in Amphitryone

quaeso advenienti morbo medicari iube:
tu certe aut larvatus es aut cerritus.

209

CALCITRONES, qui infestent calcibus. Plautus in Asinaria

clamat, procul siquem videt | ire ad se calcitronem.

Varro Sesqueulixe itaque tunc ecum mordacem, calcitronem, horridum miles acer non vitabat.

210

VOTITVM veteres religione aliqua prohibitum vel interdictum dici voluerunt. Plautus in Asinaria

Nolo illam habere causam et votitam dicere.

211

VERBERARE non solum a verberibus dictum est, sed et a verbis. Plautus in Aulularia Nam cur me miseram verberas?

212

CASSVM veteres inane posuerunt et arbitrandum est eius verbi proprietatem magis ab aranearum cassibus dictam, quod sint leves ac nullius ponderis, non, ut quibusdam videtur, quasi quassum. Plautus in Aulularia

Virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem.

213

Propriam corvorum vocem GROCCHITVM veteres esse voluerunt. Plautus in Aulularia simul radebat pedibus terram et voce groccibat sua.

214

SVBLEVIT significat inlusit et pro ridiculo habuit, tractum a genere ludi, quo dormientibus ora pinguntur. Plautus in Aulularia

Fidei censebam maximam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi penissume.

215

INVESTES dicuntur inpuberes, quibus propter teneram aetatem nulla pars corporis pilat. Hoc et Aeneidos VIII videtur sensisse Vergilius

aurea caesaries ollis atque aurea vestis.

Sed melius intellegi potest INVESTES appellatos quasi in Vesta, id est in pudicitia et in castitate.

216

INFERVM ab imo dictum, unde INFERI quibus inferius nihil, unde quod infertur recte potest dici | quicquid desuper mittitur. Varro Marcipore

nubes aquali frigido velo leves
caeli cavernas aureas obduxerant,
aquam vomentes inferam mortalibus.

217

SYRVS a Gr<a>eco magis tractum est, ἀπὸ τοῦ σύϱειν. Has nos SCOPAS, rustici eo nomine SYRVS vocant. Varro Marcipore

ventique frigido se ab axe erumpebant,
phrenetici septentrionum filii,
secum ferentes tegulas, ramos, syrus.

218

EVIRARE dicitur virilitatem amittere et effeminare. Varro Marcipore

spatula evirevit omnes Venerivaga pueros.

219

LVDIBRIA proprietatem trahunt a levi ac sine pondere et contemnendo aut, quod magis verum est, ludicro. Vergilius lib. VI

foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria ventis.

220

FEBRIS proprietatem a fervitate morbi vel mali, ut a calendo CALOREM vel CALDOREM Varro Andabatis aperiendam putat idque alterum appellamus a calendo calorem, alterum a fervore febrim.

221

VVLPINARI dictum est fraudibus et mendaciis vera pervertere vel effugere, dictum ab non recto sed intorto vulpium cursu. Varro Mysteriis

vulpinare modo et concursa qualubet; erras.

222

SVFFLATVM dicitur proprie tumidum, erectum et quasi vento quodam elatius factum. Varro Agathone

neque auro aut genere aut multiplici scientia
sufflatus quaerit Socratis vestigia.

223

VESPERTILIO, animal volucre, biforme, | dictum quod vespero se ad volatum proferat noctis. Varro Agathone Quid multa? Factus sum vespertilio; neque in muribus plane neque in volucribus sum.

224

EXPORRECTVM, extentum: PORRECTVM est enim tentum, id est, porro iactum. Varro Endymionibus quare si in somnum reccideris et οὐδέποτε eris iterum exporrectus.

225

IVGATVM, coniunctum, a iugo dictum. Cicero Tusculanarum lib. III hoc quidem est commune virtutum; omnes enim inter se iugatae sunt.

226

PRODIVS dictum interius, longius: a prodeundo, quasi porro eundo. Varro Virgula divina primum venit in urbem atque intra muros; deinde accedit prodius atque introit domum, [id est intra privatos muros].

227

GRANARIA, loca in horreis, servandis seminum granis. Varro Gerontodidascalo

vel decem messis ubi una saepiant granaria.

228

TORCVLVM, quod uso TORCVLAR dico, quod intortum laticem vitis vel oleae exprimant. Varro Gerontodidascalo

vineis ubi ampla cella torculum respondeat.

229

CINGILLVM, a cingendo, quod INCINGVLVM plerumque dicitur. Varro Gerontodidascalo novos maritus tacitulus taxim uxoris solvebat cingillum.

230

TVTILINA dea est, a tuendo dicta. Varro Hercules tuam fidem non Tutilinam, quam ego ipse invoco, quod meae aures abs te obsidentur.

231

TVTANVS deus, a tutando. Varro Hercules tuam fidem

noctu Hannibalis cum fugavi<t> exercitum
Tutanus, hoc Tutanum Romae nuncupor;
hacpropter omnes, qui laborant, invocant.

232

SILICERNIVM pessime intellegentes ita posuisse Terentium putant, quod incurvitate silices cernat senex. SILICERNIVM est proprie convivium funebre, quod senibus exhibetur. Varro Meleagris funus exequiatis laute ad sepulchrum antiquo more silicernium confecimus, id est πεϱίδειπνον. Quo pransi discedentes dicimus alius alii «vale».

233

SVFFVNDATVM dictum est subiectum, dictum a fundamentis. Varro Ταφῇ Μενίππου antiqui nostri in | domibus latericiis, paululum modo lapidibus suffundatis, ut umorem ecfugerent, habitabant.

234

EDONES et PHAGONES ab edacitate: unum Latinum, aliud Graecum. Varro Ταφῇ Μενίππου εἰ ἀπάγοιντο ἴσως edones Romam, ut turba intendant annona<m>; sed propter phagones ficetulam pinguem aut turdum nisi volantem non video.

235

ELIXVM quidquid ex aqua mollitur vel decoquitur; nam LIXAM aquam veteres esse dixerunt, unde et LIXAE dicti qui militibus aquam ad castra vel ad tentoria solent ferre. Varro Ταφῇ Μενίππου «in pavimento non audes facere lacunam»; «at in humu calceos facis elixos».

236

PAROC<H>OS a Graeco tractum est nomen, quod vehicula praeeat: ὀχήματα enim Graece, Latine vehicula appellantur. Et est officii genus quod administrantibus paret. Varro Sesqueulixe hic enim omnia erat: idem sacerdos, praetor, paroc<h>os, denique idem senatus, idem populus, caput.

237

TROSSVLI dicti sunt torosuli. Varro Sesqueulixe nunc emunt trossuli nardo nitidi vulgo Attico talento ecum.

238

PROBOSCIS Gr<a>ecum nomen est, dictum quod ante depascat. Et est porrecta corporis pars inhaerens naribus, quae, excepto homine, in aliis animalibus invenitur. Varro Sexagesi invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis calva, esse factum ericium e pilis albis cum proboscide.

239

CETARI genus est piscatorum quod maiores pisces capit, dictum ab eo quod CETE in mari maiora sunt piscium genera. Quod Vergilius

inmania cete.

Varro Γνῶθι σεαυτόν non animadvertis cetarios, cum videre volunt in mari thunnos, escendere in malum alte, ut penitus per aquam perspiciant pisces?

240

TONIMVS positum sonamus cum modo, a tono.

Varro Eumenidibus

tibi tympanon inanis sonitus matris deum
tonimus, tibi nos, [a tibiis modos.]

[Varro Eumenidibus]

[sonitus Matris deûm]
[tonimus tibi nos] tibi nunc semiviri.

241

DIERECTI dicti crucifixi, quasi ad diem erecti. Varro Eumenidibus

apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem!

242

PRAESEPIA non tantum quibus aut cantheri aut iumenta cetera aut veterina animalia pabulantur; sed et omnia loca clausa et tuta dicta praesepia. Vergilius Aeneidos lib.I

aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

Varro Ὄνος λύϱας

si quis † melodinist † Ὄνος λύϱας
praesepibus | se retineat forensibus.

243

SVBRIGERE significat susum erigere; quo verbo rustici utuntur, cum tritae fruges ad ventilandum in areis eriguntur. Vergilius Aeneidos lib. IIII

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

244

LINGVLACAE, locutuleiae, a procacitate linguae et loquendi proprietatem trahunt. Plautus in Casina

lingulaca est, nam numquam tacet.

245

FVRES significationem habere a furvo, quod Romani veteres atrum appellaverint et quod per obscuras atque atras noctes oportuna sit eius mali effectio, eo dictos fures. Varro Rerum divinarum lib. XIIII furem ex eo dictum quod fur<v>um atrum appellaverint et fures per obscuras noctes atque atras facilius furentur. Homerus

ϰλέπτῃ δέ τε νυϰτὸς ἄμείνον.

246

VENTORVM proprietates et vocabulorum significationes, in tractatibus nobilium philosophorum quaesitas, has apertissimas potuimus invenire. EVRVM dictum, ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέοντα quod flatus eius ab oriente sit hiemali. AVSTRVM, qui Graece Νότος dicitur, ab umore et nebula, quod νότος Graece, umor Latina interpretatione dicatur ac sit is ventus sudoris effector, ut est Homeri

ϰατὰ δὲ νότιος ῥέεν ἱδϱώς.

CIRCIVM, a turbine ac vertigine. BOREAM, hoc est Aquilonem, ἀπὸ τῆς βοῆς, quod sonorus sit et procellosus. Homerus

ϰαὶ Βοϱέης αἰθϱηγενέτης, μέγα ϰῦμα ϰυλίνδων

In alio loco

οὔτε θαλάσσης ϰῦμα τόσον βοάᾳ ποτὶ χεϱσὸν,
ποντόθεν ὀϱνύμενον πνοιῇ Βοϱέω ἀλεγεινῇ

247

PENI vel PENORIS (sic enim a plurimis declinatum est) proprietatem docti veteres hanc esse voluerunt, quod, quae in ea sunt, quasi penitus et in penetralibus recondantur. Hoc et in antiquis libris et philosophorum tractatibus invenitur.

248

LEVVM significari veteres putant quasi a levando. Vergilium quoque sub hac ostentatione posuisse voluerunt Georgicorum lib. IIII

siquem
numina leva sinunt auditque vocatus Apollo.

Ennius Annali lib. III

olim de caelo laevum dedit inclytus signum.

249

RVDENTES ea causa sapientissimi dictos volunt, quod funes, cum vento verberentur, RVDERE existimentur, atque hunc sonum proprium funium, non asinorum putant.

250

INFESTI proprietatem hanc esse Nigidius voluit, quasi nimium festinantis ad scelus vel ad fraudem.

251

MATVRARE non, uti consuetudo est, properare dicendum est, sed cum modo studium adhibere festinum; a maturitate dictum, quae ratione naturae modificatione quadam nec praecipitatur, ne praecox quid fiat, neque differtur, ne senio dissolvatur. Vergilius Georgicorum lib. I

frigidus agricolam siquando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur.

252

LICTORIS proprietatem a ligando dictam vetustas putat; ita enim carnificis officium antiquitus fungebatur. M.Tullius pro Rabirio lictor, inquit, conliga manus.

253

SORORIS appellationem veteres eliganti interpretatione posuerunt; itaque maxime iuris scriptores exprimendam putaverunt. Antistius Labeo soror, inquit, appellata est quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo in qua nata est.

254

LVES a rebus solvendis proposita. Licinius Macer Annalibus lib. II nequaquam sui lavandi reluant arma lue.

255

HVMANITATEM non solum, uti nunc consuetudine persuasum est, de benivolentia, dexteritate quoque et comitate | veteres dicendam putaverunt, quam Gr<a>eci φιλανθϱωπίαν vocant, sed honestorum studiorum et artium adpetitum, quod nulli animantium generi absque hominibus concessa sit. Varro Rerum humanarum [lib.] I Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paululum modo humanior<i>.

256

ADOR, frumenti genus, quod epulis et inmolationibus sacris pium putatur, unde et ADORARE, propitiare religiones potest dictum videri. Varro De re rustica lib. I in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum. Vergilius lib. VII

et adorea liba per herbam
subiciunt epulis.

257

FACIEM, totius corporis formam, πϱόσωπον, id est os, posuit antiquitas prudens, ut ab aspectu species et a fingendo figura, ita a factura corporis facies. Plautus Poenulo

«Sed earum nutrix qua sit facie mi expedi».
«Statura non magna, corpore aquilino». «Ipsa est».

Pacuvius Niptra

aetate integra,
feroci ingenio, facie procera

Sallustius Historiarum lib. II Sardinia in Africo mari, facie vestigii humani, in occidentem quam in orientem latior.

258

VESTIBVLA quidam putant sub ea proprietate distincta, quod in primis ingressibus et in spatiis domorum Vestae, hoc est arae ac foci, soleant haberi. Sed sive sic intellegi debent <sive> non, abhorret a vocabuli proprio. Invenitur etiam aput veteres doctos VESTIBVLA ob eam significantiam dicta, quod in his locis, ad salutandos dominos domorum quicumque venissent, stare solerent, dum introeundi daretur copia, atque ob hanc consistionem et quasi stabulationem primos ingressus domorum vestibula nominatos. Cicero in Oratore vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet.

259

BIDENTES qui aestimant ob eam causam oves a Vergilio dictas, quod duos dentes habeant, pessime ac vitiose intellegunt. Nam nec duos dentes habent, et hoc quidem et genus monstri est. Et melius intellegi potest, si biennis dixerit auctoritatem Pomponius in Atellana

Mars, tibi voveo facturum, si umquam redierit,
bidenti verre.

Laberius in Paupertate

visus hac nocte bidentis propter viam
facere.

Et Nigidius Figulus dicit BIDENTAL vocari, quod bimae pecudes inmolentur.

260

IVGERI proprietatem Varro designat, De re rustica I in agro Romano ac Latino iugeris. IVGVM vocant quod iuncti boves uno die exarare possint.

261

FAENVS ab eo dictum est, quod pecuniam pariat | increscentem tempore, quasi FETVS aut FETVRA, nam et Graece τόϰος dicitur ἀπὸ τοῦ τίϰτειν, quod est parere. Varro lib. III De Latino sermone fenus autem dictum a fetu et quasi fetura quadam pecuniae. Nam et Catonem et ceteros antiquiores sine a littera faenus pronuntiasse contendit, ut FETVS et FECVNDITAS.

262

RECEPTICIVM servum quidam ab ea proprietate dictum volunt, ut, si nequam et nihil<i> sit qui venundatus ob aliquod vitium aut malefactum a distractore recipiatur, sed vera haec est eius nominis interpretatio: quem in data dote aut donatione quis exceperit, quod est proprie RECEPERIT. Plautus Trinummo

posticulum hoc recepit, cum <a>edis vendidit.

Cato mulier et magnam dotem et magnam pecuniam retinet. Ex ea igitur re familiari, ex qua sibi dote data retinuit, pecuniam a viro forte irata repetere instituit. Adponit ei flagitatorem RECEPTICIVM. Hoc est proprium, suum, quem cum reliqua pecunia receperat nec dederat doti, set exceperat. Cicero De oratore in lib. II sed dicis te cum aedis venderes ne in rutis quidem et caesis sol<i>um tibi paternum recepisse.

263

SITICINES ut LITICINES a lituo, ut TVBICINES a tuba, ita SITICINES, qui aput funeratos vel vita functos et sepultos, hoc est iam sitos, canere soliti erant honoris causa cantus lamentabilis. Hoc in libris Coniectaneis Atei Capitonis invenitur et Cato id vocabulum indubitanter adposuit.

264

IVMENTVM a iungendo veteres dictum putant, g littera in eo nomine adtrita. Nam et VECTABVLVM | dicunt, quod nunc vehiculum dicitur.

265

ARCERA plaustrum est rusticum tectum undique quasi arca. Hoc vocabulum et aput Varronem et aput M. Tullium invenitur. Hoc autem vehiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro Gerontodidascalo vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno, cum arcera<m>, si non vellet, non sterneret.

266

TROPEI significantiam propriam Varro Bimarco ostendit ideo fuga hostium Graece vocatur τϱοπή, hinc spolia capta, fixa in stipitibus, appellantur TROPEA.

267

LVXVM id est evulsum et loco motum, quod nunc LVXARI ignari latine dicimus. Inde LVXVRIA, quia a recta vivendi via sit exclusa et eiecta.

268

COLINAM veteres coquinam dixerunt, non ut nunc vulgus putat. Varro Modio et hoc interest inter Epi | curum et ganeones nostros, quibus modulus est vitae culina. Plautus Mostellaria

Exi e culina, sis, foras, mastigia,
qui mihi inter patinas exhibes argutias.

Varro De vita populi Romani lib. I qua fini sit antica et postica. In postica parte erat culina, dicta ab eo quod ibi colebant ignem. Locupletiorum domus quam fuerint angustiis paupertinis coactae, ipsa nomina, declarant.

269

MODESTVM, a modico, hoc est a moderato, positum. Varro Modio non eos optume vixisse qui diutissime vixent, sed qui modestissime. [Id est modice].

270

INFANS a non fando dictus est. Cicero in Oratore | nam et infantes actionis saepe fructum tulerunt. Et est quod aut dici non debeat aut fari non possit; nam et INFANTES usque eo appellandi sunt, donec coeperint fari. Lucilius lib. XVIIII

ut pueri infantes faciunt, mulierculam honestam.

Et XV

ut pueri infantes credunt signa omnia aena
vivere et esse homines.

Vergilius Aeneidos lib. II

infandum, regina, iubes renovare dolorem.

Varro Ὄνος λύϱας voces Amphionem; tragoedum iubeas Amphionis agere partis; infantior est quam meus est mulio. | Accius Athamante

prius quam infans facinus oculi vescuntur tui.

Varro Eumenidibus

postremo nemo aegrotus quicquam somniat
tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus.

Cicero De oratore lib. III modo hoc constet, neque infantiam eius qui rem noverit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscitiam illius cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam.

271

SARCINATRICIS non, ut quidam volunt, sarcitricis, quasi a sarciendo, sed magis a sarcinis, quod plurimum vestium sumant. Varro Ὄνος λύρας homines rusticos in vindemia incondita cantare, sarcinatricis in machinis.

272

PETAVRISTAE a veteribus dicebantur qui saltibus vel schemis levioribus moverentur et haec proprietas a Graeca nominatione descendit, ἀπὸ τοῦ πετᾶσθαι. Varro Epistula ad Caesarem convocat Ptolomaeum cinaedologon, Nicona petauristen, Diona aulopoion. Idem De vita populi Romani lib. II nec minus alio in genere sunt ludi vellites Galli, Germani petauristae.

273

CVRIAM a cura dictam Varro designat De vita populi Romani lib. II itaque propter curam locus quoque, quo suam quisque domo senator confert, curia appellatur.

274

LEGIONVM proprietatem a dilectu militum Varro De vita populi Romani lib. III dictam interpretatur: tum appellatus est dilectus et ab electione legio. Ab hac supervacaneorum consuetudine adscribuntur.

275

ASSAS nutrices difficilis multi existimant intellectus, at vero acri intentione potuimus indagare ob eam proprietatem officii eo nomine nuncupari, quod assint his quos nutriant nec vel exiguo divellantur, unde ASSECVLAS, ab eo quod assint et omnibus iussis dominorum praesto sint, esse vocitatos.

276

ENIXAE dicuntur feminae nitendi, hoc est conandi et dolendi, labore perfunctae, a Nixis, quae religionum genera parientibus praesunt. Sed elegantior intellectus, ut ex hoc dictae esse credantur, quod vinculis quibusdam periculi, quibus inplicarentur, fuerint exsolutae: NEXVM enim dicimus aptum et conligatum. Plautus in Amphitryone id probat dicens

uno ut labore exsolveret <a>erumnas duas.

277

REMVLCARE dictum quasi molli et leni tractu ad progressum mulcere. Sisenna Histor. lib. I si quae celeriter solvi poterat, in altum remulco retrahit.

278

CONGENV<C>LARE est genu replicato cadere. Sisenna Historiarum lib. III multi, plagis adversis icti | et congenu<c>lati, Romanis praecipitatis, ipsi supra voluti in caput.

279

AGILEM, celerem, ab agendo. Sisenna Historiarum lib. III agilem dari facilemque victoriam neque fossas aut bellum remoratum.

280

EXPEDITI et INPEDITI ex una proprietate habent vocabuli causam, aut exolutis pedibus aut inligatis. Sisenna Histor. lib. IIII inermos armat<i>, inpeditos expediti sine ullo suorum vulnere cunctos interficiunt.

281

TESTVDINES sunt loca in aedificiis camerata, ad similitudinem aquatilium testudinum, quae duris tergoribus sunt et incurvis. Vergilius Aeneidos lib. I

in foribus divae, media testudine templi.

Sisenna Historiarum lib. IIII Gaius Titinius quidam, cui minus proprietas mentis ab natura tradita videretur, primo ante testudinem constitit; deinde aput consulem causam atque excusationem praeferre coepit.

282

INSINVARE est inmitti, quasi sinu accipi. Sisenna Historiarum lib. IIII agmen perturbatum pedites insinuant ac loco conmovent.

283

ADOLERE verbum est proprie sacra reddentium, quod significat votis vel supplicationibus numen auctius facere; ut est in isdem: MACTE ESTO. Et intellegi debet ab eo quod est adolevit, id est crevit, et ADVLTVM, quod est | auctum et aucta aetate aut, aliqua causa maius solito factum, ducere proprietatem. Vergilius Aeneidos lib. I

cura penum struere et flammis adolere penates.

Idem in septimo

adolet cum altaria taedis.

Et in Bucolicis

verbenasque adole pinguis et mascula tura;
quod est, adde, cumula.

Et Georgicorum lib. IIII

Panch<a>eis adolescunt ignibus arae.

284

ACCENSI genus militiae est administrantibus | proximum. Varro Rerum humanarum lib. XX ut consules ac praetores qui secuntur in castra ACCENSI dicti, quod ad necessarias res saepius acciantur, velut accensiti. Quos nunc dicimus, DEPVTATI.

285

NEFARII proprietatem in lib. I De vita populi Romani Varro patefecit a farre quod adoreum est, id quo scelerati uti non debeant, non triticum sed far. Hoc quoque idem adsignificat, quod qui indigni sunt qui vivant NEFARI vocantur.

286

ADOREVM quoque ab eo dictum putat quod cibi ora, id est principium, sit far.

287

PROPITIVM dicitur prorsus pium aut proprie pium, ut apud Terentium in Adelphis

quam ea quae parentis propitii.

Aut certe porro pium, quod est vehementer et valde, ut aput eundem Terentium in prologo Andriae

dehinc ut quiescant porro moneo et desinant
male dicere, malefecta ne noscant sua.

288

INPANCRARE est invadere, verbum a Gr<a>eco tractum, quasi πᾶν ϰρέας consumere. Varro ecclesiam in regiam arcam inpancrarunt.

289

MANSVETVM dictum est quasi manu adsuetum, quod omnia, quae sunt natura fera, manuum permulsione mitescant. Vnde Vergilius Georgicorum lib. III

et plausae sonitum cervicis amare.

Et Aen. lib. VII

ille manu patiens;

quoniam supra dixerat

pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.

290

CINNVS est conmixtio plurimorum, unde et CONCINNARE dicitur. Cicero in Oratore est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus, nec acumine posteriorum nec flumine | utens superiorum, ut cinnus amborum, neutro excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers.

291

ENVCLEATE dicitur purgate, exquisite et sine asperitate aut duritia, ab eo quod nucibus separatis, id est testis, nuculeorum utilis usus habeatur. Cicero in Oratore modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Idem Tusculanarum lib. IIII habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant.

292

RVTVNDVM a rota dictum est vel rota a rutundo. Et est RVTVNDVM collectum et per omnem circuitum sine offensione asperi aut anguli leve. Quam significantiam Cicero in Oratore etiam ad humani ingenii transtulit formam Theodectes autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rutundus, primus instituit dilatare verbis.

293

RABVLA a rabie dictus est, quem nunc advocatum vel causarum patronum dicimus. Cicero in Oratore non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus. Inde et Sallustius canina, ut ait Appius, facundia exercebatur.

294

MERIDIES manifeste medius dies. Cicero in Oratore iam videtur nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?

295

INEPTI proprietatem Cicero De oratore lib. II patefecit quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere dictuun quod non sit aptus.

296

DEVORSORIA dicta sunt hospitia, a deversando. Cicero De oratore lib. II quiescam in Caesaris | sermone quasi in aliquo opportuno devorsorio.

297

SANNIONES dicuntur a SANNIS qui sunt in dictis fatui et in motibus et in schemis quos MOROS vocant Graeci. Terentius in Eunucho

solus Sannio servat domi.

Cicero De oratore lib. II quid enim potest tam ridiculum quam sannio est? Qui ore, vultu, imitandis moribus, voce, denique corpore ridetur ipso.

298

HEREDIOLI proprietatem indicat Varro De re rustica lib. I bina iugera, quod a Romulo primum divisa viritim, quae heredem seque<re>ntur.

299

LEGVMINA Varro De re rustica lib. I dicta existimat quod non secentur, sed [quod] legantur cetera quae velluntur <e terra, non subsecantur; quae quod ita leguntur>, legumina dicta.

300

PORCAE agri, quam dicimus, significantiam Varro designat De re rustica lib. I qua aratrum vomere lacunam, striam facit, sulcus vocatur, quod est inter duos sulcos elata terra, dicitur PORCA, quod ea seges frumentum porricit. Accius Parergorum lib. I

bene proscissas cossigerare ordine
porcas bidenti ferro rectas dereuere.

Porcae sunt signa sulcorum, quae ultra se iaci semina prohibeant; PORCERE enim prohibere saepius legimus.

301

OCCATIONIS proprietas his indiciis aperitur. Varro De re rustica lib. I et postea occare, id est conminuere, ne sit gleba: quod ita occidunt, occare dictum.

Serenus

occatio occ<a>ecatio est.

302

POMORVM a Varrone proprietas explanata est De re rustica I aquam addi cotidie vesperi; | a quo, quod indigent potui, poma dicta esse possunt.

303

FRACCESCERE, tamquam friari et putrefieri vetustate. Varro De re rustica lib. I haec, de qua fit oleum, congeri solet acervatim dies singulos in tabulata ut ibi mediocriter fraccescat.

304

LIXARVM proprietas haec est, quod officium sustineant militibus aquae vehendae, LIXAM namque aquam veteres vocaverunt, unde ELIXVM dicimus aqua coctum. LIXA etiam cinis dicitur vel umor cineri mixtus; nam etiamnunc id genus LEXIVVM vocatur. Varro De vita populi Romani lib. I proinde ut elixum panem ex farre et aqua frigida fingebant.

305

CALONVM quoque proprietas haec habetur, quod ligna militibus subministrent: ϰᾶλα enim Graeci ligna dicunt. Vt Homerus

ἐπὶ δὲ ξύλα ϰόλλ’ ὑπέθεντο.

306

CONFLVGES, loca in quae rivi diversi confluant. Livius Andromeda

confluges ubi conventu campum totum inumigant.

307

CONSEDO, a consedendo, ut ADSEDO vel ADSEDOR. Cassius Hemina Annalium lib. IIII nemo vicinus consedo.

308

CONTICINIVM noctis primum tempus, quo omnia quiescendi gratia conticescunt. Auctores multi sunt mihi, sed auctoritate deficiunt.

309

DELIBRATVM, decorticatum; ut DEARTVATVM, per artus discissum. Vergilius Georgicorum lib. II

udoque docent inolescere libro.

310

EXTEREBRARE est vi aliquid extorquere et scrutari aut curiosius quaerere. Plautus in | Astraba, cum in curiosum iocaretur

terebratum quidem pertundis.

311

GRVMAE sunt loca media, in quae directae quattuor congregantur et conveniunt viae. Est autem GRVMA mensura quaedam, qua fixa viae ad lineam deriguntur, ut est agrimensorum et talium. Ennius lib. XVIII <DE>GRVMA<RE > derigere dixit

degrumari ferro.

Lucilius lib. III

viamque
degrumabis, ut castris mensor facit olim.

312

LVCVLENTVM, pulchrum et bonum et perspicuum, dictum a luce. Licinius Macer Annali lib. I auspicia | pulchra et luculenta conmemorat. Plautus Cornicula

pulchrum et luculentum hoc nobis hodie evenit proelium.

313

LOGI, a Graeco sermone, dicta ridicula et contemnenda. Cicero pro Gallio ego te certo scio omnes logos, qui ludis dicti sunt, animadvertisse. Turpilius Canephoro

testamentum ergo celabis? Logi.

314

FVLGORATORES ut EXTISPICES et ARVSPICES, ita hi fulgurum inspectores, Cato De moribus Claudi Neronis haruspicem, fulguratorem si quis adducat.

315

MOLETRINA, a molendo, quod pistrinum dicimus, ut FVRATRINA aut FETVTINA. Cato in Thermum nervo, carcere, moletrina.

316

PANIS proprietatem a pascendo putant veteres aestimandam. Varro De vita populi Romani lib. I pastillos et panes, haec vocabula pastus, quod esse pascere dicebant.

317

MVSTVLENTVM, ut VINVLEMTVM et FAECVLENTVM. Plautus Cistellaria

nam ita mustulentus | aestus nares adtigit;

ut sit odor musti aut musto oblitus ac madens.

318

CONVICIVM dictum est quasi e vitiis iocum, qui<a> secundum ignobilitatem loci maledictis et dictis turpibus cavilletur.

319

<PROLVBIVM est ***>

Prolubium est petere amicitiam et fidem.

Accius Andromeda

muliebre ingenium, prolubium, occasio.

N<a>evius Colace

et volo
et vereor et facere in prolubio est.

Laberius Conpitalibus

quo quidem
me a matronali pudore prolubium meretricis
progredi coegit.

Varro De lingua Latina lib. IIII prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat, unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur.

320

PEDATO positum pro repetitu vel accessu, quasi per pedem, sicuti nunc vulgo dicitur, tertio pedato. Cato Originum lib. I igitur tertio pedato bellum nobis facere. Idem in Dissuassione de feneratione tertio autem pedato item ex fenore discordia excrescebat.

321

PRAECLAVIVM, pars vestis quae ante clavum texitur. Afranius Omine

tertium diem praeclavium unum texere.

Idem Fratriis

mea nutrix, surge, si vis; profer purpuram.
praeclavium contextumst.

322

PROPAGES est series et adfixio continuo vel longe ducta. PAGES enim conpactio, unde CONPAGES et PROPAGARE genus, iuge, longe mittere. Pacuvius Antiopa

salvete, gemimi, mea propages sanguinis.

Ennius

nobis unde forent fructus vitaeque propagmen.

323

PRAEGRADAT, antevenit, dictum a gradu. | Pacuvius Atalanta

extremum intra camterem ipsum praegradat
Parthenopaeum.

324

PROMICARE, extendere et porro iacere; unde EMICARE. N<a>evius Agrypnuntibus

si quidem loqui vis,
non perdocere multa longe promicando, oratiost.

325

PRAEVIVS dictus est antecedens. Cicero Alcyonibus:

hunc genuit claris delapsus ab astris
praevius Aurorae, solis noctisque satelles.

326

DIGLADIARI dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorun lib. I Quid autem stomachatur Mnesarchus? Quid Antipater digladietur cum Carneade tot voluminibus? Idem tertio digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?

327

AEQVOR, ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II vocabulum accepisse confirmat quid tam planum videtur quam mare; e quo etiam aequor illud poetae vocant.

328

M<A>ENIANA ab inventore eorum Maenio dicta sunt, unde et columna Maenia. Cicero Academicorum lib. IIII interim ille, cum aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est.

329

NATRICES dicuntur angues natantes. Cicero Academicorum lib. IIII (sic enim vultis) tantam vim natricum viperarumque fecerit? Lucilius Satyrarum lib. II

si natibus natricem inpressit crassam et capitatam.

330

EXVLTARE dictum est exilire. Cicero Academicorum lib. III et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum | pisciculosque exultantes videmus. Vergilius Aeneidos lib. III

exultantque vada atque aestu miscentur harenae.

331

EXCORDES, CONCORDES, VE<CORDES> ex corde significantiam ducunt. Cicero Tusculanarum lib. I aut | unde, magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur: e quo excordes, vecordes, concordes dicuntur.

332

MANVM dicitur clarum, unde etiam mane post tenebras noctis diei pars prima; inde MATVTA, quae graece Λευϰοθέα. Nam inde volunt etiam deos MANES appellari, id est bonos ac prosperos, quod melior mors sapientioribus quam vita probetur. Cicero Tusculanarum lib. I Quid? Ino, Cadmi filia, nonne Λευϰοθέα nominata a Graecis, Matuta habetur a nostris? Inde INMANENS, non boni, ut saepe.

333

FODICARE est fodere, a fodiendo dictum. Cicero Tusculanarum lib.III non est enim in nostra potestate, fodicantibus eis rebus quas malas opinamur, dissimulatio vel oblivio.

334

POLITIONES, agrorum cultus diligentes; ut POLITA omnia dicimus exculta et ad nitorem deducta. Ennius Satyrarum lib. III

testes sunt
lati campi, quos gerit Africa terra politos.

Idem Annali lib. VIIII

rastros dentefabres capsit causa poliendi
agri.

Varro Quid mirum? Ex agri depolitionibus eiciuntur, hic in cenaculo polito recipiuntur.

335

PRAEFICAE dicebantur aput veteres quae adhiberi solent funeri, mercede conductae, ut et flerent et fortia facta laudarent. Plautus in Frivolaria

superaboque omnis argutando praeficas.

Idem Truculento

praefica,
quae alios conlaudare, eapse sese vero non potest.

Lucilius lib. XXII

mercede quae conductae flent alieno in funere,
praeficae multo et capillos scindunt et clamant magis.

Varro De vita populi Romani lib. IIII dein neniam cantari solitam ad tibias et fides eorumque ludistricas cursicassent haec mulier vocitata olim praefica usque ad Poenicum bellum.

336

PAREVCTATOI qui de pueritia veniunt ad pubertatem, a Graeco vocabulum sumptum. Lucilius lib. VIIII

unde pareutactoe, clamides ac barbula prima.

Idem XX

tuum ephebum quendam, quem vocant pareutacton.

Varro De compositione saturarum

pareutactae adsunt, mulier quae mulier, Venus, caput

337

PROLETARI dicti sunt plebei, qui nihil rei publicae exhibeant, sed tantum prolem sufficiant. Cato De tribunis militum expedito pauperem, plebeium atque proletarium. Cassius Hemina Annali lib. II | tunc Marcius pro consule primum proletarios armavit. Varro De vita populi Romani lib. I quibus erant pecuniae satis, locupletis, adsiduos; contrarios PROLETARIOS adsiduo neminem vindicem voluerunt [locupleti].

338

PROSAPIA est generis longitudo, dicta a prosupando aut proserendo. Cato Originum lib. I veteres prosapia. Et multa alia aput multos.

339

OPTIONES in cohortibus qui sint honesti gradus, ut OPTATOS, quod est electos, et ADOPTADOS, | quod adscitos, Varro De vita populi Romani lib. III existimat appellatos referentibus centurionibus et decurionibus adoptati in cohortes subibant, ut semper plenae essent legiones, a quo optiones in turmis decurionum et in cohortibus centurionum appellati.

II. INCIPIT DE HONESTIS ET NOVE VETERVM DICTIS PER LITTERAS

ID EST PER A LITTERAM

1

APVD, iuxta. Sisenna historiographus lib. IIII dum pristinum vinum apud ignem per sudorem corpore exhauserunt. M. Tullius De officiis cuius focum mirari solitus Cato; apud quem ille sedens Samnitum, quondam hostium, iam clientium suorum, munera repudiaverat. Et De oratore lib. II cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet.

2

APISCI, invenire. Sisenna historiographus lib. IIII itaque postero die legatos Iguvium redeuntis apiscitur.

3

ABSTEMIVS. <Varro abstemius> est, immo scit quo rete leporem teneat lupum non teneri. Apuleius in libro Ludicrorum

sed fuisti quondam Athenis parcus atque abstemius.

Lucilius Satyrarum lib. VI

† thaunomeno, inquit balba, sororem
lanificam dici, siccam atque abstemiam ubi audit.

Varro De vita populi Romani lib. I quantopere abstemias mulieres voluerint esse, vel ex uno exemplo | potest videri.

4

ADIPATVM veteres honeste pro pingui et suculento et opimo posuerunt. Cicero in Oratore adsciverunt suis artibus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus.

5

ADAMARE. Cicero Academicorum lib. II qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur ad eos, nec satis commendati multitudini possunt esse.

6

ADSTIPVLARI positum est adsentiri. Cicero in Academicis libro IIII falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus.

7

ADDICTVM est quasi devotum vel obnoxium. Cicero Tusculanarum lib. II qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt.

8

AQVILEX. Varro Quinquatribus | an hoc praestat Herophilus Diogeni, quod ille e ventre aquam mittit? At hoc te iactas? At hoc pacto utilior te Tuscus aquilex.

9

EQVIMENTVM positum est non aequamentum, quasi parem vicem, sed merces pro eo quod dicitur admissum. Varro Sexagesi an, si equam emisses quadripedem, ut meo asino Reatino admitteres, quantum poposcissem, dedisses equimenti?

10

AERIFICVM dictum quod fit ex aere. Varro Γνῶθι σεαυτόν

nihil sunt Musae Polyclis
vestrae quas aerifice duxti.

11

APLVDAS frumenti furfures dicunt rustici veteres. Hoc in antiquis invenitur, quorum in dubio est auctoritas, quamquam et Plautus in Astraba | fabula ita dixerit. Cuius incertum est an sit ea comoedia; atque ideo versus eosdem ponere supersedimus.

12

ADVLTERIONEM pro adultero Laberius Cophino quem si quis legere voluerit, ibi inveniet et fidem nostram sua diligentia adiuvabit.

13

ANTICIPARE posuerunt veteres praevenire, hoc est ante capere. Varro Bimarco

† ipse fistis † dicite labdae et vivos contemnite vivi;
anticipate atque addite calcar, stultos contemnite docti.

14

AVRIGATVR honeste positum pro moderatur ac regit. Varro Modio asse vinum, asse pulmentarium, secundas, quo natura aurigatur, non necessitudo.

15

ARCHITECTARI. Cicero De finibus bonorum et malorum lib. II an quod ita callidast, ut optime possit architectari voluptates?

16

AIAT quod est dicat. Cicero De finibus bonorum et malorum quasi ego id curem, quod ille aiat aut neget.

17

ANELLVS. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V nec tamen Epicuru<m> licet oblivisci, si cupiam; cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anellis habebant.

18

AMATIO. Plautus Rudente

nimis p<a>ene inepta atque odiosa eius amatio est.

19

ADESVM consumptum. Sisenna Historiarum lib. III isdem temporibus Aesernini, duplici fossa valloque | circumdati, frumento adeso quod ex areis in oppidum portatum est.

20

ADTENDERE pro intendere, cogitare. Cicero De oratore nihilne vobis in mentem venit quid praeterea | a Crasso requiratis? «Id me Hercules ipsum, inquit, adtendo».

21

ADCOMMODAT, adiungit, adplicat. Cicero De oratore lib. II Africano illi superiori, coronam sibi in convivio ad caput adcommodanti. Vergilius Aen. lib. II

laterique Argivum adcommodat ensem.

22

AVTVMNITAS pro autumno. Varro Serrano, πεϱὶ ἀϱχαιϱεσιῶν retinet viatorem meridie praetereuntem fontem, quod autumnitas in anni tetrachordo μέσην praeterierat. Idem Quinquatrubus

cape hanc caducam Liberi mollem dapem
de fronde Bromi<a> autumnitatis uvidam.

Neutro Varro Ephemeride navali

Etesiae diutius et uberius flarant et
autumnum ventosum fuerat.

23

ARITVDINEM pro ariditate. Varro Prometheo libero

humanae quandam gentem stirpis concoquit, frigus
calore atque umore aritudinem
miscet.

24

ABORIATVR pro abortet. Varro [pro] Gallo vel Fundanio, de admirandis rebus vinum, quod ibi natum sit in quodam loco, si praegnans biberit, fieri ut aboriatur.

25

ADVLESCENTIARIS. Varro Τὸ ἑπὶ τῇ φαϰῇ μύϱον εὐϰαιϱίας tu quidem ut facias censeo, quoniam tu quoque adhuc adulescentiaris.

26

ANCILLANTVR pro serviunt. Titinius | Proelia

verum enim dotibus deleniti ultro etiam uxoribus ancillantur.

Accius Meleagro

quam invita ancillans dicto oboedieris viri.

27

ABSONVM sine sono. Cicero De oratore sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni.

28

ALGV pro algore. Accius Andromeda

misera obvalla saxo, senio, p<a>edore alguque et fame.

Varro Ἔχω σε, [aut] πεϱὶ τύχης teges ruinam ne iacentem subdealbet algu danti frigore.

Lucilius

nantam algu atque nigrore maius

Lucretius lib. III

morbis alguque fameque.

29

AETATEM positum pro saepe aut diu. Plautus Asinaria

adeo ut aetatem ambo ambobus sint obnoxii.

Idem eadem

aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.

30

ALTILE non solum pingue, ab alendo, verum etiam opulentum. Plautus Cistellaria

prohibet divit<i>is maximis, dote altili atque opima.

31

ASSVLATIM, ut minutatim. Plautus Captivis

priusquam pulsando assulatim foribus exitium dabo.

Sueius Pullis

escam hic iure inops pullo da asscit illae simul
assulatim vis aias sumit cibum

Plautus Men<a>echmis

nisi dedolabo assulatim viscera.

32

ANXITVDO. Attius Eurysace

persuasit maeror, anxitudo, error, dolor.

Idem Armorum iudicio

ubi cura est, ibi anxitudo acerba, ibi cuncta
consiliorum, ratio et fortuna est.

Sic | M. Tullius De republica lib. II quartaque anxitudo, prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. Pacuvius Hermiona

tristitia atque animi intoleranda | anxitudine.

33

ALBITVDINEM pro albore. Plautus Trinummo

ubi habitet, item alterum ad ipsam capitis albitudinem.

34

ADHAESVM ab adhaerendo dixit Lucretius lib. III

nam neque pulveris interdum sentimus adhaesum.

Idem lib. IIII

tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum.

35

AMOLIMINI est recedite vel tollite. Terentius in Andria

proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.

Pacuvius Hermiona

non tu te e conspectu hinc amolire?

Idem Antiopa

nonne hinc vos propere stabulis amolimini?

Sisenna Histor. lib. IIII inpedimentum omne de cunctis itineribus amoliuntur.

36

ACRIMONIA est animi vivacitas. N<a>evius Lycurgo

ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.

Accius Neoptolemo

vim, ferociam, animum, atrocitatem, iram, acrimoniam.

37

ABIVGAT separat, alienat. Pacuvius Medo

«quae res te ab stabulis abiugat?» «certum est loqui».

38

ANGVSTITATEM. Accius Oenomao

saxum id facit angustitatem et sub eo saxo exuberans
scatebra fluviae radit rupem.

ANGVSTIATEM dictum pro angustia. Accius Alphesiboea

sed angustitatem inclusam ac saxis squalidam.

39

ADSESTRIX femininum est, ab eo quod est assessor. Afranius Fratriis

dimittit adsestricem, me ad sese vocat.

40

ATRI dies dicuntur quos nunc nefastos vel posteros vocant. Afranius Fratriis

Septembris heri calendae, hodie ater dies.

41

ADIVTAMINI pro adiutate. Pacuvius Chryse

adiutamini et defendite!

42

AERA numeri nota. Lucilius lib. XXVIIII

hoc est ratio? Perversa, aera summa e<s>t subducta inprobe.

43

APPETONES ab adpetendo dicti. Laberius in Virgine

alienum appetonibus
viae perditae, deverticula s<unt>.

44

ADVOCASSE pro vocasse. Lucilius lib. XXVIIII

amicos hodie cum inprobo illo audivimus
Lucilio advocasse.

