Mythographus Vaticanus I |
digilibLT 2015 |
Informazioni editoriali |
LIBER PRIMVS
<Fabula Promethei>.
[1] Prometheus post factos a se homines dicitur auxilio Mineruae caelum ascendisse et, adhibita facula, ad rotam solis ignem furatus, quem hominibus indicauit. [2] Ob quam rem irati dii duo mala inmiserunt terris, febres, id est macies, et morbos. [3] Ipsum etiam Prometheum per Mercurium in Caucaso monte religarunt ad saxum et adhibita est aquila, quae cor eius exederet. [4] Haec autem omnia non sine ratione finguntur. [5] Nam Prometheus uir prudentissimus fuit; unde et primus astrologiam Assyriis indicauit, quam residens in Caucaso monte nimia cura comprehenderat. [6] Dicitur autem aquila cor eius edere; quod est nimia sollicitudo, qua ille affec[u]tus siderum omnes motus deprehenderat. [7] Et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur religatus. [8] Deprehendit praeterea rationem fulminum et hominibus indicauit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus; nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis olim eliciebatur. [9] Qui mortalibus profuit donec bene eo usi sunt; nam postea malo hominum usu in perniciem uersus est, sicut in Liuio lectum est de Tullio Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis. [10] Hinc est quod igne rapto ab iratis numinibus morbus hominibus di<cit>ur immissus.
Fabula Neptuni et Mineruae.
[1] Cum Neptunus et Minerua de Athenarum nomine contenderent, placuit diis ut eius nomine appellarentur, qui munus melius mortalibus obtulisse[n]t. [2] Tunc Neptunus percusso litore equum, animal bellis aptum, produxit; Minerua iactata hasta olivam creauit, quae res est melior comprobata et pacis insigne. [3] Vnde ex Mineruae nomine, quae graece Attis dicitur, Athenae dicta est urbs.
Fabula Scyllae.
[1] Scyllae duae fuerunt. [2] Vna Phorci et Cret<ae>idos filia, quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit uenenis; in quem cum descendisset puella, media parte in feras commutata est.
[3] Altera uero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia; contra quos dum deuictis iam Atheniensibus pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses dolo necauerant, amatus est a Scylla, Nisi filia. [4] Quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. [5] Postea et Scylla, a Minoe contempta, dolore in auem conuersa est et Nisus extinctus deorum miseratione in auis mutatus est formam; quae aues hodie flagrant inter se magna discordia.
Fabula Terei et Progne<s>.
[1] Tereus rex Thracum fuit, qui cum Pandionis, Athenarum regis, filiam Prognen nomine duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur sibi Philomelam sororem uidendam accersiret, profectus Athenas, dum abducit puellam, eam uitiauit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit. [2] Illa tamen rem, in ueste suo cruore descriptam, misit sorori; qua cognita Progne Ityn filium interemit et patri epulandum apposuit. [3] Postea omnes in aues mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in phassam, Progne in hirundinem, Philomela in lusciniam.
Fabula Cyclopis et Aci<dis>.
[1] Cyclops dicitur nympham amasse Galateam; quae cum Acin quendam pastorem <amaret> et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necauit. [2] Qui postea Galateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque †acinea† Acilius dicitur.
Fabula Siluani et Cyparissi.
[1] Siluanus deus est siluarum. [2] Hic amauit puerum, Cyparissum nomine, qui habebat mansuetissimam ceruam; hanc cum Siluanus nescius occidisset, puer extinctus est dolore. [3] Quem amator deus in cypressum arborem nominis eius conuertit, quam pro solacio portare dicitur.
Fabula Cereris et Proserpinae.
[1] Ceres cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit, quia a Plutone, siue Orco, fratre Iouis rapta fuerat. [2] Pro qua re cum Iouis implorasset auxilium, ille respondit posse eam reuerti, si nihil apud inferos gustasset. [3] Illa autem Punici mali in Elysio grana gustauerat, quam rem Ascalaphus, Stygis filius, prodidit; inde Proserpina ad [ad] superos remeare non potuit. [4] Sane Ceres postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito. [5] Quod ideo fingitur quia Proserpina ipsa est et luna, quae toto anno sex mensibus crescit, sex deficit — scilicet per singulos menses quindenis diebus —, ut crescens apud superos et deficiens apud inferos uideatur.
Fabula Celei et Triptol<emi>.
[1] Eleusin ciuitas est Atticae prouinciae, haud longe ab Athenis. [2] In qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae. [3] Filium etiam ei Triptolemum recens natum per noctem igne fouit, per diem diuino lacte nutriuit et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indicandum.
Fabula Cey<ci>s et Alcyone<s>.
[1] Ceyx, filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonem. [2] A qua cum prohibitus isset ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit; cuius corpus cum ad uxorem Alcyonem fuisset delatum, illa se praecipitauit in pelagus. [3] Postea miseratione Thetidis et Luciferi conuersi sunt ambo in aues marinas, quae alcyones uocantur. [4] Istae autem aues nidos faciunt in mari media hieme, quibus diebus tanta est tranquillitas, ut penitus in mari nihil possit moueri; inde et dies ipsi Alcyonia nominantur.
Fabula Cereris et Lyciorum.
[1] Cum Ceres filiam suam Proserpinam quaereret, ad releuandam sitim accessit ad quendam fontem. [2] Tunc Lycii rustici, a potu eam prohibentes, aquam pedibus conturbauerunt suis; et dum contra eam turpem sonum emittere<n>t, illa irata eos in <ranas conuertit, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant. [3] Postea Lycum regem> Scythiae, qui Triptolemum occidere uoluera[n]t, in lyncem feram conuertit.
Fabula Titanum gigantum.
[1] Titanas — gigantes —Terra, id est Ceres, irata ob sui †ad nisas tantali† derisione<m> genuit ex se contra Saturnum et postea contra Iouem, sed et ad omnes deos expellendos, in eius ultionem. [2] Qui montium supra montes aggestu et congerie in caelum uoluerunt ascendere et deos inde propellere. [3] Ad quos oppugnandos Iuppiter omnes deos conuocauit et uenerunt inter ceteros Liber pater, Vulcanus, Satyri, Sileni, asellis uecti. [4] Quorum uidelicet asinorum exterritorum nimio confuso clamore, gigantibus inaudito, hostes Titanae territi fug[i]ere, [5] quamuis antea et ipsi dii a Typhoei gigantis aspectu perterriti in diuersa monstra et animalia transformati aufugissent. [6] Iuppiter autem auxilio aquilae, quae fulmina sibi portans ministrabat, eos deuicit et in Aetna conclusit absque uno Titane, id est Sole.