45

ARMILLVM. Lucilius lib. XXVIII

hinc, ad me, hinc licet
anus russum ad armillum

46

ADVLESCENTVRIRE. Laberius

incipio adulescenturire et nescioquid nugarum facere.

47

AVXILIATVM ut subpetiatum. Lucretius lib. V

<ali>tu<u>m porro genus omne videmus
fidere et a pinnis tremulum petere auxiliatum.

48

ARDVM pro aridum. Lucilius lib. XXVII

ardum, miserinum atque infelix lignum sabucum vocat.

49

AVERRVNCARE, avertere. Lucilius lib. XXVI

Di monerint meliora! Amentiam averruncassint tuam!

Pacuvius Medo

possum ego istam capite cladem averruncassere.

M. Tullius De finibus bonorum et malorum di monerint meliora atque amentiam averruncassint meam!

50

APISCI, adipisci. Lucilius lib. XXVI

ut ego effugiam, quod te in primis cupere apisci intellego.

51

ACCEPSO, accipio. Pacuvius Teucro

haud sinam quidquam profari, prius quam accepso quod peto.

52

ADAVCTAVIT, auxit. Accius Aeneadis

quibus rem summam et patriam nostram quondam adauctavit pater.

53

ADAXINT adigant. Plautus Aulularia

utinam me divi adaxint ad suspendium!

54

ADFECTARE, afficere. Plautus Bacchidibus

tua flagitia aut damna aut dispoliabula,
quibus patrem et me teque amicosque omnis affectas tuos.

55

ADIVGARE, adiungere. Pacuvius Chryse

mater est terra: ea parit corpus animam aether adiugat.

Idem Iliona

blandam hortatricem adiugat
voluptatem.

56

AEDITVOR, id est aedem tueor. PomponiusAedituo

qui postquam tibi adpareo atque aedituor in templo <tuo>,
nec mortalis nec mortalium ullum in terra miseriust.

57

AETERNARE. Varro Rerum humanarum lib. II litterisque ac laudibus aeternare.

58

ALBICATVR, candidatur, exalbescit. Varro Cave canem

ubi rivus praecipitatur in nemore deorsum
rapitur atque offensus aliquo a scopulo lapidoso albicatur.

59

ABSCONDIT, pro abscondidit. Caecilius Exule

nam hic in tenebris intus sese abscondit.

Pomponius Maccis geminis

perii! Non puellula est. Nunc, quid abscondisti inter nates?

60

ATTIGAT, contingat. Turpilius Leucadia

«ne me attigat atque aufer
manum!» «Heia, quam ferocula est!»

Accius Epigonis

age age amolire, amitte, cave vestem attigas!

Plautus Bacchidibus

ne attigas puerum ista causa, quando fecit strenue.

61

AVGIFICAT, auget. Ennius Andromacha

quid fit? Seditio tabetne? An numeros augificat suos?

62

ATROX, crudum. Naevius Belli Poenici lib. III

simul atrocia porricerent extra ministratores.

63

ADQVO pro in quantum. Afranius Promo

ut scire possis adquo te expediat loqui.

Idem Privigno

ni tantum amarem talem tam merito patrem,
iratus essem, adquo, liceret.

64

ALTERNATIM per vices. Quadrigarius Annalibus lib. IIII item gaudium atque aegritudinem alternatim sequi.

65

APRICARI in aprico esse. Varro Mysteriis licet videre multos cotidie hieme in sole apricari.

66

ABSENTE NOBIS et PRAESENTE NOBIS pro praesentibus et absentibus nobis. Plautus Amphitryone

nec nobis praesente aliquis quisquam nisi servus.

Afranius Auctione

adest, si hac absente nobis venierit puer.

67

ANTIQVARI obsolefieri, et memoria tolli. M. Tullius De officiis lib. II perniciose enim Philippus in tribunatu, cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est <et> in eo vehementer se moderatum praebuit.

68

ADLECTAT, inlicit, delectat. M. Tullius De senectute ad quem fruendum non modo retardat, verum etiam invitat atque adlectat senectus.

69

ABVSA utendo vel in usum consumta. Plautus Asinaria

«ubi illa quae dedi ante?» «Abusa. Nam si ea durarent mihi,
mulier mitteretur ad te nec te quicquam poscerem».

70

ASSA voce, sola vice linguae tantummodo | aut vocis humanae non admixtis aliis musicis esse voluerunt. Varro De vita Populi Romani lib. II in conviviis pueri modesti | ut cantarent carmina antiqua, in quibus laudes erant maiorum, et assa voce et cum tibicine. Idem Cato vel de liberis educandis melos alterum in cantibus est bipertitum unum quod est in assa voce, alterum quod vocant organicon. ASSVM autem aestimandum est, ut in obsoniis, sine pigmento saporis alieni; quemadmodum merum dicitur solum.

71

ARCI. Varro De vita populi Romani lib. IIII eoque pecuniam magnam consumsisset, quod arci, quos summo opere fecerat, fessi pondere, diffracti celeriter corruissent.

72

ADMINICVLAVI positun pro adiuvi. Varro Cato vel de liberis educandis quod petisti, ut eius educationis fierem tibi socius, quoad potui, adminiculavi tuam voluntatem scribendo.

INCIPIT PER B LITTERAM

1

BAETERE, id est ire, Varro Τοῦ πατϱὸς τὸ παιδίον, πεϱὶ παιδοποιίας annos multos quod parere ea non poterat, mulierem foras baetere iussit.

Pacuvius Niptra

vos hinc defensum patriam in pugnam bitite.

Idem Medo

si resto, pergitur viam: si ire conor, prohibet baetere.

2

BELLIORES est meliores. Varro Testamento, πεϱὶ διαθηϰῶν venio nunc ad alterum genus testamenti quod dicitur φυσίϰον, in quo Graeci belliores quam Romani nostri.

3

BRVTVM dicitur hebes et obtusum. Lucretius lib. III

an contracta suis e partibus obbrutiscat.

Pacuvius Hermiona

et obnxium esse | aut brutum aut elinguem putes.

4

BVLGA est folliculus omnis, quam et CRVMINAM veteres appellarunt. Et est sacculus ad bracchium pendens. Lucilius Satyrarum lib. VI

cui neque iumentum est nec servus nec comes ullus:
bulgam et quidquid habet nummorum secum habet ipse;
cum bulga cenat, dormit, lavit; omnis in una
sunt homini bulga; bulga haec devincta lacerto est.

Varro Octogesi, πεϱὶ νομισμάτων in quo nobilius est Philippeum quod accipimus quam quod bibimus, cum alterum addamus in bulgam, alterum in vesicam.

Lucilius lib. XXVI

ita ut<i> quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus.

5

BACILLVM. M. Tullius De suppliciis denique proximus lictor Sextius, de quo saepe iam dixi, converso bacillo oculos misero tundere vehementissime coepit.

Afranius Omine

bacillum delicatum
corneolum poscit.

Cicero De finibus bonorum et maloram lib. II ut bacillum aliut est inflexum et incurvatum, aliud ita natum.

5

BACCHARI veteres non solum Bacchi numine furere dici voluerunt; verum et loca, in quibus sit debacchatum, BACCHATA dixerunt. Vergilius in Georgicorum lib. II

o ubi campi
Sperchiusque et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta!

Nam et quidquid vehementius conmovetur, BACCHARI voluerunt. Santra Nuntiis Bacchi<i>s

ita obpletum sono
furenter ab omni parte bacchatur nemus.

7

BLATERARE, confingere per mendacia. Afranius Augure

Quid est istuc? Te blaterare atque obloqui?

Idem Incendio

illud memento, | nequid in primis
blateres.

8

<BLANDITIES>. Caecilius <H>ymnide

sine blanditiae nihil agit
in amore inermus.

9

BOVNT dictum a boum mugitibus. Pacuvius Medo

clamore et sonitu colles resonantes bount.

Vergilius Georgicorum lib. III

reboant silvaeque et magnus Olympus.

Varro Parmenone

exeunt citi, strepunt, exeunt, bount.

10

BAIVLARE ferre. Plautus Asinaria

ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.

11

BIPENNIS manifestum est id dici quod ex utraque parte sit acutum; nam nonnulli gubernaculorum partes tenuiores ad hanc similitudinem PINNARIA vocant eleganter. [Et] Varro Marcipore

dehinc bipinnis ut levis passerculus.

Idem eodem

at nos caduci, naufragi, ut ciconiae,
quarum bipinnis fulminis plumas vapor
perussit, alte m<a>esti in terram cecidimus.

Idem Parmenone

ferens
ferream umero bipinnem securem.

12

BIVIRAS, quas usus viduas appellat. Varro Lege Maenia ad biviram venio cum vellem ostendere quid vellem, Metamelos, Inconstantiae filius, me reprehendit.

13

BOVINATORES quos nunc malitiosos et tergiversatores dicimus. Lucilius lib. XI

hic si tricosus, bovinatorque ore inprobus duro.

14

BVBVLCITARE. Varro Manio Autumedo meus quod aput Plotium rhetorem bubulcitaret, erili dolori non defuit. Plautus Mostellaria

decet me amare et te bubulcitarier.

15

BASIS. Varro Ὄνος λύϱας primum eam esse φυσιϰήν, quod siet ἔμφυτος, ut ipsa vox, basis eius.

16

BADIVS. Varro Ὄνος λύϱας

equi colore dispares item nati:
hic badius, iste gilvus, ille murinus.

17

BINVM MILIVM NVMERO, pro binis milibus. Sisenna Historiarum lib. III ad binum milium numero sauciis utrimque factis.

18

BALBE, obscure. Varro Rerum humanarum lib. XX praeterquam duobus in primis est scriptum spectare velit potius quam voluntatem balbe mandatam dicere magistratus.

19

BAIOLVM. Cicero De oratore lib. II remigem aliquem aut baiolum nobis oratorem descripseras.

20

BALBVTTIRE est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare. Cicero Academicorum lib. IIII plane, ut supra dixi, Stoicus perpauca balbutiens. Et Tusculanarum lib. V me quidem auctore etiam | Peripatetici veteresque Academici balbuttire aliquando desinant.

21

BVRA dicitur pars aratri posterior decurvata. Vergilius Georgicorum lib. I

continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim.

Varro De re rustica lib. I et saepe fracta bura relinquunt vomerem in arvo. [Hanc Vergilius in burim vocavit].

22

BLITEA, inutilis, a blito, herba nullius usus. Plautus Truculento

blitea et lutea est meretrix.

Laberius in Tusca

bipedem bliteam beluam.

23

BVCERIAS boum greges. Lucretius lib. II

lanigerae pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque greges.

24

BAVBARI, latrare, a canum voce. Lucretius lib.V

et cum deserti baubantur in aedibus.

25

BELLOSVM bellicosum. Caelius tantum bellum suscitare conari adversarios contra bellosum genus.

26

BVAS potionem positum parvulorum. Varro Cato vel de liberis educandis cum cibum ac potionem | buas ac pappas vocent et matrem mammam, patrem tatam. Lucilius lib. VIII cum vinulentas diceret, vinibuas designavit.

INCIPIT PER C LITTERAM

1

COMEST pro comedit. Varro Marcopoli, πεϱὶ ἀϱχῆς

natura humanis omnia sunt paria:
qui pote plus, urget, piscis ut saepe minutos
magnus comest, ut avis enicat accipiter.

Titinius Gemina

libram aiebant satis esse
ambobus farris. Intritae plus comest sola, uxor.

Idem Fullonibus

ego me mandatam meo viro male arbitror,
qui rem disperdit et meam dotem comest.

Afranius Aequalibus

iste, ut tu rem narras, bona comest hic quotidie.

Plautus Mostellaria

sine modo venire salvum, quem absentem comes.

Idem Trinummo

quod ecbibit, quod comest, quod facit sumti.

Pomponius Pistore

decipit vicinos: quod molendum conduxit, comest.

Novius Fullonibus feriatis

vortit se in omnis bestias, comest quidquid tetigit tantum.

Idem Agricola

edepol, paternam qui comest pecuniam.

Lucilius Satyrarum lib. IIII

conmanducatur totum conplexa comestque.

Et XXX

conficit ipse comestque.

M. Tullius in Hortensio se ad extremum pollicetur prolaturum, quae se ipsa comest, quod efficit dialecticorum ratio.

2

CVIA pro cuius. Lucilius lib. XXX

cuia opera Troginus calix per castra cluebat.

3

CONTOLLERE, contra tollere. Plautus Aulularia

contollam gradum.

4

CLARITVDO pro claritas. Sallustius in Iugurta cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. Sisenna Histor. lib. III quod fortasse an ex voluntate sua summa cum claritudine celeriter confecisset.

5

CONLVVIO, labes ex inmunditia. M. Tullius De senectute cumque ex hac turba et conluvione discedam!

6

CONMALAXARE est exercere ac maturefacere. Varro Flaxtabulis, πεϱὶ ἐπαϱχιῶν nec dolere ἀδιάφοϱον | esse, quod philosophia conmalaxarem ea πάθη neque irato mihi <h>abenas dedi umquam neque cupiditati non inposui frenos.

7

CETRAM. Varro Devictis, πεϱὶ φιλονιϰίας

quis rutundam facere cetram nequeat?

8

CORACEM nove positum pro corvo. Cicero De oratore III quare Coracem istum vestrum patiamur nos quidem pullos suos excludere.

9

CANITVDINEM pro canitie. Varro Aboriginibus, πεϱὶ ἀνθϱώπων φύσεως sed neque vetulus canterius quam novellus melior nec canitudini comes virtus.

10

CONDOCEFACERE. Cicero Tusculanarum lib. V nemo est enim quin eorum bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat ut ea, quae bona malave videantur, possit contemnere.

11

CONSCRIBILLAVI pro conscripsi. Varro Columna Herculis, πεϱὶ δόξης itaque eas inceravi <et conscribillavi> Herculis athlis. Idem Marcipore astrologi | non sunt, qui conscribillarunt pingentes caelum?

12

CONMICTILIS. Pomponius Praecone posteriore

si sciam quid velis, quasi servi comici, conmictilis.

13

CONTENTE, parce et continenter. Plautus Asinaria

quamquam illum mater arte contenteque habet.

14

CARIES est vetustas. Varro Cosmotoryne, πεϱὶ φθοϱᾶς ϰόσμου singulos lectos stratos ubi habuimus, amisimus propter cariem et tineam. Lucilius lib. XXX clauda una est pedibus cariosis mensula vino.

15

CHORTES sunt villarum intra maceriam spatia. Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων dum vixi, promisca res <me> mei<s> in cortibus pavit. Idem De re rustica lib. I nec minus, et a pabulo cum redierunt anseres, sues, porci, in chorte exteriore. Idem De vita populi Romani lib. I ad focum hieme ac frigoribus cenitabant; aestivo tempore in loco propatulo; rure in chorte; in urbe in tabulino, quod maenianum possumus intellegere tabulis fabricatum.

16

CVPAS. Varro Est modus matulae, πεϱὶ μέθης cupas vinarias sirpare noli, adde cyathum vini in uxorculae pocillum. Idem Sesqueulixe alteram viam deformasse Carneadem virtutis e cupis acris aceti.

17

COMEDIM pro comedam. Plautus Bacchidibus

quod dem scortis, quodque in lustris comedim,
congraecer, pater.

Cicero ad Varronem epistola Paeti set cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.

Pomponius | Prostibulo

Ego quaero quod edim, heis quaerunt quod cacent:
contrariumst.

18

<CONMEMORAMENTVM.> C<a>ecilius Plocio

Pudebat, credo, conmemoramentum stupri.

19

CONSPICILLVM, unde conspicere possis. Plautus Medico

in conspicillo
adservabam, pallium observabam.

20

[COLVMNAM] COLVSTRA, lac concretum in mammis.

Lucilius lib. VIII

Hiberam insulam fomento omnicolore colustra.

Laberius in Virgine

siquidem mea colustra fretus.

21

<CRETERRA. Naevius Lycurgo>

creterris ludere fecisset sumere aquam ex fonte

22

CONQVINISCERE et OQVINISCERE inclinari significat. Plautus Cistellaria

faciundum est puerile officium conquiniscam ad cistulam.

Idem Pseudolo

si conquiniscet istic, caveto simul.

23

COPI pro copioso. Plautus Pseudolo

atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore.

Turpilius Epiclero

Te quidem omnium, iam, pater, copem causarum facit.

Pacuvius Periboea

O multimodis varie dubium et prosperum copem diem!

24

CONLVTVLET significat dedecoret. Plautus Trinummo

haec famigeratio
te honestet, me conlutulet, si sine dote duxeris.

25

CONGENERAT est adiungit, adsociat. Accius Phinidis

quaeve ut Graio
tibi congenerat gentium aut generum adfinitas?

26

CETTE significat dicite vel date, ab eo quod cedo. Naevius Lycurgo

proinde huc Dryante regem prognatum patre,
Lycurgum cette!

Ennius in | Medea

salvete, optima corpora.
Cette manus vestras measque accipite.

Accius Melanippo

Oeneum aliquis cette in conspectum, aut nos, ubi est, ducite.
ad eum.

Pacuvius Atalanta

is vestrorum uter sit, cui signum datum est,
cette.

27

CVPPEDIA, cupiditas. Cicero Tusculanarum lib. IIII ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia.

28

CASTITVDINEM, pro castitate. Accius Phoenissis

ibi fas, ibi cunctam antiquam castitudinem.

29

COMITASSET pro concubuisset. Accius Erigona

Tum autem <A>egisthus si me eodem lecto comitasset patri!

30

CITVMA sunt proxima caelo milia. M. Tullius De republica lib. VI ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, cituma terris luce lucebat aliena. Et in lib. I quare, si placet, deduc orationem tuam de eo loco ad haec citeriora.

31

CLARET, clara est vel clareat. Turpilius Paedio

cuius adventu insula hodie claret Cypros.

Ennius Telamone

nam ita mihi Telamonis patris atque Aeaci et proavi Iovis
gratia ea est atque hoc lumen candidum claret mihi.

32

CASTERIA, locus ubi, cum navigatio conquiescit, remi et gubernacula conquiescunt. Plautus Asinaria

quin pol, si reposivi remum, sola ego in casteria
ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi.

33

COQVINATVM, ad coquendum. Plautus Aulularia

neque ego umquam, nisi hodie, ad Bacchas veni in baccanal coquinatum.

34

CVRIO, curiosus. Plautus Aulularia

volo scire ego ex te, qui sit agnus curio.

35

CVLCITA. Varro Quinquatribus quam in testudineo lecto culcita plumea in die dormire. Idem De | vita populi Romani lib. I qui primus uxorem ducebat, duabus culcitis ac duabus, tribus plagulis cum strasset.

36

CYTRVS. Varro Gerontodidascalo

in quibus Libyssa citrus fasce<i>s cingit fores.

37

C<A>ECVTTIVNT. Varro Gerontodidascalo utrum oculi mei caecuttiunt? An ego vidi servos in armis contra dominos?

38

CABALLVS. Lucilius lib. III

succussatoris, taetri tardique caballi.

Varro Parmenone

alius caballum arbori
ramo in humili adligatum relinquit.

Idem Sesqueulixe in castris permansi; inde caballum reduxi ad censorem.

39

CODA. Varro Ταφῇ Μενίππου sed ut canis sine coda.

40

CASNARES, edules. Varro Sexagesi vix ecfatus erat, cum more maiorum ultro casnares arripiunt, de ponte in Tiberim deturbant.

41

CRASSVM positum pro hebeti et stulto. Varro Sexagesi sensibus crassis Romuli non videmus quid fiat.

42

CANVM, vetus, anticum. Vergilius lib. I

cana Fides et Vesta.

Varro Eumenidibus

et ecce de inproviso ad nos accedit cana Veritas
Attices philosophiae alumna.

43

CISIVM, vehiculi biroti genus. M. Tullius Philipp. libro II delituit in quadam caupona atque ibi se occultans perpotum cisio domum venit.

44

CELERATIM, celeriter. Sisenna Historiarum lib.VI quo magis celeratim poterant, <in> insidiis suos disponit.

45

COPIANTVR, a copia, honeste positum, ut LIGNANTVR et PABVLANTVR et AQVANTVR. Caelius lib. I armis et magno commeatu et praeda ingenti copiantur. Vergilius Georgicorum lib. IV

sub moenibus urbis aquantur.

46

CONFVTARE est confundere vel conmiscere. Varro Manio

harum aedium
symmetria confutabat architectones.

Titinius Setina

Cocus magnum ahenum, quando fervit, paula confutat trua.

47

CONPLVRIES, frequenter. Cato Suasione in legem Popili Quod conpluries usu venit, omni tempore anteventum esse rem publicam reddimus. Idem Originum lib. IIII conpluries eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere. Plautus in Persa

«Quid?» «Metuis? Metuo hercle vero sensi ego conpluries».

48

COGNOMEN est eiusdem nominis. Afranius Divortio

letium genus,
cognationis morborum cognominis.

49

CLIPEAT. Pacuvius Hermiona

currum liquit, clamide contorta astu clipeat braccium.

Ita et GALEARE. Cinna in Epigrammatis

miseras audet galeare puellas.

50

CONVASARE dicitur furto omnia colligere. Terentius Phormione

aliquid convasassem atque hinc me co<n>icerem protinus in pedes.

51

CLVET, nominatur. Lucilius lib. XXX

cuia opera Troginus calix per castra cluebat.

Ennius | Ambracia

per gentes Asiae cluebat omnium miserrimus.

Pacuvius Iliona

istaec cluentur hospitum infidelissimae.

Varro Ὄνος λύϱας

Pacui discipulus dicor; porro is fuit <Enni>,
Ennius Musarum. Pompilius clueor.

52

CIBICIDAS. Lucilius lib. XXVII

viginti domi an triginta vel centum cibicidas alas.

53

CONTENTVRVM. Lucilius lib. XXVII

tu Lucilium
credis contenturum, cum me ruperint, summa omnia
fecerim?

54

<CIBARIVM>. Varro Cato vel de liberis educandis vel maxime illic didici et sitienti teriacam mulsum <et> esurienti panem cibarium siligineum et exercitato somnum suavem.

55

CANICAS veteres furfures esse voluerunt. Lucilius lib. XXVII

quanti vellet quam canicas apud te et Magonis manu.

56

CONCORDITAS pro concordia. Pacuvius Hermiona

concorditatem hospitio adiunctam perpetem
probitate conservetis.

57

CONMENTVM pro conmonitum. Plautus Amphitryone

fac iam Amphitryonem advenientem ab aedibus
ut abeat; quovis pacto fac conmentus sies.

58

CRIBRVM. Lucilius lib. XXVI

cribrum in cerniculum, lucernam in laterem, in telam licium.

59

CONTEMNIFICVM. Lucilius lib. XXVI

ego enim contemnificus fieri et fastidire Agamemnonis.

60

CORDI EST honeste dictum, animo sedet. Lucilius lib. XXVI

et quod tibi magno opere cordi est, mihi vehementer displicet.

Idemque

si
tibi | porro istaec res idcirco est cordi, quod re utilest.

61

CONGENVCLARE. Caelius Annali lib. VII ipse regis eminus equo ferit pectus advorsum, congenuclat percussus, deiecit dominum.

62

CAVSARI causam dicere vel defendere. Accius Medea

qui potis est refelli quisquam, ubi nullus est causandi locus?

Afranius Emancipato

videt ut facunde contra causaris patrem

Pacuvius Armorum iudicio

qui sese adfines esse ad causandum volunt,
de virtute is ego cernundi do potestatem
omnibus.

63

CELEBRESCAT. Accius Diomede

et qualis fuerit, fama celebrescat tua.

64

COEPERE, incipere. Caecilius Hypobolimaeo rastraria

«ere, obsecro hercle, desine!» «Mane, coepiam».

Plautus Men<a>echmis

neque ego insanio neque pugnas neque litis coepio.

Idem Truculento

dum habeat quod amet; ubi nihil habeat, alium quaestum coepiat.

65

CERTISCANT certa fiant. Pacuvius Chryse

a<t>que eccos, unde certiscent.

66

CELEBRE non solum frequens, sed etiam velox. Accius Aegistho

celebri gradu gressum adcelerasse docet.

67

CALLISCERVNT prout calluerunt. Cato De bello Carthaginiensi aures nobis calliscerunt ad iniurias.

68

COMMETARE, conmeare. Novius Bubulco cerdone

cum ad lupam nostram tam multi crebro conmetant lupi.

Afranius Virgine

«Quo tu conmetas?» «Vbi confixus desides?»

69

CONCALLVIT. M. Tullius Ad Atticum lib. IIII locus ille animi nostri, stomachus ubi habitat, olim concalluit. Et De deorum natura lib. III quorum, tamquam manus opere, sic animus usu concalluit.

70

CONCIERE, cum perturbatione conmovere. Accius Medea

nisi quas terrestris pontus strages conciet.

Afranius Deposito

di sunt irati tibi,
qui conciere cogites tantum mali.

Ennius *** <Pacuvius> Duloreste

extemplo <A>egist<>hi fidem
nuncupantes conciebunt populum.

71

CONGLOMERARE, involvere, superaddere. Ennius Thyeste

heu, mea fortuna, ut omnia in me conglomeras mala!

72

CONGERMANESCERE, coalescere, coniungi vel consociari. Quadrigarius Annal. facite exempla eorum, ut vos cum illis congermanescere sciatur. Varro Rerum humanarum lib. III postea cum his una rem publicam coniuncti ac congermanati tenuere.

73

CONLABELLA. Laberius Anna Peranna

Conlabella osculum.

74

CYMBALISSARE. Cassius Hemina lib. III mulier cantabat tibiis Phrygiis et altera cymbalissabat.

75

CONCINNARE, conficere vel colligere.

N<a>evius Belli Poenici lib. IIII

transit Melitam Romanus [exercitus], insulam integram
urit, populatur, vastat, rem hostium concinnat.

76

CATVLIRE, surire vel libidinari. Laberius in Lacu Averno

scinde una exoleto inpatienti catulientem lupam.

77

CADVCITER, praecipitanter. Varro Aethrione

aut frigidos nimbos aqua<i> caduciter ruentis
pertimuerunt aquatiles querquetulae natantes.

78

CVPIENTER, cupidissime. Accius Philocteta

cui potestas <si> detur, tua
cupienter malis membra discerpat suis.

Ennius Phoenice

Stultus qui cupida cupiens cupienter cupit.

79

CONMEMORARE, conmonefacere, in memoriam redducere. M. Tullius De senectute Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia quid quoque die dixerim, audierim, egerim conmemoro vesperi. Idem De finibus bonorum et malorum lib. V sed a te oportune facta mentio est. Studet enim meus audire Cicero, quaenam sit istius veteris quam conmemoras Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententiam.

80

CONIECT<VR>ARIVM, efficax, perfectum. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. IIII illud vero mihi me coniecturarium, sed in primis hebes illorum.

81

CONCVBIA nocte, primi somni. Sisenna Historiarum lib. IIII ipsi legati, concubia nocte oppido digressi, iam supra hostium munitionem succedunt.

82

CISTAS. Sisenna Histor. lib. IIII cistasque, quae erant legum ferendarum gratia paratae, deiecerant.

83

CENTONES et CILICIA. Sisenna Historiarum lib. IIII puppes aceto madefactis centonibus integuntur, quos supra perpetua classi suspensa cilicia obtenduntur.

84

CREBRITVDINEM, pro crebritatem, Sisenna Histor. lib. IIII nam clandestina crebritudine transigi, aput notos cogitata dici decet, non explanari.

85

CAEMENTA, lapides non magni modi, quibus aedificia consurgunt. Sisenna Histor. lib. IIII formidine oppressus, quod humilem caementis instructum oppidi murum sciebat. Varro Bimarco non te pudet, Mani, cum domi tuae vides conmilitonum tuorum cohortis servis tuis ministrare caementa?

86

CIS positum pro citra. Sallustius cis Rhenum atque inter mare nostrum et Oceanum, nisi qua paludibus invia fuit, perdomita. Varro Rhetoticorum *** <Rerum Humanarum> lib. XX eo die cis Tiberim redeundum est, quod de caelo auspicari ius nemini sit praeter magistratum.

87

QVADRIFARIAM. Varro Rhetoticorum *** <Rerum Humanarum> lib. XX et ea quae ad mortalis pertinent quadrifariam dispertierim: in homines, in loca, in tempora, in res.

88

CONCALFACERE, exercitare vel incendere vel hortari. Cicero De deorum natura *** <De oratore> lib. II et ait idem, cum brachium concalfecerit, tum se solere pugnare. Idem Ad Pansam lib. III nos Ventidianis rumoribus calfacimur.

89

CAVILLANTVR, ut iocantur. Cicero De oratore lib. III cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis.

90

CATVS pro sapiente. Cicero Tusculanarum lib.II sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum.

91

CONTRAHI dictum est honeste quadam tristitia laborare et sollicitudine aut maerore. Cicero Tusculanarum lib. III hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens; morsus tamen et contractiunculae quaedam animi relinquentur. | Et lib. IIII itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.

92

CICVRES. Cicero Tusculanarum lib. V partim solivagas, partim congregates; inmanes alias, quasdam autem cicures, nonnullas abditas terraque tectas.

93

CVIAS, unde. Cicero Tusculanarum lib. V Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, mundanum, inquit.

94

CIBARIVM, quod nunc aut de pane sordido aut de alio indigno dicatur. Varro Mod<i>o in cubiculo dormire mallem scilicet potus vinum meum cibarium, quam ego dominus cubarem. Idem Ὄνος λύϱας tuus autem ipse frater cibarius fuit Aristoxenus. Cicero Tusculanarum lib. V cui cum peregrinanti Aegypto, comitibus non secutis, cibarius in casa panis datus esset, nihil visum illo pane iucundius.

95

COMEDONES, ab edendo. Varro Modio putat fore hoc, quod nunc comedonibus venit usu, quibus nota voluptate cum edunt dumtaxat gula gaudet.

96

CAVLEM, vitis robur. Varro De re rustica lib. I [quem dicimus caulem, ut Vergilius lib. XII puberibus caulem foliis] e sarmento caules qui nati sunt, de iis, qui plurimum valent, primum ac secundum, nonnumquam etiam tertium, relinquere, reliquos decerpere.

97

CONTINVARI, convenire, concurrere. Sisenna Historianun lib. VI Marius ostio Liris evehitur adque Aenariam suos continuatur.

98

CINEFACTVM, in cinerem dissolutum figuratio, | ut TEPEFACTVM et LABEFACTVM. Lucretius lib. III

at nos horrifico cinefactum te prope busto.

99

COXENDICES, coxas. Lucilius

caput collo
sustentatur, truncus sustinetur a coxendicibus.

Varro De re rustica lib. I lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus.

100

CONDITANEVM, quod condi vel condiri potest, recte dici Varro De re rustica lib. I in agro crasso et calido oleam conditaneam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, puseam, Sergianam, albicerem, Colmineam.

101

CENATVS, ut PRANSVS, ut POTVS, ut LOTVS, id est confecta cena. Varro De vita populi Romani lib. III ut eius convivium, qui triumpharet in Capitolio, videretur esse proprium, ut ipse potius domum redduceretur cenatus aconvivio.

102

CIRROS. Varro Cato vel de liberis educandis itaque Ambraciae primum capillum puerilem demtum, item cirros, ad Apollinem ponere solent.

103

CATELLOS. Varro Cato vel de liberis educandis quare meliusculae consuetudinis puerilis illorum, qui suis catellis ministrant quod edint.

INCIPIT PER D LITTERAM

1

DEXTIMA pro dextra. Varro Πεϱὶ αἰϱέσεων porro inde ab unoquoque compito ternae viae oriuntur, e quibus singulae extumae exitum ac τέλος habent proprium. A primo compito dextimam viam munit Epicurus.

2

DESVEVI illum, pro desuefeci illum, id est consuetudinem ei abstuli. Titinius Gemina

Parasitos amovi, lenonem aedibus absterrui,
desuevi, ne quo ad cenam iret extra consilium meum.

3

DAPALIS cena est amplis dapibus plena. Titinius Varo

toto fit in foco
de lignis mi dapalis cena.

4

DIVITANT pro divitis faciunt. Accius Astyanacte

nihil credo auguribus, qui auris verbis divitant
alienas, suas ut auro locupletent domos.

Turpilius Thrasyleone

di me divitant.

5

DESQVAMAT, squamis expoliat. Plautus Aulularia

Dromo, desquama piscis. Tu, Machaerio,
gongrum, murenam exdorsua, quantum potes.

Lucilius Satyrarum lib. VII

Rador, subvellor, desquamor, pumicor, ornor,
expilor, pingor.

6

DEARTVARE est quasi per artus concidere. Plautus Captivis

tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser.

Idem in eadem

deartuasti dilaceravisti atque opes.
confecisti.

7

DEMOLIRI, deruere. Sallustius Historiarum lib. IIII Pluteos rescindit ac munitiones demolitur locoque summo potitur.

8

DIVIDOS, id est separatos. Accius Andromeda

nosque ut seorsum dividos leto offeres.

9

DISPVLVERARE est dissolvere. N<a>evius Gymnastico

Saxa, silvas, lapides, montes dissicis, dispulveras.

10

DIFFERITAS pro differentia. Lucretius lib. IIII

tantaque in his rebus distantia differitasque.

11

DEBILO, debilis. Ennius lib. VIIII

debilo homo.

12

DOMV<I>TIONEM. Pacuvius Hermiona

nam solus Danais hic domu<i>tionem dedit.

Lucilius lib. XXVI

Domu<i>tionis cupidi imperium regis paene inminuimus.

13

DISSIGNARE, cum nota et ignominia aliquid facere. Terentius Adelphis

illa quae ante facta sunt
omitto: modo quid dissignavit?

14

DEBLATERARE, obloqui, confingere. Lucilius lib. XXX

Deblaterant, blennus bonus rusticus concinit una.

15

DELETILE, non quod deleatur, sed quod deleat. Varro Modio

si displicebit tam tibi latum mare
† partis quantum † spungeam deletilem.

16

DATATIM, id est invicem dando. Plautus Curculione

tum isti, qui ludunt servi scurrarum datatim in via.

Afranius Omine

datatim uxorem ut ludas.

Pomponius Adelphis

quod ille dicit, cum datatim in lecto tecum lusi.

Novius Exodio

in molis
non ludunt raptim pila datatim morso.

17

DIVIDIA est taedium. Accius Armorum iudicio

huius me dividia cogit plus quam est par loqui.

Turpilius Epiclero

sperabam consilia nostra dividiae tibi,
cum aetas accesset, non fore.

18

DVLCITAS, DVLCITVDO, pro dulcedo. Accius Tereo

O suavem linguae sonitum! O dulcitas
conspirantum animae!

Caecilius Syracusiis

tanta hinc invasit in cor Davi dulcitas.

Cicero De [deorum natura] <Oratore> lib. III quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus conmovetur.

19

DISCORDITAS pro discordia. Pacuvius | Hermiona

quantamque ex discorditate cladem inportem familiae.

20

DELETIO. Lucilius lib. XXVIIII

deletionem nostri ad unum exercitus.

21

DEPECVLASSERE ac DEARGENTASSERE et DECALAVTICARE. | Lucilius lib. XXVI

depeculassere aliqua sperans me ac deargentassere,
decalauticare, eburno speculo despeculassere.

22

DIFFLARE est flatu disturbare. Plautus

cuius tu legiones difflavisti spiritu.

Lucilius lib. XXVI

pars difflatur vento, pars autem obrigescit frigore.

23

DANVNT, dant. Pacuvius Iliona

di me etsi perdunt, tamen esse adiutam expetunt,
quom, priusquam intereo, spatium ulciscendi danunt.

Plautus Pseudolo

cui servitutem di danunt lenoniam.

Naevius Belli Poenici lib. IIII

eam carnem victoribus danunt.

Caecilius Plocio

Patiere quod dant, quando optata non danunt.

24

DEAMARE, vehementius amare. Afranius Vopisco

voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa.
qui de te et de illa pessime, quam deamas, promerere.

25

DECOLLARE, ex collo deponere. Caecilius Notho Nicasioni

habes, vide, tibi tradidi, in tuo collo est: decolles cave.

26

DEGVLASSE est gulae dedisse. Afranius Brundisinis

immo iam dudum occubuisse, degulasse oportuit.

27

DELECTARE, inlicere, adtrahere. Ennius Thyeste

set me Apollo ipse delectat, ductat Delphicus.

Quadrigarius Annalium lib. III Fabius | de nocte coepit hostibus castra simulare obpugnare, eum hostem delectare, dum collega id caperet quod captabat.

28

DELICA, explana, indica. Accius Achille

qua re alia ex crimine inimicorum effugere possis, delica.

Caecilius Obolostate

immo vero haec ante solitus sum: res delicat.

Titinius [libro] Quinto

Quid istuc est? Aut <quid> istic sibi vult sermo? Mater, delica.

29

DEVORARE, absumere, eripere. Accius Aeneadis

patrio exemplo et me dicabo atque animam devoro hostibus.

30

DIGNET, dignos putet. Pacuvius Iliona

quis deos infernos, quibus caelestis, dignet decorare hostiis?

31

DEBILITER, debilitate. Pacuvius

Miseret me, lacrimis lingua debiliter stupet.

32

DEMAGIS, valde magis. Lucilius lib. XVI

rex Cotus ille duo <ho>s ventos, Austrum atque Aquilonem,
novisse aiebat <se> solos demagis; istos
ex nimbo Austellos nec nosse nec esse putare.

33

DIV pro die, unde et INTERDIV dicitur. Titinius Fullonibus

Nec noctu nec diu licet fullonibus quiescant.

Plautus [Mercatore]

noctuque et diu ut viro subdola sis.

Idem in Aulularia

nec noctu nec diu quietus umquam eram; nunc dormiam.

34

DVBITATIM, dubitanter. Caelius Annalis lib. III imperator conclamat de medio, velitatus a sinistro cornu removeantur, Gallis non dubitatim inmittantur. Sisenna Historiarum lib. IIII quod hostem non dubitatirn cum pluteis ac scalis iter | facere cernebat.

35

DISCEDERE, hiare, dividi, distendi. M. Tullius De officiis lib. III hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui cum terra, discessisset magnis quibusdam imbribus. Sisenna Historiarum lib. IIII armati, dextera ducti, <magis> magisque in latitudinem discedunt.

36

DELEGARI veteres discedere posuerunt vel dispertiri.

Plautus Amphitryone

cui favitores delegatos viderint.

37

DEPSERE a graeco magis significantiam vel originem trahit. Homerus Odyssia

δεψήσας ϰηϱὸν μελιηδέα

Varro Mysteriis sed tibi fortasse alius molit et depsit.

38

DOLITVM, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum. Varro Agathone

numnam caelatus in manu dextra scyphus,
c<a>elo dolitus, artem ostentat Mentoris?

Cicero DOLATVM Academicorum lib. IIII non enim est e saxo <s>cul<p>tus aut e robore dolatus.

39

DENTHARPAGAS, quas Graeci ὀδοντάγϱας vocant, Latine voluit appellari Varro Quinquatribus

hic bipensiles
forcipes, dentharpagae.

40

DESCOBINATIS, sauciis et abrasis et desectis. Varro Meleagris sin autem delectationis causa venamini, quanto satius est salvis cruribus in circo spectare quam his descobinatis in silva cursare.

41

DESVBVLARE, perfodere. Varro Sesqueulixe unam enim viam Zenona moenisse duce virtute; hanc esse nobilem; alteram Carneadem desubulasse, bona corporis secutum.

42

DORMITIO. Varro Sexagesi

O stulta nostri pectoris dormitio
vigilabilis.

Et alio loco Idem Quid mihi somno, si dormitio tollitur?

43

DISSENTANEVM, discors et dissentiens, ut consentaneum contra. Nigidius eum locum facit dissentaneum.

44

DECIDVA quae decidant, ut OCCIDVA quae occidant. Laberius

in autumno ubi caput a folis decidua folia pandit.

45

DVOVICESIMO, ita ut DVODECIMO. Varro Humanarum rerum lib. XVI mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI. Cato in IIII Originum deinde duovicesimo anno post dimissum bellum, quod quattuor et viginti annos fuit, Carthaginienses sextum de foedere decessere.

46

DIVRNARE, honestum verbum pro diu vivere, ut aput veterem prudentem auctoritatis incognitae neque optumum quemquam in suos solent diurnare.

47

DVRITVDO pro duritia. Cato in Veturium qui illius, inquit, inpudentiam [qui] norat et duritudinem.

48

DELICIAM numero singulari, quod aut rarum est aut singulare. Plautus

mea voluptas, mea delicia.

49

DIRITAS. M. Tullius De senectute in altero diritas.

50

DERISISSIMVM. Varro Bimarco

scena quem senem Latina vidit derisissimum.

51

DIIS, diutinis ac iugibus. Varro Ὄνος λύϱας

quam mobilem divum lyram sol harmoge
quadam gubernans motibus diis veget.

52

DICTERIA. Varro Ὄνος λύϱας

neque ort<h>opsalticum adtulit psalterium,
quibus sonant in Graecia dicteria.

53

DISPALARE est separare. Sisenna Historiarum lib. III dispalati ab signis, digressi omnes ac dissipati. Idem tanto plures passim dispalantur.

54

DILORICARE dictum est scindere. Cicero De oratore lib. II qui in causa peroranda non dubitavit excitarereum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatricem adversam senis imperatoris ostendere?

55

DIVITIOR. Cicero De oratore lib. III inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambos.

56

DETVRBARE, deicere, demovere. Sallustius lib. II Moenibus deturbat. Vergilius lib. V

puppi deturbat ab alta.

Et lib. VI

inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat.

57

DIVIDAE, ut dissensiones. Accius Phoenissis

ne horum dividae et discordiae
dissipent et disturbent tantas et tam opimas civium
divitias.

58

DEINTEGRARE, deminuere. DEIVGARE, deiungere, separare, dissociare. DENASCI, decrescere. Caecilius

nomen verginis,
nisi mirum est, deintegravit.

Pacuvius Chryse

perque nostram egregiam unanimitatem, quam memoria
deiugat.

Cassius Hemina lib. II Annali quae nata sunt, ea omnia denasci aiunt.

INCIPIT PER E LITTERAM

1

ELVRESCAT. Varro Prometheo libero

atque exsanguibus
dolore elurescat colos.

2

EVALLARO dictum excludam et quasi extra vallum mittam. Titinius Prilia

qua ego hodie extorrem
hanc domo faciam, pilatricem palli evallavero pulchre.

Varro Epitaphionibus, πεϱὶ τάφων

donec foras nos intus evallaverunt.

3

EXCANTARE significat excludere. Plautus Bacchidibus

nam, credo, cuivis excantare
cor potest.

Lucilius Satyrarum lib. II

qua ego nunc Aemilio prae
canto atque exigo et excanto.

Varro Eumenidibus ubi vident se cantando ex ara excantare non posse, deripere incipiunt.

4

EXTVNDERE est extorquere vel invenire. Afranius Epistula

itaque adeo extundo, ex officio: datur mihi
custodiendus.

Vergilius Georgicon lib. I

ut varias usus meditando extunderet artis
paulatim.

5

EXCVLPERE est extorquere. Plautus Cistellaria

in quaestione! Vix exculpsi ut diceret.

Lucilius Satyrarum lib. II

nunc <in> nomen iam qu<a>e ex testibus ipse rogando
exculpo, haec dicam.

Idem VII

esuriente leoni ex ore exculpere praedam.

6

E REGIONE positum est ex adverso. Cicero Academicorum lib. IIII nec ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, in contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent ad nostra vestigia?

7

EXORBEBO pro exsorbeam. Plautus Epidico

iam ego me convortam in hirudines atque horum
exorbebo sanguinem.

Turpilius Leucadia

iam ego istam tibi tristitiam exorbebo.

8

EGVRGITEM exauriam significat. Plautus Epidico

atque <argentum> egurgitem domo prorsum?