<Fabula Tantali>.
[1] Tantalus, pater Pelopis, gigas, uolens probare diuinitatem deorum Pelopem filium suum eis ad epulandum posuit. [2] Vnde pro hac feritate damnatus est, ut in Eridano stans flumine siti pereat fameque laborans poma, quae sunt in praefati fluminis ripa, uide<a>t ne<c> contingat. [3] Postea dii petente Tantalo cum uoluisse<n>t filium eius reuocare ab inferis, Ceres, quae in conuiuio ceteris diis abstinentibus sola brachium Pelopis consumpserat, eburneum brachium ei restituit. [4] Quod ideo fingitur, quia Ceres ipsa est terra, quae uniuersa corpora consumit, ossa tamen reseruans.
Fabula Tityi.
[1] Tityus unus fuit gigantum. [2] Qui uolens cum Latona concumbere sagittis Apollinis et Dianae interfectus est et ita damnatus est apud inferos, ut duo uultures ei appositi et sibi succedentes iecur illius comedant, semper ad rediuivam renascens poenam.
Fabula Ixionis.
[1] Ixion gigas uolens concumbere cum Iunone, opposita ei est nubes, cum qua concubuit. [2] Et cum inde iactaret se quasi de concubitu Iunonis, hac lege damnatus est, ut rotam serpentibus innexam semper contra montem apud inferos uoluat.
Fabula Circe<s> et Vlixis.
[1] Circe, Solis filia, in insula Maeonia sedens, delatos ad se in feras mutabat. [2] Ad hanc forte delatus Vlixes, Eurylochum cum uiginti et duobus sociis misit, quos ab humana specie commutauit; sed Eurylochus inde fugit et Vlixi nuntiauit. [3] Is solus ad eam proficiscebatur, cui in itinere Mercurius remedium dedit monstrauitque quomodo Circen deciperet. [4] Qui postquam ad eam uenit, ab ea poculo accepto Mercurii remedium miscuit et eduxit ensem eique minatus est, ut sibi socios restitueret. [5] Tunc Circe sensit sine uoluntate deorum non hoc factum esse fideque data socios ei restituit. [6] Ipse uero cum ea concubuit et Telegonum ex ea procreauit. [7] Cuius manu postea occisus occub<u>it.
Fabula Tiresiae.
[1] Tiresias dum iret per siluam, uidit duos serpentes coire; quos cum uirga percussisset, in feminam mutatus est. [2] Post octo annos dum uideret eos similiter concumbentes et eos rursus percuteret, in pristinam restitutus est naturam. [3] Et cum inter Iouem et Iunonem lis esset, in quo sexu maior esset uoluptas libidinis, adhibitus est iste iudex, qui utrumque sexum fuerat expertus et inter<ro>gatus dixit femineam uoluptatem triplo maiorem esse uirili. [4] Pro qua re Iuno irata priuauit eum oculis, quasi gratiosum in Iouem et iniuriosum in se; pro qua iniuria cum obcaecatus esset, Iuppiter futurorum <ei> praebuit praescientiam.
Fabula Lycaonis.
[1] Iuppiter, humani sceleris impatiens, simulata hominis specie ad Lycaonem regem Arcadiae uenit, qui sibi quasi mortali praeparans mortem humana membra deuoranda ei apposuit. [2] Quae postquam Iuppiter sensit, non eum penitus interemit, sed, ne supplicii amitteret sensum, lupi eum in formam conuertit; qui et adhuc mores in rabie et nomen Lycaonis in appellatione seruat.
[3] Idem Lycaon habuerat filiam Callisto; quam cum uitiasset Iuppiter, Iuno eam in ursam conuertit; et postea Iuppiter miseratus in signum transtulit caeleste.
Fabula Io<nis> et Argi.
[1] Io, Inachi regis — uel amnis — filia, cum aequales specie sua praecederet, a Ioue adamata est, qui admotis precibus desiderium expleuit; et, ne puella Iunonis iram procideret, a compressore in uaccam transfigurata est. [2] Cuius cum Iuno fallaciam deprehendisset, petiit uaccam a Ioue uelut munus sibi dari, eo quod speciosior esset ceteris armentis, quae in Peloponeso cernuntur; Iuppiter uero, ne si negasset proderet puellam, tradidit. [3] At Iuno, ne pellex eius amplius Ioue potiretur, Argum, centum ocul[u]os habentem, ei custodem praefecit, quem Mercurius iussu Iouis interemit. [4] Iuno Argum, quia ob custodiam sibi mortu<u>s est, in pauonem transformauit et receptum in suam tutelam pennis insignibus <quibus> amissa lumina <indicaret> exornauit. [5] Io cum Furiis exagitata orbem terrarum percurrisset, nouissime in Aegyptum delata est; ibi placata Iunone a Ioue pristinam formam recepit atque nominabatur Isis.
Fabula Icari et Erigonis.
[1] Icarus, pater Erigonis, cum acceptum a Libero patre uinum mortalibus indicaret, occisus est a rusticis, qui, cum plus aequo potassent ebriati, se uenenum accepisse crediderant. [2] Huius canis est reuersus ad Erigonem filiam, quae, cum eius comitata uestigia peruenisset ad patris cadauer, laqueo uitam finiuit. [3] Haec deorum miseratione inter astra relata est, quam uirginem uocant; canis quoque ille inter sidera collocatus. [4] Sed post aliquantum tempus Atheniensibus mor[i]bus immissus est talis, ut eorum uirgines quodam furore compellerentur ad laqueum responditque oraculum sedari posse illam pestilentiam, si Erigonis et Icari cadauera require[i]rentur. [5] Quae cum diu quaesita nusquam inuenirentur, ad ostend<end>am suam deuotionem Athenienses, ut et in alieno ea querere uiderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines huc atque illuc agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadauera quaerere uiderentur. [6] Sed cum inde plerique caderent, inuentum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas pro se suspensas mouerent; unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his [s]cillerentur — id est mouerentur — ora.
Fabula Iphigeniae et Orestis et Pyladis.
[1] Graeci dum irent contra Troiam et ad insulam quae Aulide uocabatur uenissent, Agamemnon rex uolens se sagittis exercere uidit ceruam Dianae, quam eius ignorans esse interfecit. [2] Ventis autem contrariis ibi diu detenti, ex oraculo Apollinis responsum est Agamemnonio sanguine uentos esse placandos. [3] Tunc Vlixes — ut erat astutissimus — in patriam reuersus filiam Agamemnonis Iphigeniam simulans nuptias secum adduxit. [4] Adducta autem cum iam in eo esset ut immolaretur, Minerua miserta circumstantium oculis nubem opposuit et pro eadem ceruam, ut dicitur, apposuit. [5] Illa autem translata ad Tauricam regionem Scytharum regi Thoanti tradita est. [6] Sacerdosque facta Dictynnae Dianae, dum, secundum statutam consuetudinem, umano sanguine et maxime hospitum numen placaret, agnouit fratrem Orestem, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico fidissimo Pylade Colchos petierat. [7] Et cum his occiso[s] Thoante simulacrum sustulit, absconditum fasce lignorum — unde et fascellis dicitur, non tantum a face cum qua pingitur —, et Ariciam detulit.
Fabula Hippodame<s>.
[1] Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pisarum; hic equos habuit uelocissimos, utpote uentorum flatu creatos. [2] Qui procos filiae multos necauit, sub hac condicione prouocatos ad curule certamen, ut aut <uictus> traderet filiam, aut uictos necaret. [3] Postea, cum Pelopem amasset, Hippodamia corrupit Myrtilum, aurigam patris, primi coitus pactione. [4] Qui factis cereis axibus, cum uictore Pelope a puella promissum posceret praemium, ab eius praecipitatus est marito in mare, cui nomen imposuit; nam ab eo Myrte[t]um dicitur pelagus.
Fabula Myrtili, Atrei et Thyestae.
[1] Mercurius, aegre ferens a Pelope Myrtilum, filium suum, in mare praecipitatum spoliatumque uitae lege, repperit uindictam, qua consolaretur o<r>bitatem. [2] Nam Pelopis filiis, Atreo et Thyestae, tantum discordiae iniecit, ut germanitatis iura disrumperent. [3] Cum igitur alternis uicibus regnum regerent et sciret Thyestes regnum penes eum fataliter mansurum, qui arietem aurei uelleris haberet — quem tum Atreus regnum ingressus custodiebat —, corrumpens Europam, fratris sui uxorem, eum ad se transferri posse sperabat. [4] Quod ille postquam didicit, eum cum duobus filiis suis expulit et postea simulata gratia ad eum misit eique ad se uocatos filios suos interemptos apposuit epulandos; eique post epulas filiorum capita signum conuiuii ostendit feralis. [5] In cuius rei ultionem cum Thyestes consulta de oraculis posceret, responsum est per eum certam uenire uindictam, qui ex ipso et filia Pelopia natus esset. [6] Vnde ille cito amplexus filiae inuadit, ex qua natus est puer, quem illa in siluas propter conscientiam incestus abiecit; hic caprae uberibus nutritus ex eadem re Aegisthus nomen accepit. [7] Atreum uero in uindictam patris, cum adoleuisset, occidit. [8] Idem et Agamemnonem, cum Clytemnestram uxorem eius adulterasset, occidit. [9] Qui postea ab Oreste, filio Agamemnonis, cum ea quam adulterauerat occisus est.
Fabula Phrixi et Helle<s>.
[1] Phrixus et Helles, frater et soror, Athamantis regis et Neobolis filii fuerunt. [2] Hii insania a Libero abiecti cum in silua errarent, Neobola mater eorum dicitur uenisse et arietem uellere aureo insignitum exhibuisse, in quo praedictos filios suos iussit ascendere et in Colchos ad regem Oetam transire[t] ibique arietem immolare. [3] Vel aliter. [4] Cum Neobole, quae et Nubes, insania Liberi patris concita siluam peteret, ne larem mariti repeteret, filiis suis Phrixo et Hellae Athamas nouercam nomine Ino superduxit. [5] Quae nouercali odio pueris exitium machinans, matronas petiit ut frumenta serenda corrumperent; quo facto fames innata est. [6] Cum ad Apollinem consultum ciuitas misisset, Ino eum, qui missus fuit, corrupit, ut referret oraculo dictum filios Nubis immolandos; nam et ipsa dixit eos frumenta incendisse. [7] Pater, timens populi inuidiam, filios suos arbitrio nouercae commisit, sed occulte illis remedium dedit. [8] Nam Phrixum mortis suae ignarum submisit, ut arietem aureum uellus habentem adduceret; qui Iunonis nut<u> ammonitus ut cum sorore fugeret, [et] confestim se cum ea morti subtraxit. [9] Deinde cum arieti adhaerentes mare supernatarent, Helles puella in mare cecidit et nomen ponto dedit; nam ex illa Hellespontum dicitur. [10] Phrixus, ad Colchos delatus, arietem inunolauit et uellus aureum Martis templo dedicauit, quod draco custodiebat informis. [11] Oeta rex Phrixum libens recepit filiamque uxorem dedit. [12] Et cum ex ea liberos accepisset, ueritus est Oeta ne se a regno deiceret — quod ei responsum ex <prodi>giis fuerat — aduena, Aeoli progenie<s>. [13] <Et cum> mortem caueret, Phrixum interfecit. [14] At filii eius ratem ascenderunt, ut ad auum Athalantem transirent; hos naufragos Aeson excepit. [15] Postea Iason Colchos profectus est pro uellere aureo tollendo et draconem occidit et uellus sustulit.
Historia de Pelia et Iasone.