9

EXPAPILLATO brachio, quasi usque ad papillam renudato. Plautus Milite glorioso

id conexum in umero l<a>evo, expapillato brachio.

10

EXOS dicitur sine ossa. Lucretius lib. III

exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus?

11

EXTRARIVM, quasi alienum. Afranius Suspecta

ut me esse in hac re ducat abs te extrarium.

12

ERRABVNDVS pro errans. Vergilius

si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia.

13

EXCANDESCENTIA. Cicero Tusculanarum lib. IIII lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitiae, discordia. Idem in eodem excandescentia autem est ira nascens et sine modo exsistens.

14

EMVNGERE, sine labore tollere. Terentius Phormione

emunxi argento senem.

15

EFFVTIRE, cum mendacio dicere. Terentius Phormione

vos forte inprudentes
effutiretis.

Cicero Tusculanarum lib. V nec haec sic agit ut ex tempore quasi effutire videatur. Lucretius

multa licet simili ratione effutiatore.

16

ELEVIT, maculavit. Lucilius lib. XXVI

si hic vestimenta elevit luto,
ab eo risum magnum inprudens ac cachinnum subicit.

17

ELVVIEM, purgationem. Lucilius lib. XXVI

Vt <si> eluviem facere per ventrem velis.

18

EXPONERE pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II frangere avaritiam, scelera poenire, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.

19

EXPETVNT pro volunt. Pacuvius Iliona

di me etsi perdunt, tamen esse adiutam expetunt,
cum priusquam intereo spatium ulciscendi danunt.

20

EXPALPARE, elicere. Plautus Poenulo

Quid faciam? Exora, blandire, expalpa.

Pomponius Collegio

si quid expalpare possim ab illo.

Plautus Vidularia

nunc servus argentum a patre expalpabitur.

21

EXPERGO pro expergefacio. Accius Antigona

heus, vigiles, properate, expergite
pectora tarda sopore, exsurgite!

Santra Nuntiis Bacchiis

extemplo excita evadit quie
genetrix et omnis vocis expergit sono.

22

EXTRABVNT pro exibunt. Afranius Auctione

simul limen intrabo, illi extrabunt ilico.

23

EFFLICTIM, vehementer. Plautus Poenulo

earum hic adulescens alteram efflictim perit.

Pomponius Dotata

Scio pol te illam amare efflictim.

Laberius Belonistria

domina nostra privignum suum
amat efflictim.

24

EXPVLSIM, dictum a frequenti pulsu. Varro † Serapi † recte purgatum scito, quom videbis Romae in foro ante lanienas pueros pila expulsim ludere. Nigidius Conmentariorum lib. XX cuiusmodi genus adverbiorum, a verbis motus quae veniunt, ut EXPVLSIM, CVRSIM.

25

ELVVIO, corruptus et morbiferi operis tractus. | M. Tullius De officiis lib. II qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiae, vastitatis.

26

EXHIBERI, inferri. M. Tullius De officiis lib. III quod cum audivisset adulescens filius negotium exhiberi patri.

27

ECVLEOS diminutivum ab equis M. Tullius in Hortensio dici voluit ut igitur domitores equorum non verbera solum adhibent ad domandum, sed cibum etiam saepe subtrahunt, <ut> fame debilitetur eculeorum nimis effrenata vis. Varro Eumenidibus | neque furentem eculeum † damacrianum † insanus equiso ex hibus morbi fluctibus educat umquam. Pomponius Decuma fullonis

ubi insilui in coleatum eculeum, ibi tolutim tortor.

28

EMANCVPATVM, subnixum, deditum. M. Tullius De senectute ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur.

29

EXIVRARE ut DEIVRARE, id est valde iurare, ut DEAMARA. Plautus Amphitryone

exiuravisti te mihi dixe per iocum.

30

EXORNARE, ornare, ut EXTRVERE, instruere. Plautus in Aulularia

repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?

Vergilius Aeneidos lib. IIII

pulcramque uxorius urbem
extruis?

Cicero Tusculanarum lib. II modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamur philosophia?

31

EQVISO pro equite. Varro Trihodite tripylio, πεϱὶ ἀϱετῆς ϰτήσεως | nam ut ecus, qui ad vehendum est natus, tamen hic traditur magistro, ut equiso doceat tolutim. Idem Marcipore quam nautici | equisones per viam aquam ducerent loro. Idem Eumenidibus neque furentem eculeum † damacri<a>num † insanus equiso ex hibus morbi fluctibus educet umquam.

32

EVNVCHARE. Varro Lege Maenia si qui patriam maiorem parentem, extinguit, in eo est culpa; quod facit pro sua parte is qui se eunuchat aut aliqui † liberos producit.

33

EQVILAM. Varro Lege Maenia nemo est tam neglegens, quin summa diligentia eligat asinum, qui suam saliat equilam.

34

ESVRIGO. Varro Ταφῇ Μενίππον ubi lubet, ire licet accubitum accedo strenuo sussilimus, quod esurigo findebat costas.

35

ERICIVM. Varro Sexagesi se circumspexe atque invenisse <se>, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis calva, esse factum ericium e pilis albis cum proboscide.

36

ELVCIFICARE, dictum a luce. Laberius

sic ego fulgentis splendorem pecuniae
volo elucificare exitum aetatis meae.

37

EXIGOR pro a me exigitur. Caecilius Aeschino

ego illud minus nihilo exigor portorium.

38

EDVLCARE pro dulcius facere. Ma[t]tius

quapropter edulcare convenit vitam
curasque acerbas sensibus gubernasse.

39

EQVITEM pro equo. Vergilius Georgicorum lib.III

atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.

Ennius Annali lib. VII

an non quadrupedes equites.

EQVITARE quoque Lucilius ecum dicit, cum sit hominis ecum insidentis

quis hunc | currere ecum nos atque equitare videmus,
his equitat curritque oculis.

40

EXEQVIANTVR, ab exequiis, ut CONVIVANTVR et EPVLANTVR. Varro Bimarco

ipsum propter vix liberti semiatrati exequiantur.

41

EXEDRA. M. Tullius De [officio et De] finibus bonorum et malorum lib. V sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. Et De oratore lib. III tunc dedita opera quiescentibus aliis in eam [iam] exhedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset.

42

ERGO positum pro ea causa. Vergilius Aeneidos lib. VI

Illius ergo
venimus et magnos Erebi trasnavimus amnis.

Sisenna Historiarum lib. IIII milites, ut lex Calpurnia concesserat, virtutis ergo civitate donari.

43

ENIXIM pro enixe. Sisenna Historiarum lib. IIII ego illos malos et audaces semper enixim contra fortunas atque honores huius ordinis omnia fecisse ac dixisse sentio.

44

EXINANITA Sisenna Historiarum lib. IIII denique exinanitis castris Romani, qui clauso se loco potuerant expedire.

45

EXANCLARE est perpeti vel superare. Cicero Academicorum lib. IIII credoque Clitomac<h>o ita scribenti, ut Herculi quendam laborem exanclatum. Et Tusculanarum lib. I quod, cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum.

46

EVGIVM media pars inter naturalia muliebria. Lucilius [in Epodis]

Hymnis, sine eugio,
ac destina.

Laberius in Centonario

quare tam arduum
ascendas? An concupiisti eugium scindere?

47

EXOTICVM, adventicium a Graeco. Plautus Mostellaria

non omnes possunt olere unguenta exotica.

48

EBRIVLARE, ebrium facere, et EBRIACVS, ebrius. Laberius in <He>th<a>era

Ebriulati mentem hilaria arripuit.

Idem in Aulularia

Homo ebriacus somno sanari solet.

49

EXFVNDARE, a fundo evertere. Coelius Antipater lib. VII Res publica amisso, exfundato pulcherrimo oppido.

50

EXTERNAVIT ut consternavit, id est dementem fecit. Catullus

a misera adsiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas.

51

EXCISATVM, laniatum, vulneratum. Plautus Cistellaria

capillo scisso atque excissatis auribus.

52

EDVSAM et POTINAM deas praesides vult haberi puerorum Varro Cato vel de liberis educandis cum primo cibo et potione initiarent pueros, sacrificabantur ab edulibus Edusae, a potione Potinae nutrici.

53

ESCVLENTVM et ESCARIVM, ab escis et ab edendo dictum. Varro Cato vel de liberis educandis fortuna se illos, non natura praestare, siquid his datum sit esculentum. Plautus Men<a>echmis

ea enim fere lenta vincla sunt <e>scaria.

54

EPHIPPIVM, tegumen equi ad mollem vecturam paratum. Varro Cato vel de liberis educandis mihi puero modica una fuit tunica, et toga, sine fasceis calciamenta, ecus sine ephippio, balneum non cotidianum, alveus rarus.

INCIPIT PER F LITTERAM

1

FAMVLANTVR pro serviunt. M. Tullius De republica lib. III est enim genus iniust<a>e servitutis, cum hi sunt alterius qui sui possunt esse; cum autem hi famulantur. Et De officiis lib. III quam miser virtutis famulatus et servientis voluptati!

2

FIRMITVDO pro firmitas. Plautus Asinaria

si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus.

M. Tullius De republica lib. I habent aequabilitatem quandam, qua carere diutius vix possunt liberi deinde firmitudinem.

3

FORTVNARE est prosperare et omnibus bonis augere. Plautus Trinummo

di fortunabunt vostra consilia.

M. Tullius Ad Curionem tibi patrimonium di fortunent! Afranius Emancipato

deos ego omnis, ut fortunassint, precor.

4

FALLAM pro fallaciam. Novius Decuma

is me non vocabit; ob eam rem hanc feci fallam

5

FICITATEM dictum ut OLIVITATEM, id est fructus fici. Novius Ficitore

omnes capiunt ficitatem; mers est sine molestia.

6

FIMBRIAE sunt omnis extremitas. <Naevius Lycurgo ***>

7

<FLORA>. Naevius Lycurgo

ut videam Vulcani opera haec flammis fieri flora.

8

FAMVLITAS est servitus. Accius Andromeda

nam postquam parvos vos oppressit famulitas.

Pacuvius Atalanta

quas familitas, vis, egestas, fama, formido, pudor.

9

FIDELITATEM, id est fidem. Accius Myrmidonibus

nolo equidem: sed tu huic, quem scis quali in te siet
fidelitate, ob fidam naturam | viri
ignosce.

Afranius Vopisco

id est intus actum; peri<i>t opera nimirum meae
ex animo fidelitatis.

10

FALSVM HABVIT pro fefellit. Sallustius in Iugurta neque ea res me falsum habuit.

11

FAMVL, famulus. Ennius lib. VIIII

mortalem summum Fortuna repente
reddidit, † summo regno famul † ut † optimus esset

12

FLACCET, languet, deficit. Lucilius lib. VII

hic est Macedo, si Agrion longius flaccet.

Accius Achille

an sceptra iam flaccent? Ferat.

Afranius Divortio

Disperii, perturbata sum, iam flaccet fortitudo.

Ennius Thyeste

sin flaccebunt condiciones, repudiato et reddito.

13

FVLGORIVIT, fulgorem fecit vel fulmine afflavit. N<a>evius Danae

suo sonitu claro fulgorivit Iupiter.

Lucilius lib. XXVI

lucorum exauctorem Albanum et fulguritarum arborum.

14

FRIGET, frigidum est. Vergilius lib. VI

corpusque lavant frigentis et ungunt.

Terentius Phorm.

abi, tange: si non totus friget, me enica.

15

FAVITOREM. Lucilius lib. XXVIIII

favitorem tibi me, amicum, amatorem putes.

16

FOLLICVLVM Lucilius posuit pro corpore lib. XXVI

Ego, si qui sum et quo folliculo nunc sum indutus, non queo.

17

FLIGI, adfligi. Livius Aegist<h>o

ipsus se in terram saucius fligit cadens.

Accius Epinausimache

nec perdolescit fligi socios, morte campos contegi.

Idem Aegist<h>o

Heu!
Cuiatis stirpem
funditus fligi studet!

18

FRAGESCERE, frangi. Accius Aegist<h>o

neque fera hominum pectora
fragescunt, donec vim persenserint imperi.

Idem Eurysace

numquam erit tam inmanis, cum mea opera extinctum sciat,
qui<n> fragescat.

19

FVAM, sim vel fiam. Pacuvius Duloreste

responsa explanat: mandat ne matri fuat
cognoscendi umquam aut contuendi copia.

Titinius Fullonia

Peri<i> hercle vero: Tiberi, nunc tecum obsecro,
ut mihi subvenias, ne ego maialis fuam.

Livius Hermiona

obsecro te, Anciale, matri ne quid tuae advorsus fuas.

Afranius Promo

cave ne pendeas,
si fuas in quaestione.

Ennius Hectoris lytris

at ego, omnipotens
te exposco ut hoc consilium Achivis auxilio fuat.

20

FACVL pro faciliter; huic contrarium est DIFFICVL. Lucilius lib. VI

peccare inpune rati sunt
posse et nobilitate facul propellere iniquos.

Pacuvius Teucro

nos illum interea praeficiendo propitiaturos facul
remur.

Afranius Auctione

haut facul, ut ait Pacuvius, femina <una> invenietur bona.

Accius Meleagro

erat virile istuc ferre advorsam fortunam facul.

Varro Bimarco

quod utrum sit magnum an parvum, facile an difficul.

21

FAMVLANTER pro suppliciter. Accius Tereo

deum Cadmogena natum Semela adfare et famulanter pete.

22

FLVCTVATIM, iactanter et solute. Afranius Pompa

Tene tu! In medio nemo est. Magnifice volo
fluctuatim ire ad illum. Accipite hoc! Tege tu et sustine!

23

FORTVNATIM, prospere. Ennius Annali lib. | I

quod mihi reque, fidei, regno vobisque, Quirites,
se fortunatim, feliciter ac bene vortat!

24

FRVSTATIM et FRVSTILATIM, per frusta, ut MINVTATIM. Pomponius Verre aegroto

verum illi valent qui luctantur cum leonibus.
ei te obiectes frustatim passerinum prandium?

<Idem> Satura

non frustilatim nec minutatim dari.

25

FASTIDILITER, fastidiose. Varro Cras credo, hodie nihil quibus instabilis animus ardens mutatiliter havet habere et

non habere fastidiliter inconstanti pectore.

26

FVGERE dictum est deterius fieri. M. Tullius De officiis lib.IIl si qui vinum fugiens vendat sciens.

27

FATIGARE positum pro fatigari. Vergilius lib. VIII

olli remigio noctemque diemque fatigant.

28

FRAVSVS pro fraudatus, id est ad fraudis fructum non venerit. Plautus Asinaria

non placet: metuo in commune ne quam fraudem frausus sit.

29

FAXS pro face. Varro Gerontodidascalo confluit mulierum tota Roma; quae noctu fieri initia solita etiam nunc pinea faxs indicat.

Idem Sexagesi

adest fax involuta incendio.

Idem De vita populi Romani lib. II cum a nova nupta ignis in face adferretur <e> foco eius sumtus, cum fax ex spinu alba esset et eam puer ingenuus anteferret.

30

FLAVISAS eas dici Varro aestimat, quos Graeci thensauros vocant, in Epistula quam ad Servium Sulpicium dedit Quintum Valerium Soranum solitum dicere, quos thensauros Graeco nomine appellaremus, | priscos Latinos flavissas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, set flata signataque pecunia conderetur.

31

FORMIDVLOSVM, et quod ipsum formidet et quod sit formidabile. Sallustius in Catilina non armatus hostis formidulosus.

32

FRVNISCI pro frui. Lucilius lib. XVIII

aeque fruniscor ego ac tu.

Coelius lib. I domus suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. Novius Parco

quod magno opere quaesiverunt, id frunisci non queunt.

33

FELLARE, exsugere, lambere. Varro Manio tam eum quem veniunt et hospitium lac humanum fellasse.

34

FALLACILOQVENTIAE. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. IIII quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. Ex ea difficultate illae fallaciloquentiae.

35

FABELLAE. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V libenterque se cum his congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur.

36

FERA VITE positum pro agresti. Sisenna Historiarum lib. IIII et partim fera vite, partim lauro et arbuto ac multa pinu ac myrtetis abundant.

37

FORAMEN. Sisenna Historiarum lib. IIII neque porta neque ullum foramen erat, qua posset eruptio fieri.

38

FLEXANIMA. Cicero De oratore lib. II tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est flexanima atque omnium regina rerum oratio. Pacuviuss Hermiona

flexanima atque omnium regina rerum oratio.

39

FRONS pro frondis. Vergilius Georgicorum lib. II

praecipue cum frons tenera inprudensque laborum.

Varro De re rustica lib. I quod Cato ait, circum fundum ulmos et populos, unde frons ovibus et bubus sit.

40

FALAE turres sunt ligneae. Ennius lib. XV

malos difindunt, fiunt tabulata falaeque.

Haec sunt et in circo, quae aput veteres propter spectatores e lignis erigebantur.

41

FORIA, stercora liquidiora. Pomponius Macco

conforisti me, Diomedes.

Laberius in Panilicis

Foriolus esse videre; in coleos cacas.

FORIOLVS, qui foria facile emittat, soluti scilicet ventris.

42

FLOCES faex vini. Caecilius

at pol ego neque florem neque floces volo, mihi vinum volo.

43

FEBRVARE positum pro purgare et purefacere. Varro De vita populi romani lib. I in eorum enim sacris, liba cum sunt facta, incernere solent farris semine; ac dicere se ea februare, id est pura facere.

INCIPIT PER G LITTERAM

1

GRVNNIRE dicuntur porci, quod eorum proprium vocis est. Varro Aboriginibus, πεϱὶ ἀνθπώπων φύσεως

grundit tepido lacte satur mola mactatus
porcus.

Cicero Tusculanarum lib. V aut grunditum, cum iugulatur, suis. Laberius in Sedigito grundientem aspexi scrofam.

GRVNDVLIS Lares dicuntur Romae, constituti ob honorem porcae quae triginta pepererat.

2

GRANDIRE est grandem facere. Varro Rerum divinarum lib. II cum aut humus semina recipere non possit aut recepta non reddat aut edita grandire nequeat. Plautus Aulularia

testudineum istum tibi ego grandibo gradum.

Lucretius lib. II

quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore.

Idem lib. I

quidque sua de materia grandescere alique.

Accius Meleagro

frugis prohibet pergrandescere.

Pacuvius Duloreste

nec grandiri frugum fetum posse nec mitescere.

3

GRANDITATEM. Sisenna Historiarum lib. IIII neque aetatis granditatem neque ea merita neque ordinis honestatem aut dignitatem sibi esse excusationi.

4

GRAVIDINOSI. Cicero Tusculanarum lib. IIII itaque dicimus gravidinosos quosdam, <quosdam>, torminosos.

5

GRALATORES sunt colobathrarii. GRALAE enim sunt fustes, qui mittuntur. Varro Mutuum muli scabunt, [Graece] πεϱὶ χωϱισμοῦ <ut> glaratores qui gradiuntur perticae sunt ligneae † fynareinol † et ab homine eo, qui in iis stat, agitantur; sic illi animi nostri sunt; gralae crura ac pedes nostri, ex se ἀϰείνητοι, sed ab animo moventur.

6

GRANDILOQVI. Cicero in Oratore nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum. Et Tuscu|lanaram lib. V qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt.

7

GVTTATIM. Plautus Mercatore

quod guttatim contabescit, quasi in aqua<m> indideris salem.

Ennius Hecuba

vide hunc, meae in quem | lacrumae guttatim cadunt.

8

GRACILITVDO et GRACILENS pro gracilis et GRACILENTVM pro gracili et GRACILIVM pro gracilitas. Accius Amphitryone

Tamen et staturae gracilitudo propemodum et luctus facit,
ne dubitem.

Ennius lib. VII

deducunt habiles gladios filo gracilento.

Laevius Protesilaodamia

gracilentis colorem;
dum ex hoc gracilens fit.

Turpilius Canephoro

nosti quam sit gracili corpore.

9

GRAND<A>EVITAS. Accius Alcimaeone

quia nec vos nec ille inpune inrideret meam
grand<a>evitatem.

Idem Bacchis

quia neque mors neque vetustas neque grand<a>evitas.

Pacuvius Hermiona

quod tamen ipsa orbitas
grand<a>evitasque Pelei per penuriam
stirpis subaxit.

10

GEMINITVDINEM. Pacuvius Atalanta

habeo ego, istam qui distinguam inter vos geminitudinem.

11

GNARITAS. Sallustius Histor. lib. III diversa, uti solet rebus perditis, capessivit, namque alii, fiducia gnaritatis locorum, occultam fugam sparsi, <pars> globis eruptionem temptavere.

12

GALLVLARE, pubescere. Novius Exodio

puerum mulieri praestare nemo nescit, quanto
melior sit cuius vox gallulascit, cuius iam ramus roborascit?

13

GRATVLARI, gratias agere. Ennius Hecuba

Iuppiter, tibi, summe, tandem male re gesta gratulor.

N<a>evius Belli Punici lib. III

isque susum ad caelum sustulit suas res
Amulius gratulabatur divis.

Afranius Cinerario

quod salvus venis
meliusque est, gratulor dis.

14

GARRIRE, quasi inepte strepere. Cicero De oratore lib. II nam et seclis multis ante gymnasia inventa sunt quam in his philosophi garrire coeperunt.

15

GARGARIDIARE. Varro Epistula ad Fufium Quintiporis Clodi Antipho fies, ac poemata eius gargaridians dices

O fortuna! O fors fortuna!

16

GALLINAS. Cicero Academicorum lib. III qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; i, cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset, dicere solebant.

17

GABALVM crucem dici veteres volunt. Varro "Aλλ’ οὐ μένει, σε, πεϱὶ φιλαϱγυϱίας nos barbari, quod innocentes in gabalum suffigimus homines; vos non barbari, qui noxios subestis.

18

GENIALIS, hospitalis. Santra De antiquitate verborum lib. III scis enim geniales homines ab antiquis appellatos qui ad invitandum et largius adparandum cibum promtiores essent.

19

GANGRENA est cancer. Lucilius Satyrarum lib. I

serpere uti gangrena mala atque herpestica posset.

Varro Πεϱὶ ἐξαγωγῆς non vituperamus, cum sciamus digitum praecidi oportere, si ob eam rem gangrena non sit ad bracchium ventura. Idem De vita populi Romani lib. III quo facilius animadvertatur per | omnes articulos populi hanc mali gangrenam sanguinulentam permeasse.

20

GENIVM, parsimoniam. Terentius in Phormione

suum defraudans genium conpersit miser.

Lucilius lib. XXVI

curet aegrotum, sumtum homini praebeat, genium suum
defrudet, ali parcat.

21

GVMIAE, gulosi. Lucilius lib. XXX

illo quid | fiat, Lamia et Pytho oxyodontes
quod veniunt, gumiae † illi, evetulae, inprobae, ineptae?

22

GLVMAM Varro folliculum grani frumentarii dici putat, De re rustica lib. I granum dictum, quod est intimum soldum; gluma, qui est folliculus eius; arista, quae, ut acus tenuis, longe eminet.

23

GERDIVS. Lucilius lib. XXX

curare, domi sint
gerdius, ancillae, pueri, zonarius, textor.

24

GRAVIDAVIT, implevit. Caecilius Titthe

Per mysteria hic inhoneste, gravidavít probro.

25

GERMANITVS, fideliter dictum a germanitate. Pomponius Praefecto morum

ut, si quis est
amicus amici, gaudet si cui quid boni
evenit, cui amicus est germanitus.

26

GENEROSVM, nobile vel forte. M. Tullius De officiis lib. III cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti.

27

GRATIOSVM, multae gratiae. M. Tullius De officiis lib. III qui esset, ut argentarius, aput omnes ordines gratiosus.

28

GRATIFICARI, gratum facere. M. Tullius in Hortensio quare adgredere, quaeso, et gratificare reipublicae.

29

GERRAE, nugae, ineptiae; et sunt GERRAE fascini, qui sic in Naxo, insula Veneris, ab incolis appellantur. Plautus Asinaria

gerrae!
qui sese parere adparent huius legibus profecto.

Idem

hic aderit, credo, congerro meus.

CONGERRO meus, ut conlusor meus, qui easdem exerceat nugas. Caecilius Portitore

Cur depopulator? Gerrae!

30

GALLARE, ut est bacchare. Varro Eumenidibus cum illoc venio, video gallorum frequentiam in templo, qui, dum e scena coronam adlatam inponeret aedilis † signosiae † et deam gallantes vario retinebant studio. Eodem

nam quae venustas hic adest gallantibus!

31

GANEONES a ganeis dicti, ut popinones. Et sunt loca vinulentiae ac libidini apta. Varro Modio et hoc interest inter Epicurum et ganeones nostros, quibus modulus est vitae culina. M. Tullius in Catilinam quis ganeo, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis?

32

GLVBERE. Varro De re rustica duritia est enim ea † quod non solum stringit bacam, sed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium.

33

GRAMIAE, pituitae oculorum. Caecilius

grammonsis oculis ipsa, atratis dentibus.

34

GIGERIA, intestina gallinarum conhisetita cocta. Lucilius lib. VIII

gizerini sunt
sive adeo hepatia.

35

GLIS, nominativus ab eo quod sunt GLIRES. Laberius in Aquis Caldis

et iam hic me optimus somnus premit,
ut premitur glis.

Plautus genetivo plurali

glirium examina.

36

GENIVS generis. Laberius in Imagine

genius generis nostri parens.

INCIPIT PER H LITTERAM

1

HABENTIA, ut industria, sapientia, concordia. Claudius lib. VII animos eorum habentia inflarat. Ab eo quod est HABERE.

2

HORA, iuventutis dea. Ennius Annali lib. I

Quirine pater, veneror, Horamque Quirini.

3

HALLEC, genere neutro. Plautus in Aulularia

qui mi olera cruda ponunt, allec duint.

Horatius in lib. II Sermonum

ego faecem primus et allec
miscui.

4

HALOPHANTAM aut sycophantam, hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia miserrima mercede conducitur. | Plautus

halophantam aut sycophantam magis esse dicam.

Et alius nobilitatis obscurae

halophantam mendacem velit.

5

HIPPOCAMPI, equi marini, a flexu caudarum, quae piscosae sunt et est Graecum. Menander

οὐχ οὖτος ἰπποϰαμπος ἦν αἰ θέϱι

Laevius Sirenocirce

delphino cinctis vehiculis hippocampisque asperis.

Lucilius transverso ordine posuit

camphippi, elephantocamelos.

6

HARA est porcorum stabulum. Varro Prometheo libero in tenebris ac suili vivunt; nisi non forum hara atque homines, qui nunc, plerique sues sunt existimandi. Cicero in Pisonem ex hara producte, non schola.

7

HILARITVDINEM, pro hilaritate, Plautus Milite glorioso

es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.

8

HISCERE est proprie loqui. Accius Armorum iudicio

hem, vereor plus quam fas est captivum, hiscere.

9

HONESTITVDO pro honestas. Accius Oenomao

horrida honestitudo Europae principium primo ex loco.

Idem Myrmidonibus

tua | honestitudo Danaos decepit diu.

10

HILVM, breve quoddam. Lucilius lib. XXX

quod tua <tu> laudes, culpes, non proficis hilum.

Cicero Tusculanarum lib. I tum illud, quod «Sisyphus versat saxum sudans / nitendo neque proficit hilum».

11

HORNVM ipsius anni. Lucilius lib. XXVIII

utrum anno an horno tete abstuleris a viro?

Varro Eumenidibus cum in eo essem occupatus atque in schola curarer, ut scribit Scantius, «horno per Dionysia».

12

HILARESCO. Varro Epistula Latina lib. I immo, cum amicorum domus fumat, hilarisco.

13

HOSTIRE est conprimere, c<a>edere, dictum ab hostia. Pacuvius Teucro

nisi coerceo
protervitatem atque hostio ferociam.
nisi † citia ferocitate † atque ferocia

Hostire, offendere, laedere. Laevius Erotopaegnion lib. II

nunc quod meum admissum nocens
hostit voluntatem tuam.

14

HALVCINARI, aberrare et non consistere atque dissolvi et obstupefieri atque tardari honeste veteres dixerunt, ut est et adsiduo oscitantem vidit atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis alucinationes.

15

HILARETVR. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. II verum hoc loco sumo verbis his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur Graece ἡδονήν, Latine voluptatem vocant.

16

HEBES positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II Quid? Lunae quae liniamenta sunt? Potesne dicere [ne]? Cuius et nascentis et inseniscentis | alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.

17

HINNOS vel hinnas sub quo sensu accipere debeamus, Varro designat. Ait, enim, ex equis et hinnulis qui nascantur, hinnos vocari.

18

HILLAS intestina veteres esse dixerunt, unde Bohillae, oppidum in Italia, quod eo bos intestina vulnere trahens advenerit. Laberius

Lavite item hillam! Cocus si lumbum adussit, flagris caeditur.

Idem Catulario

† «neve aliter hunc pedicabis» :: «quomodo?»
«video, adulescenti nostro c<a>edis hillam».

19

HINNIBVNDAE pro hinnientes, ab eo quod est hinn<i>o. Claudius Annalibus lib. XVI Equae hinnibundae, inter se spargentes terram calcibus.

INCIPIT PER I LITTERAM

1

INCVRVISCERE. Cicero De oratore lib. III ut «bacarum ubertate incurviscere». Ita et in Tusculanis, lib. I

2

INFINITATEM. Cicero Academicorum lib. IIII at hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit; is enim <infinitatem naturae dixit esse. Idem Tusculanarum lib. V quibus> infinitatem rerum atque naturae et in hoc mundo ipso caelum, terras, maria cognoscimus.

3

INSANITAS. Cicero Tusculanarum lib. III insipientia autem, quasi insanitas, quae est insania eademque dementia. Varro Eumenidibus

apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem.

4

INFRACTIONEM. Cicero Tusculanarum lib. III in quem cadat aegritudo, cadere in eum timorem et infractionem quidem animi.

5

IVGLANDES, agrestes nuces. Cicero Tusculanarum lib.V instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus | barbam sibi et capillum adureret.

6

INGENERARETVR, ut innasceretur. Cicero Academicorum lib. III in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.

7

IVVENILITAS pro iuventus. Varro Tithono, πεϱὶ γήϱως quam dereliquit multicupida iuvenilitas.

8

ITVM pro incessu<m>. Titinius Setina

itum, gestum, amictum
qui videbant eius.

9

IGNAVIT, id est ignavum facit. Accius Aeneadis aut Decio

Fateor: sed saepe ignavit fortem in spe expectatio.

10

INPLICARE positum pro ornare. Afranius Brundisinis

parte inferiore hic inplicabatur caput.

11

INANIIS pro inanitate. Plautus Aulularia

ita inan<i>is sunt oppletae atque araneis.

12

INCITAS dicitur egestas. Plautus Trinummo

alii exsolatum abierunt, alii emortui,
***hem nunc hic, cuius est,
ut ad incitas redactus est!

Idem Poenulo

profecto ad incitas le<n>onem rediget, si eas abduxerit.

Lucilius Satyrarum lib. III

illud ad incita cum redit atque internecionem.

Idem lib. XV

vilicum Aristocratem, mediastrinum atque bubulcum
conmanducatus conrupit, ad incita adegit.

13

INCERTAT, incertum facit. Pacuvius Duloreste

set med incertat dictio: quare expedi!

Plautus Epidico

longa dies meum incertat animum.

14

ICIT significat percutit, ab ictu. Plautus Truculento

frendit, icit femur.

Idem Vidularia

ibi | ut piscabar, fuscina ici vidulum.

Pacuvius Armorum iudicio

nam canis quando est percussa lapide, non tam illum adpetit
qui se icit, quam illum eum ipsum lapidem, qui ipsa icta est, petit.

Afranius Simulante

offendit, fregit, rupit, icit poculo.

Caecilius Demandatis

Si umquam quisquam vidit quem catapulta aut balista icerit.

Lucretius lib. III

esse animam cum animo coniunctam; quae cum animi vi
perculsa est, exin corpus propellit et icit.

Turpilius Demetrio

«nam si iceris me posthac, credas mihi velim»,
inquit, tum quid censes? «Dolebit scilicet».

Naevius Danae

quae quondam fulmine icit Iuppiter.

15

INVNCARE, quasi unco invadere et arripere. Lucilius lib. XV

at qui nummos tristis inuncat.

16

INSOLVM, insolitum. Afranius Crimine

orbitatem senectuti tuae malam
metui, quod insolum non venit caeco ac dementi tibi.

Idem Virgine

ne veniret, quod nunc agitur, insolum.

17

INIBI pro sic et mox. Afranius Materteris

postquam se vidit
inibi esse, gnatam parvulam sororibus
conmendat.

Caecilius Plocio

«Liberne es?» :: «Non sum liber, verum inibi est quasi».

Pacuvius Iliona

profecto aut inibi est aut iam potiuntur Phrugum.

18

IGNOTAE, id est insciae. N<a>evius Lycurgo

ignotae iteri<s> sumus: tute scis.

19

INIVRIE dictum pro iniuriose. N<a>evius Lycurgo

oderunt dii homines † iniuriose. Egone an ille iniurie
facimus?

20

INCILARE est increpare vel inprobare. Accius Meleagro

quis erit qui non me spernens, | incilans probris,
sermone indecorans turpi fama differet?

Idem Clyt<a>emestra

matrem ob iure factum incilas, genitorem iniustum adprobas?

Pacuvius Duloreste

si quis hac me oratione incilet, quid respondeam?

Lucilius lib. XXX

Nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis vicissim.

21

INNVBERE positum transire, quod hae, quae nubunt, ad domos maritorum transeunt. Lucilius Satyrarum lib. VI

suam enim † invadere atque innubere censent.

22

INFESTVM MARE HABERET pro mare latrocinando infestaret. M. Tullius De republica lib. III nam cum quaereretur ex eo, quo scelere inpulsus mare haberet infestum uno myoparone, «eodem», inquit, «quo tu orbem terrae».

23

IMBRICES ac TEGVLAS. Sisenna Historiarum lib. III dissipatis imbricum fragminibus ac testis tegularum.

24

INPIGRITAS pro inpigritia. M. Tullius De republica lib. III numquam viri fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae.

25

INTOLERABILIS, id est quae tolerare non possit. Afranius Privigno

quod si fecissem paulo saepius,
didicisset ferre et non esse intolerabilis.

26

INCONSVLTI, quibus consulentibus religio nihil diceret. Vergilius Aeneidos lib. III

inconsulti abeunt sedemque odore Sibyllae.

27

INLVVIES, sordes. Vergilius Aeneidos lib. III

Respicimus. Dira inluvie<s>.

Lucilius lib. XXX

inluvies, scabies oculos huic denique petigo
conscendere.

Varro Manio

ac periret
«squale scabreque, inluvie et vastitudine».

Lucilius lib. XXVI

hic | cruciatur fame,
frigore, inluvie, inperfundie, inbalnitie, incuria.

28

INVIDIOSVM, quod sit vitabile ad videndum. Lucilius lib. XXVI

squalitate summa ac scabie summa in <a>erumna obrutam,
neque inimicis invidiosam neque amico exoptabilem.

29

INDVLGITATE pro indulgentia. Sisenna Historiarum lib. III Bassus adsiduitate, indulgitate victus.

30

IEIENTARE. Afranius Buccone adoptato

ieientare nulla invitat.

Plautus Curculione

Quid antepones Veneri ieientaculi?

Afranius Crimine

haec ieiuna ieientavit.

Varro Marcipore ut eat ac rem publicam administret, quod pulli ientent.

31

IGNAVIT, ignavum fecit. Accius Aeneadis

Fateor: sed saepe ignavit fortem in spe expectatio.

32

INAVDIRE, audire. M. Tullius Ad Pansam lib. I quorum erupit illa vox, de qua ego ex te primum quiddam inaudieram.

Novius Malivolo

unde hoc tam repente
iucundum inaudivi melum?

Pacuvius Armorum iudicio

quod ego inaudivi accipite et quid sit facto opus decernite.

Afranius Divortio

nobis dictes, quaeso, ne ille inaudiat.

33

INFELICENT. Caecilius Nauclero

Vt te di omnes infelicent cum male monita memoria!

Plautus Poenulo

Di illum infelicent omnes.

34

INIQVAT. Laberius Nuptiis

Aequum animum indigna iniquat contumelia.

35

INTEGRARE, redintegrare. Vergilius Georgicorum lib. IIII

Ereboque sedens miserabile carmen
integrat.

Accius Antenoridis

namque huc id venio, ut mea ope opes Troiae integrem.

Pacuvius Chryse

Set cesso inimicitiam integrare.

Sisenna Historiarum lib. IIII ultro citroque integrant in oppido caedem.

36

IRASCERE pro irasci. Pomponius Etarista

noli, quaeso, irascere
more fit, moriri suam quisque uxorem ut velit.

Nigidius Conmentariis Grammaticis, lib. VIIII

ita irascere. Quid nunc irascitur?

37

IAMDIV pro olim. Turpilius Hetaera

Rhodiensis est, sed istuc conmigravit iam diu.

Ennius Alcmeone

factum est iam diu.

Caecilius Pausimacho

libera essem iam diu,
si istoc habuissem ingenio amatores mihi.

Livius Aiace

Mirum videtur, quod sit factum iam diu?

38

INCVRSIM pro celeriter. Caecilius Fallacia

nullus sum, nisi meam rem iam omnem propero incursim perdere.

39

INDISCRIMINATIM, indifferenter. Varro De lingua Latina lib. XVIII quibus nos in hoc libro, proinde ut nihil intersit, utemur indiscriminatim, promisce

40

INSANVM pro insane; ut INMANE pro inmaniter. Plautus Nervo<laria>

insanum valde uterque deamat.

Sallustius lib. II inmane quantum animi exarsere. [Nomen positum pro adverbio].

41

IVXTIM pro iuxta. Sisenna Ab urbe condita iuxtim Numicium flumen obtruncatur.

Livius Aegistho

in sedes conlocat se regias,
Clyt<a>emestra iuxtim, tertias nat<a>e occupant.

42

INANIMA, sine anima. M. Tullius De officiis | lib. II quae ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum. Et in Hortensio nam cum omnis sollertia admiranda est, tum ea, quae efficit ut, inanima quae sint, vivere et spirare videantur.

43

INDOLENTIAM nove M. Tullius quod sine dolore sit, De officiis <lib. III> ut i qui rem expetendam vel voluptate vel indolentia metiuntur.

44

INDICARE, promittere, addicere. M. Tullius De officiis lib. III Scaevola, Publi filius, cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur.

45

INEPTITVDO pro ineptia. Caecilius <H>arpazomene

qui, homo ineptitudinis cumulatus, cultum oblitus es?

46

IGITVR positum pro postea. Plautus Amphitryone

sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa <vi> virisque eorum oppugnassere oppidum.

47

INVOLARE, inruere, evolare vel insilire vel invadere. Plautus Amphitryone

cum clamore involant inpetu alacri.

Cicero De oratore lib. III ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines, caducam quasi atque vacuam, abundantes otio nobis occupatis involaverunt.

48

IVDICATVM atque indictum. Plautus Asinaria

male cubandum est: iudicatum me uxor ducit domum.

49

INPENDIO pro magis. Plautus Aulularia

atque ille vero minus minusque inpendio
curare minusque me inpertire honoribus.

50

INDIPISCERE, petere, usurpare. Plautus Aulularia

Nec partem tibi
adeo cuiust indipisces; neque furem excipies?

51

INCRVSTATVM. Varro Ταφῇ Μενίππου λιθόστϱωτα pavimenta et parietes <in>crustatos.

52

INPOTENS, valde potens. Cicero Tusculanarum lib. V qui nihil metuant, nihil angant, nihil concupiscant, nulla inpotentia ecferantur.

53

INAVDITVM, quod non audiat, in veteribus prudentibus lectum est quaedam animalium aliud alio carent; aut <caeca> natura gignuntur aut inodora aut inaudita.

54

INFESTVM, cui aliud sit infestum. M. Tullius Pro Plancio dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.

55

IGNARVM, quod nesciatur aut sit incognitum. Vergilius Aen.

ignarum Laurens habet ora Mimanta.

Sallustius Ingurthino bello amore humanae cupidinis ignara visendi.

56

INLATEBRARE a latebris honestissime dictum. Caelius Annalibus, lib. I arma plerique abiciunt atque inermis in latebras se inlatebrant.

57

INIMICITIA numero singulari. Ennius

eo ego ingenio natus sum:
amicitiam atque inimicitiam in frontem promtam gero.

58

INPVNO, quod est inpudens. Lncilius lib. II

homo inpuratus et inpuno est rapister.

59

INFINITIO, quasi sine fine et indefinitio. Cicero De finibus bonorum et malorum lib. I quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian vocant.

60

IN POPVLVM pro ad populum. Sisenna Historiarum lib. III servulum eius, praemio libertatis inductum magno cum tumultu conventum in populum produxit armatum.

61

INMISSVM pro demissum, prominens et longius pendens. Sisenna Historiarum lib. III cum conplures men | ses barba inmissa et intonso capillo. Vergilius Aeneidos lib. III

Respicimus. Dira inluvies inmissaque barba.

62

IVSSO pro iussu. Sisenna Historiarum lib. IIII tamen Tudertibus senati consulto et populi iusso dat civitatem.

63

IACTVOSAE positum pro iactantes. Cicero in Oratore tum sunt luminosae et quasi iactuosae partes duae.

64

INCISIM. Cicero in Oratore haec quidem duo binis pedibus incisim; deinde membratim «tu dicere solebas».

65

INPORTATVM pro inlatum, quomodo EXPORTATVM ablatum. Cicero De oratore <lib. I > publicis rebus quae adiumenta per homines eloquentissimos inportata. Idem lib. II modo enim huc ista sunt inportata.

66

INFITIATORES sunt falsi criminis obiectores. Cicero De oratore lib. I non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset iudici, ante petitam esse pecuniam quam esset coepta deberi.

67

INSIGNITE, cum indicio notae. Cicero De oratore lib. II nec inprobum notari ac vituperari insignite posse.

68

INVITIVS, ab eo quod est invitus. Cicero De oratore lib. II quem ego paulo sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius.

69

INEXTINGVIBILIS. Varro Cato vel de liberis educandis mala enim consuetudo, diu inroborata, est inextinguibilis.

70

INNVMERALI pro innumerabili. Lucretius lib. II

non esse unica, sed numero magis innumerali.

INCIPIT PER L LITTERAM

1

LATER. Varro Ἑϰατόμβῃ, πεϱὶ θυσιῶν

Ludon fluens sub Sardibus flumen tulit
aurum, later quod conquadravit regius.

Idem Sesqueulixe ubi dicuntur barbari innumerabiles lateres aureos habuisse. Idem Manio

hic ut quadrato latere stipatae strues.

2

LVTAVI pro lui. Varro Ἑϰατόμβῃ, πεϱὶ θυσιῶν habes qui et cuius rei causa fecerim hecatomben. In quo ego, ut puto, quoniam est luere solvere, lutavi.

3

LVCVNS Varro Periplu lib. II, πεϱὶ φιλοσοφίας

nulla ambrosia ac nectar; non alium et sardae, set
panis, pemma, lucuns, cibus qui purissimus multo est.

Idem Sciamachia, πεϱὶ τύφου

vinum, pemma, lucuns,
nihil adiuvat ista ministrat.

Afranius Fratriis

Pistori nubat? Cur non scribilitario,
ut mittat fratris filio lucuentulos?

4

LONGVRIO, id est longus. Varro Triphallo, πεϱὶ ἀϱϱενότητος ego nihil Varro, <v>ideo; ita hic <obs>curat, qui ante me est, nescio qui longurio.

5

LOTIOLENTE dictum veluti lutulente, a lotio. Titinius Varo

lotiolente! Flocci fiet. † cular | cultor!

6

LENITVDINE pro lenitate. Turpilius Philopatro

mira lenitudine
ac suavitate abundat.

Cicero Tusculanarum lib. V «lenitudo orationis, mollitudo corporis». Ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate? Et in Verrem quanta me tua non modo lenitudo.