[1] Pelias — uel Peleus —: rex Pelopontium, cuius frater erat Iason; quique Iason filium nomine Iasonem habuit. [2] Igitur praedictus Peleas filium fratris timuit ob uirtutem sui ac probitatem, ne se deiceret de regno, et ob hanc causam eum ad Colchos misit, [3] ut inde detulisset pellem auream, in qua Iouis in caelum ascendit; putauit enim causam ipsi esse mortis. [4] Argos autem quidam fecit nauim, a suo nomine quae dicta est Argo, a qua dicti sunt Argonautae Iason et socii eius. [5] Tiphys uero eius gubernator erat, quando nauigantes Colchos in uia peruenerunt Troiam. [6] Quos Laomedon, rex Troiae, in portum ire non permisit. [7] Deinde reuersi sunt, dicentes ea quae sibi Laomedon rex Troiae fecit. [8] Qua ex causa Peleas et Hercules Troiam uenerunt; ex quibus expugnata est et Laomedon intefectus.
Fabula Iasonis.
[1] Iason cum responso Apollinis Colchos peteret ad rapiendum uellus aureum, quod Phrixus Mar[i]ti dicauerat, eo obtentu ut tauros, qui apud Colchos erant indomabiles, primum sub iuga mitteret, [2] Medea, summa ueneficarum, pulchritudinem eius mirata, egit suo ueneficio, ut tauros subiugaret et peruigilem draconem occideret. [3] Quo occiso eiusdem dentes seuit iunctis tauris Vulcani igne<m> efflantibus, unde <nati armati sunt, qui primum fecerunt impetum in Iasonem frustra, postea> mutuis <se> uulneribus conciderunt. [4] Has autem ei condiciones Aetes rex proposuerat, cui Apollo responderat tamdiu eum regnaturum, quamdiu illud uellus fuisset in templo. [5] Iason aureo uellere potitus postea Medeam uxorem habuit. [6] Sed cum induceret pellicem, nomine Glaucen, filiam Creontis, Medea dedit tunicam pellici suae infectam uenenis et allio; quam cum indueret, coepit cremari incendio. [7] Tunc Medea animum Iasonis contra se saeuientis non sustinens alato serpente aufugit.
Fabula Orithyiae.
[1] Orithyia — Erectes, regis Atheniensium, filia et Penthesileae, uirgo pulcherrima, ab Aquilone uento adamata est et nupta ex ipso duos filios habuit, Zetum et Calain, pennatos iuuenes. [2] Qui inter Argonautas cum Iasone fuerunt et a Phineo Harpyias fugauere.
Fabula Phinei.
[1] Phineus rex fuit Arcadiae; hic suis liberis superduxit nouercam, cuius instinctu eos caecauit, ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt Harpyias. [2] Quae cum ei diu cibos arriperent, Iasonem, cum Argonautis propter uellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio, cui et ductorem dedit. [3] Hoc ergo beneficio illecti Argonautae Zetum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuuenes, ad pellendas Harpyias miserunt. [4] Quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, peruenerunt ad insulas, quae appellabantur Plotae, et, cum ulterius uellent tendere, ab Iride moniti ut desisterent a Iouis canibus, suos conuerterunt uolatus; quorum conuersio, id est strophe, nomen insulis dedit. [5] Vt autem canes Iouis dicerentur, haec ratio <est> quia ipsae Furiae dicuntur; unde et auari finguntur Furias pati, qui abstinent partis. [6] Sane apud inferos Furiae dicuntur et canes, apud superos Dirae et aues, in medio uero Harpyiae dicuntur; unde duplex in his inuenitur effigies.
Historia Leandri et Herus.
[1] Sestios et Abidon urbes uicinae erant et interfluentis maris arto diuisae; una earum celebris extitit per Leandrum, pulcherrimum iuuenem, altera per [C]heron pulcherrimam mulierem. [2] Quibus absentibus amor imis concaluit mentibus; iuuenis autem impatiens ignis omni modo quaerebat premendae uirginis copiam, sed nullo ad Heron terra[m] aditu inuento, simul calore et audacia impulsus, se ponto tradidit sicque natando singulas noctes puellam adiit, oblato ex aduerso turris lumine puellae studio, quo nocturnum iter ad eam dirigere posset. [3] Quadam uero nocte cum acrius solito imminens uentus faculam extingueret, errando et inscius quo cursum teneret nando interiit. [4] Cuius corpus dum postero die eiectum <in> litore fluctibus Hero uidisset, dolore instincta culmi[mi]ne cecidit. [5] Sic cum quo sortita fuit partem mundanae uoluptatis, cum eo et pertulit damnum mortiferae acerbitatis.
Fabula Cleobis et Bitonis.
[1] Cum mos esset Argiuam sacerdotem iunctis bubus ire ad templa Iunonis et sollemni die boues non inuenirentur — pestilentia enim, quae per Atticam transierat, uniuersa consumpserat —, duo sacerdotis filii Cleobis et Bito matrem subeuntes iugo ad templa duxere. [2] Tum Iuno probans eorum religionem obtulit matri ut quod uellet posceret filiis; illa pia responsione ait ut quod sciret dea utile mortalibus ipsa praestaret. [3] Altero itaque die sacerdotis iuuenes reperti sunt mortui; ex quo probatum est nihil esse morte praestantius.
Historia Amulii et Numitoris.
[1] Amulius et Numitor fratres fuerunt; Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necauit, filiam uero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem sobolis aufer<r>et, a qua se puniri <posse> cognouerat. [2] Hanc, ut multi dicunt, Mars compressit, unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. [3] Tum, ut quidam dicunt, Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii Amnen; pueri uero expositi ad uicinam ripam sunt. [4] Hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. [5] Hi postea auum suum Numitorem occiso Amulio in regno reuocarunt. [6] Quibus dum cum patre angustum Albae uideretur imperium, recesserunt et captatis a<u>guriis urbem condiderunt. [7] Sed Remus prior sex uultures uidit, Romus postea duodecim; quae res bellum creauit, in quo extinctus est Remus. [8] Et a Romi nomine Romani appellati; ut autem pro Romo Rom<ul>us diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. [9] Quod a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. [10] Nec in<con>grue fictum est; nam et meretrices lupas uocamus — unde et lupanaria — et constat hoc animal esse in tutela Martis.
Fabula Lynci.
[1] Lyncus rex Scythiae fuit; qui missum a Ce<re>re Triptolemum ut omnibus frumenta ministrare<t>, susceptum hospitio, ut in se tanta gloria migraret, interimere cogitauit. [2] Ob quam rem irata Ceres eum conuertit lyncem, feram uarii coloris, ut ipse uariae mentis extiterat.
Fabula Oenopionis.
[1] Oenopion rex cum liberos non haberet, a Ioue, Mercurio Neptunoque — quos hospitio susceperat — hortan[tan]tibus ut ab his aliquid postularet, petiit ut sibi concederent liberos. [2] Illi, intra corium immolati sibi bouis urina facta, praeceperunt ut obrutum terra completis matemis mensibus solueretur. [3] Quo facto inuentus est puer; cui nomen ab urina impositum est, ut Orion diceretur. [4] Qui postea uenator factus, dum uellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, immisso scorpione periit et deorum miseratione relatus inter sidera collocatus est.
Fabula Orionis.
[1] Orion, praedictus filius Neptuni, uenator acerrimus fuit. [2] Is abiens ad Minopionem, Cretensium regem, hospitio susceptus est et temptauit filias eius uiolenter rapere. [3] At uero Minopes Libero patri, cuius filius uidebatur, immolauit; inde Liber[o] pater misit Satyros, qui Orionem ebriosum ligauerunt et uinctum Minopioni tradiderunt, ut ipse eum puniret. [4] Tunc ille oculos eius eruit. [5] Postea uero Orion didicit responso lumina se recepturum, si ad orientem uenisset. [6] At ille sonum cyclopum, fulmina fabricantium, auribus secutus, unum ex ipsis rapuit <et> eum humeris impositum rogauit ut se ad orientem dirigeret; sic perductus ad orientem lumen recepit.
Fabula Amaraci.
[1] Amaracus regius unguentarius fuit, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, maiorem ex confusione odorem creauit; unde optima unguenta amaracina dicuntur. [2] Hic postea in herbam samsucum uersus est, quam nunc et amaracum dicunt.
Historia Palamedis.
[1] Palamedis cum delectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Vlixen duxit inuitum. [2] Cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedis opposuit: quo uiso Vlixes aratra suspendit et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. [3] Postea cum Vlixes frumentatum missus ad Thraciam nihil aduexisset, a Palamede est uehementer increpatus et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, <ut> ne ipse quidem, si pergeret, quicquam posset aduehere, profectus Palamedis infinita frumenta deuexit. [4] Qua inuidia Vlixes auctis inimic<it>iis fictam epistulam Priami nomine ad Palamedem, per [transmissum dedit captiuo] <quam agebat gratias proditionis> et commemorabat secretum auri pondus esse, transmissum dedit captiuo et eum in itinere fecit occidi. [5] Haec inuenta more militiae regi allata[t] est et <l>e<cta> principibus conuocatis; tunc Vlixes, cum se Palamedi <adesse> simularet, ait: «Si uerum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur!». [6] Quo facto inuento auro, quod ipse per noctem corruptis seruis absconderat, Palamedis lapidibus interemptus est. [7] Hunc autem constat fuisse prudentem; nam et tabulam ipse inuenit ad comprimendas otiosi seditiones exercitus. [8] Secundum quosdam ipse repperit litteras, quae res forte sit dubia, tamen certum est χ ab hoc inuentum cum aspiratione.
Fabula Achillis.
[1] Achilles, a matre tinctus in Stygiam paludem, toto corpore inuulnerabilis fuit, excepta ea parte qua tentus fuit. [2] Qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est. [3] Vnde fingitur quod tenente Apolline Paris di<re>xerit tela.
Fabula Latonae et Astaries.
[1] Post uitiatam Latonam Iuppiter, cum etiam eius sororem Astarien uitiare uellet, illa optauit a diis, ut in auem conuerteret<ur>, uersaque in coturnice fuit. [2] Et cum uellet mare transfretare, quod est coturnicum, afflata a Ioue et in lapidem conuersa diu sub fluctibus latuit; postea supplicante Ioui Latona eleuata superferri aquis coepit. [3] Haec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata. [4] Postea cum Iuno grauidam Pythone immisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa, tandem aliquando applicante se litoribus sorore suscepta <est> et illic Dianam primo, post Apollinem peperit; qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam. [5] Sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium; unde, cum Diana sit uirgo, tamen a parturientibus inuocatur; haec namque est Iuno Diana Proserpina. [6] Nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt, sed eam duabus insulis religauerunt. [7] Veritas uero longe alia fuit: nam haec insula cum terrae motu laboraret, qui fit sub terris latentibus uentis, oraculo Apollinis terrae motu caruit; nam praecepit ne illic mo<r>tu<u>s sepeliretur et iussit quaedam sacrificia fieri. [8] Postea e Mycono Egyaroque uicinis insulis populi uenerunt, qui eam tenerent. [9] Quod autem dicimus Dianam primo natam rationis est; nam constat primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana, post diem, quem sol efficit, qui est Apollo. [10] Vt autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a coturnice, quae graece OPTYX uocatur; Delus autem, quia diu latuit et postea apparuit; nam delon Graeci manifestum dicunt. [11] Vel, quod uerius fuit, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic responsa dantur. [12] Delos autem et ciuitas dicitur et <in>sula; unde interdum recipit praepositionem.
Fabula Hesperidum.
[1] Hesperides, Atlantis filiae, nymph[e]ae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata; quae Hercules missus ab E<u>rystheo occiso peruigili dracone sustulit. [2] Reuera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges abegit Hercules occiso eorum custode. [3] Vnde mala fingitur sustulisse, hoc est oues; nam mala dicuntur oues et melonomos dicitur pastor ouium.
Fabula At<a>lantes et Hippomene<s>.
[1] Schoenos ciuitas est; exinde uirgo fuit Atalante, praepotens cursu adeo, ut sponsos prouocatos ac uictos occideret. [2] Postea Hippomenes Venerem ut sibi adesset rogauit; a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, prouocauit puellam et singula coepit iacere; tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. [3] Sed Hippomenes potitus uictoria in luco matris deum amoris impatientia cum ui[n]cta Atalante concubuit; unde irata dea in leones eos conuertit et suo currui subiugauit et praecepit ne umquam leones coirent. [4] Nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum parda et pardum cum leaena concumbere. [5] Ideo autem mater deum curru uehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere; ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et reuolubilis est; ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare; ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare; quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse ciuitates, quas insignitas turribus constat.