7

L<A>ETITVDINE pro laetitia. Accius Alcmeone

ut me depositum inmerentem repentino alacrem
reddidisti atque excitasti ex luctu in l<a>etitudinem!

Idem Bacchis

quanta in venando affecta est l<a>etitudine!

8

LARGITAS pro largitione. Turpilius Paraterusa

eho dic mihi, an oblita, obsecro, es eius crebras mansiones
ad amicam, sumpti largitatem?

M. Tullius De republica lib. III Pyrrhi videlicet largitas † acos aut Samnitium copia<e> Curio defuerunt.

9

LVMINOSVM, positum pro claro. Cicero in Oratore tum sunt maxime luminos<a>e et quasi iactuosae partes duae.

10

LAXITAS. Sallustius Historiarum lib. IIII simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acres invadunt. M. Tullius De officiis lib. I et admittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhibenda cura est laxitatis.

11

LAMENTAS pro lamentationes. Pacuvius Hermiona

lamentas, fletus facere conpendi licet.

12

LAETARE et LAETISCERE, laetificare. Livius Aegist<h>o

iamne oculos specie laetavisti optabili?

Accius Pelopidis

et te ut triplici laetarem | bono.

Sisenna lib. IIII utrumne divi cultu erga se mortalium laetiscant an superna agentes humana neglegant.

13

LITTEROSVS, litteratus. Cassius Hemina Annalium lib. III Homo mere litterosus.

14

LATIBVLET et LATIBVLETVR pro lateat. Laevius Erotopaegnion

nocte ut opertus amictu
latibuletur.

Publilius Putatoribus

Progredere et nequis latibuletur, perspice.

15

LVPARI, ut scortari vel prostitui. Atta Aquis caldis

cum meretricie nostro ornatu per vias lupantur.

Lucilius lib. V

et divos ture precemur,
consilium fassi, placeatne inpune luperis.

16

LVSVS vel LVSIO, qui ab omnibus ludus dicitur. Varro Marcipore utri magis sunt pueri? Hi pusilli nigri, qui expectant nundinam, ut magister dimittat lusum. Idem Cato vel de liberis educandis ab huiuscemodi lusionibus radices crudelitas agere solet.

17

LABORIOSVM, in quo laboretur. Calvus Poematis

durum rus fugit <et> laboriosum.

18

LVTESCIT honeste dictum in poematis, tametsi auctoritatis sit ignobilis

sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.

19

LIBELLIONEM, ut tabellionem. Varro Manio tum ad me fuerunt, quod libellionem esse sciebant.

20

LIMVM, obtortum. Varro Manio altus alieno <sumptu neque post respiciens neque ante prospi>ciens, sed limus intra limites culinae.

21

LACESSERE positum provocare. Cicero in Oratore et Aristotoles Isocraten lacessivit et Xenophontis | voce Musas quasi locutas ferunt. Et Tusculanarum lib. V inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, verum etiam lacessiti.

22

LEN<T>ITVDINEM, pro lenitate, Cicero Tusculanaram lib. IIII eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant.

23

LEAE pro leaenae. Lucretius lib. V

inritata leae iaciebant corpora saltu.

24

LIGELLVM, tuguriolum, domicilium breve. Plautus Aulularia

suo ligello fumus si qua exit foras.

25

LICITARI, congredi, pugnare. Ennius

pars ludicre saxa
iactant, inter se licitantur.

Caecilius Hymnide

quae narrare inepti est scutras ferventis.
Quin mac<h>aera licitari adversum ahenum coepisti sciens?

26

LONGISCERE, longum fieri vel frangi. Ennius lib. XVII

neque corpora firma
longiscunt quicquam.

Idem

Cum sola est, eadem facient longiscere longe.

27

LIGVRRIRE, degustare, unde ABLIGVRRIRE, multa avide consumere. Horatius

semessos pisces tepidumque ligurrierat ius.

Catullus

Priapo de meo ligurrire libido est.

28

LATROCINARI, militare mercede. Plautus Cornicularia

latrocinatus annos decem Demetrio.

Qui aput regem in latrocinio fuisti, stipendium acceptitasti. Ennius

fortunasque suas coepere latrones
inter se memorare.

29

LAVERNA, dea cui supplicant fures. Plautus Cornicula[ria]

Mihi Laverna in furtis celebrassit manus!

Lucilius lib. XVII

si messes † facis | Musas, si vendis Lavernae.

30

LVCVLENTITATEM, a luculento. Caecilius Hymnide

vide luculentitatem eius et magnificentiam!

Laberius Tusca

dominus noster tua luculentitate captus.

31

LVSTRATVS luxuriosus a lustris, abditis locis. Plautus Casina

unde es, nihili? Vbi lustretur? Vbi bibatur?

32

LVSCIOSI, qui ad lucernam non vident et μύωπες vocantur a Graecis. Varro Disciplinarum lib. VIII vesperi non videre, quos appellant lusciosos.

Idem Andabatis

edepol, idem caecus, non lusciosus est

33

LEMVRES, larvae nocturnae et terrificationes imaginum et bestiarum. Varro De vita populi Romani lib. I quibus temporibus in sacris fabam iactant noctu ac dicunt se Lemurios domo extra ianuam eicere.

INCIPIT PER M LITTERAM

1

MOLLITVDINEM pro mollitie. Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων

sigilla, in mento inpressa Amoris digitulo,
vestigio demonstrant mollitudinem.

Cicero De oratore lib. III in ipso tactu moderni et mollitudinis et levitatis.

2

MIRIVS, magis mirum. Varro Γνῶθι σεαυτόν

non subsilis ac plaudis et ab Arato posces astricam
coronam? Quid enim hoc mirius?

3

MANDARE positum pro conmendare. Sisenna Historiae lib. III post principia paulatim recedunt atque inde cum paucis fugae se mandant. Vnde et PROCVRATIONEM MANDARE, conmendare, vel CAVSAM | sentire poteris.

4

MACRITVDINEM, pro macie. Plautus Captivis

ossa atque pellis sum miser macritudine.

5

MVSTVM non solum vinum, verum novellum quidquid est, recte dicitur. N<a>evius Gymnastico

«utrum est melius: virginemne an viduam uxorem ducere?»
«Virginem, si musta est».

6

MAXIMITAS positum pro magnitudine. Lucretius lib. II

ne quaedam cogas inmani maximitate.

7

MVLTESIMA pars nove posita, quantitas infinita. Lucretius lib. VI

quam parvula pars et quam multesima constet.

8

MISERITVDINEM pro miserai vel misericordia, Accius Astyanacte

Troia est testis: quaere ex aliis, qui illius miseritudine
nomen clarum in humili saxo multis memorant vocibus.

Idem Alphesiboea

cum ipsa sim ita, miseritudo meorum nulla est liberum.

9

MAESTITVDO pro m<a>estitia. Accius Telepho

quem ego ubi aspexi, virum memorabilem
intui viderer, ni vestitus taeter, maestitudo,
vastitudo praedicarent hominem esse.

Plautus Aulularia

cui tanta mala maestitudoque optigit.

10

MAGNITATE pro magnitudine. Accius Bacchis

nam neque sat fingi neque dici potest
pro magnitate.

11

MACELLVM dictum pro macilentum. Lucilius probat lib. VI

si nosti, non magnus homo est, nasutus, macellus.

12

MACORE pro macie. Pacuvius Periboea

corpusque meum tali
m<a>erore, errore, macore senet.

Varro Serrano, πεϱὶ ἀϱχαιϱεσιῶν noster Atticus rivalis, homo item lectus in curiam cum macescebat.

13

MATRESCAM, matris similis fiam. Pacuvius Duloreste

Vtinam nunc matrescam ingenio, ut meum patrem ulcisci queam!

14

MVNIA, officia. Sallustius Historiae lib. III ac tum maxime, uti solet in extremis rebus, sibi quisque carissimum domi recordari cunctique omninm ordinum <munia> extrema sequi. Plautus Mercatore

dicens pro meritis gratum me et munem fore.

15

METARI, partire, unde et METATORES. Vergilius Georgicorum lib. II

Si pinguis agros metabere campi,
densa aere.

Caelius Annali lib. VI omnes simul terram cum classi accedunt, navibus atque scaphis egrediuntur, castra metati signa statuunt. Vnde hodieque METATORES dicimus.

16

MAMMEATAM, mammosam. Plautus in Poenulo

cuius amicam mammeatam.

17

MVSIMONES, asini, muli aut equi breves. Lucilius lib. VI

praedium emit, qui vendit equum, musimonem.

Cato de Letorio asinum aut musimonen aut arietem.

18

MAESTAS pro m<a>estificas. Laberius Tusca

Concitatam mobilitata mente maestas.

19

MICTYRIS, paupercula pulmentaria. Lucilius lib. XX

pulmentaria ut intibus aut aliqua id genus herba
et ius m<a>enarum; bene habet se, mictyris haec est!

20

MAESTARET pro maerentem faceret. Accius Myrmidonibus

quodsi, ut decuit, stares | mecum aut meus maestaret dolor,
iam diu inflammari Atridae navis vidissent suas.

21

MADORE. Sallustius Historiae lib. IIII quasi par in oppido festinatio et ingens terror erat, ne ex latere nova munimenta madore infirmarentur; nam omnia oppidi stagnabant redundantibus cloacis adverso aestu maris.

22

MERCATIS pro mercantibus. Sallustius Historiarum lib. V ceteri negotia sequebantur familiaria legatorum aut tribunorum, et pars sua conmeantibus mercatis.

23

MACERIES. Afranius Excepto

si ille haec nunc sentit, facere illi satis
vis, quanta illius mors sit maceries tibi?

24

MANVBIAS, manus exubiae. N<a>evius Danae

manubias, subpetat pro me.

25

MVTVVM pro mutuo. Lucilius lib. XXVII

etsi maxime quod spero, mutuum hoc mecum facis.

26

MORDICVS. lib. XXVI Lucilius

mordicus petere aurum ex flamma expediat, e c<a>eno cibum.

Plautus Men<a>echmis

iamdudum oportuit nasum ademptum mordicus.

27

MONSTRIFICABILE. Lucilius lib. XXVI

nunc ignobilitas his mirum ac mostrificabile.

28

MENDICARIER pro mendicare et MENDICABVLVM pro mendicatione. Plautus Vidularia

Malim moriri meos quam mendicarier:
boni miserantur illum, hunc inrident mali.

Idem Aulularia

Memorare nolo, hominum mendicabula.

29

MERTARET mergeret. Accius Antenoridis

fortasse an si<n>t quos hic non mertaret metus.

Idem Deiphobo

vel hic qui me aperte effrenata inpudentia
praesentem praesens dictis mertare institit.

30

MVGINARI, murmurare. Lucilius lib. VII

muginamur, molimur, subducimur.

Atta Aquis caldis

atque ita muginantur hodie; atque ego occlusero fontem.

31

MEDVLLITVS, a medullis. Varro Cras credo, hodie nihil

atque ut igni fervido medullitus
aquiloniam intus eruat frigedinem.

Plautus Truculento

ostendit sese iam mihi medullitus,
infidelem numquam, dum vivam fore.

Ennius Satyrarum lib. III

Enni poeta, salve, qui mortalibus
versus propinas flammeos medullitus.

32

MERITISSIMO. Turpilius Paraterusa

meritissimo te magni facio.

Caecilius Asoto

meritissimo hic me eiecit ex hac decuria.

33

MINITABILITER pro minaciter. Accius in Aeneadis

Caleti voce canora,
fremitu peragrant minitabiliter.

Pacuvius in Antiopa

minitabiliterque increpare dictis saevis incipit.

34

MORSICATIM. Su<e>i<u>s Pullis

sic incedunt et [in] labellis morsicatim lusitant.

35

MVTATILITER, a mutando. Varro Cras credo, hodie nihil

quibus instabilis animus ardens mutatiliter havet habere, et
non habere.

36

MORDICIBVS et MORDICVS pro morsu, pro morsibus. Plautus Aulularia

asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.

Cicero Academicorum lib. III perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicamus.

37

M<A>EANDER est picturae genus, adsimili opere labyrinthorum, claviculis inligatum. Varro Ταφῇ Μενίππου | πεϱιεχοντάϱια mihi facies maeandrata et vinculata, atque in medio pinges orbem terrae. Vergilius lib. V

victori chlamydem auratam, quam plurima circum
purpura m<a>eandro duplici Meliboea cucurrit.

38

MANSVM, mandendum aut mansatum. Varro Γνῶθι σεαυτόν

dein cereali fructu ut siccum
pareret mansum, quo venarum
sanguine rivos conpleret.

Lucilius lib. XXX

sperans aetatem eadem <me>
haec proferre potesse et mansum ex ore daturum.

39

MVLIERAVIT, ut effeminavit. Varro Γνῶθι σεαυτόν

et rex
et misellus ille pauper amat habetque ignem intus acrem.
hic ephebum mulieravit; hic ad moechada adulescentem
cubiculum pudoris primus polluit.

40

MEMORDI, PEPOSCI, PEPVGI, SPEPONDI in veteribus lecta sunt. Atta in Conciliatrice

ursum se memordisse autumat.

Laberius in Gallis

de integro patrimonio
meo centum milia nummum memordi.

Ennius

non est, ut si me canis memorderit.

Cetera in obscurioribus invenimus.

41

METVS nove et eleganter positum. Sallustius Historiarum lib. I id bellum excitabat metus Pompei victoris. Hoc est, quod de Pompeio metueretur.

42

MENDICIMONIVM et MOECHIMONIVM. Laberius in libro quem Cophinum inscripsit. In eo verba haec inveniet, qui doctrinae studium putaverit | adhibendum. In eo quoque libro MANVATVS, quod est furatus, invenire <est>.

43

MEDIOXIMVM, medie acutum modo. Varro Mod<i>o

quid aliud est quod Delphice canat columna litteris
suis ἄγαν μηθέν, † iudam nos facere mortalem ad modum,
medioxime, ut quondam patres nostri loquebantur.

44

MASCVLVM pro forti ac vehementi. Varro Ὄνος λύϱας si non plus testiculorum offenderis quam in castrato pecore in Apulia, vincor non esse masculum ad rem.

45

MANCVM, debilem. M. Tullius De finibus bonorum et maloram lib. III sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem.

46

MINVTVM positum pro brevi. Varro Epistula Latina si venisses Capuam, quod et pueros minutos vides libenter et maioris animadvertere non vis. M. Tullius Verrinarum lib. III reticulumque ad naris admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae.

47

MACERIAE. Sisenna Historiarum lib. III post villarum macerias ac parietinas quinque cohortis in insidiis reliquit.

48

MANIPVLATIM, conlecta manu. Sisenna Historiarum lib. III requiescendi spatium nacti, cum densiores manipulatim resistere hostibus instituissent.

49

MVLTIFARIAM, partibus multis. Sisenna Historiarum lib. III quod loca palustriaque erant et alte multifariam confossa.

50

MARSVPPIVM, sacculum. Varro Cato vel de liberis educandis ex quo perspicuum est maiorem | curam habere nos marsuppii quam vitae nostrae.

51

MOLIMENTVM pro conatu. Sisenna Historiarum lib. IIII Galli contra magno cum molimento ac perpetuo sonu procedunt.

52

MODIMPERATORES, quasi modum imperantes. Varro Rerum humanarum lib. XX in conviviis qui sunt instituti potandi modimperatores magistri.

53

MAGNILOQVENTIA. Cicero in Oratore quod ille dactylicus numerus <h>exametrorum magniloquentiae sit accommodatior.

54

MINISTRATRIX positum pro ministra. Cicero De oratore I sed omnes comites ministratricesque esse [de] oratoris diceres.

55

MALE AVDIAM. Cicero De oratore lib. II in quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter remitto, nimium patiens et lentus existimor.

56

MVLTITVDO positum pro frequentia aut copia. Cicero De oratore lib. III sed ut pontifices veteres propter sacrorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt. In eodem hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est.

57

MVLIEROSITAS, cupiditas femineae voluptatis. Cicero Tusculanarum lib. IIII similiterque ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam quae graece φιλογυνία dicitur.

58

MEMORIA positum pro vetustate. Pacuvius Chryse

perque nostram egregiam unanimitatem, quam memoria
deiugat.

59

MVRMVRILLVM, murmuratio. Plautus | Rudente

nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.

Idem

Quid murmurillas tecum et te discrucias?

60

MEDIASTRINOS, non balnearum, sed ministros et curatores aedium legimus. Lucilius lib. XV

vilicum Aristocratem, mediastrinum atque bubulcum.

Cato in Praeceptis ad filium Illi imperator tu, ille ceteris mediastrinus.

INCIPIT PER N LITTERAM

1

NVPERVM pro recenti positum, ab eo quod est nuper, id est ante non multum temporis. Plautus Captivis

quid? Tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum, novicium.

2

NEMINIS positum pro nullius. Plautus Captivis

Neminis
me miseret; nam mei miseret neminem.

Lucilius lib. XXX

neminis ingenium tantum confidere oportet.

3

NOXITVDO pro noxia. Accius Armorum iudicio

† ocule noxitudo
oblitteretur Pelopidum ac per nos sanctescat genus.

4

NVBERE veteres non solum mulieres, sed etiam viros dicebant, ita ut nunc Itali dicunt. Pomponius Pannuceatis

sed meus
frater maior, postquam vidit me vi deiectum domo,
nupsit posterius dotatae, vetulae, varicosae, vafrae.

5

NITIDITATEM pro nitore. Accius Bacchis

formae figurae nitiditatem, hospes, geris.

6

NVMEN pro ornatu. Vergilius Aeneidos lib. II

vadimus inmixti Danais, haut numine nostro.

7

NOENVM pro non. Lucilius lib. XXX

sed | tamen hoc dicas quid rest? Si noenu molestum est.

Varro epistula ad Fufium si hodie noenurn venis, cras quidem, si veneris meridie die natali Fortis Fortunae.

8

NEVVLT pro non vult. Titinius Setina

ipsus quidem hercle ducere sane nevult.

Plautus Trinummo

filiam meam tibi desponsatam esse audio, nisi tu nevis.

9

NIGRET, nigra fit. Pacuvius Chryse

solisque exortu capessit candorem, occasu nigret.

Accius Bacchis

idem splendet saepe, ast idem nimbis interdum nigret.

10

NITIDANT, abluunt, dictum a nitore. Ennius Cresphonte

eam secum advocant, eunt ad fontem, nitidant corpora.

Accius Thebaide

† quini Dircaeo fontei advenient, mundule
nitidantur † vulgo quadripedantum sonipedum.

11

NIXVRIRE, niti velle. Nigidius Commentariorum grammaticorum XXV nixurit, qui niti vult et in conatu saepius aliqua re perpellitur.

12

NOTIFICEM, notam faciam. Pomponius Atreo

nunc te obsecro,
stirpem ut evolvas meorum <rem>que notifices mihi.

13

NVMELLAE, machinae genus ligneum, ad discruciandos noxios paratum, quo et collum et pedes inmittunt. Plautus Asinaria

nervos, catenas, carcerem, numellas, pedicas, boias.

14

NVGIVENDOS Plautus dici voluit omnes eos, qui aliquid mulieribus vendant; nam omnia, quibus matronae utuntur, NVGAS voluit appellari. Plautus in Aulularia

ubi nugivendis res soluta est omnibus.

15

NIDVS pro poculo. Varro Quinquatribus

quam lympha melius e lacuna fontium
adlata nido potili permisceat.

16

NIDVLANTVR. Varro Hebdomadon primo dies deinde illos, quibus alcyones hieme in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dixit.

17

NESCIVM pro incognito. Plautus in Rudente

quae in locis nesciis nescia spe sumus.

18

NOCTESCERE, caecari. Furius Poematis, etsi est auctoritatis incertae

omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.

19

NEPAM quidam cancrum putant ad illud Plauti

retrovorsum cedam; imitabor nepam.

Et illud aliud

aut cum nepa est.

Set dubium in utroque, nam vere NEPA scorpius dicitur. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. | V serpere anguiculos, natare anaticulos, volare merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.

20

NEX pro nece. Sisenna Historiarum lib. IIII quoniam neque mea nex neque intercessio posse videtur illorum dementem reprimere audaciam.

21

NENIA, ineptum et inconditum carmen, quod a conducta muliere, quae PRAEFICA diceretur, is, quibus propinqui non essent, mortuis exhiberetur. Varro De vita populi Romani lib. IIII ibi a muliere, quae optuma voce esset, perquam laudari; dein neniam cantari solitam ad tibias et fides.

INCIPIT PER O LITTERAM

1

OBSC<A>EVAVIT, quasi sc<a>evum, malum omen | obstulit. Plautus in Asinaria

metuo, cum illic obscaevavit meae falsae fallaciae.

2

OPIMITAS, ab opimo. Plautus Asinaria

maxumas opimitates, gaudio exfertissimas.

Idem Captivis

maximas opimitates opiparasque offert mihi.

3

OBBA, poculi genus, quod nunc VBBA dicitur. Varro Est modus matulae, πεϱὶ μέθης dolia atque apothecas tricliniaris, Melicas, Calenas obbas et Cumanos calices.

4

OPVLENTITAS pro opulentia. Plautus in Milite Glorioso

quasique eius opulentitate<m> reverearis.

Caecilius Plocio

opulentitate nostra sibi iniuriam
factam.

5

ORBITVDINIS pro orbitate. Accius Amphitryone

miseret lacrimarum, luctuum, orbitudinis.

Turpilius Thrasyleone

hoc te oro, ut illius conmiserescas miserai orbitudinis.

Pacuvius Duloreste

vel cum illum videas sollicitum orbitudine.

6

OCQVINISCERE est proprie inclinari. Pomponius Prostibulo

ut nullum civem pedicavi per dolum,
nisi ipsus orans ultro qui ocquinisceret.

Idem Pistore

nisi nunc aliquis subito obviam occurrit mihi,
qui ocquiniscat, quo conpingam terminum in tutum locum.

7

OBLITTERARE est obscurefacere et in oblivionem ducere. Accius Agamemnonidis

inimicitias Pelopidum
extinctas iam atque oblitteratas memoria renovare.

8

OFFENDO, offensio. Afranius Vopisco

quae nunc offendo saepe procul nostra sit mala.

9

OLAT pro oleat. Afranius Fratriis

non potest quin illa stacta longeque et multis olat.

Pomponius Aleonibus

aleo ludam, sane meae male olant manus.

10

OBSORDVIT, obsolevit. Caecilius Hypobolimaeo Rastraria

obsorduit iam haec in mea aerumna miseria.

11

OBSTRIGILLARE, obstare. Ennius Satyrarum lib. II

restitant, occurrunt, obstant, obstringillant, obagitant.

Varro Manio lex neque innocenti propter simultatem obstrigillat neque nocenti propter amicitiam ignoscit. Idem De re rustica lib. I tu, inquit, invides tanto scriptori obstrigillandi causa, [ut] cum praeclara quaedam ne laudes. Idem De vita populi Romani lib. IIII quod Curio, cum id fecisset, dicebat | amicis, ut illi renuntiaretur se obstringillaturum, ne triumphus decerneretur aut ne iterum fieret consul.

12

OBVARARE, pervertere, depravare dictum a varis. Ennius Achille

nam consiliis obvarant, quibus tam concedit hic ordo.

13

OBSECVNDANTER, obsequenter. Nigidius De dis lib. I cum autem id quid sit quaerimus, obsecundanter naturae viverent.

14

OCVLITVS, ut ANIMITVS, MEDVLLITVS. Plautus Cornicula

amant ancillam meam Pheidulium oculitus.

15

OSSICVLATIM, ut [si] minutatim. Caecilius Fallacia

ossiculatim Parmenonem de via liceat legant.

16

OFFICERE, obesse. M. Tullius De officiis lib. III demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis.

17

OLIVITATEM, fructus oleae, Varro in Gloria, πεϱὶ φθόνου

tum denique, omnis cum lucerna conbusta est
in lucubrando olivitasque consumpta est.

Idem De re rustica lib. I non modo integra eximi, sed etiam maiora quam in arbore umquam pependerint. De olivitate oleas esui optime condi scribit Cato.

18

OCCEPSO, coepero. Plautus in Amphitryone

ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.

19

OSA SVM pro odi. Plautus in Amphitryone

inimicos semper osa sum optuerier.

20

ORBITVM, dictum per orbem. Varro Γνῶθι σεαυτόν

ut sidera caeli,
divum circum terram atque axem
quae volvuntur motu orbito.

21

OPVLISCERE, ab opulento, dictum decore. Furius Poematis

quo magis in patriis possint opuliscere campis.

22

OCCVLE, occulta. Cicero De oratore lib. II interiuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit. Vergilius Georgicorum lib. II

quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
sparge fimo pingui et multa memor occule terra.

23

OPINABILE. Cicero Academicorum lib. I itaque hanc omnem artem rerum opinabilem appellaba<n>t.

INCIPIT PER P LITTERAM

1

PAENVLARIVM, quasi theca et vagina paenulae. Novius Fullonico

non multo post sonarium accepit, absedet,
consequitur paenularium | cilotrum petit.

2

PLEBITATEM, ignobilitatem. Cato pro Veturio propter tenuitatem et plebitatem. Hemina in Ann. quicumque propter plebitatem agro publico eiecti sunt.

3

PETILVM, tenue et exile. Lucilius lib. XII

insignis varis cruribus et petilis.

Plautus Plocino

nam coloratum frontem habet, petilis, habris.

[PETILIS tenuis dicit, HABRIS mollis dicit.]

4

PACES plurali numero nove positum. Varro De vita populi Romani lib. III animadvertendum primum, quibus de causis et quemadmodum constituerint paces; secundum, qua fide et iustitia eas coluerint.

5

PONDO MILLE OCTINGENTVM nove Varro De vita populi Romani lib. III itaque rettulit auri pondo mille octingentum septuaginta quinque. Gr<a>eci enim † heron mole dixerunt.

6

PANVS, tramae involucrum, quam diminutive PANVCLAM vocamus. Lucilius lib. VIIII

foris subteminis panus.

Est tumor quoque inguinum; ex formae similitudine sic vocatur. Afranius Matertera

inguem plemen, papulam, panum, tympanum.

Novius Optione

qui me miserum miseriorem reddidit quam panus puerum.

Quod pueri aegrius patiantur hoc genus morbi

7

PENICVLAMENTVM a veteribus pars vestis dicitur. Ennius lib. XI Annalis

pendent peniculamenta unum ad quemque † pedum.

Lucilius lib. XVIIII

peniculamento vero reprehendere | noli.

Caecilius Feneratore

volat exsanguis, simul anhelat
peniculamentum ex pallio datur.

8

PROGNARITER, strenue, fortiter et constanter. Plautus Persa

«ego scio hercle utrumque velle.» «Age, indica prognariter»

Ennius Annalium lib. VI

divi, hoc audite parumper,
ut pro Romano populo prognariter armis
certando prudens animam de corpore mitto.

9

PERPEROS, indoctos, stultos, rudis, insulsos, mendaces. Accius Pragmaticis

describere in theatro perperos
popularis.

Idem eodem

et eo plectuntur poetae quam suo vitio saepius,
ductabilitate nimia vestra aut perperitudine.

10

PRAECOX, [et] praecoca, quod est inmatura. Ennius Annali lib. VIII

praecox pugna est.

Lucilius lib. III

annicula aspera atque <praecox.>

<Varro Synephebo, πεϱὶ ἐμμονῆς cum tempus revocat, ea> praecox est fuga.

Novius

huic puellae praecoquis libido inest.

11

POPVLATIM, per populos. Pomponius

magnius poema placuit populatim omnibus.

12

PRAEMIATORES NOCTVRNI, praedones. N<a>evius Agrypnuntibus

nam in scena vos nocturnos coepit praemiatores tollere.

13

POPVLACIA ut nugalia vel puerilia. Laberius Late loquente

ibus dum populacia
agimus per ludum.

14

POSSESTRIX , a possidendo. Afranius Liberto

eius monilis possestricem.

Ita TONSTRIX, ita INPVLSTRIX, ita CVRSTRIX, ita PLAV<S>TRIX, ita ADSESTRIX.

15

PERPETVASSIT, <sit> perpetua, aeterna. Ennius Annali lib. VIIII

libertatemque ut perpetuassit,
† quemaximae.

16

PRAECISVM et OMASVM, partes carnis et | viscerum. N<a>evius Nervularia

praecisum, omasum, pernam, callos, † glifis, glandia.

Lucilius lib. XX

illi praeciso atque epulis capiuntur opimis.

17

PISCVLENTVM positum piscosum, ut PVLVERVLENTVM. Cato Originum lib. V origine fluvium Naronem magnum, pulchrum, pisculentum. Et lib. VII fluvium Hiberum; is oritur ex Cantabris, magnus atque pulcher, pisculentus.

18

PASCEOLVS, ex aluta sacculus. Plautus Rudente

praeterea centum denaria Philippea in pasceolo seorsum.

Lucilius lib. XIII

adde Syracusis sola pasceolum † alutamen.

Cato in Pansam pueris in ludo stilos, pasceolos furare.

19

PIEM, colam, custodiam. Plautus Asinaria

ubi piem pietatem, si istoc more moratam tibi
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?

20

PORTISCVLVS proprie est hortator remigum, id est, qui eam perticam tenet, quae PORTISCVLVS dicitur, qua et cursum et exhortamenta moderatur. Plautus Asinaria

et meam partem loquendi et tuam trado tibi;
ad loquendum atque ad tacendum tute habes portisculum.

Ennius lib. VIII Annalium

tosam ante tenentes
parerent, observarent, portisculus signum
cum dare coepisset.

Laberius Cythera

nec palmarum pulsus nec portisculi.

21

PERPLEXABILE, figuratum; quod aliud audiatur, aliud sentiatur. Plautus Asinaria

nec ullum verbum faciat perplexabile.

22

PRAESEGMINA proprie Plautus in Aulularia ea dici voluit quae unguibus eminulis praesecantur

quin ipse pridem tonsor ungues demserat;
collegit, omnia abstulit praesegmina.

23

PIPVLO pro convicio. Plautus Aulularia

ita me bene amet Laverna, te iam, nisi reddi
mihi vasa iubes, pipulo te hic differam ante aedis.

24

PICOS veteres esse voluerunt quos Graeci grypas appellant. Plautus Aulularia

Pici divitiis, qui aureos montes colunt
eos solus supero.

25

PERCELLERE evertere, percutere. Varro Parmenone

alius teneram abietem solus percellit.

26

PINSERE, tundere vel molere. Varro Ταφῇ Μενίππου nec pistorem ullum nossent, nisi eum qui in pristino pinseret far. Idem De vita populi Romani lib. I nec pistoris nomen erat, nisi eius qui ruri far pinsebat. [Nominati ita eo quod pinsunt].

27

PORCAS. Varro Ταφῇ Μενίππου non vides in publico ante tabernas, qua populus ambulando, proinde ut in arato, porcas reddit.

28

PVTIDVM, putre. Varro Ταφῇ Μενίππου inde putidas uvas, acinis electis et comestis, extendit in lectis quondam. Cato Originum lib. II si inde in navis putidas atque sentinosas commeatum ponere volebant. Caecilius Andria

conducit navem putridam.

Afranius Augure

visus uset fallaci aspectu paries pictus putidus.

29

PAENITVDINEM Pacuvius Teucro

quae desiderio alumnum paenitudine,
squales scabresque inculta vastitudine.

30

PRAEBITIO, a praebendo, id est exhibendo. Varro Eumenidibus quod ea die mea erat praebitio, | in ianuam «cave canem» inscribi iubeo.

31

PVEROS pro servis. Varro Eumenidibus vix vulgus confluit non Furiarum, sed puerorum atque ancillarum.

32

PAXILLVS, diminutivum, a palo. Varro Eumenidibus ubi dicatur primus Zenon novam h<a>eresim novo paxillo suspendisse. Idem Bimarco ut novum cribrum novo paxillo pendeat.

33

PROXVMI, id est proxumo. Cato contra Furium die proxumi hoc dicit, sed ea declinatione a veteribus et CRASTINI et PRISTINI et PRAEFISCINI dictum est.

34

PROPERATIM, id est properanter. Caecilius properatim in tenebris istuc confectum est opus.

35

PERMITIES, periculum, exitium. Lucilius lib.XXVIIII

nunc tu
contra venis, vel qui in nuptis voluisse neges te,
nec sine permitie!

Plautus Asinaria

pellecebrae, permities.

36

PARCVIT, pepercit. N<a>evius Quadrigeminis

suo labori is nullus parcuit.

37

PERBITERE, perire. Pacuvius Periboea

nam me perbitere, illis opitularier
quovis exitio cupio, dum prosim

Titinius Fullonia

iam pridem egressa aut perbiteres.

Livius Tereo

ego puerum interea ancillae subdam lactantem meae,
ne fame perbitat.

Ennius Hecuba

set numquam scripstis, qui parentem aut hospitem
necasset, quos quis cruciatu perbiteret.

38

PIGRARE, retinere. Accius Epigonis

Fateor; sed cur proferre haec pigrem aut huius dubitem parcere
capiti?

Idem Chrysippo

melius | pigrasse, quam properasse est nefas.

39

PROVIGERE, promovere, ecferre. Pacuvius Teucro

aut me occide, illinc sei usquam provigeam gradum.

40

PVELLASCERE, ecfeminari vel evirescere. Varro Bais quod non solum innubae fiunt communis, set etiam veteres puerascunt, et multi pueri puellascunt.

41

PAL<A>ESTRICOS, quasi ex usu pal<a>estrae. Afranius Excepto

etiam depellis mihi manum, palaestricos

42

POPVLATIM. Caecilius Obolostate

Ego perdidi te, qui omnes servos perdo
populatim: quaeso, ne ad malum hoc addas malum.

43

PRAESENTE, coram vel praesentibus. Pomponius Syris

<qui> quidem aput forum praesente testibus mihi vendidit.

Accius Melanippo

est rea aliqua, quam praesente his prius maturare institit.

Fenestrella Annali lib. II et quaedam exta praesente † exuis, quaedam absente proiecissem. Novius Minta Medica

te volumus dono donare pulchro, praesente omnibus.

44

PRIMITER pro prime et PRIMITVS pro primo. Pomponius Maccis geminis

Quin bono animo es? Video, erepis primiter de pannibus.

Lucilius lib. V

sicuti, cum primos ficos propola recentis
protulit et pretio ingenti dat primitus paucos.

45

PROGNARITER, audaciter. Plautus Persa

age, indica prognariter.

46

PROPERATIM et PROPERITER, celeriter, properanter. Quadrigarius Annali lib. II eo consules | propere exercitum redducunt. Pomponius Buccone adoptato

Pergis properatim?

Caecilius Plocio

properatim in tenebris istuc confectum est opus.

Pacuvius Teucro

mihi classem inperat
Thessalum nostramque in altum ut properiter deducerem.

Accius Telepho

remisque nixi properiter navem in fugam
tradunt.

47

PRAEFRACTVM, durum, inflexibile. M. Tullius De officiis lib. III ego etiam cum Catone meo saepe dissensi. nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare. Et in Hortensio his contrarius Aristo Chius, praefractus, ferreus, nihil bonum nisi quod rectum atque honestum est.

48

PVLCRITAS pro pulcritudo. Caecilius Harpazomene

Di boni!
Quid illud est pulchritatis?

49

PROLETARII cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant. Ennius Annali

Proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur <ferro>.

50

PROSPICA et DESPICA, intenta et contemplata. Naevius Astiologa

hac sibi prospica, hac despica.

Potest ergo PROSPICVS et DESPICVS dici.

51

POLLENTIA, potentia, a pollendo dicta. Plautus Rudente

ne inpiorum potior sit pollentia.

POLLERE ergo conmune est.

52

PROPITIABILIS, a propitiando. Ennius Caupuncula

hinc est animus propitiabilis.

Ita et ADVLABILIS.

53

PAVXILLISPER, a pauxillo. Plautus Truculento

plus decem pondo amoris pausillisper perdidit.

Id est, per particulas.

54

PONDERITATEM, a pondere, ut gravitatem. Accius Pragmaticon lib. I et cuncta fieri cetera

inbecilla † non quod ponderitatem gravitatemque nominis.

55

PVRITIA, puritas. Varro Rerum divinarum lib. I quae puritia est infrequens polluta.

56

PRAELVMBARE, lumbos perfringere. Novius Vindemiatoribus

coepit unumquemque praelumbare fustibus.

57

PVERAE pro puellae. Varro Devictis, πεϱὶ φιλονιϰίας

properate vivere, puerae, qua sinit aetatula
ludere, esse, amare et Veneris tenere bigas.

Idem De vita populi Romani lib. II sic in privatis domibus pueri liberi et puerae ministrabant.

58

PVPAE et PVPI. Varro Aboriginibus, πεϱὶ ἀνθϱώπων φύσεως itaque brevi tempore magna pars in desiderium puparum et sigillorum veniebat.

Idem Tit<h>ono, πεϱὶ γήϱως

ac mammam lactis sugentem pascere pupum.

59

PIPARE proprie gallinae dicuntur. Varro Aboriginibus, πεϱὶ ἀνθϱώπων φύσεως

mugit bovis, ovis balat, equi hinniunt, gallina
pipat.

60

PROCVDERE dixit prolatare, producere Varro Τὸ ἐπὶ τῇ φαϰῇ μύϱον, πεϱὶ εὐϰαιϱίας legendo autem et scribendo vitam procudito. Vergilius Georgicorum lib. I

durum procudit arator
vomeris obtunsi dentem.

61

PRAECOX, id est praecoqua. Varro Synephebo, πεϱὶ ἐμμονῆς verere, ne manu non mittat, cum tot Rom<a>e mendicari honestos audissemus? Dare possis; | mittet; quod si non mittet, fugies, si me audies. Cum tempus revocat, ea praecox est fuga.

62

PAVPERAT, id est pauperem facit. Plautus in Milite glorioso

quae inproba est, pro mercis vitio dominum pretio pauperat.

Item Ac<h>aristione

quam ego tanta pauperavi per dolum pecunia?

Titinius Privigna

nam quid ego feci te advorsum aut patrem meum,
quem pauperetis ambo vestris sumptibus?

Idem Varo

Aecum est me habere: eos pauperem sumptu meo?

63

POTVS a bibendo. Lucilius lib. XXX

serus cum e medio [ac] ludo bene potus recessit.

64

PAVCIENS pro raro dici veterum auctoritas docet. Titinius Gemina

postquam factus maritus, hac domo
abhorres, tuam etiam uxorem paucies video.

Idem in eadem

tu facis inique; in urbem paucies venire
soles.

Caelius Annalium lib. VI consulto non pauciens arcessitum.

65

POLLICTORES sunt qui mortuos curant. Varro Mutuum muli scabunt, πεϱὶ χωϱισμοῦ itaque si plures dies inter medici discessum et adventum pollictoris interfuerunt, et id aestate, videas. Varro Cosmotoryne, πεϱὶ φθοϱᾶς ϰόσμου

propter cunam capulum positum
nutrix tradit pollictori.

Plautus Asinaria

ecquis currit pollictorem accersere?

66

PVTAMINA non solum arborum sunt, verum omnium rerum purgamenta; nam quidquid ex quacumque re proicitur, PVTAMEN appellatur. Plautus in Captivis

nuculeum amisi; reliqui pigneri putamina.

67

PESTILITAS, pestilentia. Lucretius lib. | VI

atque <ea> vis omnis morborum pestilitasque.

68

P<A>ENITVRVM. Accius Epinausimache

quod si procedit, neque te neque quemquam arbitror
tuae paeniturum laudis, quam ut serves, vide.

69

PAVSA est quies alicuius rei. Accius Epigonis

sed iam Amphilochum huc vadere cerno et
nobis datur bona pausa loquendi.

Lucilius Satyrarum lib. I

haec ubi dicta, dedit pausam ore loquendi.

70

PROSPERARI, inpetrari. Lucilius lib. XXVI

nec minima ei prosperatur pax, quod Cassandram suo
signo deripuit.

71

PVELLOS, pueros. Varro Testamento

sic ille puellus Veneris repente Adon
cecidit cruentus olim.

Lucilius Satyrarum lib. IIII

cumque hic tam formonsus tibi ac te dignus puellus.

Lucretius

pos <sunt> tamen unde puellum
suscipere et partu possent ditiscere dulci.

Ennius

suos divis sacrificare puellos.

Varro Marcipore Pelianne ei permisisse, ut se vel vivum degluberet, dum modo redderet puellum?

<Idem> Sexagesi

o stulta nostri pectoris dormitio
vigilabilis, quae me puellum inpuberem
cepisti.

72

PECVS, non solum quadrupes animal, verum omnia animalia PECVDES dicuntur. Plautus Rudente

non vides referre me uvidum rete sine squamoso pecu?

Livius Aegistho

tum autem lascivum <Ne>rei simum pecus.

Vergilius Georgicorum lib. IIII [de apibus]

et pecudum custodia sollers.

Lucretius lib. II

praeterea genus humanum mutaeque natantes
squamigerae pecudes.

Lucilius Satyrarum | lib. V

lascivire pecus nasi rostrique repandum.

73

PERCITVM dictum est percussum. Plautus Amphitryone

«Delirat uxor». «Atra bili percita est».

74

PECVA et PECVDA ita ut pecora veteres dixerunt. N<a>evius Gymnastico

homines, pecua beluasque.

Idem Lycurgo

sine ferro pecua manibus ut ad mortem meant.

Accius Astyanacte

in celsis montibus
pecua atque inter colles pascunt Danai in Phrygiae terminis.

Idem Medea

Vagant, pavore pecuda in tumulis deserunt:
Quis nos pascet postea?

M. Tullius De republica lib. IIII cum adhibent in pecuda pastores. Accius Diomede

passimque praeda pecua vallebant agris.

Caecilius Imbriis

et homini et pecudibns omnibus.

Sisenna Historiarum lib. IIII iumenta, pecuda locis trepidare conpluribus.

75

PVTRET. Pacuvius Teucro

quamquam annisque et aetate hoc corpus putret.

Accius Erigona

quamquam exangue est corpus mihi atque annis putret.

76

PROTOLLERE est differre. Lucilius Satyrarum lib. I

si non amplius, at lustrum hoc protolleret unum.

77

PRIVA significat singula. Lucilius Satyrarum lib. I

ad cenam adducam et primum hisce abdomina thynni
advenientibus priva dabo.

Lucretius lib. III

quodsi forte animas extrinsecus insinuari?
Vermibus et privas in corpora posse venire
credis.

78

PRODIGITAS dicta profusio. Lucilius Satyrarum lib. VI

nequitia occupat hos, petulantia prodigitasque.

79

PORCET significat prohibet. Pacuvius Atalanta

mi gnate, ut verear eloqui, porcet pudor.

Accius Epigonis

quibus oculis quisquam nostrum poterit illorum optui
vultus, quos iam ab armis anni porcent?

Ennius Telamone

deum me sentit facere pietas; civium porcet pudor

Varro Manio

hunc Ceres cibi ministra frugibus suis porcet.

Lucilius lib. VI

non te porro procedere porcent.

80

PROLIXITVDINEM. Pacuvius Duloreste

Oro, minime flectas fandi mi prolixitudinem.

81

PERFICA, perfectrix. Lucretius lib. II

denique ad extremum crescendi perfica finem
omnia perduxit rerum natura creatrix.

82

PETIOLVS, a pede, diminutive. Afranius Excepto

atque adeo nolo nudo petiolo esse plus.

83

PETIGO, genus morbi. Lucilius lib. XXX

inluvies, scabies oculos huic denique petigo
conscendere.

84

PORRIGO, morbi genus. Lucilius lib. XXX

tristem et corruptum scabie et porriginis plenum.

85

PROFLIGARE verbum pessimum ad usum trahi coeptum est, nam cum sit PROFLIGATVM perditum et ad internicionem adductum, nunc perfectum, <ab>solutum aut aedificium aut aliquod utile inceptum dicendum putant; cum ADFECTVM dici debeat, non PROFLIGATVM. M. Tullius tamen Tusculanarum lib. V profligata iam et paene ad exitum deducta quaestio est. Idem De provinciis consularibus bellum adfectum videmus. Et infra nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia conmorari velit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, | perfecta rei publicae tradat? Et in Oeconomicis cum vero adfecta iam prope aestate a sole mitiscere tempus est.

86

PATRITVM, ut avitum. Varro Manio funere familiari conmoti avito ac patrito more precabamur. Idem Rer. hum. lib. XX secundum leges avitas et patritas. Cicero Tusculanarum lib. I «patritam» illam et «avitam», ut ait Theophrastus, philosophiam.

87

PERTIDERE, valde taedere. Cicero in Oratore concisum, non conc<a>esum. Ex quo quidam PERTISVM etiam volunt.

88

POPINONES, vel hi, quos nunc dicimus tabernarios, a popinis, vel luxoriosi, qui se popinis dedunt. Varro Modio

quis poculis argenteum chorum intro ibit popino?

Lucilius lib. I

infamam <in> honestam turpemque odisse popinam.

89

PVTIDVM, non putre, sed odoris mali. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi daturn pro sale, ne putisceret.

90

PERCVRSIONEM. Cicero Tusculanarum lib. IIII propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem.

91

PRAEFESTINATIM. Sisenna Historiaram lib. III idemque perseveraverunt, uti lex perveniret ad quaestorem ac iudices, quos vellent, instituerent praefestinatim et cupide.

92

PRAESTOLARI est expectare vel manere. Sisenna Historiarum lib. III occulte tacitique advenientium cohortium praestolari occipiunt.

93

PERMITTERE pro mittere, incitare vel | praecipitare. Sisenna Historiarum lib. III et inde ecum concitatum princeps ad hostium permittit aciem. Idem lib. IIII multi praemissis armis ex summo se permitterent.

94

PROICERE honeste positum. Sisenna Historiarum lib. IIII Tum postquam aput Iguvinos ac Perusinos eius facti mentionem proiecit.

95

PETVLANTIAM pro inprobitate Cicero De oratore lib. II illud adsequor, ut, si qui mihi forte maledicat, petulans aut plane insanus esse videatur.

96

PRESSV, quasi conpressione. Cicero De oratore lib. III Valerium Soranum levitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.

97

PAVPERTATES nove positum numero plurali. Varro De vita populi Romani lib. I quid inter hos Ioves intersit et eos, qui ex marmore, ebore, auro nunc fiunt potes animadvertere et horum temporum divitias et illorum paupertates.

98

PAVPERTINVM. Varro De vita populi Romani lib. I ut in cetero cultu quae sunt, consentanea, quod sunt paupertina, sine elegantia ac cum castimonia.

99

PLVMARIVM. Varro Cato vel de liberis educandis etenim nulla, quae non didicit pingere, potest bene iudicare quid sit bene pictum plumario aut textore in pulvinaribus plagulis.

100

PVRPVRASCIT. Cicero | Academicorum lib. II quid mare nonne c<a>eruleum? At eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum.

101

PERPENDICVLI et NORMAE. Cicero Academicorum lib. II atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.

102

PINGVE positum pro inpedito et inepto. Cicero Academicorum lib. IIII quod ipsi Antiocho pingue videtur et sibi ipsum contrarium.

103

PROBATV DIFFICILE. Cicero Tusculanarum lib. V quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae.

104

PALPO, quasi a palpando. Plautus Mercatore

palpo percutit.

105

PAEMINOSVM, mali odoris a paedore dictum. Varro De re rustica lib. I solida terra pavita, maxime si est argilla, ne, situ paeminosa, in rimis eius grana oblitescant.

106

PISARE frangere vel tundere. Varro De re rustica lib. I promendum hieme, ut in pristino pisetur ac torreatur.

107

PRAECIDANEVM est praecidendum. Varro De vita populi Romani lib. III quod humatus non sit, heredi porca praecidanea suscipienda Telluri et Cereri, aliter familia pura non est.

108

PALANGAE dicuntur fustes teretes, qui navibus subiciuntur, cum adtrahuntur ad pelagus vel cum ad littora subducuntur, unde etiamnunc PALANGARIOS dicimus qui aliquid oneris fustibus transvehunt. Varro De vita populi Romani lib. III cum Poenus in fretum obviam venisset nostris et quosdam cepisset, crudelissime pro palangis carinis subiecerat, quo metu debilitaret nostros.

109

PONDO DVCENTVM nove Varro saepe De vita populi Romani lib. III Delphos Apollini munera missa, corona aurea pondo ducentum.

INCIPIT PER R LITTERAM

1

RVTVNDE positum eleganter, concinne vel collecte. Cicero De finibus bonorum et malorum lib. IIII regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rutunde quippe; habes enim a rhetoribus.

2

RVTA dicuntur diruta. Cicero De oratore lib. II set dicis te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis sol<i>um tibi paternum recepisse. Vergilius Georgicorum lib. I

cumulosque ruit male pinguis harenae.

3

RAVVM, fulvum. Cicero Academicorum lib. IIII quia nobismet ipsis tum c<a>eruleum, tum ravum videtur; quodque nunc a sole conlucet.

4

RAVIS est raucitas. Plautus Aulularia

ubi, siquid poscam, usque ad ravim poscam prius.

Idem Cistellaria

expur<i>gabo hercle omnia ad raucam ravim.

5

RVRANT pro rusticantur. Plautus Captivis

dum <ruri> rurant homines, quos ligurriant.

Varro Serrano, πεϱὶ ἀϱχαιϱεσιῶν dum in agro studiosius ruror, aspicio Triptolemum sculponeatum bigas sequi cornutas.

6

RARENTER pro rare. Caecilius Plocio

Tu nurum non vis odiosam tibi esse, quam rarenter videas?

Pomponius Ergastilo

Longe ab urbe vilicari, quo erus rarenter venit, <id>
non vilicari, sed dominari est mea sententia.

7

RVCTVS a ructando dictus. Plautus Pseudulo

«pergin ructare in os mihi?»
«Suavi ructus mihi est. Sic sine, Simon».

Lucilius Satyrarum lib. III

exhalas tum acidos ex pectore ructus.

8

RESVPINAS, honeste, id est, ab incepto revocas vel pervertis significat. Accius Antigona

Quid agis? Perturbas rem omnem ac resupinas, soror.

9

RINGITVR, irascitur. Terentius in Phormione

cum tibi sit quod placeat, ille ringitur: tu rideas.

10

RISCVS, loca in parietibus angusta. Terentius Eunucho

in risco: odiosa, cessas.

11

RECIPROCA ***

<reciproca> animum, inquam, odiose!

Ennius Andromeda

rursus prorsus reciprocat fluctus feram.

12

REPEDARE. Lucilius lib. XXVI

rediisse ac repedasse, ut Roma † vitet gladiatoribus.

Idemque

† sanctum ego a Metello Romam repedabam munere.

13

REDANDRVARE, redire. Lucilius lib. VIIII

ut vulgus redandruet inde.

Pacuvius Chryse

Gr<a>ecos nihil mediocriter
redandruare.

14

RED<H>OSTIT, reddit. Accius Amphitryone

Ecquid hic redhostit vim, quo metem obiectet facilius?

Idem Didascalico<n> lib. II

ut, dum velint brevitatem consequi verborum,
aliter ac sit rellatum, redhostiant responsum.

15

REPVERASCERE. Novius Agricola

«Quid ita?». «Quia enim repuerascis, fugitas personas, pater».

M. Tullius De oratore lib. II cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe, tamquam ex vinculis, evolavissent. Et De senectute et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunabulis vagiam.

16

RHETORISSAT. Pomponius Medico

«Dolasti uxorem». «Nunc ea propter me cupis
concidere? Etiam rhetorissas?»

17

RAMICES dicuntur pulmones vel hirnea. Plautus Mercatore

tui causa rupi ramices, atrum dum sputo sanguinem.

Idem Poenulo

neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat;
tua causa nemo nostr<or>um est suos rupturus ramices.

Varro Trihodite, πεϱὶ ἀϱετῆς ϰτήσεως priusquam in orchestra pythaules inflet tibias, domi suae ramices rumpit. Lucilius Satyrarum lib. VIIII

quod deformi senex, ἀϱθϱιτιϰός ac podagrosus
est, quod mancus miserque, exilis, ramice magno.

Varro Gerontodidascalo rapta a nescio quo mulione raptoris ramicis rumpit.

18

RVSPARI est scrutari. Accius Nyctegresia

Iube nunc adtemtare, iube nunc animo ruspari Phrygas!

Idem Meleagro

Vagent ruspantes silvas, sectantes feras.

19

REGREDERE, revocare. Ennius Achille

quo nunc incerta re atque inorata gradum
regredere conare?

20

RVMINARI dictum in memoriam revocare. Varro Tanaquile non modo absens quicquam de te sequius cogitabit, sed etiam ruminabitur humanitatem. Livius Aegist<h>o

nemo haec vostrorum ruminetur mulieri.

21

RVSTICATIM pro rustice. Pomponius Aleonibus

at ego rusticatim tangam; urbanatim nescio.

22

RVMIFERARE dictum honeste rumoribus | ferre. Plautus Amphitryone

quamque adeo civis Thebani vero rumiferant probam.

23

RETVRARE, aperire, contra id quod dicitur opturare. Varro Agathone pueri obscenis verbis novae nuptulae aures returant.

24

RVTVBA, perturbatio. Varro Sexagesi

ergo tum Romae parce pureque pudentis
vivere † in patriam; nunc sumus in rutuba.

25

REVOCARE positum per vices mutuo vocare. Varro Sexagesi qui nobis ministrarunt pueri diebus festis cicer viride, qui nos provocare, advocare cum audeant, nos illo revocare timemus?

26

RECENTARI honeste positum pro novari, quod est Graece ἀνανεοῦτοι. Matius

iamiam albicascit et recentatur
commune lumen hominibus.

27

RAPINATORES pro raptoribus. Varro Bimarco in invidiam veniant in hoc ipso rapinatores. Lucilius lib. II

homo inpuratus et inpuno est rapinator.

28

REDA. Varro Epistula ad Varronem quodsi tuam heri redam non habuissem, varices haberem.

29

RECENTIORVM novorum M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. II horum recentiorum, numquam dictum ab illo, quod sciam.

30

RVMAM veteres mammam dixerunt. Varro Cato vel De liberis educandis his Semonibus lacte fit, non vino; Cunina<e> propter cunas, Rumin<a>e propter rumam, id est prisco vocabulo mammam; a quo | SVBRVMI etiamnunc dicuntur agni.

31

REICVLAS oves, aut aetate aut morbo graves. Varro Cato vel de liberis educandis et ut in grege opilio oves minus idoneas removere solet, quas REICVLAS appellant. Saepe enim unus puer petulans atque inpurus inquinat gregem puerorum.

INCIPIT PER S LITTERAM

1

SALTVATIM. Sisenna Historiae lib. I nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim ac saltuatim scribendo lectorum animos inpediremus.

2

SCAPVM. Varro Bimarco mihique dividum stilo nostro papyrino levi scapum † scapitio novo partu poeticon.

3

SVTRINAS, a suendo. Varro Hercule Socratico

Quid? Sutrinas facere inscius
nihil, homo, agis.

4

SCABRE. Varro Manio derelinqueretur ac periret

«squale, scabreque inluvie et vastitudine».

5

STRIGOSVS aput veteres morbus dicitur iumentorum, qui corpora stringat aut fame aut alia vitii causa, quasi stringosus. Masurius Sabinus lib. XVII | censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, ecum nimis strigosum [equitum] et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habilissimum viderunt.

6

SVSPICIOSVM, qui in suspicione sit. Cato De re floriana sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus esset, vim in corpus liberum non <a>ecum censuere adferri.

7

SVBICES nove positum, non a subiciendo, | sed altitudine. Ennius Achille

per ego dum sublimas subices,
umidas, unde oritur imber.

Vergilius Georgicorum lib. IIII

<ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.>

<Idem> in Bucolicis

quantum vere novo viridis se subicit alnus.

8

SCRAPTAS, SCRVPEDAS, STRICTIVELLAS, exprobratio vitii aut deformitatis meretricum. Plautus Nervularia

scrattae, scrupedae, strictivillae sordid<a>e.

9

SABVLVM. Varro Ταφῇ Μενίππου non vides in magnis per<i>stylis, qui cryptas domi non habent, sabulum iacere a pariete aut e xystis, ubi ambulare possint.

10

SVCTV. Varro Γνῶθι σεαυτόν

ut cremento corpora
fierent maiora parvo, ut suctu candidi
lactis.

11

SVPER, valde, vehementer. Vergilius Aeneidos lib. I

his accensa super iactatos aequore toto
Troas.

Et lib. III

o mihi sola mei super Astyanactis imago!
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat.

12

SCABRES pro scabra es. Ennius Andromeda

scrupeo investita saxo, atque ostreis <s>quam<a>e scabrent.

Pacuvius Teucro

quae desiderio alumnum, p<a>enitudine
squales scabresque, inculta vastitudine.

13

SECVNDARE, prosperare. Vergilius lib. VII

Di nostra incepta secundent!

Propertius Elegiarum lib. IIII

iam liquidum nautis aura secundat iter.

14

SIMAT, deprimit. Lucilius lib. VII

si movet ac simat nares, delphinus ut olim.

15

SCVRRILE, quasi vulgare; ab scurris | Cicero de oratore lib. II vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.

16

SORDET sordidata est. Accius Aegist<h>o

cui manus materno sordet sparsa sanguine.

17

SVBLABRARE, cibum intra labra mittere. Novius Decuma

iam ego illi subiens sublabrabo esui illud sinciput.

18

SVBLIMARE, extollere. Ennius Medea

Sol, qui candentem in caelo sublimat facem.

19

SPERSTITENT salvent. Ennius Melanippa

regnumque nostrum ut sospitent superstitentque

20

SAEPTVOSE, obscure. Pacuvius Antiopa

Ita saeptuose dictione abs te datur,
quod coniectura sapiens <a>egre contulit.

21

SEMPITERNE. Pacuvius Medo

populoque ut faustum sempiterne sospitent.

22

SEPTEMFARIAM, ut MVLTIFARIAM. Santra De verborum antiquitate III quod volumen unum nos lectitavimus, et postea invenimus septemfariam divisum.

23

SIMVLTER pro similiter. Plautus Pseudolo

exossabo ego illum simulter itidem ut murenam cocus.

24

SCRIPTA, puncta tesserarum. M. Tullius in Hortensio itaque tibi concedo, quod in duodecim scriptis | solemus, ut calculum redducas, si te alicuius dati paenitet.

25

SVCCIDIAM, successionem necessariam. M. Tullius De senectute iam <h>ortum ipsi agricol<a>e succidiam | alteram vocant. Dicitur et SVCCIDIA quod est laridum.

26

SIGNATAM virginem vetustas voluit dicere. Lucilius lib. XXVIIII

primam Chrysi cum negat signatam reddere.

27

SVPERBOS veteres mortuos dixerunt. Plautus Amphitryone

faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.

Et post

auferere, non abibis.

28

SVGGILLARE, obcludere. Varro Lege Maenia contra lex Maenia est in pietate, ne filii patribus luci claro suggillent oculos.

29

SATVLLEM pro saturem. Varro πεϱὶ αἰϱέσεων

neque in polubro mystico coquam carnes,
quibus satullem corpora ac famem ventris.

30

SINGVLVM pro singulare. Plautus Cistellaria

attat!
singlum video vestigium.

Varro Periplu lib. I tum vero doces historiam necessariam, semel unum singulum esse. Idem Octogesi, πεϱὶ νομισμάτων hoc erat incommodi, quod nesciebamus semel unum singulum esse. Et aput alium auctoritatis incertae nisi dixerat nummo singulo multabatur.

31

SPEREM veteres spem dixerunt; unde et PROSPERE dicitur, hoc est pro spe. Varro Aborigine, πεϱὶ ἀνθϱώπων φύσεως

ita sublimis speribus
iactato nomina † tuo volitantis altos nitens trudito.

Idem Ὄνος λύρας

quibus suam delectet ipse amusiam
et aviditatem speribus lactet suis.

32

SCALPVRRIRE. Plautus Aulularia

ubi erat haec defossa, obcepit ibi scalpurrire ungulis.

33

SOMNVRNAS dixit, quae in somnis videantur, Varro Prometheo libero

levis mens umquam somnurnas imagines
adfatur, non umbrantur somno pupul<a>e.

34

SATIAS pro satietas. Accius Astyanacte

quorum crudelitatem numquam ulla explet satias sanguinis.

Varro Prometheo Libero cum sumere coepisset, voluptas retineret; cum sat haberet, satias manum de mensa tolleret. Sallustius Historiarum lib. II hi saltibus occupatis Termestinorum agros invasere frumentique ex inopia gravi satias facta. Lucilius lib. XXVIII

quid mihi proderit, quam satias iam omnium rerum tenet [facta]?

Terentius

nam ubi [me] forte satias cepit, conmuto locum.

Lucretius lib. II

quam tibi iam nemo, fessus satiate videndi.

35

SQVALAM pro squalidam. Ennius Telamone

strata terrae lavere lacrimis vestem squalam et sordidam.

36

SOCIENNO, socio. Plautus Aulularia

ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.

37

SCATVRREX. Varro Est modus matulae, πεϱὶ μέθης

Ismenias hic Thebogenes fluit scaturrex.

38

SOMNICVLOSVS, quod ad somnos vocet. Laberius Sororibus

ecastor multum somniculosum!

39

SAEVITVDO pro saevitia. Plautus Bacchidibus

vincla, virgae, molae: saevitudo mala
fit peior.

40

SVAVITVDO pro suavitas. Plautus Bacchidibus

cor meum, spes mea,
mel meum, suavitudo, cibus, gaudium.

Turpilius Leucadia

intercapedine interficior, desiderio differor.
Tu mihi cupiditas, suavitudo et mei animi expectatio.

41

SEVERITVDINE pro severitate. Plautus Epidico

quid illud est quod illi caperrat frons severitudine?

42

SORDITVDINE pro sorde. Plautus Poenulo

ut mihi absterserunt omnem sorditudinem!

43

SENTENTIA, sensibilitas. Lucretius lib. IIII

internoscere, verborum sententia quae sit.

Lucilius Satyrarum lib. III

vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.

Idem lib. V

si tam corpus loco validum ac regione maneret
scriptoris, quam vera manet sententia cordi.

44

SPECIEM, specimen vel exemplar. Lucilius lib. XXX

sicuti te, qui ea quae speciem vitae putamus esse.

45

SODALIS. Cicero De oratore lib. II quod tamen eum defenderem, qui mihi sodalis esset.

46

SOLITATE, pro solitudine. Accius Eurysace

tuam solitatem memorans, formidans tibi.

47

SVBITI [dicti] pro repentini. Accius Armorum iudicio

bene facis: sed nunc quid subiti mihi febris civit mali?

48

SANCTITVDO pro sanctitas. Accius Tereo

alia hic sanctitudo est, aliud nomen | et numen Iovis.

Idem Ph<o>enissis

delubra caelitum, arae, sanctitudines.

Turpilius Leucadia

miseram terrent me omnia,
maris scopuli, sonitus, solitudo, sanctitudo Apollinis.

M. Tullius De republica lib. IIII eosdem terminos hominum curae atque vitae: sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. Afranius Suspecta

tuam maiestatem et nominis matronae sanctitudinem.

49

SATV positum pro semine. Accius Pelopidis

nam me ut credam ex tuo esse conceptum satu,
ut argumenta redigunt animum et conmovent.

Idem Telepho

profecto hauquaquam est ortus mediocri satu.

50

SCRIPTIONE pro scriptura. Varro Ἀνθϱωποπόλει, πεϱὶ γενεθλιαϰῆς

Vulgoque avarus fenerator spe lucri
rem scriptione duplicarat.

Cicero Tusculanarum lib. V inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones.

51

SEGNITAS pro segnitia. Accius Aeneadis aut Decio

Et nunc quo deorum segnitas? Ardet focus.

Idem Andromeda

namque ut dicam te metu
aut segnitate addubitare haut meum est.

Cicero De oratore lib. I et quoniam de inprudentia diximus, castigemus etiam segnitatem.

52

SCELEROSI pro scelerati. Lucilius Satyrarum lib. I

non tamen aetatem, tempestatem hanc scelerosi mirentur.

Afranius Divortio

O diem scelerosum, indignum!

53

SPERATVM, id est sponsum. Afranius Fratri<i>s

curre et nuntia
venire et mecum <me> speratum adducere.
vide ut puellam curent, conforment iube.

Idem in eadem

speratam | non odi tuam.

54

SCREARE. Terentius Heautontimorumeno

gemitus, screatus, tussis.

55

SERESCIT positum pro siccatur, quod serenitas sicca sit. Lucretius lib. I

denique fluctifrago suspensae in litore vestis
uvescunt, eaedem candenti sole serescunt.

Inde Vergilius docte Georgicorum lib. I

unde serenas
ventus agat nubes.

Hoc est, siccas. Idem et alio loco

atque arida differt
nubila.

56

SVCERDAE. Lucilius lib. XXX

Hic in stercore humi stabulique fimo atque sucerdis.

57

SIMITV, simul. Lucilius lib. XXX

gratia habetur utrisque, illisque sibique, simitu.

Plautus Amphitryone

non ego cum vino simitu ebibi imperium tuum.

Idem Mercatore

ita tres simitu res agendae sunt, quando unam occeperis.

58

SVBSICIVVM, secundum, sequens. Lucilius lib. XXVIII

praeterea haec subsiciva, si quando voles,
opera.

SVBSICIVVM positum succedens, succidaneum. Cicero De oratore lib. II an se haec nescire? Quae ego sero, subsicivis operis, ut aiunt.

59

SVPPLOSIONEM, plausum vel percussum. Cicero De oratore lib. III ex quo vereor ne nihil sim tui, nisi supplosionem pedis, imitatus.

60

SVPERBILOQVENTIA. Cicero Tusculanarum lib. IIII animique inpotentiam et superbiloquentiam.

61

SARCINATOR. Lucilius lib. XXVIII

sarcinatorem | esse summum, suere centonem optume.

62

SOSPITENT, salvent. Ennius Melanippa

regnumque nostrum sospitent superstitentque.

Pacuvius Medo

populo qui faustum sempiterne sospitent.

63

SINGVLATIM et SINGILLATIM, a singulis. Caecilius Hypobolimaeo Rastraria

hos singulatim sapere, nos minus arbitror.

Coelius Annali lib. I primum malo publico gratias singulatim nomina. Lucilius lib. XIX

Sic singillatim nostrum unusquisque movetur.

64

SOLLEMNITVS pro sollemniter. Livius Aegistho

sollemnitusque adeo † ditali laudet lubens.

65

SCENATILIS vel SCENATICVS pro scenico. Varro Modio

sed, o Petrulle, ne meum taxis librum,
si te † pepigat haec modo † scenatilis.

Idem Ὄνος λύϱας

ut comici nothi dei scenatici.

66

SAPERDAE, quasi sapientes vel elegantes. Varro Modio omnes videmur nobis esse belli, festivi, saperdae, cum simus σαπϱοί.

67

SVRDITATEM. Cicero Tusculanarum lib. V In surditate vero quidnam est mali? Erat surdaster M. Crassus.

68

SIMPLICITVS, simpliciter. Plautus Mercatore

sed eam simplicitus dicam, si operaest auribus.

69

SVSCITABVLVM honeste positum incitamentum. Varro Ὄνος λύϱας

φωνασϰία sum, vocis suscitabulum,
cantantiumque gallus gallinaceus.

70

SIMILITAS, similitudo. Caecilius Syracusiis

vide, Demea, hominis quid fert morum similitas.

71

SALEBRAS. M. Tullius De finibus bonorum et malorum hic si definire, si dividere potuisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. Idem lib. V venit ad extremum; haeret in salebra. Cupit enim dicere. Et in Oratore alter enim sine ullis salebris, quasi sedatus amnis, fluit.

72

SVBLESTVM est leve, frivolum. Plautus

nam ubi ad paupertatem accessit infamia,
paupertas gravior fit, fides sublestior.

73

SVPELLECTILIS. Cicero in Oratore verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis. SVPELLEX ***

74

SCVRRILE, a scurris, ridiculum cum turpitudine. Cicero in Oratore ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit; nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne inprobum.

75

SPORTAS. Sallustius Historiarum lib. II e muris canes sportis demittebant. Varro De vita | populi Romani lib. I neque enim obsonium, in totam cenam coemptum ex variis rebus, cum coniectum in unam sportam perspicitur.

76

SODES, non ut aput comicos, sed si audes. Cicero in Oratore libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes prout si audes.

77

SCOPAS. Cicero in Oratore etsi humilius dictum est, scopas, ut ita dicam, mihi videntur dissipare.

78

SCIVNTVR pro cognita sunt. Cicero De | oratore lib. II ars enim eorum est quae sciuntur; oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientia continetur.

INCIPIT PER T LITTERAM

1

T<A>ETRET, foedet, polluat. Pacuvius Periboea

Beluaram ac ferarum adventus ne taetret loca.

2

TETINERIT pro tenuerit. Pacuvius Medo

Cedo quorsum itiner tetinisse aiunt?

Accius Clyt<a>emestra

ut, quae tum absentem rebus dubiis coniugem
tetinerit, nunc prodat ultorem.

Pacuvius Hermiona

sub iudicio quae omnes Graios tetinerim.

3

TETVLIT, tulit. Accius Andromeda

donec tu auxilium, Perseu, tetulisti mihi.

Caecilius Hypobolimaeo

aerumnam pariter tetulisti meam.

4

TAXIM, sensim vel obculte. Pomponius Buccone adoptato

Clandestino tacitus taxim perspectavi per cavum.

5

TEMERIVS. Accius Didascalicon lib. II

sed Euripidis, qui choros temerius in fabulis.

6

TESTATIM. Pomponius Verre aegroto

iam istam calvam colaphis conminuissem testatim tibi.

7

TRACTIM, ut sensim, id est diutine, longo tractu. Plautus Amphitryone

Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?

8

TVDICVLARE, conmovere. Varro Marcipore

haec in aeno bis terve tudiculasse.

9

TRAPS. Varro Parmenone

Alia traps pronis in humum accidens proxum<a>e
frangit ramos cadens.

10

TEGILLVM, diminutivum a tecto. Varro Sesqueulixe Iugere volitans milvus aquam e nubibus tortam indicat fore, ut tegillum pastor sibi sumat.

11

TERTA pro tersa. Varro Ἔχω σε, πεϱὶ τύχης aerea terta nitet galea.

Idem Cato vel de liberis educandis alii ita sunt circumtonsi et terti atque unctuli, ut mangonis esse videantur servi.

12

TEMPERATVRA pro temperie. Varro Ἀλλ’ οὐ μενεῖς, πεϱὶ φιλαϱγυϱίας quaero, te utrum hoc adduxerit caeli temperatura an terrae bonitas.

13

TORTO pro tormento. Pacuvius Duloreste

nam te in tenebrica saepe lacerabo fame
clausum et fatigans artus torto distraham.

14

TONSVS pro tonsura. Plautus Amphitryone

sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra.

Accius Amphitryone

sed quaenam haec est mulier funesta veste, tonsu lugubri?

15

TVBVRCINARI significat raptim manducare. Titinius Proelia

Tuburcinari sine me vultis reliquias.

Plautus Persa

tuburcinari de suo, siquid domist.

Turpilius Boethuntibus

Melesia! Intus cessat? Credo hercle, helluo
tuburcinatur.

16

TABIFICABILE vel TABIFICVM. Accius Medea

Pernici orbificor liberorum leto et tabificabili.

Cicero Tusculanarum lib. IIII atque ut hae tabificae mentis perturbationis sunt.

17

TVATIM, tuo more. Plautus Amphitryone

Eccere, iam tuatim
facis.

18

T<A>ETRITVDO. Accius Philocteta

quod te obsecro, ne haec aspernabilem
t<a>etritudo | mea inculta faxsit.

19

TEMNERE, contemnere. Lucilius lib. XXX

quotque adeo fuerint qui te temsere superbum.

Vergilius lib. VI

«Discite iustitiam moniti et non temnere divos».

20

TAXIS pro tetigeris. Varro Modio

sed, <o> Petrulle, ne meum taxis librum.

21

TIPPVLA, animal levissimum, quod aquas non nando, sed gradiendo transeat. Varro Bimarco

ut levis tippula lymphon frigidos transit lacus.

Plautus

levior es quam tippula.

22

TONESCIT pro tonat. Varro Bimarco

tunc repente caelitum altum tonitribus templum tonescit.

23

TRANSENNA, non, ut quidam putant, transitus, sed est fenestra. Cicero De oratore lib. I nunc pete | a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus. Sallustius Historiarum lib. II transenna demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu coronam capiti inponebat.

24

TIRONEM positum pro ignaro. Cicero De oratore lib. I fateor enim callidum quendam hunc et nulla in re tyronem ac rudem neo peregrinum et hospitem in agendo esse debere.

25

TRVTINA. M. Tullius Cicero De oratore lib. II ad oblectandos animos, ad inpellendos, ad ea probanda, quae non artificis statera, sed populari quadam trutina examinantur. Varro De vita populi Romani lib. II aut aliqua ex argentaria trutina aut lingula pensum prae se omnes ferent.

26

TVRPARI, a turpitudine. Cicero Tusculanarum lib. III

Iovis aram sanguine turpari.

27

TENERASCERE, tenerum esse. Lucretius lib. III

scilicet in tenero tenerascere corpore mentes.

28

TRICINVM, tardum et quasi inpeditum vel siccum et sine suco, ut sunt capilli, qui Graece τϱίχες dicuntur. Varro Eumenidibus quod tunc quaestus tricinus erat, nunc est uber; ut quaestus sit magnus.

29

TETRICA est severa. Varro Τοῦ πατϱὸς τὸ παιδίον, πεϱὶ παιδοποιίας an, etiamsi audisset, reddere potuisset: «mulier tetrica [horrentis] educata ad Appiam moribus bonis».

Vergilius Aeneidos lib. VII

qui Tetricae horrentis rupis montemque Severum.

30

TARDITVDINEM et TARDITIEM, pro tarditate, Plautus Poenulo

podagrosi estis <ac vicistis> cocleas tarditudine.

Accius Alcmeone

atque eccos segnis somno et tarditudine.

Idem Diomede

multa amittuntur tarditie et socordia.

31

TEMERITVDINEM pro temeritate. Pacuvius Duloreste

Heu, non tyrannum novi temeritudinem?

32

TENTA, dictum pro extensa. Lucretius lib. II

tympana tenta tonant palmis; et cymbala circum.

Idem lib. VI

duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.

Lucilius Satyrarum lib. VI

Tres a Deucalione grabati restibus tenti

Idem lib. XI

hic ubi concessum pellesque ut in ordine tentae.

Et in lib. XXX

hic ut muscipula tenta atque scorpios cauda
sublata.

33

TRISTITAS pro tristitia. Pacuvius Atalanta

Quid istuc est? Vultum calligat quae tristitas?

Turpilius Leucadia

Ante facta ignosco: mitte tristitatem, Dorcium.

34

TORPORAVIT pro torpefecit. Turpilius Hetaera

erus stupidus adstat: ita eius aspectus repens
cor torporavit homini amore.

35

TITVBARE, trepidare. M. Tullius Philippicarum lib. XIIII titubare, haesitare, quo se verteret nescire. Vergilius Aeneidos lib. V

vestigia presso
haut tenuit titubata solo.

Terentius Heautontimorumeno

verum illa nequid titubet.

36

TORTOR pro torqueor. Pomponius Fullonis decuma

et ubi insilui in coleatum eculeum, ibi tolutim tortor.

37

TVNICARE pro vestire. Varro Logomachia

haec lanigeras detonderi docuit tunicareque homullum.

38

TITIONEM, fustem ardentem. Varro De vita populi Romani lib. II contra a novo marito cum item e foco in titione ex felici arbore et in aquali aqua adlata esset.

INCIPIT PER V LITTERAM

1

VVLGAVIT honeste positum, vile habuit et quasi in vulgus dedit. Plautus Amphitryone

Cuius? Quae <me> absente corpus vulgavit suum.

VVLGARE, in vulgus dare et quasi multis audientibus ac non tacituris dicere. Vergilius lib. X

quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis vulgare d<olorem?>

<Varro Ὄνος λύϱας iurgare> coepit, dicens

«quae scis, atque in vulgum vulgas artemque expromis inertem».

2

VEGET pro vegetat vel erigit vel vegetum est. Pomponius Maiali

animos Venus veget voluptatibus.

Ennius Ambracia

et aequora salsa veges ingentibus ventis.

Varro Manio nec natus est nec morietur viget, veget, ut pote plurimum. Idem Ὄνος λύϱας

quam mobilem divum lyram sol harmoge
quadam gubernans motibus diis veget.

3

VERECVNDVM, [est] audax et confidens. Plautus Amphitryone

sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Nimis verecunda es.

4

VENOR, circumvenior. Ennius Nemea

teneor consepta, undique venor.

5

VICISSATIM, per vices. N<a>evius Belli Punici lib. IIII

vicissatim volvi victoriam.

6

VISCERATIM. Ennius Andromeda

alia fluctus differt, dissupat
visceratim membra; maria salsa spumant sanguine.

7

VNOSE, simul. Pacuvius Iliona

Occidisti, ut multa paucis verba unose obnuntiem.

8

VTRASQVE pro utrimque vel utrobique. Hemina Historiarum lib. IIII in Hispania pugnatum bis, utrasque nostri loco moti. Caecilius Titthe

atque hercle
utrasque te, cum ad nos venis, subfarcinatam vidi.

9

VIVVM pro vehementi vel novo. Vergilius Aeneidos lib. I paulatim abolere Sych<a>eum

incipit et vivo temptat praevertere amore.

10

VEGRANDE, valde grande. Lucilius lib. XXVI

non idcirco extollitur nec vítae vegrandi datur

11

VANANS dictum pro fallens. Accius | Alcmeone

tanta <ut> frustrando lactans, vanans protrahas.

12

VANITVDO pro vanitate. Plautus

pol, ego ut rem video, tu inventus es, vera vanitudine.

Pacuvius Duloreste

primum hoc ab ste oro, minus inexorabilem
Faxis: ni turpassis vanitudine aetatem tuam.

13

VARIANTIA pro varietas. Lucretius lib. I

talibus in causis, nedum variantia rerum.

Idem lib. III

principiis, unde haec oritur variantia rerum.

14

VISCVS positum pro viscera. Lucretius lib. I

visceribus viscus gigni sanguenque creari.

Vergilius Georgicorum lib. I

tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum.

Id est, tractu visceris. Lucilius Satyrarum lib. XIIII

«idne aegre est magis, an quod pane et viscere privo?»
«Quod viscus dederas tu quidem, hoc est: viscera largi!»

15

VAGOR dictum pro vagitus. Lucretius lib. II

et superantur item. Miscetur funere vagor.

16

VETVSTAS et ANTIQVITAS vel felix vel sapiens vel mansueta est habita. Terentius in Hecyra

quis me est fortunatior vetustatisque adeo plenior?

17

VASTITIES et VASTITVDO et VASTITAS, horror et desertio et contagium. Plautus Pseudolo

distractio, discidium, vastities venit.

Accius E<u>risace

sed tu atratus es taetra veste et vastitudine taetra
deformatus es.

Idem Meleagro

Quae vastitudo haec aut unde invasit mihi?

M. Tullius De officiis lib. II qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiae, vastitatis. Pacuvius Teucro

quae desiderio alumnum p<a>enitudine
squales scabresque inculta vastitudine.

18

VASTESCANT significat inhorrescant vel deserantur. |Accius Ph<o>enissis

iussit proficisci exilium quovis gentium,
ne scelere tuo Thebani vastescant agri.

M. Tullius [De oratore] <De deorum natura> lib. II quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti, non patiuntur eam nec immanitate beluarum ecferari nec stirpium asperitate vastari. Sallustius in Iugurta aberat mons fere milia passum XX tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. Varro Manio

ac periret
«squale scrabreque inluvie et vastitudine.»

19

VICISSITATEM pro vicissitudine. Accius Phoenissis

vicissitatemque inperitandi tradidit.

20

VLLO pro ultus fuero. Accius Epigonis

Qui, nisi genitorem ullo, nullum meis dat finem miseriis.

21

VERRVNCENT, id est vertant. Accins Aeneadis aut Decio

Te sancte venerans precibus, invicte, invoco,
portenta ut populo, patriae verruncent bene.

Pacuvius Periboea

precor veniam
petens, ut quae egi ago, axim verruncent bene.

Afranius Divortio

Et ponito, avorruncent cum syrma simul.

22

VILITANT, vilem faciunt. Turpilius Lindia

Quin moneam, quin clamem et querar tua vitia,
quae te vilitant.

23

VILICARI est rusticari vel villae praeesse. | Pomponius Ergastilo

longe ab urbe vilicari, quo erus rarenter venit,
<id> non vilicari, sed dominari est mea sententia.

Afranius Suspecta

in † horpinos iam, quantum pote, explodam hominem, ut vilicetur.

Turpilius Paraterusa

ego nondum etiam huic vilicabar, Ph<a>edria.

Idem Het<a>era

huic vilicor ante urbem,
nunc rus eo

24

VINNVLVM * * *

<vinnulum> sensilocum

Id est inlecebrum. Plautus Asinaria

conpellando blanditer,
osculando, oratione vinnula, venustula.

25

VITABVNDVS pro vitans. Sallustius Historiarum lib. III duos quam maximos utris levi tabulae subiecit, quam super omni corpore quietus invicem tracto pede quasi gubernator existeret. Ea inter molem atque insulam mari vitabundus classem hostium ad oppidum pervenit.

26

VOLENTIA, id est quae vellent. Sallustius Historiarum lib. IIII multisque suspicionibus volentia plebi facturus habebatur.

27

VALENTIA, fortitudo. Naevius Danae

omnes formidant homines eius valentiam.

Titinius Setina

Sapientia gubernator navem torquet, non valentia.

28

VOMICA, concava loca, vetustate exesa. Lucilius lib. XXVIIII

Chironeo et non mortifero adfectus vomicae vulnere.

29

VIRIATVM dictum est magnarum virium. Lucilius lib. XXVI

contra flagitium nescire, bello vinci a barbaro
viriato, Annibale.

30

VESCVM, minutum, obscurum. Lucilius lib. XXVI

quam fastidiosum ac vescum cum | fastidio vivere.

Vergilius Georgicorum lib. III

nec vescas salicum frondes.

Afranius in Sororibus

at puer est, vescis inbecillus viribus.

31

VOLVP pro voluptate. Plautus Asinaria

hic senex, siquid clam uxorem suam animo fecit volup.

32

VIRGINDEMIAM, ut vindemiam, hoc est virgarum ad paratum vel demtionem vel decerptionem ob verbera. Varro Agathone

«Quid tristiorem video te esse quam antidhac,
Lampadio? Numquid familiaris filius
amat, nec spes est auxili argentaria,
ideoque scapulae metuunt virgindemiam?»

33

VIRACIVM, magnarum virium, Varro Meleagris si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam.

34

VVLGA, capacitas vel sinus cum laxitate. Lucilius lib. II

in vulgam penetrare pilosam.

Varro Sexagesi eo ut viaticum ex arcula adderem in vulgam.

35

VERRVCAM positum pro loco edito. Cato libris Originum censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam ire iubeas eamque uti occupent imperes.

36

VIBICES plagarum vulnera. Cato De falsis pugnis Vbi societas? Vbi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus.

37

VELLICATIM. Sisenna Historiarum nos una aestate in Graecia et Asia gesta litteris idcirco | continentia mandavimus, ne vellicatim ac saltuatim scribendo lectorum animos inpediremus.

38

VICTVRVS victoriam potiturus auctoritas prudentium putavit esse Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset.

39

VIRESCIT, maiorum virium fit. Furius Poematis

increscunt animi, virescit vulnere virtus.

40

VIRO etiam pro virtute naturali. Lucretius lib. II

concoctosque suo servare et perdere viro.

41

VENERATA pro veneranda. Vergilius lib. III

cursusque dabit venerata secundos.

42

VTER pro uterus. C<a>ecilius Imbriis

nunc uter
crescit: non potest celari.

43

VICATIM Sisenna Historiarum lib. III cum conplures menses barba inmissa et intonso capillo, lugubri vestitu, populum vicatim flens una cum liberis circumiret.

44

VVLTVOSVM. Cicero in Oratore in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum.

45

VERMICVLATVM, pro minuto, Cicero in <Oratore et de> Oratore lib. III «lexis conpostae, ut tesserulae, omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato!»

46

VENALICII positura pro venditoribus. Cicero in Oratione Corneliana, lib. II neque me divitiae movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt.

47

VOCARE positum trahere, ducere. Cicero De oratore si de iure civili, tecum se<r>ram vocabit | te, hominem prudentissimum, <in> his ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicundi arte superabit.

48

VERECVNDARI, verecundia teneri. Cicero De oratore lib. III alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat.

49

VERSVTILOQVAS. Cicero De oratore lib. III «Num non vis huius me versutiloquas malitias» videtis enim et «versutiloquas» et «expectorat» ex coniunctione facta esse verba.

50

VNCINATVM, ab unco. Cicero Academicorum lib. IIII nec ut ille, qui asperis et levibus et <h>amatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat.

51

VENDITATIONEM veteres pro ostentationem posuerunt. Cicero Tusculanarum lib. II quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt.

52

VIERE, vincire, inflectere. Varro De re rustica lib. I ut habeas vimina, unde viendo quid facias.

53

VNDVLATVM, nove positum purum. Varro De vita populi Romani lib. I et a quibusdam dicitur esse Virginis Fortunae ab eo, quod duabus undulatis togis est opertum, proinde ut non reges nostri et undulatas et praetextatas togas soliti sint habere.

54

VERBECEM. Varro De vita populi Romani lib. I aut bovem aut ovem aut verbecem habet signum.

55

ZONATIM, per goerum. Lucilius lib. VI

[per] zonatim | circum inpluvium cineraris
† cludebat.

III. INCIPIT DE INDISCRETIS GENERIBVS PER LITTERAS

ID EST PER A LITTERAM

1

ANGIPORTVS generis masculini, ut aput multos. Neutri. Plautus Cistellaria

quae quasi carnificis angiporta purgitans.

M. Tullius De divinatione angiporta dixit.

Terentius Adelphis

id quidem angiportum non est pervium.

Idem in Eunucho

in angiportum quoddam desertum.

2

ARBITRIVM generis neutri, sicut saepe. Masculini. Plautus Asinaria

<ni> in quadriduo
abalienarit, quo abs te argentum acceperit,
tuus arbitratus sit conburas, si velis
ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.

3

ARMENTA genere neutro plerumque. Feminino Ennius

ipsius ad armentas eosdem.

Pacuvius

tu pascere cornifrontes soles armentas.

4

ABSINTIVM generis est neutri. Lucretius lib. IIII

absintia t<a>etra medentes
cum dare conantur.

Masculini. Varro Quinquatribus

quid medico mihi est opus?
nempe tuo absintium ut<i>
bibam gravem et castoreum
levemque robur.

5

AERARIVM neutri est generis, ut saepe. Masculini. Varro Gerontodidascalo hoc est magnum censorem esse ac non studere multos aerarios facere.

6

ADMONITIO usu genere dicitur feminino. Masculino M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V | ut acrius aliquanto et adtentius de claris viris locorum admonitu cogitemus.

7

AVDITVS est generis masculini. Feminini AVDITIO. M. Tullius De finibns bonorum et malorum lib. V | lubenterque se cum his congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur.

8

ARTVS masculino genere appellamus. Vergilius Georgicorum lib. III

micat auribus et tremit artus.

ARTVA neutro genere Plautus Men<a>echmis

ita mihi inperas, ut ego huius membra atque ossa atque artua.