Fabula Heleni.
[1] Helenus apud Arisbam captus a Graecis fuit et indicauit coactus fa[c]ta Troiana, in quibus et de Palladio; unde dicitur a Pyrrho meruisse regna, quamquam praestiterat Pyrrho ut per terram rediret, dicens omnes Graecos — quod et contigit — naufragio esse perituros. [2] Tunc Diomedes et Vlixes — ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis — ascenderunt arcem et occisis custodibus sustulere simulacrum; ideo autem hoc negotium his potissimum datur, quia cultores fuerunt Mineruae. [3] Hoc cum postea Diomedes haberet, credens sibi non esse aptum propter sua pericu<l>a transeunti[a] Aeneae offerre conatus est. [4] Sed cum se ille uelato capite sacrificans conuertisset, Nautes quidam accepit simulacrum; unde Mineruae sacra non Iulia gens habuit, sed Nautarum. [5] Quamquam alii dicant simulacrum hoc a Troianis absconditum fuisse intra extructum parietem, postquam agnouerant Troiam esse perituram. [6] Quod postea bello Mithridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inuentum indicasse, quod Romam constat aduectum; et cum responsum fuisset illic imperium fore ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt. [7] Verum tamen agnoscitur hastae oculorumque mobilitate, sed ab una tantum sacerdote. [8] Dicunt sane alii unum simulacrum caelo lapsum apud Athenas tantum fuisse; alii duo uolunt, hoc de quo diximus et illud Atheniense.
Fabula Andromachae et Molosi.
[1] Consuetudinis regiae fuit ut legitimam uxorem non habentes aliquam licet captiuam tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. [2] Itaque Pirrhus captiuam Andromachen quasi legitimam habuit et ex ea filium Molosum suscepit. [3] Postea cum uellet Hermionem, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. [4] Verum moriens praecepit ut Andromachae, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter beneficium, quo eum a nauigatione prohibuerat. [5] Inde factum est ut teneret regnum priuigni, qui successerat patri. [6] A quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominauit, quasi ad solacium fratris extincti.
Fabula Sirenum.
[1] Sirenes secundum fabulam tres parte uirgines fuerunt, parte uolucres, Acheloi fluminis et Calliopes Musae filiae; harum una uoce, altera tibiis, alia lyra canebant; et primo iuxta Pelorum, post in Capreis habitauerunt. [2] Quae illectos suo cantu in naufragia deducebant. [3] Secundum ueritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. [4] Has Vlixes contemnendo deduxit ad mortem.
Fabula Veneris et Pasiph<a>e<s>.
[1] Indicato a Sole adulterio Martis et Veneris, Vulcanus mi<nu>tissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes implicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. [2] Quod factum Venus uehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. [3] Igitur Pasiph<a>e, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagrabat et arte Daedali inclusa intra uaccam ligneam saeptam corio iuuencae pulcherrimae cum tauro concubuit; unde natus est Minotaurus, qui intra laborinthum inclusus humanis carnibus uescebatur. [4] Sed Minos de Pasyph<a>e habuit liberos plurimos: Androgeum, A[d]riadnen, Phaedram. [5] Sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, ab Atheniensibus et uicinis Megarensibus coniuratis occisus est. [6] Quod Minos dolens collectis nauibus bella commouit et uictis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. [7] Sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens <tam> uirtute quam forma; qui cum ab A[d]riadne, regis filia, amatus fuisset, Daedali consilio filo iter direxit et necato Minotauro cum rapta A[d]riadne uictor aufugit. [8] Quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio seruandum in laborinthum trusit. [9] Sed Daedalus corruptis custodibus sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram accepit et pennas; et inde tam sibi quam filio alis impositis euolauit. [10] Icarus altiora petens pennis solis calore resolutis mari, in quo cecidit, nomen imposuit. [11] Daedalus uero primo Sardiniam, post delatus est Cumas et in templo Apollini condito filii sui casum depinxit. [12] Veritas autem haec est: nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiph<a>e adamauit, cum quo in domo Daedali concubuit; et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro enixa esse Minotaurum dicitur; sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxauit custodibus, qui amisso in mari filio naui delatus est Cumas. [13] Quod Virgilius tangit dicens remigio alarum; alae enim et uolucrum sunt, et nauium (ut uelorum pandimus alas).
Fabula Procridis.
[1] Procrin <filia> Iphili et uxor Cephali fuit, qui cum uenandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam ire consueuerat et illic ad se recreandum auram uocare. [2] Quod cum saepe faceret, amorem in se mouit Aurorae, quae ei canem uelocissimum Lelepam nomine donauit et duo hastilia ineuitabilia eumque in amplexibus rogauit, ut spreta uxore sua eam amet. [3] Ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis; quo audito respondit Aurora: «Vt probes coniugis castitatem, muta te in mercatorem!». [4] Quo facto ille iuit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est se esse maritum. [5] Quod dolens illa, cum audisset a rustico amare eum Auroram quam inuocare consueuerat, ad siluas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum. [6] Qui cum more solito Auroram uocaret, Procris egredi cupiens frutecta commouit; sperans Cephalus feram, hastam ineuitabilem iecit et interfecit uxorem.
Fabula Amymone<s> et Palamedis.
[1] Amymone, Danai filia, dum studiose in insula iaculo exerceretur, imprudens satyrum percussit et cum satyrus eam uiolare uellet, illa Neptuni auxilium implorauit. [2] Quod cum Neptunus uidisset, fugato satyro ipse eam compressit, ex quo coitu natus est Nauplius <pater> Palamedis; unde Virgilius: Belidae nomen Palamedis. [3] Neptunus uero dicitur cuspide locum, in quo Amymonem compresserat, percussisse; unde cum aqua flueret, Lernaeus est fons dictus et Amymone fluuius.
Fabula Thesei et Hippolyti.