9

ANGVES masculino genere dici Vergilius testis est

ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta,
horresco referens, inmensis orbibus angues.

Et in lib. V

adytis cum lubricus anguis ab imis.

N<a>evius Lycurgo

alte iubatos angues in sese gerunt.

Lucilius lib. XXVI

nisi portenta anguisque volucris ac pinnatos scribitis.

ANGVES feminino. Plautus Amphitryone

devolant angues iubatae in conpluvium duo.

Varro Atacinus

cuius ut aspexit torta caput angue revinctum.

10

ACHERONTEM masculino genere dicunt veteres. Vergilius lib. VI

et tenebrosa palus Acheronte refuso.

Feminino Plautus Captivis

verum enimvero nulla adaeque est Acherons
atque ubi ego fui.

11

AMNEM masculino genere appellamus. Vergilius Georgicorum lib. I

atque alius latum funda iam verberat amnem.

Feminino Plautus Mercatore

neque mihi ulla obstabit amnis nec mons atque adeo mare.

N<a>evius Lycurgo

sed quasi amnis, | † cis rapit, sed tamen inflexu flectitur.

Accius Epinausimache

Scamandriam undam salso sanctam obtexi sanguine
atque acervos alta in amni corpore explevi hostico.

Idem Epigonis

apud abundantem antiquam amnem et rapidas undas Inachi.

Varro Periplu lib. I in hac civitate agros colunt harenosos; praeter hos fluit amnis, quam olim Albulam dicunt vocitatam.

12

ARANEAE et feminini sunt generis. Titinius Gemina

everrite aedis, abstergete araneas.

Vergilius Georgicorum lib. IIII

laxos in foribus suspendit aranea casses.

Ennius

buxus aranae.

Masculini. Plautus in Sticho

ut operas araneorum tergam et texturam inprobam
deiciamque eorum omnis telas.

Idem Asinaria

iussin columnis deici telas araneorum?

13

AETAS feminini est generis. Plautus Men<a>echmis

ut aetes mala est! Mers mala est ergo.

AETAS masculini. Plautus Trinummo

propter eosdem, quorum causa fui hoc aetate exercitus.

14

ACCIPITER generis est masculini. Vergilius lib. XI

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto.

Feminino Lucretius lib. IIII

accipitres somno in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes visaeque volantes.

15

ARVA neutri sunt generis. Vergilius

arva aliena iugo premere.

Feminino N<a>evius Lycurgo

quaque incedunt, omnis arvas opterunt.

Pacuvius

postquam calamitas plures annos arvas calvitur.

16

ANFRACTVM masculino genere dici putant. Neutro | Accius Eurysace

super Oceani stagna alta patris
terrarum anfracta revisam.

Varro Parmenone

cavo fonte uti cum inrigavit cavata aurium anfracta in silvam vocans.

17

AEVVM generis neutri. AEVITAS feminini. Varro Tithono, πεϱὶ γήϱως

qua voluptate aevitatis extimam attigit metam [aevitas]!

18

AERA neutri. M. Tullius in Hortensio Quid? Tu, inquam, soles, cum rationem a dispensatore accipis, si aera singula probasti, summam, quae ex his confecta sit, non probare?

19

ACINA genere neutro frequenter Varro posuit. ACINVS masculino M. Tullius De senectute quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo. Et alii obscurae auctoritatis pressusque labris unus acinus arebat.

20

AVTVMNVS generis masculini. Feminini. Varro Serrano, πεϱὶ ἀϱχαιϱεσιῶν retinet viatorem meridie praetereuntem fontem, quod autumnitas in anni tetrachordo μέσην praeterierat.

21

ALVVS generis feminini. Vergilius Aeneidos lib. II

in latus inque feri curvam conpagibus alvum
contorsit.

Masculino Accius Annalibus

ut quam fragilissimus alvos.

Et alius auctoritatis obscurae

Maia nemus retinens gravido concepit in alvo.

22

ACCVBITIONEM genere feminino M. Tullius De senectute bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quasi vitae coniunctionem haberet.

INCIPIT PER B LITTERAM

1

BVBO generis feminini. Vergilius Aeneidos lib. IIII

seraque culminibus ferali carmine bubo.

Genere masculino Agellius Historiarum lib. I et quod bubo in columna aedis Iovis sedens conspectus est.

2

BALNEAE generis feminini. M. Tullius Pro Sexto Roscio occisus est ad balneas Pallacenas, rediens a cena, Sextus Roscius. Plautus Asinaria

unde in balineas iturust, inde huc veniet

Caecilius Synephebis

Quid? Mihi non sunt balneae?

Neutri. M. Tullius in Hortensio primus balneola suspendit, inclusit pisces.

3

BALTEVS masculini generis. Vergilius lib. XII

umero cum apparuit alto
balteus.

Neutro. Varro Rerum divinarum lib. XI tragica vincula baltea sunt.

Accius Didascalicon lib. VIII

actoribus manuleos baltea mac<ha>eras.

Livius lib. VIIII auratae vaginae, aurata baltea illis erant.

4

BVXVM generis neutri. Vergilius Georgicorum lib. II

et torno rasile buxum.

Feminini. Ennius

buxus vi<n>cta, taxus tonsa.

5

BLANDIMENTVM generis neutri, ut saepe. Feminini. Cicero De republica lib. IIII in cive excelso atque homine nobili blanditiam, ostentationem, ambitionem [meam] esse levitatis.

INCIPIT PER C LITTERAM

1

CLIVVS generis masculini, ut plerumque. Neutri aput Memmium invenimus, cuius auctoritas dubia est

ne ardua nitens fortunae <e>scendere | cliva.

Cato De tribunis militum loca ardua et cliva depressa.

2

CIMA neutro, ut Lucilius

asparagi molles et viride cima.

Feminino Cornelius Celsus, etsi minoris auctoritatis, posuit laetam formosamque cymam.

3

CONSITVRA, generis feminini. M. Tullius De republica lib. I. quae videlicet ille non ex agri consitura, quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur.

4

CRVX generis feminini saepe. Masculini. Ennius Annalium lib. XI

malo cruce, fatur, uti des,
Iuppiter

5

CVLTER et CVLTELLVS generis sunt masculini. Varro Gerontodidascalo noctu cultro coquinari se traiecit; nondum enim hi inventi erant cultelli emp<a>estati e Bithynia.

6

COR generis est neutri, ut dubium non est. Masculini. Ennius lib. XIII

Annibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor.

7

CVPRESSVS generis feminini, ut dubium non est. Masculini. Ennius

Capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.

8

CARRA neutri generis esse consuetudine persuasum est. Masculini. Sisenna Historiarum lib. IIII inpedimentum conlocant omne, construunt carros et sarraca crebra disponunt. Varro Caei libro II Gallica porta carros adcuratiusque politos.

9

CERTAMEN generis est neutri. Feminini. Sisenna Historiarum lib. IIII iaculis celeriter consumptis ad | gladios certationem revocaverunt.

10

QVERELLAE generis feminini, ut saepe. Masculini. Vergilius Aeneidos lib. IIII

tantos illa suo rumpebat pectore questus.

11

COMPITA generis neutri. Vergilius Georgicorum lib. II

praemiaque ingeniis pagos et conpita circum.

Masculino Varro De scaenicis originibus lib. III ubi compitus erat aliquis. Caecilius Titthe

ubi adiacentem compitum.

12

CONSORTIVM neutri generis. CONSORTIONEM, feminini. Lucilius lib. XXVIIII

deierat enim <se> scripsisse, et post non scripturum.
Redi
in consortionem!

M. Tullius De officiis lib. III dissolvatur necesse est omnis humana consortio. Titus Livius quaenam ista societas, quaenam consortio est?

13

CHARTAM generis feminini. Masculini. Lucilius lib. XXVII

nec si ubi, Graeci ubi nunc Socratici charti?
quidquid quaeritis, periimus.

14

CLIPEVS generis masculini. Vergilius

ardentis clipeos atque aera micantia cerno.

Neutro Vergilius

et clipeum super intonat ingens.

Licinius in Marte pars magna laevis clipea portant. Laberius Sororibus

hoc voluit clipeum contra pelvem proici.

15

CAEMENTA neutri, ut est usu. Varro Bimarco non te pudet, Mani, cum domi tuae vides conmilitonum tuorum cohortes servis tuis ministrare caementa? Feminini. Ennius

labat, labuntur saxa, caementae cadunt.

16

CLVNES feminino. Horatius

quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

Masculino. Plautus Agroico

quasi lupus, ab armis | valeo, clunes † desertos gero.

17

CAELVM neutro. Masculino Lucretius

quis pariter caelos omnis convertere et omnis
ignibus aetheriis terras suffeire feracis?

Varro Rerum divinarum VI, deum significans, non partem mundi sic pater magnus, mater <mag>na his sunt Caelus <Tellus>. Ennius

Fortis Romani quamquam caelus profundus.

Idem

Saturno,
quem Caelus genuit.

18

CASTITAS et CASTIMONIA generis feminini. Masculini. Varro Rerum divinarun lib. I nostro ritu sunt facienda quam his civilibus graeco castu. Idem | et religiones et castus id possunt, ut ex pericolo eripiant nostro. N<a>evius Carmine Punici Belli

res divas edicit, praedicit castus.

19

CALLIS generis masculini. Vergilius Aeneidos lib. IIII

praedamque per herbam
convectant calle angusto.

Feminino Livius lib. XXII nisi pecorum modo per angustos saltus et devias calles. Idem sic frequenter.

20

CVLLEVS masculino saepe. Neutro Varro De re rustica lib. I in singula iugera dena cullea vini fiunt?

21

CORBES. *** Corbulas Varro De re rustica lib. I cogit aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus. Caecilius Philumena

Qui panis soli corbulam.

22

QVIS et generi feminino adtribui posse veterum auctoritas voluit. Livius

mulier, quisquis es, te volumus.

Caecilius

Quaeso igitur, quisquis es, mea mulier?

Pacuvius

Quis tu es, mulier, | quae me insueto nuncupasti nomine?

Ennius

ecquis illaec est quae lugubri succincta est stola?

23

CANALIS masculino Gadullius Gallicanus ego vero confiteor certo canali cuncta decurrere. Feminino Lucilius ὐποϰοϱιστιϰῶς canaliculam dicit.

24

CINIS masculino Vergilius in Bucolicis

cinis ipse. Bonum sit!

Et Georgicorum lib. I

neve
effetos cinerem inmundum iactare per agros.

Feminino aput Caesarem et Catullum et Calvum lectum est, quorum vaccillat auctoritas

cum iam fulva cinis fueris.

25

COLVS generis feminini. Cicero De oratore lib. II Quid tu, Decilla mea? Quando ad me venis cum tua colu et lana?

26

CAPILLVS masculini est generis. Terentius in Phormione

capillus passus, nudus pes; ipsa horrida.

Neutri. Plautus Mostellaria

vide, capillum satin conpositumst conmode?

27

CVRSVS omnium consensu masculino genere dicitur. Vergilius

Hic cursus fuit.

CVRSVRA feminino. Plautus Asinaria

non vides
me ex cursura anhelitum etiam ducere?

Idem Cistellaria

pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
fere quam ad cursuram eo sum tardiuscula.

CVRRICVLVM neutro genere Cicero Timaeo ratione igitur et mente divina ad originem temporis [curris] curriculum inventum est solis et lunae.

28

QVALEST pro qualis est; neutrum positum pro masculino. Plautus Amphitryone

edepol condignum donum, qualest qui donum dedit.

29

CONTAGIO feminino genere appellatur. Sallustius post, ubi contagio quasi pestilentia invasit. CONRAGIA neutro Lucretius lib. III

quandoquidem penetrant in eum contagia morbi.

Vergilius

nec mala vicini pecoris contagia laedent.

30

CATELLAE diminutivum est catenarum; et dicuntur genere feminino. Caecilius Plocio

catellae.

Neutrum a catulis similiter diminutivum, Plautus Curculione

delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
ferreo ego dico.

31

CORIVM neutri est generis. CORIVS masculini. Plautus Poenulo

tris facile corios contrivisti bubulos.

Varro Eumenidibus

nunc corius ulmum tuus depavit. Pergis? Heia!

32

CALX est generis feminini. Vergilius lib. XI

ferrata calce fatigat.

Calx masculini. Plautus Poenulo

quin prius disperibit faxo quam unum calcem civerit.

Varro Marcopoli, πεϱὶ ἀϱχῆς

nemini Fortuna currum a carcere intimo missum
labi inoffensum per aequor candidum ad calcem sivit.

33

CORTEX utriusque est generis masculini. Varro Prometheo libero

tum ut si subernus cortex aut cacumina
morientum in querqueto arborum aritudine.

Idem Tithono, πεϱὶ γήϱως sic invitata matura anima corporeum corticem facile relinquit.

Vergilius lib. VII

raptus de subere cortex.

Feminino Vergilius in Bucolicis

tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis.

Lucretius lib. IIII

quae quasi | membranae vel cortex nominitanda est.

34

CALOR generis masculini. Vergilius Georgicorum lib. II

si non tanta quies iret frigusque caloremque inter.

Neutri. Plautus Mercatore

neque frigus neque calor metuo.

35

CASEVS generis masculini. Vergilius in Bucolicis

pinguis et ingratae premeretur caseus urbi.

CASEVM neutri. Novius Macco

pecunia!
Quid? Bonum breve est, respondi, Sardis veniens caseum.

Plautus Medico parasito

cum virgis caseum radi potest.

36

COLLVM neutri est generis. Vergilius

et colla comantia pectunt.

COLLVS masculino. Accius Epigonis

quid cesso ire ad eam? Em, pr<a>esto est: camo collum gravem.

Lucilius Satyrarum lib. VII

Calda siem ac bene plena, si olorum atque anseris collus.

Idem lib. XXVII

modo sursum, modo deorsum tamquam collus cernui.

Caecilius Harpazomene

hunc collum Ludo praecidi iube!

Idem Synephebis

Ad restim res redit. Immo collus, non res: nam ille argentum habet.

Cato in Sercia accipite, si vultis, hoc onus in vestros collos. N<a>evius Cor

utrum scapulae plus an collus calli habeat nescio.

Plautus Amphitryone

malae, mentum, barba, collus.

Varro Sexagesi

ut nitens pavonis collus, nihil extrinsecus sumens.

37

CASTRA generis sunt neutri. Feminini. Accius Aeneadis aut Decio

castra haec vestra est optume essis meritus a nobis.

38

COPVLAE generis feminini. Accius Phinidis

obtorque prorim ac suppa tortas copulas.

39

CEPE generis neutri. Lucilius Satyrarum lib. V

flebile cepe simul lacrimosaeque ordine tallae.

Idem lib. XVI

hoc aliud longe est, inquit qui cepe serebat.

Varro Bimarco avi et atavi nostri, cum alium ac cepe eorum verba olerent, tamen optume animati erant. Idem Manio

dulcem aquam bibat salubrem et flebile esitet cepe.

CEPA feminini. Lucilius Satyrarum lib. V

lippus edenda acri assiduo ceparius caepa [lacrimosa].

Varro Eumenidibus

in somnis venit, iubet me cepam esse et sisymbrium.

Idem Cato vel de liberis educandis ut cibo utatur modico et idoneo, ut vitet acria, ut est sinapi, cepa, alium.

40

CVBITVS masculini generis. Neutri. Lucilius Satyrarum lib. XVI

Lysippi Iuppiter ista
transivit quadraginta cubita altus Tarento.

41

COLVBER generis masculini. Vergilius Aeneidos lib. II

coluber mala gramina pastus.

COLVBRA feminini. Lucilius Satyrarum lib. XX

iam disrumpetur medius, iam, ut Marsus colubras
disrumpit cantu, venas cum extenderit omnis.

Turpilius Leucadia

arripuit colubram mordicus.

Varro Eumenidibus

quid dubitatis utrum nunc sitis cercopitheci
an colubrae an volvae [an] de Albuci subus Athenis?

42

CONTEMTVS generis masculini. CONTEMPTIO feminini. M. Tullius De republica lib. V quae virtus fortitudo vocatur; in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio. Idem De officiis lib. III in illo quae est dolorum, laborum contemtio? Et in Hortensio magnitudo animi, patientia laborum, mortis dolorumque contemtio. Ita et in Tusculanarum lib. I.

43

CONPENDIVM. *** CONPENDIARIA. Varro Sciamachia, πεϱὶ τύφου hoc dico: conpendiaria sine ulla sollicitudine ac molestia ducundi ad eandem voluptatem posse perveniri.

44

CROCVM generis neutri. Sallustius Historiarum lib. II iter vertit ad Corycum, urbem inclytam pastusque nemore, in quo crocum gignitur. Masculini. Vergilius Georgicorum lib. IIII

et glaucas salicis casiamque crocumque rubentem.

45

CONATVS masculino. Neutro. Accius Atreo

ego incipio conata exequar.

46

CANDELABRVM generis neutri, ut saepe. Masculini. Caecilius Meretrice

memini ibi candelabrum ligneum
ardentem.

47

CARDO generis masculini. Vergilius Aen. lib. II

et emoti procumbunt cardine postis.

Feminino Gracchus in Peliadibus

Sonat inpulsa regia cardo.

48

CENSVS generis masculini. Neutro. Cicero in Consulatu suo

quorum luxuries fortunas, censa peredit.

49

CRINES genere masculino. Vergilius Aeneidos lib. I

et crines flavos.

Feminino Plautus Mostellaria

gerundum morem censeo et capiundas crines
tibi.

Atta in Epigrammatis

praeterea fusus resoluta crine capillus.

50

CVMMI generis neutri, ut est usu, monoptoton; [tamen] feminino Cinna

Alpinaque cummis.

Vt sit genetivus eius huius cummis, ut puppis, febris, pelvis.

INCIPIT PER D LITTERAM

1

DORSVM neutri est generis. Vergilius Aeneidos lib. I

dorsum inmane mari summo.

DORSVS iterum masculini. Plautus in Milite

timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

2

DECOREM generis masculini. DECETIAM feminino M. Tullius De deorum natura lib. II colorum etiam et figurarum tum venustatem atque ordinem et, ut ita dicam, decentiam oculi iudicant.

3

DESPECTVS generis masculini. DESPICIENTIA feminini. M. Tullins De officiis lib. II ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit. Et Tusculanarum lib. I in omniun rerum humanarurn contemptione ac despicientia, in omni virtute ponamus.

4

DOMINATIO generis feminini, ut plerumque. Masculini. M. Tullius De republica lib. I Quid? Tum, cum es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui? Et De officiis lib. II *** <Et De republica lib. I > quorum est levis fructus, incertus dominatus.

5

DEBITVM generis est, ut manifestum est, neutri. Feminini. M. Tullius Pro Plancio nam alia est debitio pecuniae, alia gratiae.

6

DILVVIVM generis habetur, ut saepius, neutri. Vergilius lib. VII

diluvio ex illo.

Feminini. Lucretius lib. V

pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
imbribus.

Horatius Carminum lib. IIII

horrendamque cultis
diluviem minitatur agris.

INCIPIT PER E LITTERAM

1

EVENTVS generis est masculini. Neutro Lucretius lib. I

nam quaecumque cluent, aut his | coniuncta duabus
rebus ea invenies aut horum eventa videbis.

Idem in lib. I

eventum <d>ici poterit, quodcumque erit actum.

M. Tullius in Hortensio tu me et alias nonnumquam et paulo ante adhortatus es, aliorum facta et eventa conquirerem. Idem Consulatus sui lib. II atque animo pendens noctu eventa timebat.

2

ERROR masculini est generis. Vergilius Aeneidos lib. X

gratusque parentibus error.

Feminini. Accius Neoptolemo

Satis iam dictum est, neque ego errantia animi prave morigerabor.

Neutri. M. Tullius Ad Hirtium lib. II Qua in re si mediocriter lapsus sum, defendes meum tolerabile erratum.

3

EPVLVM generis neutri est. Feminini. Lucilius Satyrarum lib. XIII

Idem epulo cibus atque epulai Iovis omnipotentis.

Qui versus utrumque designat. Vergilius lib. VI

epulaeque ante ora paratae
regifico luxu.

4

ERVVM generis neutri est, ut plerumque. Feminini. Varro Longe fugit qui suos fugit sed uti serat haec legumina ante parve pauca: cicer, ervillam, asparagiam, alium, spiria, ceteris.

INCIPIT PER F LITTERAM

1

FRONTEM feminino genere Vergilius [ait]

et frontem obscenam rugis arat.

Masculino Titinius Setina

quasi hermaphroditus fimbriatum frontem
gestas †

[Feminino]. Pacuvius

voce suppressa, minato fronte, vultu turbido.

Cato De re militari una depugnatio est fronte longo, quadrato exercitu. Caecilius Subditivo

nam hi sunt inimici pessimi fronte hilaro, corde tristi,
quos neque ut adprendas neque ut vitare scias.

Plautus

nam coloratum frontem habet, petilis

2

FINEM masculino genere dicimus. Vergilius Aeneidos lib. X

Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
surgit.

Feminino Lucretius primo

et merito; nam si certam finem esse viderent.

Accius Phinidis

neque ulla interea finis curarum datur.

Vergilius Aeneidos lib. III

quam fessis finem rebus ferat.

Caelius Annali lib. V ad aliquam huic bello finem facere. Cassius Hemina Historiarum lib. IIII qua fine omnis res atque omnes artes humanitus que aguntur? Varro Meleagris Currere, vigilare, esurire, ecquando haec facere oportet? Quam ad finem? Sisenna Historiarum lib. IIII et prope mediam ad finem ripae pervenerant. Varro De vita populi Romani lib. IIII ita huius belli horribilis finis facta.

3

FVNIS masculini est generis. Feminino Lucretius lib. II

aurea de caelo demisit funis.

4

FRETVM neutri tantum generis esse volumus. Vergilius lib. III

et crebris legimus freta concita terris.

Masculini. Lucretius lib. VI

nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.

N<a>evius

Dubii faventem per fretum introcurrimus.

Ennius

crassa pulvis oritur; omnem pervolat caeli fretum.

Lucilius

serena caeli numina et salsi fretus.

Varro Gallo aut Fundanio inter Italiam et Siciliam qui est fretus, inter Regium et Messanam.

5

FAVOR est generis masculini. Feminino Accius | Oenomao

augustam adhibeant
faventiam, ore obscena dictu segregent.

6

FETVS masculini. Vergilius Georgicorum lib. II

aut ovium fetum aut urentes culta capellas.

Vergilius Bucolic. feminino

at tu,
si fetura gregem subpleverit, aureus esto.

Idem Georgicorum lib. III

cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.

7

FRENOS masculini. Vergilius <Georgicorum> lib. III

et stabulis frenos audire sonantis.

Neutro Vergilius lib. VIII

frenaque bina, meus quae nunc habet aurea Pallas.

Accius

Pars frena † tesauri equorum. acconmodant.

8

FORVM generis neutri. Masculini. Lucilius lib. III

Romanis ludis forus olim ornatus lucernis.

Sallustius lib. I illum nautis forum.

Pomponius Petitore

balnea,
forus, macellus, fana, portus, porticus.

9

FRIGVS generis neutri, ut plerumque. Feminini. Varro Cras credo, hodie nihil

atque ut igni fervido medullitus
aquiloniam intus eruat frigedinem.

10

FVLMENTVM neutro, ut est in proverbio veteri, quo Varro utitur saepius fulmenta lectum scandunt.

Feminino Lucilius lib. XXVIII

fulmentas † eis atque aeneis subducere.

Et lib. IIII

su<bi>cit huic † fuldum, fulmentas quattuor addit.

Plautus Trinummo

fulmentas iubeam subponi socco.

11

FAMVLATIO, ut DOMINATIO, plerumque genere feminino. Masculino Cicero De amicitia ut in fabulis qui aliquandiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerint, |<cum> cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi.

12

FLVVIVS masculini generis, ut amnis, plerumque. Feminini. Sisenna Historiarum lib. IIII quod oppidum tumulo in excelso loco propter mare parvis moenibus inter duas fluvias infra Vesuvium conlocatum. | Idem eodem transgressus fluviam, quae secundum Herculaneum ad mare pertinebat.

13

FLEXVS genere masculino Vergilius Georgicorum lib. I

maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis.

Feminino Cicero in Oratore cum alter alteri obicit vocis inflexiones. Idem in eodem ipse se moderans et virili laterum flexione.

INCIPIT PER G LITTERAM

1

GVTTVR neutri est generis. Vergilius lib. VI

ille fame rabida tria guttura pandens.

Masculino Plautus in Milite Glorioso

nam nimis calebat, amburebat gutturem.

Lucilius

et ventrem et gutturem eundem.

N<a>evius

ingurgitavit usque ad imum gutturem.

Varro Lege Maenia

exercebam ambulando, ut siti capacior
ad cenam veniret guttur.

Plautus Aulularia

etiamne obturat inferiorem gutturem.

2

GENV neutri est generis. Vergilius lib. V

genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus

Masculini. Lucilius Satyrarum lib. IIII

h<a>eret verticulis adfixum in posteriore
parte atque articulis; nam, ut nobis talu genusque est.

3

GELV neutri generis. [Titus] Livius pisi † Aiace mastigophoro

praestatur virtuti laus, set gelu multo ocius
vento tabescit.

Masculini. Afranius Epistula

quis tu es ventoso in loco
soleatus, intempesta noctu, sub Iove,
aperto capite, | silices cum findat gelus?

Accius Prometheo

tum profusus flamine hiberno gelus.

Cato Originum lib. II [Libii] qui aquatum, et lignatum videntur ire, securim atque lorum ferunt, gelum crassum excidunt, eum loro conligatum auferunt.

4

GRANDO generis feminini. Vergilius Georgicorum lib. I

quam multa in tectis crepitans salit horrida grando.

Masculini. Varro Trihodite Tripylio, πεϱὶ ἀϱετῆς ϰτήσεως

nec coruscus imber, alto nubilo cadens multus,
grandine inplicatus albo.

5

GLADIVS masculini. Neutri. Lucilius

haerebat mucro gladium<que> in pectore totum.

6

<GANEA generis feminini.> GANEVM neutro. Varro Sesqueulixe qui se in ganeum accensum coniecit amicae.

7

GRVES genere feminino.Vergilius Georgicorum lib. I

Strymoniaeque grues.

Lucilius Satyrarum lib. IIII

longior hic quam grus, grue tota cum volat olim.

Masculino Laberius in Fullonicis

verum tu hunc gruem Balearicum an hominem putas esse?

8

GREGES, ut saepe, generis masculini sunt. Feminini. Lucretius lib. II

laniger<a>e pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque greges.

INCIPIT PER H LITTERAM

1

HORREA genere neutro, ut saepe. Feminino. Calidius oratione in Quintum Gallium quarum iacent muri, navalia horrea<e> curiaque et tabulariae publicae. Eiusdem generis TABVLARIAS quo et HORREAS dixit.

INCIPIT PER I LITTERAM

1

INTIBA generis neutri. Vergilius Georgicorum lib. IIII

quoque modo potis gauderent intiba rivis.

Masculini. Lucilius Satyrarum lib. V

Intubus praeterea pedibus praetensus equinis.

Idem XXX

pulmentaria, ut intubus aut aliqua id genus herba.

Pomponius in Placenta

rustici
edunt libenter [pedibus] tristis, atros intibos.

2

INTERITVS generis dicitur masculini. M. Tullius Philippicarum lib. II Gnaeum Domitium non patris interitus, clarissimi viri? Feminini. M. Tullius Verrinarum in Frumentaria cum bis in eadem provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est.

3

INSOMNIVM generis neutri. Feminini. Caecilius Plocio

consequitur comes insomnia, ea porro insaniam affert.

4

INTESTINVM generis neutri. Lucretius lib. IIII

horum intestinum quodvis quale esse putandum est!

Masculino. Varro Marcopoli, πεϱὶ ἀϱχῆς sensus portae; venae <h>ydragogiae; clavaca intestini.

5

INGRESSVS generis masculini, ut saepe. Feminini. M. Tullius in Oratore [perfecto] ac video hanc | primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam, sed e media philosophia repetitam.

6

IOCVS genere masculino. Cicero Pro C<a>elio ludus iocus, sermo paene est familiarium deserendus. Neutro L<a>evius Protesilaodamia

in eum inruunt cachinnos,
ioca, dicta risitantes.

Sallustius in Iugurtae bello ioca atque seria.

INCIPIT PER L LITTERAM

1

LENTEM consuetudo feminino genere dici vult. Vergilius Georgicon lib. I

nec Pelusiacae curam aspernabere lentis.

Masculino. Titinius

lenti calido, elvella, rapula,
rumice.

2

LVX feminini est generis. Vergilius in Bucolicis

si mihi non haec lux toto iam longior anno est.

Masculini. Plautus Aulularia

luci claro disripiamus aurum matronis palam.

Varro Bimarco nos ergo nihil egimus, quod legem Lucanam luci claro latam non latam scutulans.

Idem Synephebo, πεϱὶ ἐμμονῆς hodie, si possumus quod debemus populo in foro medio luci claro decoquere. M. Tullius De officiis lib. III * * *

et cum prior ire luci claro non queo.

3

LVCRVM secundum consuetudinem neutri est generis. Masculini. Plautus Persa

nunc ea narrabo,
unde tu pergrandem lucrum facias.

4

LABIVM neutri est generis. Serenus in Opusculis

labiumque insigne revellit.

LABEA rursum feminini. Plautus in Sticho

age,
tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias.

Novius Macco exule

verberato populus homini labeas pugnis caedere.

Idem Praecone posteriore

ego dedita opera te, pater, solum foras
seduxi, ut nequis esset testis tertius
praeter nos, tibi cum tunderem labeas lubens.

Lucilius Satyrarum lib. XXII

Zopyrion labeas c<a>edit utrimque secus.

5

LACERTI generis masculini. Neutri. Accius Atreo

concoquit
partem vapore flammae, tribuit in focos veribus lacerta.

6

LOCA generis sunt neutri. Vergilius Aeneidos lib. I

loca feta furentibus Austris.

Masculini. Vergilius Aeneidos lib. I

devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
moenia.

N<a>evius Belli Punici lib. VI

convenit, regnum simul atque locos ut haberent.

Cicero in Oratore ducantur, duplices loci uni <e> rebus ipsis, alteri adsumpti.

7

LAPIDES et feminino genere dici possunt, ut aput Ennium

tanto sublatae sunt
agmine tunc lapides.

Ad Homeri similitudinem, qui genere feminino lapides posuit.

8

LVXVRIA generis feminini. Masculini. Varro Manio

nec sumptibus finem
† lepitus statues finemque modumque.

9

LVSVS vel LVDVS genere dicuntur masculino. Feminino LVSIONES. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V cum hi vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur. Idem De oratore qui pila ludunt, non utuntur <in> ipsa lusione artificio proprio pal<a>estrae. Varro Cato vel de liberis educandis ab huiuscemodi lusionibus radices crudelitas agere solet.

10

LABRVSCA genere feminino. Vergilius in Bucolicis

silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Neutro Vergilius in Culice

densaque vergultis avide labrusca petuntur.

11

LIBA generis neutri. Vergilius in Bucolicis

sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis.

Masculino Nigidius De dis deinde surgat, faciat libos quattuor; et infra libos duos ad dextram et duos devexos.

12

LVPINVM neutro Varro De re rustica lib. I | lacum esse oportet, ubi maceretur lupinum.

13

LYMPHA [aqua] genere feminino, ut saepe. Masculino. Lucilius

inpermixtum lymphorem.

14

LICENTIAM feminino. Masculino Laberius in Paupertate

meo licentiatu.

15

LATRINA genere feminino; et est LAVATRINA, quod nunc balneum dicitur. Lucilius lib. XI

qui in latrina languet.

Neutro Laberius Conpitalibus

sequere in latrinum, ut aliquid gustes ex Cynica h<a>eresi.

Hic LATRINVM ventri † fìnem locum dixit. Lucilius lib. VI

hoc tu apte; credis quemquam latrina petisse.

16

LVTVM genere neutro. Et aput Ciceronem in Epistolis ad Hirtium lectum est plurali numero luta et limum adgerebant. Masculino Claudius Annalinm pluvia imbri lutus erat multus.

17

LANITIVM genere neutro. Vergilius Georgicon lib. III

si tibi lanitium curae.

Feminino. Laberius Paupertate

nihil refert, mollem e lanitia Attica
an pecore ex hirto vestitum geras.

INCIPIT PER M LITTERAM

1

MERCATVS generis habetur masculini. Serenus Ruralibus

ad mercatum eo, vilice.

Varro Sexagesi ubi tum comitia habebant, ibi nunc fit mercatus.

MERCATVRA feminini. Plautus Trinummo

mercaturane? An venalis habuit, ubi rem perdidit?

Novius in Militibus Pometinensibus

instant mercaturam; spero rem faciet: frugi est homo.

Lucilius Satyrarum lib. VIII

verum et mercaturae omnes et quaesticuli isti
intuti.

Turpilius Lindia

consilium hoc cepi: litteras misi ad senem
nostrum, processe nobis ex sententia
mercaturam.

M. Tullius De officiis lib. III ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus.

MERCIMONIVM neutri. Plautus Amphitryone

ut vos in vestris vultis mercimoniis.

Turpilius Thrasyleone

Videre cupio vestrum mercimonium.

2

MELOS genere neutro. N<a>evius Lycurgo

suavisonum melos.

Masculino. Accius Bacchis

acris crepantes melos.

Pacuvius Periboea

thiasantem fremitu
concidi melum.

Varro Parmenone † paci in † huius nascuntur pueri Rhythmus et Melus. Idem Cato vel de liberis educandis omnes enim qui locuntur habere debeant quosdam melos.

3

MEDIMNVM generis neutri. Masculini. Lucilius Satyrarum lib. XV

praeterquam in pretio; primus semisse, secundus
nummo, tertius iam pluris quam totus medimnus.

4

MARGARITVM generis neutri. Varro Ἑϰατόμβῃ, πεϱὶ θυσιῶν

ubi illa phalera gemmea atque ephippia
et arma margarito candicantia?

Feminino Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων inperito nonnumquam conc<h>a videtur margarita, vitrum smaragdos. M. Tullius in Verrinis de signis ullam gemmam aut margaritam. Varro Marcipore altera exorat patrem libram ocellatorum, altera virum semodium margaritarum.

5

MESSEM generis feminini. Masculino Lucilius lib. XXVII

potius quam non magno messe, | non proba vindemia.

6

MENDVM neutro M. Tullius ad Atticum lib. II Castricianum mendum nos corrigemus. Feminino M. Tullius in Verrinis quam mendam ista denique litura? Lucilius

nam in quibus mendae
omnibus in rebus fiunt fierique potissunt.

7

METVS masculino. Feminino N<a>evius

magnae metus tumultus pectora possidit.

Feminino. Ennius

nec metus ulla tenet, freti virtute quiescunt.

8

MVRMVR neutri est generis. Masculini. Varro Sexagesi acciti sumus, ut depontaremur. Murmur fit ferus.

9

MVNDVS muliebris generis est masculini. Neutri. Lucilius lib. XVI

legat uxori mundum omne penumque.

10

MISERIA, ut saepe, generis feminini. Neutri. Laberius Carcere

homo frugi, quod tibi relictum est, miserimonium retines.

INCIPIT PER N LITTERAM

1

NVNDINAE generis sunt feminini. Varro Marcipore utri magis sunt pueri? Hi pusilli nigri, qui expectant nundinas, ut magister dimittat lussum? Masculini. Lucilius lib. XXVI

paucorun, atque hoc pacto si nihil gustat inter nundinum.

Varro Gerontodidascalo quotiens priscus homo ac rusticus Romanus inter nundinum barbam radebat? Idem Ταφῇ Μενίππου Romani psammacosioe, non qui in urbe inter nundinum calumniarentur. | Idem Rerum humanarum lib. XX decemviri cum fuissent, | arbitrati vi nos nundinum divisum habuisse.

2

NASVS masculini. Neutri. Lucilius lib. VII

quos oculi non sunt neque nasum et qualia sunt.

Idem lib. XXII

nasum rectius nunc homini est sur<a>ene pedesne?

3

NEPOS dici et femina potest Ennio auctore, quae nunc NEPTIS dicitur

Ilia, dia nepos, quas aerumnas tetulisti!

4

NVNTIVS generis masculini. Neutro aput aliquos non receptae auctoritatis lectum est, sed doctos.

5

NERVI masculini sunt, sicuti plerumque. NERVIA, feminini, aput doctos lectum est saepe. [verum] Varro Ὄνος λύϱας scientia doceat, quem ad modum in psalterio extendamus nervias. Neutri. Varro Ὄνος λύϱας et id dicunt suam Briseidem producere, quae eius nervia tractare solebat.

6

NOVALIA genere neutro Vergilius in Bucolicis

Inpius haec tam culta novalia miles habebit.

Feminino Vergilius Georgicon lib. I

alternis idem tonsas cessare novalis.

INCIPIT PER O LITTERAM

1

OBSEQVIVM neutro genere habetur. Terentius in Andria

obsequium amicos, veritas odium parit.

OBSEQVELLAM feminino Plautus in Asinaria

qui mihi auscultabunt, facient obsequellam.

Turpilius Epiclero

Set nequeo ferre hunc diutius errare et conqueri
nec esse suae parum obsequellae.

Idem Thrasyleone

cum interea nihil quicquam a me est praemi neque erat tuae
benignitatis atque obsequellae.

Sallustius Historiae lib. II Ibi Fimbriana e seditione qui regi per obsequellam orationis et | maxime odium Sillae graves carique erant. Afranius Privigno

quam mihi sit grata illius obseque<l>la.

2

OSTREA generis feminini. Lucilius Satyrarum lib. III

ostrea nulla fuit non purpura nulla peloris.

Turpilius Demetrio

in acta cooperta coge inoras ostreas

Varro Τὸ ἐπὶ τῇ φαϰῇ μύϱον, πεϱὶ εὐϰαιϱίας

nec multinummus piscis, ex salo captus,
helops neque ostrea illa † magna capta †
quivit palatum suscitare.

Afranius Excepto

conc<h>as echinos, ostreas marinas.

M. Tullius in Hortensio sollertiamque eam posse vel in tegulis proseminare ostreas. Varro Sexagesi tunc nuptiae videbant ostream Lucrinam.

Neutri. Lucilius Satyrarum lib. VIIII

Quid ergo, si cerno ostrea,
cognorim fluvium, limum ac caenum sapere ipsum?

Idem lib. XIII

hoc fit idem in cena: dabis ostrea milibus nummum
empta.

Varro Ἕως πότε, πεϱὶ ὡϱῶν

non posse ostrea se Romae praebere et echinos.

3

OVES generis feminini, ut plerumque. Masculini. Varro Rerum humanarum lib. XXII ut etiam multantibus, qui oves duos, non duas dicunt, Homerum secutis, qui ait

πολλοὶ δ’ ὄϊες.

Idem <M.> Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ei ego unum ovem multam dico.

4

OBSIDIO feminino. Vergilius Aeneidos lib. III

cingique urbem obsidione videret.

Neutro Ennius

cum † suo obsidio magnus Titanus premebat.

INCIPIT PER P LITTERAM

1

PVTEI sunt genere masculino. Vergilius Georg. lib. III

ad puteos aut alta greges ad stagna iubeto
currentem ilignis potare canalibus undam.

Neutro. Varro Gallo vel Fundanio | de miris secundo, de stativis aquis, ut sunt lacus et stagna et putea et maria.

2

PISCATIO generis, ut saepe, feminini. PISCATVS masculini. Cicero De finibus bonorum et malorum lib. II istius generis asotos iocunde putat vivere; mundos, elegantis, optumis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione.

3

PVLVIS generis masculini, ut saepe. Feminini. Ennius lib. VIII Annalium

iamque fere pulvis ad caelum vasta videtur.

Idem lib. VIIII

[iamque fere] pulvis fulva volat

4

POSTICAM feminino genere consuetudine appellamus. | Lucilius Satyrarum lib. IIII

non peperit, verum postica parte profudit.

Varro Ταφῇ Μενίππου perrexit <in> interioris partis domu<i>s posticae, ut ait Plautus, «penitissim<a>e».

Titinius neutro in Veliterna dici probat

atque duo postica, quae loco
mercede.

Idem Fullonibus

si quis hodie praeter has posticum nostrum pepulerit.

Lucilius lib. VIII

pistrinum adpositum, posticum, sella, culina.

Varro Prometheo libero retrimenta cibi qua exirent per posticum, canalem feci.

5

PARTVS masculini est generis. Vergilius

quin idem Veneri partus suus et Paris alter.

PARTITVDO et PARTIO feminini. Plautus Aulularia

probrum, propinqua partitudo cui adpetit.

Idem in eadem

nunc probrum atque partitudo prope adest.

Afranius Vopisco

Non dolorum partionis veniet in mentem tibi,
quos † misera pertulisti, ut partum proiceret pater.

Plautus Truculento

horresco misera, mentio | quotiens fit partionis.

6

PRAESEPIA neutri sunt generis. Vergilius lib. XI

qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis.

Feminino Plautus in Curculione

quin reciperet se huc essum ad praesepim suam.

Idem

ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas.

Varro De re rustica lib. I contra. Hic laudabatur ab illis, si habebat culinam rusticam bonam, praesepim latam, cellam vinariam.

7

PANIS consuetudine masculino genere appellatur. Neutro. Plautus in Curculione

haec sunt ventri stabilimenta, pane et assa bubula.

8

PINGVE est, pro pinguis est, neutrum pro alio genere positum. Novius Tripertita

si autem pingue est, male cubandum est: putent pantices.

9

PERDIX et masculino genere dici potest. Varro in Admirandis perdicas Boeotios.

10

PANNVS usu generis masculini. Neutro Novius Tabellaria

qui habet uxorem sine dote, pannum positum in purpura est.

11

PVRPVRISSVM genere neutro Afranius Omine

Cedo purpurissum!

Feminino. Novius Sannionibus

Inlino cretam cerussam purpurissam.

12

PALPEBRVM genere neutro consuetudo dici vult. PALPEBRAE feminino. Lucretius lib. IIII

brachia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti.

Varro Papia papae, πεϱὶ ἐγϰωμίων

quos calliblepharo naturali palpebrae
tinctae vallatos mobili septo tenent.

M. Tullius De deorum natura lib. II munitaeque sunt palpebrae [quae] tamquam vallo pilorum.

13

PERMITIES generis feminini. Lucilius Satyrarum lib. II

pestem permitiemque catax quam et Manlius nobis.

Neutri. Accius Melanippo

paratus sum, ubi vis, petere pestem permitî.

14

PALVMBES feminino. Vergilius in Bucolicis

nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes.

Masculino. Lucilius lib. XIIII

macrosque palumbes.

Plautus Bacchidibus

Qui<a> enim intellego
duae unum expetitis palumbem.

Pomponius Divite

quo palumbem unum ex ore tollit.

15

PIGROR generis masculini. Lucilius Satyrarum lib. X

languor obpressitque pigror torporque quietis.

16

PIGRET. Ennius lib. XVI

post aetate pigret subferre laborem.

Accius Clytaemestra

omnes gaudent facere recte, male pigrent.

Feminini. PIGRITIA.

17

PALI genere masculino. Neutro. Varro Flaxtabulis, πεϱὶ ἐπαϱχιῶν Quid? Tu non vides in vineis quod tria pala habeant tripales dici?

18

PERICVLVM generis neutri. Terentius in Andria

at istuc periclum fieri in filia grave est.

PERICLITATIO feminini. M. Tullius De deorum natura lib. II sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitatis longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.

19

PARATVS generis masculini. PARATIO feminini. Afranius Privigno

Silentio opus est, nulla inest paratio.

20

PENVS generis feminini. Lucilius

magna penus parvo spatio consumpta peribit.

[Masculini]. Pomponius Dogali

Vinum panemque, omnem ceterum aliam praeberem penum.

Novius Dotata

meam penum conponam satius est.

Neutri etiam lectum est aput plurimos, quorum | auctoritas non probatur.

21

POLYPVS, generis feminini. Lucilius lib. XXVIIII

paulisper cui medemtia medem haec se ut polypus ipsa.

22

PAVPERTAS generis feminini. Neutri. Caecilius Plocio

Ibo ad forum et pauperii tutelam geram.

23

PAPAVER neutri. Vergilius

spargens umida mella soporiferumque papaver.

Masculini. Varro Admirandis infriassene papaverem? Plautus

an, si formicis obicias papaverem?

24

PILLEVS generis masculini. Plautus Captivis

pilleum,
quem habuit, deripuit eumque ad caelum tollit.

Neutri. Plautus Cornic.

em, te obsecro,
Lyde, pilleum meum, mi sodalis, mea Salubritas.

25

PROSECTA, exta quae aris dantur ex fibris pecudum dissecta, sunt generis neutri. [Licinius] Macer in Ornithogonia

Vulcani tosta vapore
cum virgis prosecta ferunt.

Feminino. Lucilius lib. XIIII

cenam, inquit, nullam neque divo proseciam ullam.

Varro Rerum Divinarum lib. XI prosiciem extorum vel in mensam porricere.

26

PEDIS, quem nos PEDICVLVM dicimus, generis masculini est. Novius

Est pedis unus ingens in naso

Feminino. Plautus Vidularia

ubi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis.

27

PLVVIA, ut saepe, generis feminini. Vergilius Georg. lib. I

tum cornix plena pluviam vocat inproba voce.

Masculini. Laberius Late loquente

qui pedem ex taberna tulimus, tantus cum instaret pluor.

28

PISTILLVS masculino. Novius Minta Medica

lacrimae cadent.
Calet pistillus.

Idem Fullonibus

testas, patinas, pistillos mihi
cantant.

Neutro. Munatius pistillum grande est.

29

PROPAGO, PROPAGES, ut saepe, generis est feminini. Pacuvius Antiopa

salvete, gemini, mea propages sanguinis!

Neutri. Ennius

nobis unde forent fructus vitaeque propagmen.

30

PATIBVLVM genere neutro. Masculino. Licinus Rerum Romanarum lib. XXI deligata ad patibulos, deligantur et circumferuntur, cruci defiguntur. Plautus Carbonaria

patibulum ferat per urbem, deinde adfigatur cruci.

INCIPIT PER R LITTERAM.

1

RICTVS generis est masculini. Titinius

Cave!
Exporge frontem, labea semper facito rictus; rideat

RICTA, neutri. Lucretius lib. V

mollia ricta tremunt, duros nudantia dentes.

M. Tullius De signis ut rictum mentumque eius paulo sit adtritius.

2

ROGVS masculini generis. Vergilius Aeneidos lib. IIII

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

Neutri. Afranius Epistula

pulchre hoc incendi rogum.
Ardet, tenetur: hoc sepulchro sepeliet.

3

RVDENS generis est masculini. Vergilius Aeneidos lib. III

excussosque iubet laxare rudentis.

Feminino. Plautus in Rudente

Dum hanc rudentem conplico.

4

RETICVLVM genere masculino M. Tullius in Verrinarum Siciliensi reticulumque ad naris admovebat, tenuissimo lino, plenum rosae. Fenestella Annal. † fascem pectoralis reticulus. Neutro. | Claudius I prius hisce auctoribus, inde reticula galearia.

5

RAMENTVM generis neutri, ut saepe. Feminini. Plautus.

ramenta fiam plumbea propensior.

6

RASTROS genere masculino dicimus, ut apud Vergilium et Terentium. Neutro apud Cornelium Celsum omnes rastra et adtollunt et adigunt.

7

RAPTVS generis masculini. Feminini. Terentius in Adelphis

Disperii! Ctesiphontem audivi filium
una adfuisse in raptione cum Aesc<h>ino.

8

REDITVS generis masculini. Vergilius Aen. lib. XI

hi nostri reditus expectatique triumphi?

Feminini. M. Tullius Philippicarum lib. I exponam vobis breviter consilium profectionis et regressionis meae.

Varro Rerum humanarum lib. XX omnis Tarquinios eiecerent, ne quam reditionis per gentilitatem spem haberent.

Idem in eodem ad milites facit reversionem.

INCIPIT PER S LITTERAM.

1

SEXVS masculini generis esse manifestum est. Neutro. Sallustius dixit Historiarum lib. II at Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria concurrentium undique, virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebatur. Sisenna Hist. lib. IIII tum in muro virile ac muliebre secus populi multitudine omni conlocata.

2

SPECVS genere masculino Varro Rerum divinarum lib. IIII ibi cum amissam capram desiderarent, animadvertissent quendam specum tenebricosum. Ennius Lytris

infeum vastos specus.

Feminino. Ennius Annalium lib. XVII

concava | sub monti late specus intus patebat.

Pacuvius Niptris

inde advenio montem Oetam <in> scruposam specum.

3

STRIGILIM manifestum est esse generis feminini. Neutri. Varro Bimarco ϰατάχϱησις est enim vera, cum in candelabro pendet strigile.

4

SORTES genere feminino Vergilius lib. X

nescia mens hominum fati sortisque futurae.

Masculino. Vergilius lib. III

quae sortitus non pertulit ullos.

5

SALIS genere masculino Terentius

labore alieno magno partam gloriam
verbis saepe in se transmovet qui habet salem;
quod in te est.

Plautus in Mercatore

quasi in aqua<m> indideris salem.

Neutro. Varro Commentario veteri Fabi Pictoris legi muries fit ex sale, quo<d> sale sordidum pistum est et <in> ollam rudem fictilem adiectum est. Et postea id sal virgines Vestales serra ferrea secant.

6

SOCRVS et masculino genere veteres dici posse voluerunt. N<a>evius Pellice

desine socri tuo, fratri patrueli meo.

7

SALVM neutri generis est vulgari consuetudine. Masculini. Ennius Hecuba

undantem salum.

8

SIBILVM neutro, ut apud Serenum

suave sibilum.

Masculino Vergilius in Bucolicis

nam neque me tantum venientis sibilus Austri.

Lucilius

saxa et stridor ubi atque rudentum sibilus instat.

9

SAGVM generis neutri, ut plerumque. Masculini. Ennius

tergus igitur sagus pinguis opertat.

Varro Virgula divina

cum neque aptam mol<l>is umeris fibulam sagus ferret.

10

SPARI [quod est genus teli], masculino genere, | ut est apud Vergilium

agrestisque manus armat sparus.

Neutro. Lucilius

tum spara, tum rumicis.

11

SANGVIS masculino genere in consuetudine habetur. Vergilius Aeneidos lib. II

«Vos o, quibus integer aevi
sanguis» ait.

Neutro Ennius Hecuba

Heu me miseram! Interii! Pergunt lavere sanguen sanguine.

Lucretius lib. I

visceribus viscus gigni sanguenque creari.

Accius Amphitryone

Cum patre parvos, patrium hostifice
sanguine sanguen miscere suo.

Idem in Aeneadis aut Decio

Vim Gallicam obduc contra in acie<m> exercitum:
lue patrum hostili fuso sanguen sanguine.

Varro Cosmotoryne, πεϱὶ φθοϱᾶς ϰόσμου

Africa terribilis; contra concurrere civis
<civi> atque Aeneae misceri sanguine sanguen.

Cicero De finibus bonorum et malorum lib. V quotusquisque est cui, mors cum adpropinquet, non «fugiat timido sanguen, atque exalbescat metu?»

12

SVBCVBONEM positum pro succuba Titinius testis est in Psaltria

contemplari ancillas, quam arbitrer
illarum subcubonem esse.

13

SIMILE est, pro similis est; pro masculino positum neutrum. Titinius Fullonibus

Formicae pol persimile est rusticus homo.

N<a>evius Gymnastico

pol <h>aut parasitorum aliorum simile est.

Novius in Militibus Pometinensibus

tu pueri pausilli simile es, quia enim ad os fers quicquid nanctus es.

14

SCHEMA feminino genere dici veterum usurpat auctoritas. Plautus Amphitryone

quod ego huc processi sic cum servili schema.

Pomponius Prostibulo

Si valebit, plus in buccam baetet siticinis | schema.

Neutro Naevius Lycurgo

pergite,
thyrsigerae Bacchae, modo, Bacchico cum schemate.

Lucilius lib. XXVIIII

in gymnasio ut schema antiquo spectatores retineres.

15

SCROBES feminino genere. Masculino Plautus Amphitryone

ibi scrobes fodito sexagenos in dies.

Idem Aulularia

Ego ecfodiebam in die denos scrobes.

Varro Rusticarum rerum lib. I SCROBICVLVM dicit. Idem Manio quod dum administrant, in scrobe fodiundo inveniunt arcam.

16

SYNGRAPHAS feminino genere, M. Tullio auctore, dicimus. Pro negotiatoribus Achaeis syngraphas qua nostra voluntate conscripsisti. Masculino. Plautus Asinaria.

agedum, istum ostende, quem conscripsti, syngraphum.

17

SILEX omnium consensu feminino genere appellatur. Vergilius in Bucolicis

A! silice in nuda.

Masculino Lucretius lib. I

unde queant validi silices ferrumque creari.

Idem lib. V

non ruere avulsos silices a montibus altis?

18

SPICAE generis sunt feminini. Varro Sexagesi

sic canis fit e catello, sic e tritico spica.

M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. IIII non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit. Neutri. M. Tullius De senectute culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; e quibus cum <emersit>, fundit fruges spici ordine structas. Varro Lege Maenia neque in bona segete nullum est spicum nequam neque in mala non aliquod bonum.

19

SQVALOR masculini est generis. Feminini. Accius Eurysace

pro di inmortales! Speciem humanam
invisitatam egregiam, indignam clade et squalitudine

Idem Telepho

Nam etsi opertus squalitate est luctuque horrificabili.

Varro Manio ager derelinqueretur ac periret

«squale scabreque inluvie et vastitudine»

<Lucilius Lib. XXVI>

squalitate summa, scabie summa in <a> erumna obrutam.

20

SVASIONES <generis feminini. ***>

21

<SERVITVS> generis feminini. Neutri. Accius Clyt<a> emestra

Scibam hanc mihi supremam lucem et serviti finem dari.

22

SCVTVM generis neutri. Masculini. Turpilius Demiurgo

quia non minus res hominem quam scutus tegit.

23

SEPLASIVM generis neutri. Varro Ἀνθϱωποπόλει, πεϱὶ γενεθλιαϰῆς

dotis dato insulam Chrysam, agrum Caecubum, Seplasia.
Capuae, macellum Romuli.

SELAPSIA Feminini. Varro Synephebo, πεϱὶ ἐμμονῆς

hic narium seplasiae, hic hedycrum Neapolis.

Pomponius Quinquatrubus

venit, inquit, nos rogatum, quando nostrae essent Seplasiae.

24

STVPOR generis masculini. STVPIDITATEM. Accius Erigona

ita inperitus stupiditate erumpit se, inpos consilii.

25

STATVRA generis feminini. Lucilius lib. XXVIII

quare pro facie, pro statura Accius.

STATVS masculini. M. Tullius De officiis lib. I in corporis denique motu et statu cernitur.

26

STIRPEM generis feminini. Vergilius Aeneidos lib. VII dixit

heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum!

Masculino Ennius Annalium lib. V

nomine Pyrrus, uti memorant, a stirpe supremo.

Pacuvius Atalanta

dubito quam insistam viam aut quod primordium
capissam ad stirpem exquirendum.

Vergilius Aeneidos lib. XII

namque diu luctans lentoque in stirpe moratus.

27

SATIO generis feminini. Vergilius Georg. lib. I

Vere fabis satio.

Masculini. M. Tullius De senectute. Quid ego vitium ortus, satus, incrementa conmemorem?

INCIPIT PER T LITTERAM

1

TACTVS generis masculini, ut saepe. Feminini. Cicero Tusculanarum lib. IIII qualis haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum.

2

TALE positum pro talis. Titinius Setina

accede ad sponsum audacter, virgo nulla est tale Setiae.

3

TONITRVS positum pro tonitru. Plautus Amphitryone

strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus.

4

TERGVM neutro genere dici et consuetudo et veterum firmat auctoritas. Plautus Pseudulo

numquam edepol vestrum durius tergum erit quam hoc terginum meum.

Masculino. Plautus in Asinaria

habeo, opinor, familiarem tergum, ne qu<a>eram foris.

5

TEXTVS masculini est generis. Neutri. Lucretius lib. V

tris species tam dissimilis, tria talia texta.

Idem lib. VI

propter dissimilem naturam textaque rerum.

Accius Nyctegresia

ascendit oras, laterum texta Vulcani vorax.

6

TERRICVLAE generis feminini. Neutri. Accius Epinausimache

ubi nunc terricula tua sunt?

Idem Telepho

proinde istaec tu aufer terricula atque animum iratum conprime.

7

TORQVEM generis masculini. Lucilius Satyrarum lib. XI

conventus pulcher: bracae, saga fulgere; torques
† datis magni.

M. Tullius de Officiis lib. III atque hic Titus Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit. Feminini. Varro Ἔχω σε, πεϱὶ τύχης

tela dextra vibrant, russa trina emicant,
atque <in> insignitus Martis torques
aureae scuta caelata Hibero argento
gravi crebra fulgent.

Claudius Quadrigarius, describens Manli Torquati pugnam ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. Varro De vita populi Romani lib. I auri pondo duo milia acceperunt ex aedibus sacris et matronarum ornamentis; a quibus postea id aurum et torques aureae multae relatae Romam atque consecratae.

8

TIMOR generis masculini. Feminini. Pacuvius Periboea

Ecfare, quae cor tuum timiditas territet.

M. Tullius De re publica lib. II esse autem angores, si miseria adflictus aut abiectus timiditate et | ignavia. Idem De oratore lib. II pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti. <Idem> in eodem neque illa mihi cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi neclegenda est.

9

TRACTVS generis masculini. <Neutri>. Varro Mutuum muli scabunt, πεϱὶ χωϱισμοῦ ut venalem tuniculam poneret cottidie, ut † videret † totum; denique etiam suis manibus lanea tracta ministrasset infectori.

10

TRIBVLAE feminino. Vergilius Georg. lib. I

triblaeque traheaeque et iniquo pondere rastri.

Neutro Varro Rerum Rusticarum lib. I Quod fit aput alios iumentis, hic tribulo fit.

11

TORPOR generis masculini. Lucretius

tantus conduxerat omnia torpor.

TORPEDO feminini. Sallustius Historiarum lib. I Haec si placent, si tanta torpedo animos obrepsit.

12

TAPETE generis neutri. Turpilius et Caecilius

glabrum tapete.

Masculini. Vergilius

pulchrosque tapetas.

13

TRIBVTVM neutro. Masculino. Cato Originum libris ne praedia in lubricum dirigerentur, cum tributus exigeretur.

14

TESTA genere feminino saepe invenitur. Neutro aput obscurae auctoritatis, sed summos scriptores legimus.

15

TVRDI masculini sunt generis, ut plerumque lectum est. Feminini. Varro Quinquatrubus tu, Pleni, contra turdas audes dicere, cum in eborato lecto ac purpureo peristromate cubare videas aegrotum et eius prius alvum quam τύφον subducere malis.

16

TARDITAS, generis feminini. Masculino. Varro Bimarco

ne me pedatus versuum tardor
refrenet, arte † cumpritymon certum

17

TIBIA generis feminini. Masculini. Varro Modio quaero meas lubidinis ac tibias bilinguos.

18

TARTARA neutro genere. Vergilius lib. VI

at l<a>eva malorum
exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

Masculino. Vergilius lib. VI

tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum.

INCIPIT PER V LITTERAM

1

VTERVS masculino genere dicitur. Neutro. Plautus Aulularia

Perii, mea nutrix. Obsecro, uterum dolet.

Turpilius Philopatro

Disperii misera: | Vterum cruciatur mihi!

Afranius in Vopisco

<con>sedit uterum, non ut omnino tamen.

2

VENATVS masculini est generis. Vergilius lib. VIIII

venatu assiduo et totum cognovimus amnem.

Et [Georgicon]

sed rami atque asper victu venatus alebat.

VENATVRA feminini. Plautus in Milite glorioso

viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

3

VVLTVS masculino genere appellatur. Vergilius lib. V

Mene salis placidi vultum fluctusque quietos?

Neutro Lucretius lib. IIII

ut patribus patrio; sed quos utriusque figurae
esse vides iuxtim, miscentes vulta parentum.

Ennius

aversabantur semper vos vostraque vulta.

4

VVLGVS neutro genere solum dici putant. Lucilius Satyrarum lib. XIIII

Dilectum video studiose vulgus habere.

Masculino. Sisenna Historiarum lib. III inperitum concitat vulgum. Vergilius Aeneidos lib. II

tunc spargere voces
in vulgum ambiguas.

Accius in Eurysace

† diffidamantem necidere †
turbat vulgum, evitat, moeros disicit.

Idem Epigonis

Et nonne Argivos fremere bellum et velle vi<m> vulgum videt?

Varro in Cycno, πεϱὶ ταφῆς quare Heraclides Ponticos plus sapit, qui praecepit ut conburerent, quam Democritus, qui, ut in melle servarent. Quem si vulgus secutus esset, peream si centum denariis calicem mulsi emere possimus. Idem Ὄνος λύϱας iurgare coepit, dicens

«quae facis, atque in vulgum vulgas».

5

VSVS generis masculini. Cicero De oratore lib. I adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum | praecepta superaret. Feminino Plautus in Amphitryone

usuramque eius corporis cepit sibi.

Accius in Oenomao

atque hanc postremo solis usuram cape

Varro in Ταφῇ Μενίππου Diogenem litteras scisse, domusioni quod satis esset

6

VECTIS generis masculini. Lucilius Satyrarum IIII

ne agitare manu tu
pessulum et hunc vectem possis: cuneis † ipso.

Vergilius

centum aerei claudunt vectes.

7

VEPRES generis masculini. Vergilius

sparsi rorabant sanguine vepres.

Feminini. Pomponius Porco, per hypocorisma

decedo cacatum: vepra † est veprecula.

Lucretius lib. IIII

nam saepe videmus
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.

8

VADVM generis neutri. Vergilius Aeneidos lib. I

in vada caeca tulit.

Masculini. Sallustius Historiarum lib. I Et mox Fufidius adveniens cum legionibus postquam tantas spiras, haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti quam suis oportuniora videt.

9

VESPERA feminini. ***

† optatum germanus † meas
vespera oriente clanculum ferri ad speciem delino.

Masculini. Plautus in Amphitryone

haec illis est pugnata pugna usque a mani ad vesperum.

Vergilius Georgicorum lib. III

cum frigidus aethera Vesper
temperat.

Terentius Heautontimorumeno

numquam tam mane egredior neque tam vesperi
revortor.

10

VTRES usu generis masculini tantummodo deputantur. Neutri. Lucilius

Andronis flacci teget utria.

11

VIGILIAE generis feminini sunt, ut plerumque. Neutri. Varro in Endymionibus animum |mitto speculatum tota urbe, ut, quid facerent homines, cum experrecti sint, me facere<t> certiorem; si quis melius operam sumeret, ut eius consilio potius vigilium amminicularem nostrum; qui videt alium aliud curantem extremo noctis tempore.

12

VICTVS pro vita positum, genere masculino. M. Tullius De finibus bonorum et malorum lib. V persecutus Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras.

[232 M.]

IV. INCIPIT DE VARIA SIGNIFICATIONE SERMONVM PER LITTERAS.

PER A LITTERAM.

ADVORSVM contra significat. Terentius Adelphis (27):

neque sérvulorum quísquam, qui advorsum íerant.

Plautus in Asinaria (295):

quaé illa praeda est? íbo advorsum atque électabo quídquid est.

Advorsum rursum apud significat. Titinius Gemina (55):

múlier, credo, advórsum illum res súas conqueritur…

Terentius in Andria (42):

et id grátum fuisse advórsum te habeo grátiam.

Ennius Telepho (293):

te ipsum hóc oportet prófiteri et próloqui
advórsum illam mihi.

Afranius Excepto (147):

de víta ac morte dómini fabulábere
advórsum fratrem illíus ac dominúm tuum.

Plautus in Aulularia (690):

egone út te advorsum méntiar, matér mea?

M. Tullius de Finibus Bonorum et Malorum lib. III (73): 'nec vero pietas advorsum deos nec quanta îs gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest'.

ANIMA est secundum consuetudinem spiritus quo vivimus. Vergilius Georg. lib. IV (238):

animasque in [233 M.] vulnere ponunt.

Anima rursum alitus oris et odor. Vergilius Georg. lib. II (134):

animas et olentia Medi
ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

Titinius Fullonibus (20):

intérea faetida ánima nasum obpúgnat…

Plautus Asinaria (894):

an fetet anima tuae uxori?

idem Mercatore (574):

ieiúnitatis plénus, anima fétida.

Caecilius (160):

quaé mihi,
ubí domum adveni, adsédi, extemplo sávium
dat iéiuna anima.

Anima aquae. Plautus Amphitryone (673):

ní ego illi puteó, si occepso, ánimam omnem intertráxero.

Anima, sonus. Varro Eumenidibus (131):

Phrygiós peróssa córnús liquidá canít animá.

Anima, iterum significat iracundiam vel furorem; unde et animosi dicuntur iracundi. Plautus Amphitryone (fr. XVIII):

animam cónprime.

Accius Melanippo (427):

égone auxilio motus † temere ut hósti me animato ófferam?

idem Epinausimache (308):

ut núnc. cum animatus íero, satis armátu' sum.

Novius Fullonibus Fereatis (32):

nihil ést pericli. dábo tibi [virum] validúm virum,
animósum.

M. Tullius de Republica lib. I (60): 'ergo non probares, si consilio pulso lubidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeque tenerent omnia'. ― 'ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem'. ― idem de Republica lib. V (9): 'tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo'. Vergilius Georg. lib. II (441):

quos animosi Euri adsidue franguntque feruntque.

et Aeneidos lib. XI (366):

pone animos et pulsus abi.

Lucilius lib. XXX (60):

atque animosam
Thessalam et indomitam frenis subigantque domentque.

Anima, ventus. Vergilius lib. VIII (403): [234 M.]

quantum ignes animaeque valent.

Lucretius lib. V (236):

aurarumque leves animae calidique vapores.

Varro Marcopoli, περὶ ἀρχῆς (292): 'noctilucam tollo, ad focum fero, inflo anima; reviviscit'. ― idem Cosmotoryne, περὶ φθορᾶς κόσμου (224):

detís habenas animaé leni,
dum nós ventus flamíne sudo
suavem ád patriam perdúcit.

Accius Myrmidonibus (10):

trahere ín salum
classís et vela véntorum animae inmíttere.

Plautus Aulularia (303, 305):

nequid animae emittat dormiens.

APTAM, necessariam. M. Tullius de Republica lib. IV (1): 'ea denique obiectu mutuo aeque umbram noctemque efficiat, cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem'. Aptum, eleganter ac necessarie conpositum. M. Tullius de Officiis lib. I (98): 'ut enim pulcritudo corporis apta conpositione membrorum movet oculos et delectat'. ― idemque (146): 'sed facile indicabimus, quid eorum † aliter ab officio naturaque discrepet'. ― M. Tullius de Finibus Bonorum et Malorum lib. III (63): 'itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, civitatis'. Aptus significat adeptus. Accius Melanippo (436):

óbviam ensi it. quem ádvorsum aptus álter in promtu óccupat.

Pacuvius Hermiona (168):

quód ego in acie célebro obiectans vítam bellando áptu' sum.

Lucilius lib. XXIX (14):

ut si íd quod concupísset non aptús…

Aptum conpositum, paratum. Vergilius Aeneidos lib. III (472):

interea classem velis aptare iubebat
Anchises.

idem lib. X (587):

proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae.

Pomponius (54):

heús! aptate, púeri, munde atque ámpliter convívium!
Aptum rursum conexum et conligatum significat.

Vergilius Georg. lib. III (168):

ipsis e torquibus aptos
iunge pares. [235 M.]

Accius † Demer (660):

hinc colomen ala † géminis aptum córnibus.

Lucilius Satyrarum lib. X (3):

tonsillas quoque praevalidis in funibus aptas.

idem lib. XVI (12):

ibat forte aries, inquit. iam quod genu'! quantis
testibu'! vix uno filo hosce haerere putares.
pellicula extrema exaptum pendere onus ingens.

Varro Mutuum Muli Scabunt, περὶ ψωρισμοῦ (322):

úbi lúcus opácús tenerís frúticibus áptús.

M. Tullius de Deorum Natura lib. II (97): 'quis enim hunc hominem dixerit qui, <cum> tam certos caeli motus, tam statos astrorum ordines, tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem?' ― Sallustius Historiarum lib. III (25): 'quod ubi frustra temptatumst, socordius ire miles obcipere, non aptis armis, ut in principio, laxiore agmine'. ― Lucilius lib. XXX (40):

unus consternit nobis vetu' restibus aptus.

M. Tullius in Hortensio (52): 'altera est nexa cum superiore et inde apta atque pendens'. ― et Tusculanarum lib. V (62): 'fulgentem gladium e lacunari seta equi aptum demitti iussit'.

AEQVALES sunt similes et ex aequo. Afranius Vopisco (366):

équidem te numquám mihi
parasítum, verum amícum, aequalem atque hóspitem
cotídianum et laútum convivám domi.

Aequales rursum aequaevi. Vergilius Aeneidos lib. X (702):

nec non Euanthen Phrugium Paridisque Mimanta
aequalem.

Lucilius Satyrarum lib. V (43):

† veterum unum cecidisset a me senem Tiresiam †
aequalem constat.

Afranius Privigno (256):

novi amícum atque aequalém meum.

Vergilius lib. V (468):

ast illum fidi aequales.

Terentius in Eunucho (337):

patrís cognatum atque aéqualem [te] Arcidémiden
nostín?

M. Tullius de Officiis lib. III (1): 'P. [236 M.] Scipionem, Marce fili, eum qui primus Africanus appellatus sit, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit fere eius aequalis'. ― et de Senectute (46): 'ego vero propter sermonis delectationem temperius quoque conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate'.

APERTVM, purum, serenum. Vergilius Aeneidos lib. I (587):

scindit se nubes et in aethera purgat apertum.

Apertum dicitur patefactum. Vergilius lib. VIII (585):

iamque adeo exierat portis equitatus apertis.

Terentius Adelphis (167):

ábi prae strenue ác fores aperi.

Aperit, mitigat, placat. Vergilius Aeneidos lib. I (146):

et vastas aperit syrtis et temperat aequor.

Apertum, nudatum. Turpilius Demiurgo (47):

apértae surae, bráchia autem prócera horrorém mihi
ex córde exsuscitábant.

Sallustius Historiae lib. V (20): 'quibus de causis Syllam in victoria dictatorem uni sibi equo descendere, surgere de sella, caput aperire solitum'. ― M. Tullius de Officiis lib. I (129): 'verentur enim ne, siquo casu evenerit ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decore'. ― Vergilius lib. VI (406):

aperit ramum qui veste latebat.

Varro Eumenidibus (161): 'capite aperto esse iubet, ante lucem suscitat'. ― Sisenna Historiarum lib. III (15): 'adoriuntur adversos ut apertis lateribus'. ― Varro de Vita Pop. Rom. lib. I: 'minoris natu capite aperto erant, capillo pexo, utique innexis crinibus'. Aperire, erigere, ostendere. Vergilius Aeneidos lib. III (205):

quarto terra die primum se adtollere tandem
visa, aperire procul montis.

idem Aeneidos lib. VIII (681):

patriumque aperitur vertice sidus.

Varro Meleagris (301): 'non modo suris apertis, sed paene [237 M.] natibus apertis ambulans'.

AVTVMARE est dicere. Pacuvius Periboea (308):

fléxa, non falsa aútumare díctio Delphís solet.

idem Hermiona (169):

quíd benefacta meí patris, cuius ópera te esse ultum aútumant?

Lucilius lib. XXVIII (46):

Sócratium quiddám tyranno mísisse Aristippum aútumant.

Plautus Amphitryone (fr. XIII):

nisi hóc ita factum est proínde ut factum esse aútumo,
non caúsam dico quín vero insimulés probri.

Autumare est sperare. Pacuvius Duloreste (118):

aut híc est aut hic ádfore actutum aútumo.

ALTVM non solum aerium vel profundum, sicuti plerumque. Altum ab alimento dictum. Varro Manio (260): 'habens antepositam alimoniam, sedens altus alieno sumptu.' Altum, magnum vel gloriosum. Vergilius Georg. lib. III (42):

te sine nil altum mens inchoat.

Altum, vetus, anticum. Vergilius Georgicon lib. IV (285):

altius omnem
expediam prima repetens ab origine famam.

et lib. VIII (395):

quid causas petis ex alto?

Accius Armorum Iudicio (160):

cur vétera tam ex alto ádpetissis
díscidia, Agamemnó?

Altum, pressum, obscurum. Vergilius lib. X (63):

quid me alta silentia cogis
rumpere?

idem eodem (625):

sin altior istis
sub precibus venia ulla latet.

ADITVS, interpellatio. Terentius in Andria (534):

aliquót me adierunt, éx te auditum esse.

Vergilius lib. X (149):

regem adit et regi memorat nomenque genusque.

Lucilius lib. XXVII (24):

cúm pacem petó cum placo, cum ádeo et cum appelló meam.

Aditus est ingressus. Vergilius lib. IX (57):

huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.

M. Tullius de Suppliciis (Verr. II, V, 30): 'in ipso aditu atque ore portus'. Aditus rursum adventus.

Accius Medea (417):

tun ália [238 M.] Mede's et cuius áditum expectans pervixi úsque adhuc?

M. Tullius ad Caesarem Iuniorem lib. I (fr. 1): 'et aut ad consules aut ad te aut ad Brutum adissent, his fraudi ne esset, quod cum Antonio fuissent'.

ADTENDERE est intendere. M. Tullius de Officiis lib. III (35): 'et si, cum animum adtenderis, turpitudinem videas adiunctam'. ― Accius Diomede (281):

simul aúrem adtendo, ut quírem exaudire ámplius.

Lucilius lib. XXIX (115):

praeterea ut nostris animos adtendere dictis
atque adhibere velis.

idem lib. XXVII (33):

rém cognoscas símul et dictis ánimum adtendas póstulo.

Pacuvius Antiopa (17):

sed cúm animum adtendi ád quaerendum quíd siet.

Pomponius Macco (63):

quíd futurum est, sí pol discere ártem ego hanc adténderim?

Adtendere, perseverare. Accius Diomede (279):

si umquám praepediar, gnáte || puer † ne adténderis
petere á me id quod nefás sit concedí tibi.

APPELLARE est familiariter respondere. Lucilius lib. XXVII (25):

cúm mei me adeunt sérvuli, non dóminam ego appellém meam?

Appellare, nominare. M. Tullius de Officiis lib. III (1): 'Publium Scipionem, Marce fili, eum qui primus Africanus appellatus sit'.

APPELLERE est applicare. Afranius Excepto (137):

ábi tu, appellant húc ad molem nóstram naviculám…

Lucilius lib. XXVI (81):

ágere in iaciéndo si quo est [in] víneis actís opus,
prímum id dant operam út quamprimum appéllant…

AEMVLVS est invidus. Vergilius Aeneidos lib. V (415):

aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.

et lib. VI (173):

aemulus exceptum Triton. [239 M.]

Aemulus est sectator vel imitator. M. Tullius pro Marco Marcello (2): 'illo aemulo atque imitatore studiorum meorum ac laborum'. ― Sallustius Historiarum lib. III (88): 'sed Pompeius a prima adulescentia, sermone fautorum similem fore se credens Alexandro regi, facta consultaque eius quidem aemul[at]us erat'. ―

Vergilitus Aeneidos lib. X (371):

spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi.

Aemulus, similitudinem vitae vel instituti sequens. M. Tullius de Republica lib. I (50): 'quî enim iudicatur iste optimus? doctrina, artibus, studiis? audio. quando?'

ARGVTVM significat sonans. Vergilius Bucolicis (VII,1):

forte sub arguta consederat ilice Daphnis.
et multa huiusmodi. Argutum, audax, malitiosum.

Lucilius lib. (XXIX, 36):

agite, ágite, fures méndaci argutámini.

Plautus Mostellaria (1):

exi é culina, sís, foras, mastígia,
qui mi ínter patinas éxhibes argútias.

Argutum, parvum ac lectum. Vergilius Georg. lib. III (80):

argutumque caput, brevis alvus obesaque terga.

ACCIPERE, tractare, increpare. M. Tullius in Verrinarum actione II (I, 140): 'male accipit verbis Habonium'. ― et ad Caesarem Iuniorem lib. I (fr. 2): 'roga ipsum, quemadmodum eum ego Arimini acceperim'. Accipere est datum sumere. Vergilius Aeneidos lib. III (486):

accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum
sint, puer.

Accipere, sentire. Terentius Heautontimorumeno (264):

…Clínia, aliter túum amorem atque est áccipis.

Accipere, videre. Vergilius lib. VIII (154):

ut te, fortissime Teucrûm,
accipio agnoscoque libens!

Accipere, concipere. Vergilius lib. VIII (449):

alii ventosis follibus auras
accipiunt redduntque. [240 M.]

Accipere, audire. M. Tullius (Verr. II, II, 82): 'accipite nunc aliud eius facinus nobile'. ― Lucilius lib. XXX (112):

hoc etiam accipe quod dico; nam pertinet ad rem.

Vergilius Aen. lib. II (65):

accipe nunc Danaûm insidias et crimine ab uno
disce omnis.

Accipere, pascere. Terentius in Eunucho (1082):

áccipit homo némo melius prórsus ac prolíxius.

Accipere, decipere. Lucilius. lib. XXIX (2):

…sic ínquam veteratórem illum vetulúm lupum
Hánnibalem <accéptum>.

<Accipere, habere> acceptum. Plautus in Aulularia (237):

tam óptumumst: tu cóndicionem hanc áccipe…

ARDERE est igniscere, concremari. Vergilius Aeneidos lib. V (525):

namque volans liquidis in nubibus arsit harundo.

idem Vergilius lib. II (311):

iam proximus ardet
Vcalegon.

Ardere, festinare. Vergilius Aeneidos lib. I (423):

instant ardentes Tyrii: pars ducere muros
molirique arcem et manibus subvolvere saxa.

idem lib. XII (71):

ardet in arma magis.

Ardere, fulgorem et splendorem emittere. Vergilius Aen. lib. IV (262): 96

Tyrioque ardebat murice laena.

idem lib. X (270):

ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
funditur.

Ardere, dolere vel irasci. Vergilius Aeneidos lib. X (513):

proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
caede nova quaerens.

ACRE significat celer, velox. Vergilius Georg. lib. III (119):

calidumque animis et cursibus acrem.

idem Aen. lib. IV (156):

at puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo.

Acre, austerum, acidum, asperum, acerbum. M. Tullius in Hortensio (89): 'quod alterius ingenium sicut acetum Aegyptium, alterius sic acre ut mel Hymettium dicimus'. ― Varro Parmenone (394): [241 M.]

demítis acris pectóre curas cantú castaque poési.

Acre, severum. M. Tullius de Officiis lib. I (114): 'suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et malorum suorum iudicem praebeat'. ― idem eodem (136): 'utendum est fortasse vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore'.

Acre, forte. Vergilius Aen. lib. VIII (614):

aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.

Cicero Tusculanarum lib. V (57): 'in rebus gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura'. Acre, vehemens, saevum. M. Tullius in Hortensio (25): 'aut Philisto brevius aut Theopompo acrius'. ― Vergilius Georg. lib. III (405):

acremque Molosum
pasce sero pingui.

idem Aen. lib. V (454):

acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.

M. Tullius Verrinarum actione <II>, de signis (IV, 70): <'multo acrior, quam ego sum, actor accusatorque esse deberes'>. Acre, providum, diligens. ― Vergilius Georg. lib. II (405):

iam tum acer curas venientem extendit in annum
rusticus.

AER est medium spatium quod inter caelum est et terram. Vergilius Aeneidos lib. V (839):

aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras.

Aer, altitudo. Vergilius Georgicon lib. II (123):

ubi aera vincere summum
arboris haut ullo iactu potuere sagittae.

Aer, sonus. Varro Andabatis (25):

anima út conclusa in vésica, quando ést arte religáta,
si pértuderis, aéra reddet.

AMARVM dicitur asperum. Vergilius Georg. lib. II (86):

et amara pausia baca.

Lucretius lib. IV (15):

interea perpotet amarum
absinthi laticem.

Amarum, acerbum. Vergilius Aeneidos lib. IV (203):

isque amens animi et rumore accensus amaro. [242 M.]

ADMONERE est conmonefacere. M. Tullius in Verrem, de signis (II, IV, 5): 'recte admones. Polycletum esse dicebant'. Admonere, percutere. Vergilius lib. X (586):

Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
admonuit biiugos.

AMBIRE significat circuire et concludere. Vergilius lib. VI (550):

quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis.

idem lib. X (243):

atque oras ambiit auro.

Ambire, ambitionibus adpetere. Vergilius lib.VII (333):

ne conubiis ambire Latinum
Aeneadae possint.

Terentius in Andria (373):

nísi vides, nisi sénis amicos óras, ambis…

Ambire, interpellare. Vergilius Aen. lib. IV (283):

quonam reginam ambire furentem
audeat adfatu?

AGERERE, egerere. Varro Bimarco (70): 'non Hercules potest, qui Augeae agessit κόπρον'.

AVDACIA consuetudine temeritas dicitur. Sallustius Catilinae Bello (58, 17): 'audacia pro muro habetur'. Audacia, fiducia. Vergilius lib. V (67):

quique pedum cursu valet et qui viribus audax.

ATRVM dicitur nigrum. Vergilius lib. VI (576):

quinquaginta atris inmanis hiatibus hydra.

et Georgicon lib. III (430):

hic piscibus atram
inprobus ingluviem.

Varro Eumenidibus (146): 'vix vulgus confluit non furiarum, sed puerorum atque ancillarum, qui omnes me bilem atram agitare clamitantes'.

ALVMNOS consuetudo quos alas vel educes vel eos qui alunt dici vult. Vergilius lib. VI (876):

nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.

M. Tullius in Verrem, de suppliciis (II, V, 169): 'Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio fixum videret'. ― Varro Sesqueulixe (476): 'ubi quod lupam alumni fellarunt olim'. ― idem in Eumenidibus (141): [243 M.]

ét ecce de inprovíso ad nos accédit cena Véritas,
Attices philosóphiae alumna.

Alumnum, filium. Vergilius lib. VI (595):

nec non et Tityon, Terrae omnipotentis alumnum.

Pacuvius Teucro (313):

quae désiderio alúmnûm, paenitúdine
squalés scabresque incúlta vastitúdine.

Alumnum, dominum. Vergilius lib. XI (33):

caro datus ibat alumno.

AGERE, leto dare. Vergilius Aen. lib. I (190):

tunc vulgus et omne
miscet agens telis.

Actum, rotatum. Vergilius Aen. lib. IX (587):

ipse ter adducta circum caput egit habena.

Agere, loqui. Terentius in Adelphis (78):

sed estne ipse, de quo agebam?

Actum dicitur perfectum. Vergilius lib. VI (236):

his actis propere exequitur praecepta Sibyllae.

Agere, persequi. Vergilius Aen. lib. IV (70):

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis.

Aen. lib. VIII (118):

quos illi bello profugos egere superbo.

Actum, adpulsum. Vergilius lib. VII (199):

sive errore viae seu tempestatibus acti.

Varro in Lege Maenia (234):

non hós Pactolus aúreas undás agens
erípiet umquam e míseriis…

Actum, infixum. Vergilius lib. IX (432):

sed viribus ensis adactus
transadigit costas.

Varro Γνῶθι Σεαυτόν (204):

nón videtis, únus ut
párvulus Amor árdifeta lámpade arida ágat amantis
aéstuantis?

Actum, coactum, territum. Vergilius [lib. VI] (379):

prodigiis acti caelestibus ossa piabunt.

Agere, fugare. Vergilius Georg. lib. II (130):

et membris agit atra venena.

Actum, admotum. Vergilius lib. IX (505):

adcelerant acta pariter testudine Vulsci.

Lucilius lib. XXVI (81):

ágere in iaciéndo siquost víneis actís opus[t].

Agere, porrigere. M. Tullius de Officiis lib. II (43): 'vera gloria radices agit atque etiam propagatur'. Agere, intendere, inquirere. Vergilius in Bucolicis (IX, 37):

id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto.

Agere, urguere, inpellere. M. Tullius in Verrem actione II (I, 7): 'agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum'.

ASPERVM significat insuave. Terentius [244 M.] Heautontimorumeno (458):

ásperum,
pater, hoc est; aliud sodes para.

Vergilius Georg. lib. IV (277):

asper in ore sapor.

Asperum, nocens. Vergilius Georg. lib. III (434):

sevit agris asperque siti atque exterritus aestu.

Asperum, exasperatum, non leve. Vergilius lib. IX (263):

bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula.

AEQVARE est cum aequitate dividere. Vergilius Aeneidos lib. I (507):

operumque laborem
partibus aequabat iustis.

Aequare, continuare. Vergilius lib. IX (337):

felix, si protinus illum
aequasset nocti[s] ludum.

ACCOMMODATVM dicitur adiunctum. Vergilius Aeneidos lib. II (393):

laterique Argivum accommodat ensem.

M. Tullius in Verrem, in Frumentaria (II, III, 60): 'flagitia lubidinisque accommodat'. ― Accius Bacchis (256):

tunc sílvestres exúvias laevo píctas lateri accómodant.

M. Tullius de Officiis lib. I (70): 'qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas adcommodaverunt'. ― et de Republica [lib.] I (70): 'expositamque ad exemplum nostrae rei publicae adcommodabo <ad> eam, si potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu'. Accommodatum, proclive, propensum. M. Tullius in Verrem actione II (I, 63): 'tunc praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros, ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum accommodati'. Accommodare, adhibere. M. Tullius de Officiis lib. III (43): 'tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, adcommodet'. ― et de Senectute (70): 'ceterum † et tempora metendis frugibus et percipiendis adcommodata sunt'. [245 M.]

ARIDVM dicitur siccum. Vergilius Aen. lib. I (175):

atque arida circum
nutrimenta dedit.

Aridum, horrificum, acutum. Vergilius Georg. lib. I (357):

et aridus altis
montibus audiri fragor.

Lucretius (VI, 119):

aridus unde auris terget sonus.

Aridum, purum, lucidum. Plautus in Rudente (726):

argento arido.

ANCEPS [est] dubium. Vergilius Aen. lib. X (359):

anceps pugna diu.

Anceps, duplex. Lucilius lib XXIX (33):

nemo hós ancipites férro effringat cárdines.

Vergilius Aen. lib. III (180):

agnovit prolem ancipitem geminosque parentis.

Varro de Vita Populi Romani lib. IV: 'Caesar reversionem fecit, ne post occipitium in Hispania exercitus qui erant relinqueret, quo se coiceret Pompeius, aut ancipiti urgueretur bello'. Anceps, acutum ex utraque parte. ― Lucilius lib. XXIX (34):

vecte átque ancipiti férro effringam cárdines.

AVRA est ventorum. Vergilius Georg. lib. IV (416):

at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura.

Idem Aen. lib. VI (204):

discolor unde auri per ramos aura refulsit.

Aura, tactus. Varro [in] Eumenidibus (139):

simul ac lánguido
córpori solís calidior vísa est aura.

ARGVTARI dicitur loquacius proloqui. Ennius Phoenice (262):

túm tu isti crede átque exerce línguam, ut argutárier
póssis.

Novius Exodio (25):

quándo ad ludos vénit, alii cúm tacent, totúm diem
árgutatur, quási cicada.

Argutari, sussilire. Titinius Fullonia (28):

terra haec est, nón aqua, ubi tu sólitu's argutárier,
pédibus cretam dúm conpescis, véstimenta quî laves. [246 M.]