[1] Theseus mortua Hippole Phaedram, Minois et Pasyph<a>ae filium, superduxit <nouercam> Hippolyto. [2] Qui cum de stupro illam interpellantem contempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei uim uellet inferre. [3] Theseus Aegeum patrem <rogauit> ut se ulcisceretur; qui agitanti curru<s> Hippolyto inmisit phocam in litore, qua equi territi eum distraxerunt. [4] Tunc Diana, eius castitate commota, reuocauit eum in uitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coron<i>dis. [5] Qui natus erat exsecto matris uentre, ideo quia, cum Apollo audisset a coruo eius custode eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis — coruum uero nigrum fecit ex albo — et exsecto uentre Coronidis produxit Aesculapium, qui factus est medicinae peritus. [6] Hunc postea Iuppiter propter reuocatum Hippolytum interemit; unde Apollo iratus Cyclopas fabri<ca>tores fulminum confixit sagittis, ob quam rem a Ioue iussus est Admeti regis nouem annis armenta pascere diuinitate deposita. [7] Sed Diana Hippolytum reuocatum ab inferis nymphae commendauit Egeriae et eum Virbium, quasi bis uir[i]um, iussit uocari.
Fabula Minois et Tauri et Herculis.
[1] Minos, Iouis filius et Europae, cum patri sacrificaturus accederet ad aras, orauit potentiam numinis ut dignam aris suis hostiam praeberet. [2] Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus, quem admiratus Minos, religionis oblitus, armenti sui maluit esse ductorem; cuius etiam amore Pasiph<a>ae fertur arsisse. [3] Igitur contemptus a filio Iuppiter indignatus furorem tauro subiecit et Cretensium non solum agros, sed etiam uniuersa moenia uastauit. [4] Hunc Hercules, missus ab Eurystheo, superauit uictumque Argos perduxit; ibique consecratus ab Eurystheo est Iunoni. [5] Sed Iuno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Atticam regionem expulit, ubi et Marathonius appellatus est; quem postea Theseus <Aegei> filius interemit.
Fabula Thesei et Pirithoi et Herculis.
[1] Theseus, Aegei filius et Aethnae, cum <a> matre sua educatus esset et ad puerilem uenisset aetatem, petiit Atticam regionem ad cognoscendum patrem. [2] Et sine laude ne ad eum peruenisset, latrociniis Graeciam liberauit. [3] Medea autem, repudiata ab Iasone, Aegeo nupta, persuasit aduenientem iuuenem tauro obponere, qui uastabat Atticam regionem, dicens futurum ut ab eo privaretur regno. [4] Theseus uero tauro interfecto duplicauit regi timorem; dein inuitatum ad epulas eum perdere uoluit. [5] Tandem agnito gladio, quem apud Aethnam olim reliquerat, libens agnouit filium et Medeam, quae fuerat <in>sidiarum causa, profugere coegit. [6] Post mortem uero patris ipse Athenis regnum obtinuit; consensitque Pirith<o>o, Ixionis filio, faciente uirtute fiduciam, ut Proserpinam raperent. [7] Qui cum descendissent ad inferos, ad saxum religatus est Pirithous nexibus trecentis; quas in perpetuum patitur po<e>nas. [8] Hercules uero pro Cerbero ad infernum descendens, cum comperisset Theseum carissimum sibi iuuenem haerentem in saxo poenas luere, ut quidam dicunt, exorato Dite ei ueniam impetrauit, ut alii uero, tam ualde euellit eum a saxo, ut pars nat<i>um eius haereret in saxo.
Fabula Herculis et Hylae.
[1] Hercules cum accessisset comes Argonautis, Hylan Thiodamantis filium secum duxit armigerum, admirandae pulchritudinis iuuenem. [2] Ipse uero fregerat remum in mari, dum pro suis remigat uiribus, cuius reparandi gratia Mysiam petens siluam fertur ingressus. [3] Hylas uero cum aquatum perrexisset, conspectus a Nymphis receptus est; quem dum Hercules quaerit, relictus ab Argonautis est in Mysia.
Fabula Herculis et Alcmenae.
[1] Herculis ortus fuit talis: Iuppiter cum Alcmena uxore Amphitryonis in specie eius concubuit; ex qua natus est Hercules. [2] Cuius ut ortus Iunoni celatus esset, quae natos de pellicibus odio habuit, geminata est nox. [3] Sed cum non latuisset Iunonem, immisit duos serpentes, qui Herculem deuorarent in cunis iacentem. [4] Erant duo pueri, Iphiclus de Amphitryone, Hercules de Ioue; Iphiclus, ab aduentu serpentium territus de cunis cecidit et uagitu suo parentes dormientes excitauit, qui surgentes uiderunt Herculem angues elidentem et eorum guttura praefocantem.
Fabula Herculis et Nemei leonis.
[1] Hercules missus ab Eurystheo, Thebanorum rege, Nemeum leonem interfecit. [2] Cuius pelle[m] cum unguibus pro spoliis utebatur.
Fabula Molorchi.
[1] Molorchus quidam pastor fuit. [2] Qui Herculem uenientem ad Nemeum leonem occidendum liberaliter suscepit hospitio.
Fabula Erycis et Herculis.
[1] Eryx Veneris et Butae filius fuit, qui occisus ab Hercule ex sepultura sua monti nomen imposuit, in quo matri fecerat templum. [2] Quod Aeneae adscribit poeta dicens: tum uicina astris Erycino in uertice sedes.
Fabula Herculis et Cimini lacus.
[1] Hercules aliquando uenit ad populos, qui dicebantur Cimini uel a monte uel a lacu, et, cum a singulis prouocaretur ad ostendendam uirtutem, defixisse dicitur uectem ferreum, quo exercebatur. [2] Qui cum terrae esset affixus et a nullo posset auferri, eum rogatus sustulit; unde immensa uis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit.
Fabula Antaei et Herculis.
[1] Antaeus fuit rex Libyae, filius Terrae. [2] Ad quem cum uenisset Hercules, coepit cum eo luctari, sed non poterat eum superare; fingebat enim se cadere et ex matre Terra uires sumebat et forti[ci]or surgebat. [3] Hoc cognoscens Hercules suspensum i<n> aere[m] eliso gutture suffocauit.