ADTOLLERE significat erigere, fundere. Vergilius Aeneidos lib. III (552):

adtollit se diva Lacinia contra.

Adtollere, adferre. Pacuvius Medo (238):

cústodite istúm vos, ne vim qui ádtolat neu qui ádtigat.

idem Armorum Iudicio (41):

"pro império agendum est". ― "quís vetat, quin áttolat?"

Vergilius Aen. lib. VIII (200):

attulit et nobis aliquando optantibus aetas.

AVSCVLTARE est obsequi. Pacuvius Chryse (85):

magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo.

Ennius Melanippa (247):

mi aúscultá, náte; púerós cremárí iubé.

Caecilius Symbolo (196):

audire, ígnoti quod ímperant,
sóleo, non auscúltare.

Auscultare, audire. Afranius Simulante (306):

ne ego íllos velitántis auscultó lubens.

Pomponius Asina (12):

atque aúscultare dísce, si nescís loqui.

Auscultare, videre, spectare. Afranius Privigno (265):

vidére ludos; hínc auscultaví procul.

ADDVCERE, ducere. Terentius Heautontimorumeno (311):

addúcimus [ad te] tuam Bácchidem…

<Adduci>, cogi. M. Tullius de Senectute (34): 'nullo imbri, nullo frigore adduci, ut capite operto sit'.

Adducere, intorquere, rotare. Vergilius lib. IX (587):

ipse ter adducta circum caput egit habena.

Adducere, excutere, producere. Vergilius lib. IX (402):

ocius adducto torquens hastile lacerto.

AEQVOR, campus. Vergilius lib. XII (333):

illi aequore aperto
ante notos zephyrumque volant.

Aequor, mare. Vergilius Aen. lib. I (146):

et vastas aperit syrtis et tempera [247M.] aequor.

Aequor, fluvius. Vergilius lib. VIII (96):

viridisque secant placido aequore silvas.

ADVENIRE, venire. Caecilius Plocio (173):

edepol senectus, [ut] si nihil aliud
adpórtes tecum, cum ádvenis, unum íd sat est.

Advenire, incipere. Plautus Amphitryone (fr. XII):

quaeso, ádvenienti mórbo <medicarí> iube.

AESTVS, solis et aestivi temporis flagrantia. Vergilius Georg. lib. III (331):

aestibus in mediis umbrosam exquirere vallem.

Aestus, marini impetus vel commotiones. Lucretius lib. IV (219):

frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
aequoris.

Plautus in Asinaria (158):

quó magi' te in altúm capessis, aéstus te in portúm refert.

Vergilius (Aen. III, 577):

fundoque exaestuat imo.

ACERBVM, horrendum, infandum, inmite. Vergilius Aen. lib. IV (XI, 28) et lib. VI (429):

et funere mersit acerbo;

et in multis ita. Acerbum, incoctum, praecocum; ut de pomis frequentius dicitur. Varro in Agathone (11): 'virgo de convivio abducatur ideo, quod maiores nostri virginis acerbae auris veneriis vocabulis inbui noluerunt'.

ALBVM significatione manifesta est, ut Vergilius Georg. lib. III (82):

color deterrimus albis
et gilvo.

Album, mite vel placidum. Varro Sesqueulixe (471): '<nondum album est caelum nec> adversi venti ceciderunt. quodsi pergunt diutius mare volvere, vereor ne me quoque, quom domum ab Ilio cossim venero, praeter canem cognoscat nemo'.

ADOLERE est urere. Vergilius in Bucolicis (VIII, 65):

verbenasque adole pinguis et mascula tura.

Adolere, augere, honorare, propitiare: et est verbum sacratum, ut macte, magis aucte. Vergilius Aeneidos lib. I (703):

quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo
cura penum struere et flammis adolere penatis.

et lib. VII (71):

praeterea, castis adolet cum [248 M.] altaria taedis.
ab olescere, crescere: unde adolescentem dicimus.

Lucretius lib. II (1130):

donique olescendi summum tetigere cacumen.

Laberius in Sororibus (84):

laus nomine agendi,
nomine gloria alescit.

INCIPIT PER B LITTERAM.

BELLVM est, ut plerumque, pugna. Bellum, elegans, [melius: prudens.] Lucilius lib. XXIX (86):

aétatem istuc tíbi laturam, et béllum, si hoc bellúm putas.

Varro Ταφῇ Μενίππου (517): 'Diogenem litteras scisse, domusioni quod satis esset, tunc quod etiam acroasi bellorum hominum'. ― idem eodem (519): 'in charteo stadio epitaphion agona quo quis certasset animo † bellus homo, magis delectatus Stoicorum pancratio quam athletarum?' ― idem Sesqueulixe (482): 'quid enim est quod homo masculus lubentius videre debeat bella uxore?' ― idem Bimarco (64): 'sociis es <hostis>, hostibus socius. bellum ita geris, ut bella omnia domum auferas'.

INCIPIT PER C LITTERAM.

CONMITTERE, effigiare. Pacuvius Niptra (270):

barbáricam pestem súbinis nostris óptulit,
nová figura fáctam, conmissam ínfabre.

Conmittere, coniungere, sociare. Lucilius lib. XXVIII (47):

quíd me fiet, síquidem nunc vis te ínprobis conmíttere?

Vergilius Aen. lib. III (428):

delphinum caudas utero conmissa luporum.

Conmittere, donare, relinquere. M. Tullius in Verrem actione II (I, 27): 'calumniatores ex sinu suo obposuit, qui illam hereditatem Veneri Erycinae conmissam esse dicerent'. Conmittere, facere. M. Tullius in Verrem actione III (Div. 35): 'ego etiam quae tu sine Verre conmisisti Verri crimini daturus sum'. ― Vergilius Aen. lib. I (231): [249 M.]

quid meus Aeneas in te conmittere tantum?

Lucilius lib. XXVIII (48):

cónmovet se núsquam neque conmíttet ut pereát sibi.

Conmittere dicitur initiare. Vergilius lib. V (113):

et tuba conmissos medio canit aggere ludos.

Varro Endymionibus (102): 'discumbimus murrati. dominus maturo <ovo> cenam conmittit'. Conmittere, credere, permittere. Vergilius lib. IX (675):

portam, quae ducis imperio conmissa, recludunt.

Terentius in Eunucho (832):

ovem conmisisti lupo.

Lucilius lib. XXX (1):

qui sua conmittunt mortali claustra Camenae.

idem lib. XXVI (68):

át enim dicis, clándestino tíbi quod conmissúm foret,
né muttires quíquam nec mystéria ecferrés foras.

M. Tullius de Officiis lib. II (2): 'quamdiu res publica per eos gerebatur quibus se ipsa conmiserat'.

CONFVTARE, commovere. Titinius Setina (128):

cocu' mágnum aenum, quándo fervit, paúla confutát trua.

Confutare, opprimere, convincere. Terentius in Phormione (477):

…confutávit verbis ádmodum iratúm patrem.

CONDERE significat abscondere. Vergilius Aeneidos lib. II (401):

scandunt rursus ecum et nota conduntur in alvo.

Condere, constituere. Sallustius in Catilinae Bello (6,1): 'urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani'. Condere, consecrare. Vergilius Aen. lib. III (67):

animamque [250 M.] sepulchro
condimus.

Condi, potiri. Vergilius lib. VII (303):

optato conduntur Tibridis alveo.

COLERE est venerari. Vergilius lib. XI (785):

summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
quem primi colimus.

Colere, exercere, ut rustici. Vergilius Georgicon lib. II (36):

fructusque feros mollite colendo.

Colere, inhabitare. Vergilius Aen. lib. III (111):

hic mater cultrix Cybeli.

et rursum (211):

quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae.

Plautus in Asinaria (298):

ó catenarúm colone!

et in Aulularia (3):

hánc domum
iam múltos annos ést ut possideo ét colo.

Varro Endymionibus (101):

ut Mercurium Arcadon colonum.

idem Eumenidibus (130):

ut Naides undicolae.

Colere, diligere. Vergilius [in] Bucolicis (III, 61):

ille colit terras, illi mea carmina curae.

idem et lib. IV (Aen. 421):

solam nam perfidus ille
te colere.

Terentius Heautontimorumeno (389):

quíppe forma inpúlsi nostri nós amatorés colunt.

Lucilius lib. XXVI (20):

quáre hoc colere est sátius quam illa stúdium omne hic consúmere.

Colere, ornare. Varro Ταφῇ Μενίππου (525): 'at in segetibus post messem colligebant stramenta, quî domicilia colerent'. Colere, pati. Terentius Heautontimorumeno (136):

dúm ille vitam illám colet
inopém, carens patria.

CEDERE significat secundum consuetudinem abire superatum et locum victori dare. Vergilius lib. XII (184):

convenit Euandri victos discedere ad urbem.

et lib. V (467):

cede deo.

Lucilius lib. XXX (70):

quandoque pudor ex pectore cessit.

M. Tullius de Officiis lib. II (40): 'cui quidem exercitus nostri imperatoresque cesserunt'. Cedere, succedere.

Vergilius lib. XII (183):

cesserit Ausonio si fors victoria Turno.

Cedere, dari. Vergilius lib. XI (320):

haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum.

et lib. XII (17):

aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.

Cedere, recedere. Lucilius lib. XXVIII (18):

vel si [251 M.] álio opus sit, fóre, si hinc aliquo césseris.

Cedere, obsequi. Vergilius Aen. lib. III (188):

cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.

et lib. II (703):

vestrum hoc augurium vestroque in numine Troia est.
cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.

Cedere, evitare. Vergilius lib. V (445):

celerique elapsus corpore cessit.

Cedere, incedere. Plautus in Aulularia (517):

iam hosce ábsolutos cénseas: cedúnt, petunt.

Varro Parmenone (393):

cédit vélócibús iúveni' mémbrís levís
nítidus óleó.

CVRSVS est pedum velocitas. Vergilius lib. V (291):

hic qui forte velint rapido contendere cursu.

Cursus, volatus. Vergilius lib. VI (194):

este duces, o, siqua via est, cursumque per auras
dirigite in lucos.

et Bucolicis (VI, 80):

quo cursu deserta petiverit.

Cursus, navigatio. Vergilius Aen. lib. III (337):

sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?

M. Tullius de Officiis lib. III (50): '<navis>que cursu, frumento onustas, petentis Rhodum viderit'.

CASTIGARE est increpare vel reprehendere. Vergilius lib. V (387):

hic gravis Entellum dictis castigat Acestes.

Terentius Heautontimorumeno (592):

sérvas, castigás, mones.

Cicero de Oratore lib. I (185): 'et quoniam de inprudentia diximus, castigemus etiam segnitatem'. ― et Tusculanarum lib. V (4): 'sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute, de virtutis robore existimo'. Castigare, vindicare, punire. Vergilius lib. VI (567):

castigatque auditque dolos subigitque fateri.

Castigare, expedire. Vergilius lib. IV (407):

castigantque moras: opera omnis semita fervet. [252 M.]

CARPERE, adtenuare, aperire. Vergilius Georg. lib. I (390):

ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
nescivere hiemem.

et lib. IV (334):

eam circum Milesia vellera nymphae
carpebant, hyali saturo fucata colore.

Carpere, auferre, decerpere. Vergilius in Bucolicis (IX, 50):

insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.

Lucretius lib. IV (3):

iuvatque novos decerpere flores.

Vergilius <Georg>. lib. III (215):

carpit enim vires paulatim uritque videndo
femina.

Carpere, celeriter praeterire. Vergilius Georgicon lib. III (141):

et acri
carpere prata fuga.

idem in eodem libro (191):

carpere mox gyrum incipiat.

Lucilius lib. XXIX (51):

hiemem únamquamque cárpam.

Carpere, pascere. Vergilius Georg. lib. III (325):

carpamus, dum mane novum, dum gramina canent.

CVNCTARI est dubitare, [dissipare]. Vergilius lib. VIII (388):

cunctantem amplexu molli fovet.

M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. I (fr. 3): 'sed cito paenituit, domumque rediit; ceteri cunctabantur'.

Cunctari est manere. Vergilius Georg. lib. IV (107):

non illis quisquam cunctantibus altum
ire iter aut castris audebit vellere signa.

et Aen. lib. IV (133):

reginam thalamo cunctantem.

Cunctari, curationem differre. Vergilius lib. VI (846):

qui nobis cunctando restituit rem.

CAPERE, inplicare, inpedire. Vergilius Georg. lib. I (183):

aut oculos capti fodere cubilia talpae.

M. Tullius in Verrem, de suppliciis (II, V, 63): 'non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam'.

Capi, propitiari. Lucretius lib. I (49 = II, 651):

nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

Capere, facere. Terentius in Andria (695):

non sí capiundos míhi scio esse inimícos omnis hóminis.

Capere, perpeti. Terentius Heautontimorumeno (399):

dum ábs te absum, omnes míhi labores <fuére>, quos cepí leves.

Capere est tollere, tenere. Vergilius Georg. lib. III (420):

cape [253 M.] saxa manu, cape robora, pastor.

et lib. IV (396):

hic tibi, nate, prius vinclis capiundus.

Varro Meleagris (298): 'quem idcirco terra non cepit et caelum recepit'. ― Varro Eumenidibus (155): 'stolam calceosque muliebris propter positos capio'.

Capere, eligere. Terentius in Hecyra (537):

cúm illum generum cépimus.

Vergilius Georgicon lib. II (230):

ante locum capies oculis.

Capere, delectare. M. Tullius de Officiis lib. III (15): 'quod insit aliquid probi, quod capiat ignaros'. ― Vergilius Georg. lib. IV (348):

carmine quo captae.

et lib. VIII (311):

Aeneas capiturque locis.

M. Tullius in Philippicarum I (33): 'non possum adduci ut suspicer te pecunia captum'. ― Lucilius lib. XXVI (3):

nunc itidem pópulo istum scriptóribus.
vóluimus capere ánimum illorum.

Capere, sustinere, habere. Vergilius lib. VIII (363):

haec illum regia cepit.

Terentius in Heautontimorumeno (254):

dí boni! quid túrbae est! aedes nóstrae vix capiént, scio.

M. Tullius de signis (in Verr. II, IV, 7): 'tot domus locupletissimas domus istius una capiet?' Capere, decipere, circumvenire. Vergilius Aen. lib. II (196):

captique dolis lacrimisque coacti.

Lucilius lib. XXVII (26):

át metuis porró ne aspectu et fórma capiare áltera.

M. Tullius in Hortensio (63): 'captum me fortasse, inquit, putas et id, quod nollem, confiteri coactum'.

Capere, occupare, detinere. Vergilius Aen. lib. II (64):

certantque inludere capto.

M. Tullius in Verrem, de suppliciis (II, V, 63): 'navem quandam piratarum, praeda refertam, non ceperunt, sed abduxerunt'. ― Varro in Meleagris (297): 'quid hic venator non cepit?' Capere, satiare. Vergilius Georg. lib. IV (332):

tanta meae si te ceperunt taedia laudis.

Capere, accipere. Vergilius Aen. [254 M.] lib. II (717):

tu, genitor, cape sacra manu patriosque penates.

et lib. III (488):

cape dona extrema tuorum.

Terentius in Phormione (789):

nam ex his praédiis talénta argenti bína
statím capiebat.

Lucilius lib. XXVI (83):

málisne esse? laútum e mensa, púere, capturú's cibum?

M. Tullius in Hortensio (51): 'deinde boni mores et modestiores et ad capienda praecepta molliores'.

Plautus in Aulularia (798):

nám tua gnata péperit decimo ménse post: numerúm cape.

Varro Quinquatrubus (443):

cape hánc caducam Líberi mollém dapem.

Capere, conplecti. Varro Marcipore (273):

Propóntis nuda quám liquenti caérula
natántem…perfundít, cape.

Capere, invenire. Terentius Heautontimorumeno (964):

rátionem cepi, út neque egeres néque ut haec possis pérdere.

M. Tullius in Verrem actione II (I, 140): 'reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium'. ― et de Officiis lib. III (40): 'cum autem consilium hoc principes cepissent'.

CORRIPERE, conprehendere. Vergilius Georg. lib. IV (405):

verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis.

Corripere, contorquere. Vergilius Aen. lib. I (45):

turbine corripuit.

Corripere, excutere. Vergilius Aen. lib. III (176):

corripio e stratis corpus.

QVASSATVM est conlisum et non integrum. Vergilius Aen. lib. IV (53):

quassataeque rates.

Quassare est movere. Vergilius lib. VI (587):

et lampada quassans
per Graiûm populos.

Plautus Milite (Epid. 432):

qui súam undantem clámidem quassandó facit.

CERTARE significat altercari, contendere. Vergilius in Bucolicis (VIII, 55):

certent et cygnis ululae.

Certare, praevenire. Vergilius Aen. lib. I (548):

officio nec te certasse priorem
paeniteat. [255 M.]

CREPARE est sonare. Plautus in Menaechmis (909):

"díc mihi, en umquam íntestina <tíbi> crepant, quod séntias?" ―
"úbi satur sum, núlla crepitant; quándo esurio, túnc crepant."

Vergilius Georg. lib. I (85):

atque levem stipulam crepitantibus urere flammis.

Terentius in Phormione (840):

sed óstium concrépuit. nihil ad té.

M. Tullius in Verrem, de suppliclis (II, V, 31): 'locum illum litoris percrepare totum muliebribus vocibus cantuque symphoniae'. ― Lucilius lib. XXVI (57):

pércrepa pugnám Popili, fácta Cornelí cane.

Varro in Eumenidibus (124):

…propter percrépi' vocibu' volitáns aureis vulgí…

Sisenna Historiarum lib. IV (64): 'conglobati et conlecti concrepant armis'. Crepare significat rursum queri vel dolere. Horatius Carminum lib. I (XVIII, 5):

quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?

Lucretius lib. II (1168):

et crepat, anticum genus ut pietate repletum.

Crepare iterum incantare. Turpilius Paedio (166):

áge [tu], hymenaeum íncrepa.

Crepare, frangi. Vergilius lib. V (205):

et acuto in murice remi
obnixi crepuere.

Crepare, ferire. Ennius in Thyeste (296):

sed sónitus auris meás pedum pulsu íncrepat.

M. Tullius de Officiis lib. III (75): 'itaque si vir bonus habeat hanc vim ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere'.

CONPARARE est sociare, coniungere. Accius in Amphitryone (90):

quín meum senium cúm dolore túo coniungam et cónparem.

Plautus in Asinaria (668):

prehénde auriculis, cónpara labélla cum labéllis.

Conparare, adaequare. M. Tullius ad Caesarem [256 M.] [iuniorem] lib. I (fr. 4): 'neminem tibi profecto hominem ex omnibus aut anteposuissem umquam aut etiam conparassem'. ― Terentius in Eunucho (680):

au!
ne cónparandus híc quidem ad illum est.

Conparare, conponere, machinari. Sisenna Historiarum lib. IV (111): 'eos qui hoc malum publicum clandestinis consiliis conparaverunt'. Conparare veteres confirmare et constituere dixerunt. Terentius in Eunucho (47):

an ita me cónparem,
non pérpeti meretrícum contumélias?

idem in Andria (627):

út malis gaúdeánt átque ex íncómmodís
álteríús sua út cónparént cómmodá.

Titinius Gemina (56):

ergo ut sua sérvet dona, nóbis faciundum ést ita,
ut cum ea primum blanditer conparemus conloqui.

Accius Eurysace (371):

níhil est. si autem ad té ire tardat, sóciûm in portu est cópia,
quaé subsistat; módo tute ipse té confirma et cónpara.

idem in Tereo (634):

atque íd ego semper síc mecum agito et cónparo,
quo pácto magnam mólem minuam…

Turpilius in Lemniis (99):

numquam únius me cónparavi sérvire elegántiae.

M. Tullius de Republica lib. VI (1): 'quam ob rem se conparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus'.

Afranius Epistula (116):

nám proba et pudíca quod sum, cónsulo et parcó mihi:
quóniam conparátum est, uno ut símus contentaé viro.

|| Cicero de Finibus Bonorum et Malorum lib. V (86): 'omnis auctoritas philosophiae consistit in beata vita comparanda'. Conparare, emere. Terentius in Heautontimorumeno (855):

des quî aúrum et vestem atque ália quae opu' sunt cónparet.

Conparare iterum aestimare. Accius Epinausimache (309):

proin tu íd cui fiat, nón qui facias, cónpara.

Conparare, adparare. M. Tullius in Verrem actione II (I, 65): 'ut erat inter suos copiosus, convivium conparat'. Conparare, dare. M. Tullius in Verrem, de suppliciis (II, V, 118): 'ex omni gemitu ac dolore certa merces conparabatur'. [257 M.]

CONPONERE, finire. Vergilius Aen. lib. I (374):

ante diem clauso conponet Vesper Olympo.

et in Bucolicis (III, 108):

non nostrum [est] inter vos tantas conponere lites.

Conponere, reficere, recreare. Vergilius Georg. lib. IV (438):

vix defessa senem passus conponere membra.

idem Aen. lib. I (249):

nunc placida conpostus pace quiescit.

Conponere, lenire. Vergilius Aen. lib. I (135):

sed motos praestat conponere fluctus.

Conponere, disponere, constituere. Vergilius Aeneidos lib. III (387):

quam tuta possis urbem conponere terra.

M. Tullius de Officiis lib. III (80): 'atque quod communiter conpositum fuerat solus edixit'. ― Sisenna Hist. lib. IV (63): 'exercitum dispertiunt, ad confligendum se conponunt'. Conponere rursus significat conparare. Accius in Armorum Iudicio (147):

quid est cúr conponere aúsis mihi te aut mé tibi?

Lucilius Satyrarum lib. IV (16):

Samnis, spurcus homo, vita ista dignu' locoque,
cum Pacideiano conponitur, optimu' multo
post homines natos gladiator qui fuit unus.

Sallustius in Iugurtha (48, 1): 'ubi Metelli dicta cum factis conposuit'. ― Vergilius Georgicon lib. IV (176):

non aliter, si parva licet conponere magnis.

Conponere, ornare. Vergilius Georg. lib. IV (417):

dulcis conpositis spiravit crinibus aura.

Conponere, colligere. M. Tullius in Verrinis, in Divinatione (47): 'si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus conpositum dedit'.

Conponere, simulare vel fingere. Accius Agamemnonidis (45):

sic
multi, ánimus quorum atróci vinctus málitia est,
conpósita dicta e péctore evolvúnt suo;
quae, cúm conponas dícta factis, díscrepant.

Sallustius in Iugurtha (85, 31): 'non sunt composita verba mea. parvi id facio. ipsa se virtus satis ostendit'.

Conponere, coniungere. Vergilius lib. VIII (486):

conponens manibusque manus atque oribus ora.

Lucilius Satyrarum lib. VIII (3):

cum poclo bibo eodem, amplector, labra labellis
fictricis conpono, hoc est cum ψωλοκοποῦμαι.

idem in eodem (5):

tum latu' conponit lateri et cum pectore pectus.

Sallustius Historiarum lib. III (IV, 53): 'suspectusque fuit, incertum vero an per neglegentiam, societatem praedarum cum latronibus conposuisse'. Conponere pro redimere. Sallustius lib. I (63): 'quin lenones et vinarii laniique <et> quorum praeterea vulgus in dies usum habet pretio conpositi'.

CALX est finis. Lucilius Satyrarum lib. VII:

hoc est cum ad <calcem> […]

Vergilius lib. V (324):

calcemque terit iam calce Diores.

CALLET significat scit, hoc est, calliditate, quae est urbana scientia. Accius Aegistho (27):

melius quám viri
cállent mulieres.

Afranius Abducta (3):

néscis num eri mei ómnem melius cálluerint rem quám volo.

Pacuvius Atalanta (74):

…omnes quí, tamquam nos, sérviunt [258 M.]
sub régno, callent dómiti imperium métuere.

Serenus in Opusculis (13):

callet senium arte bibendi.

Accius Aeneadis aut Decio (8):

quó periti súmus in vita atque úsu callemús magis.

idem [in] Neoptolemo (475):

sátin astu et falléndo callet?

Sisenna Historiarum lib. III (44): 'Lucium Memmium, socerum Gai Scriboni, tribunum plebis, quem Marci Livi consiliarium fuisse callebant et tunc Curionis oratorem'.

Callet etiam dictum a callositate. Caecilius in Asoto (14):

tu iám callebis; ílle festus désidet.

Plautus in Persa (304):

…plus cálleo quam aprúnum callum cállet.

idem in Poenulo (578):

quíd opus verbis? cállum aprunum cállere aeque nón sinam.

[CONSTITVERE est disponere. Vergilius Aen. I (308):]

[hominesne feraene,]
[quaerere constituit.]

CONTENDERE, festinare. Vergilius Aen. lib. I (157):

quae proxuma litora cursu
contendunt petere.

M. Tullius in Verrinis, actione II (I, 67): 'haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret'.

Contendere, intendere. M. Tullius in Hortensio (29): 'magna etiam animi contentio adhibenda est in explicando Aristotele, si legas'. ― Cicero Tusculanarum lib. II (54): 'ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis obprimunt'. Contentio est perseverantia vel elatio. M. Tullius de Officiis lib. I (146): 'ex contentione vocis et summissione et ceteris similibus facile iudicabimus'. || Sallustius Historiarum lib. IV (20): 'rursus iumenta nacti ad oppidum ire contendunt'. Contendere, adstringere, intorquere. Vergilius Georg. lib. IV (412):

tanto, nate, magis contende tenacia vincla.

Sisenna Hist. lib. IV (90): 'simul et tormenta contenduntur'. Contendere significat conparare.

Plautus in Vidularia (fr. XII):

sígnum recte cónparebat: húius contendi ánulum.

Lucilius Satyrarum lib. I (24):

ut contendere possem
Thestiados Ledae atque Ἰξιονίης ἀλόχοιο.

idem lib. VII (4):

huncin ego umquam Hyacintho hominem, cortinipotentis
deliciis, contendi?

Caecilius Titthe (221): [259 M.]

egon vitám meam
Atticam conténdam cum istac rústicana Sýra?...

Licinius Macer in epistula ad senatum: 'illi suam vitam mecum contendunt, quorum in corpore ita crebra sunt vulnera † vitae, novae cicatrici ut locus non sit?' ―

Naevius in Lycurgo (36):

cáve sis tuam conténdas iram cóntra cum ira Líberi.

Accius in Tereo (647):

video égo te, mulier, móre multarum útier,
ut vím contendas túam <ad> maiestatém viri.

Varro Γνῶθι σεαυτόν (210): 'age nunc, contende alterum genus φιλοθέωρον, nequid ibi viderit melius'. Contendere, certare. M. Tullius de Officiis lib. I (87): 'miserrima omnino ambitio est honorumque contentio'.

Vergilius Aen. lib. IV (107):

quis talia demens
abnuat aut tecum malit contendere bello?

Sallustius in Iugurthino Bello (13, 3): 'fretus multitudine militum parabat armis contendere'. Contendere, continuare. Cicero de Oratore lib. I (261): 'id quod eius scripta declarant, et contentiones vocis et remissiones continerentur'. et de Oratore lib. III (224): 'nihil perniciosius quam ecfusa sine intermissione contentio'.

Contendere iterum significat extorquere. Cicero in epistula Cassi (ad Fam. XV, 14, 5): 'hoc a te ita contendo, ut in eo fortunas meas positas putem'. ― Accius in Eurysace (368):

† iam potero incipiam et si nequid, †
vi contendam, ut hinc conportet † texum Salaminem habeam. †

Turpilius Lemniis (92):

"habét potestatem" ― "úbi?" ― "potestatém senis".
pretió contendas, út redempto Phaédriae
liceát redire antíquam in consuetúdinem.

Varro Serrano, περὶ ἀρχαιρεσιῶν (450):

et petere imperium populi et contendere honores.

M. Tullius de Officiis lib. II (71): 'extremum [260 M.] autem praeceptum in beneficiis operaque danda, nequid contra aequitatem contendas'. Contendit proripuit vel direxit significat. Vergilius lib. V (520):

qui tamen aerias telum contendit in auras.

Licinius Macer (24): 'quo die magistratum obiit, repente celeri gradu per forum se in Capitolium contendit'.

Turpilius Philopatro (177):

em méas fortunas, máter! em qua caúsa huc opere máxumo
conténditur!

Pacuvius Duloreste (151):

nihil cóniectura quívi interpretárier
quorsum † flexivice contenderet.

M. Tullius de Republica (I, 16): 'sed audisse te credo, Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam contendisse'.

Afranius Epistula (118):

nón licet me quá contendi sémita
pérvenire?

Sallustius in Iugurthae Bello (13, 4): 'ex proelio fugit in provinciam; ac deinde [inde] Romam contendere'.

Varro Quinquatrubus (445):

quí Tarentinúm tuum
ad Héracliden Pónticon conténderet. [261 M.]

CERNERE significat videre. Vergilius Aeneidos lib. III (677):

cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.

Cernere rursum disponere. Lucilius Satyrarum lib.V (35):

postquam praesidium castris educere crevi.

idem lib. XIII (1):

acribus inter se cum armis confligere cernit.

Cernere, amittere. Varro Gerontodidascalo (189):

'non vides apud <Ennium> esse scriptum (222):

«tér sub armis málim vitam cérnere
quám semel modo párere»'.

Cernere, audire. Accius in Chrysippo (268):

"quíd agam? vox illíus est certe." ― "íd quidem omnes cérnimus."

Cernere, iudicare. Pacuvius Armorum Iudicio (32):

et aecum et réctum est, <id> quod póstulas.
iuráti cernant.

Ennius Thyeste (299):

ínpetrem facile áb animo <meo> út cernat vitále brabium.

Cernere rursum dimicare vel contendere. Accius Epinausimache (325):

primóres procerum próvocavit nómine,
si essét quis, qui mais sécum vellet cérnere.

Ennius in Medea Exule (222):

…nam tér sub armis málim vita cérnere.

Pacuvius Armorum Iudicio (23):

qui sése adfines ésse ad causandúm volunt,
dé virtute eis égo potestatém cernundi do ómnibus.

Cernere, rursum succedere: unde et cernere hereditatem filii (id est succedere patribus) sunt dicti. Accius Myrmidonibus (18):

régnum tibi permítti malunt. cérne. an tradam exércitus?

CIRCVMFERRE est proprie lustrare. Lucilius Satyrarum lib. II (16):

tum farto omnia sunt circumlata…

Plautus in Amphitryone (775):

iube istam
pró cerrita círcumferri.

Vergilius lib. VI (229):

idem ter socios pura circumtulit unda. [262 M.]

CONFIDENTIA est fiducia. Vergilius Aen. lib. I (452):

et adflictis melius confidere rebus.

Confidentia, duritia, patientia. Plautus in Asinaria (547):

scapulárum confidéntia, virtúte ulnorum fréti.

Confidentia rursum temeritas, audacia. Pacuvius in Atalanta (47):

gradere átque atrocem coérce confidéntiam.

idem (Lucil. X, 4):

liber, ínprobus,
confídens, nequam, málu' videatur…

Turpilius Leucadia (102):

víden tu Phrygis incéssum? quam est confídens! di istunc pérduint!

idem Hetaera (80):

nam quíd illoc homine vívit confidéntius?

Accius in Myrmidonibus (15):

íram infrenes, óbstes animis, réprimas confidéntiam.

Afranius Vopisco (376):

exclúdat uxor tám confidentér virum?
non fáciet.

Vergilius Georg. lib. IV (445):

nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
iussit adire domos?

Terentius in Andria (855):

néscioqui senéx venit modo: éllum, confidéns, catus.

Confidentia, constantia. M. Tullius de Republica lib. III (42): 'duas sibi res, quominus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et vocem, defuisse'. ― Naevius in Danae (4):

éxcidit orátionis ómnis confidéntia.

Plautus in Amphitryone (836):

quaé non delinquít, decet
aúdacem esse, cónfidenter pró se et protervé loqui.

CONSTERNARI significat deici. Consternari rursum erigi. Pacuvius in Periboea (284):

consternare, anime, ex pectore hac † et volvere
consilium subit † omnes quod † denata est modo
qui pácto inimicis mórtem et huic vitam ófferas.

idem Duloreste (155):

únde exoritur? quó praesidio frétus? auxiliís quibus?
quó consilio cónsternatur? quá vi? cuius cópiis? [263 M.]

CVRRICVLVS, ut consuetudo fert (a curru diminutio est), dicitur brevissimum vehiculi biroti genus. Curriculus, cursus. Varro in epistula Iuli Caesaris:

quém simul ac Romám venisse mi ádtigit auris núntius,
éxtemplo rus ín curriculum cóntuli properé pedes.

CALVMNIA est malitiosa et mendax infamatio. Calumnia rursum calliditas. M. Tullius de Republica lib. III (9): 'ut Carneadi respondentis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet'.

CALIDVM est fervens. Vergilius Aen. lib. IX (414):

volvitur ille vomens calidum de pectore flumen.

Caldum, citatum et velox. Varro περὶ κεραυνοῦ (411): 'cum dixisset Vitulus, ecce

tibi cáldis pedibus quídam naviculárius
semústilatus ínrumpit se in cúriam.'

Calidum, ferox et inconsultum. M. Tullius de Officiis lib. I (82): 'sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia'.

CAELVM est deorum domicilium. Vergilius Aeneidos lib. IV (247):

caelum qui vertice fulcit.

Caelum rursus aer. M. Tullius de Deorum Natura lib. II (42): 'aptiora eorum, qui terras incolunt eas, in quibus aer sit purus ac tenuis, quam illorum, qui utantur crasso caelo atque concreto'

CONTENTVS dicitur cui res etiam parva abunde est.

Vergilius lib. VII (736):

patriis sed non et filius arvis
contentus. [264 M.]

Terentius in Eunucho (121):

quia
neque tu úno eras conténta neque solús dedit.

Lucilius lib. XXX (15):

heis te versibus interea contentu' teneto.

M. Tullius ad Brutum (fr. 5): 'sic igitur facies et me aut amabis aut, quod contentus sum, diliges'. ― idem de Officiis lib. II (43): '[in] brevitatis causa familia contenti erimus una'. Contentum dicitur extensum. Vergilius lib. V (513):

tunc rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens.

Lucilius lib. XXX (110):

hic ut muscipula contenta ac scorpio' cauda
sublata.

Contentum, conligatum, coniunctum. Vergilius Georg. lib. III (536):

contenta cervice trahunt stridentia plaustra.

Contentum, continuum, perseverans. Cicero Tusculanarum lib. V (97): 'Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, cur id faceret'.

COGERE, conradere. Varro in Eumenidibus (126):

furando tamen, ac morbo stimulatus eodem,
ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi.

Cogere est urguere. M. Tullius de Officiis lib. III (55): 'Diogenes contra: «num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est?»' ― Terentius in Eunucho (389):

"iubesne?" ― "iúbeo, cogo atque ínpero."

Cogere, mollire, subigere. Varro Virgula Divina (567):

sed pancarpineo cibo coacto
libamenta legens caduca victus.

Cogere, in unum colligere. Sisenna Historiarum lib. IV (88): 'submoti et intra moenia rursum coacti'. ― Cicero Tusculanarum lib. I (43): 'caelum hoc, in quo nubes, imbres ventique coguntur'. ― Terentius in Heautontimorumeno (145):

quási talenta ad quíndecim
coégi.

M. Tullius ad M. Catonem (ad Fam. XV, IV, 2): 'coactoque in unum exercitu [265 M.] castra in Lycaonia aput Iconium faceret'. ― Vergilius in Bucolicis (VI, 85):

cogere donec oves stabulis.

Lucilius lib. XXVI (39):

raúco contiónem sonitu et cúrvis cogant córnibus.

Cogere, mulgere. Vergilius in Bucolicis (III, 98):

cogite oves, pueri si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

Cogere, stringere. Vergilius Georg. lib. IV (35):

nam frigore mella
cogit hiemps eademque calor liquefacta remittit.

Cogere, inpremere, coartare. Vergilius lib. VII (509):

quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
scindebant.

CLAVDERE significat includere. Vergilius Georgicon lib. III (214):

aut intus clausos satura ad praesepia servant .

Claudere rursus obsistere. Vergilius Aen. lib. X (377):

ecce maris magna claudit nos obice pontus.

Claudere, circumire. Vergilius in Bucolicis (VI, 55):

claudite, nymphae,
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
siqua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia.

CITVM, celer. Sallustius in Catilinae Bello (15, 5): 'citus modo, modo tardus incessus'. Citum, divisum vel separatum: unde et oscitare dictum est. Vergilius Aen. lib. VIII (642):

haut procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
distulerant.

CITARE est vocare. M. Tullius in Verrem (II, II, 98): 'citat reum: non respondit; citat accusatorem'. Citare, incitare, provocare. M. Tullius de Divinatione (II, 5): 'quorum studio legendi non scribendi studium vehementius in dies citant?' Citare, laudare. M. Tullius de Officiis lib. I (75): 'citeturque Salamis clarissimae victoriae, quae anteponatur consilio Solonis'. [266 M.]

CADERE est ruere. Vergilius Georg. lib. I (109):

illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet.

Cadere, occidere. Vergilius Aen. lib. II (426):

cadit et Ripheus, iustissimus unus
qui fuit in Teucris.

Cadere, evenire. M. Tullius de Officiis lib. III (14): 'et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam potest'.

CAPESSERE, perficere. Vergilius Aen. lib. I (77):

mihi iussa capessere fas est.

Plautus in Aulularia (590):

ín erum matura, ín se sera cóndecet capéssere.

Capessere, inmittere. Plautus in Asinaria (158):

quó magi' te in altúm capessis, aéstus te in portúm refert.

Capessere, recipere. Plautus in Amphitryone (262):

nunc pérgam eri imperium éxsequi et mé domum capéssere.

COMMODVM, sicuti plerumque, utile. Commodum, aptum, conveniens. Vergilius lib. XI (522):

accommoda fraudi.

Conmodum, integrum, totum. Lucilius (III, 6):

bis quina octogena videbis
conmoda at e Capua quinquaginta atque ducenta.

Plautus in Asinaria (725):

vigínti argenti cónmodas minás, eius quas dem mátri.

CANDET, ignitum est. M. Tullius de Officiis lib. II (25): 'candenti carbone adurebat capillum'. Candet, candidum est. Vergilius Aen. lib. IV (61):

candentis vaccae media [267 M.] inter cornua fundit.

Varro Γνῶθι σεαυτόν (203):

candéns córpore taúrús Triviaé lúmine Lúnaé.

CASTVM, sine lubidinis et turpitudinis nota. Vergilius Aen. lib. II (Georg. II, 524):

casta pudicitiam servat domus.

Castum, religiosum. Vergilius lib. VI (661):

quique sacerdotes casti, dum vita maneret.

Varro Gerontodidascalo (181): 'ergo tum sacrae, religiosae castaeque fuerunt res omnes'. ― idem in Eumenidibus (119):

nam quaé venustas híc adest gallántibus?
quae cásta vestis?

Castum, a furtis et rapinis apstinens. Varro Andabatis (27):

néc manus viscó tenaci tínxerant virí castas.

Castum, suave, iucundum. Varro Parmenone (394):

demítis acris pectóre luctus cantú castaque poési.

CENSERE significat existimare, arbitrari. Accius Eurysace (344):

nám ea oblectat spés aerumnosum hóspitem,
dum íd quod miser est, clám esse censet álteros.

Naevius Poenici Belli lib. VI (45):

censet eo venturum obviam Poenum.

Cassius Hemina Historiarum lib. II (16): 'censuit sese regem Porsennam occidere'. ― Quadrigarius Annali lib. VI (59): 'ne nos ad certationem censeas haec incepisse'. Censere, suscensere. Varro Caprino Proelio, περὶ ἡδονῆς (72): 'ne vobis censeam, si ad me referretis'.

COICERE est iacere. Vergilius Aen. lib. II (544):

telumque inbelle sine ictu
coniecit.

Afranius Simulante (308):

vellem íntervenissem ánte; nam, ut signa índicant,
hi cóniecere vérba inter sese ácrius.

Coicere, confligere, certare. Afranius Simulante (310):

"<te> nólim, mater, mé praesente, cúm patre
coícere." ― "non, † sine non vis, mél meum."

Coicere, agere. Afranius Materteris (216):

causam coícere hodie ad té volo:
ambón adestis? prófuturos árbitror. [268 M.]

Coicere, furari, auferre. Afranius Incendio (189):

sérvust mihi Nicásio,
scelerátus, curiósus. is cum fílio ei
coiécerat nescíoquid de ratiúncula.

Lucilius lib. II (25):

quid dicis? cur est factum? quo coicis istuc?

CONTINGERE est tangere. Vergilius Aen. lib. II (239):

funemque manu contingere gaudent.

Contingere, evenire. M. Tullius <Tusculanarum> lib. V (15): 'quod non modo singulis hominibus, sed potentissimis populis saepe contigit'. Ennius Thyeste (308):

quam máxime mihi hic hódie contigerít malum.

CONFERRE significationem habet manifestam. M. Tullius de Officiis lib. II (2): 'omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam'. Conferre, conserere.

Vergilius lib. IX (44):

ergo etsi conferre manum furor iraque monstrat.

Conferre, contollere. Vergilius (Aen. IX, 690):

et conferre gradum et procedere longius audet.

Conferre, conparare. M. Tullius de Officiis lib. II (6): 'quae conferri cum eorum studiis potest?' Conferre, trasferre. M. Tullius de Officiis lib. II (6): 'ad hoc nos studium potissimum contulissemus'.

CONFECTVM dicitur occisum, exanimatum. Vergilius lib. XI (823):

hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum
conficit.

M. Tullius de suppliciis (in Verr. II, V, 140): 'plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse'. Confectum, defessum.

Vergilius lib. XI (85):

ducitur infelix aevo confectus Acoetes.

Lucilius lib. XXVI (27):

túm doloribús confectum córpus animo obsístere.

M. Tullius de Officiis lib. II (2): 'nec me angoribus dedidi, quibus eram confectus'. Conficere, frangere.

Lucilius lib. XXVIII (XXIX, 35):

malo hércle vestro cónfectores cárdinum.

Conficere, colligere. [269 M.] Terentius Phormione (38):

…id ut confícerem. confeci: ádfero.

M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. I (fr. 5): 'in singulas tegulas inpositis [sescenti] sescenties confici posse'. ― et in Verrem actione II (I, 138): 'permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse'. ― Lucilius lib. XXVI (84):

† non te multitúdinem
tuórum, quam in album índidit tua déxtra, confecít sibi.

Conficere, facere. Terentius in Phormione (258):

bonás me absente hic cónfecistis núptias.

M. Tullius in Hortensio (88): 'ea facultas maioribus nostris erat, qui confectis senatusconsultis'. ― et Tusculanarum lib. I (22): 'nihil est enim apud istos, quod non eorum turba conficiat'. Conficere, explicare. M. Tullius de Officiis lib. II (9): 'honestatis pars confecta est, quam tibi cupio esse notissimam'. Conficere, consumere, finire. Terentius in Phormione (839):

<ne> cum híc non videant mé, conficere crédant argentúm suum.

M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. I (fr. 6): 'bellum, ut opinio mea fert, consensu civitatis confectum iam haberemus'. ― Lucilius lib. XXX (50):

conficit ipse comestque.

M. Tullius in Hortensio (81): 'quae est enim confectio valitudinis, quae deformatio corporis?'

CONCEDERE, dare vel permittere. M. Tullius in Verrem actione I (Div. 23): 'da mihi hoc; concede, quod facile est'. ― Vergilius lib. VII (305):

concessit in iras
ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianae.

Terentius in Adelphis (216):

hui!
metuísti, nunc si dé tuo iure cóncessisses paúlulum.

Lucilius lib. XXIX (XXVIII, 16):

concédat homini id quód velit; deléniat.

M. Tullius de Officiis lib. III (39): 'si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant'.

Concedere, credere vel consentire. Terentius Phormione (805):

numquamne hódie concedés [270 M.] mihi

neque intéll