Fabula Herculis et Alcinoi et Harpyiarum.
[1] Alcinous, Phaeacum rex, laborabat [ab] Harpyiis. [2] Ad quem Hercules ueniens, cum hoc agnouisset, praestolatus est earum aduentum ad mensam solito more uenientium; quas uulneratas reppulit a regno. [3] Has Ouidius Stymphalidas uocat.
Fabula Herculis et Tricerberi.
[1] Hercules ad inferos descendens rapturus Theseum timuit ne Tricerberus in illum transiens laceraret illum; qua[m]propter insiliens in Cerberum traxit eum ab inferis. [2] Cumque insolitam lucem uidisset superorum, spumam a[r]b ore eiecit; e qua spuma dicitur nata fuisse herba uenenifera nomine acon<i>ta. [3] Nam Cerberus terra est, quae omnium corporum consumptrix est; unde Cerberus dicìtur, quasi creoboros, id est carnem uorans.
Fabula Herculis et D<e>ianirae et Oenei et Centauri.
[1] Oeneus, Parthaonis filius, rex Aetoliae reg<n>ique sedem habens in Calydone, D<e>ianiram filiam habuit. [2] Quam Hercules et Alpheus — qui et Achelous — dum peterent in coniugium, pater opposuit illis hanc legem, ut inuicem conluctantes, qui in certamine alterum uinceret, ille D<e>ianiram uxorem duceret. [3] Qui cum certamen inirent, Achelous, magicae. artis potens, in uarias se ferarum formas mutauit et tandem in tauri speciem mutatus ab Hercule est uictus et dextro cornu absciso est turpatus; quod Nymphae accipientes Fortunae pro dono obtulerunt. [4] Quod Fortuna omnibus bonis implens Copiae, ministrae suae, tradidit, ut quos Fortuna fouere uellet, copia illis exinde ad plenum manaret; unde Horatius: Hinc tibi copia ad p<l>enum benigno cornu manabit bonorum opulenta ruris. [5] Alpheus — seu Achelous — confusus Alcidis uirtute, mutatus est in amnem; elapsus hostilibus palmis et timens semper ne usquam appareat inimici praesentia, per concaua terrarum undis Siciliae affluit. [6] Hercules postea D<e>ianiram in suam potestatem accipiens ad quendam fluuium peruenit nimiae profunditatis, quem cum transire non posset, eam deposuit clauamque cum reliquis armis secum transuexit, ut post exoneratus eam expedite ferret, et interim eam Nesso centauro commendauit. [7] Cum ergo ad illam transportandam uellet reuerti, uidit eundem Nessum centaurum cum ea concumbere; feruens igitur ira, emissa sagitta toxicata uulnerauit eum, cuius cruor in uenenum conuersus est. [8] Moriens autem Nessus dixit D<e>ianirae: «Collige tibi cruorem istum eritque tibi pro munere a me datum; nam, si quando Herculis animus a te declinauerit, uestem — hoc cruore infectam — uiro tribuens eius amorem reuocabis tibi!». [9] Cum igitur Hercules quandam meretricem amaret, exosa D<e>ianira misit ei uestem illo ueneno infectam mandans per Licham famulum eius, ut hora sacrificii illam indueret; qua indutus, adhaesit cuti illius cepitque uenenum artus illius infundere et incendere. [10] Tunc Licham, qui ei uestem detulerat, in E<u>boicas proiecit undas. [11] Se ipsum in <O>et[hn]ae montis incendium misit et sic inter deos translatus est.
Fabula Philoctetis et Herculis.
[1] Philoctetes fuit Phiantis filius, Herculis comes; quem Hercules, cum hominem in <O>et[hn]a monte deponeret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret; de qua re eum iurare compulit et ei pro munere dedit sagittas, Hydrae felle tinctas. [2] Postea Troiano bello responsum est sagittis Herculis opus esse ad Troiae — seu Ilii — expugnationem. [3] Inuentus itaque Philoctetes, cum ab eo Hercules quaere<re>tur, et negaret primo se [se] scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse; inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. [4] Postea pergens ad bellum, cum exerceretur, sagittae unius casu uulneratus est in pede, quo percusserat tumulum. [5] Ergo cum foetorem insanabilis uulneris Graeci ferre non possent, diu equidem pro oraculi ne[s]cessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. [6] Hic postea horrore sui uulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi paruam Petiliam in Calabriae partibus fecit.
Fabula nepotum Herculis.
[1] Postquam Hercules migrauit e terris, nepotes eius, timentes insidias eorum, quos auus Hercules afflixerat multipliciter, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum Mineruae, collocarunt, unde nullus posset abduci. [2] Quod et Statius dicit, ut Herculeos fama est fundasse nepotes; ideo ergo ait: Quod Romulus acer asylum retulit, hoc est templum fecit ad imitationem Atheniensis asyli. [3] Quod ideo Romulus fecit, ut haberet aduenas plures, cum quibus conderet Romam; unde Iuuenalis: Et tamen ut longe repetas longeque reuoluas nomen, ab infami gente<m> deducis asylo.
Fabula Pholi et Herculis.
[1] Pholoe, silua Thessaliae, dicta a Pholo centauro qui eam incolebat, quia Pholus tempore, quo ab Eurystheo rege missus est Hercules <in> Thraciam, ut Diomedis equos adduceret, qui humanis carnibus uescebantur, eum hospitio recepit. [2] Alii, qui dicunt quod Hercules eum occidit, susceptus ab eo hospitio, errant; sed uerius Asper Longus Pholum tradit aduersum Centauros ab Hercule adductum, cum Herculem hospitio recepisset. [3] Asper et Pholum tradit, dum sagittas Herculis stupet, qui tot Centauros occiderat, unam ex illis in pedem cecidisse, cuius uulnere sanari non potuit; ideo credunt nonnulli ab Hercule occisum.
Fabula Hydrae et Herculis.
[1] Hydra fuit in Lerna, Argiuorum palude, serpens quinquaginta habens capita, uel, ut quidam dicunt, septem, qui omnem regionem deuorabat. [2] Quod cum audisset Hercules, adiens eum expugnabat. [3] Et uno caeso tria capita crescebant, unde et latine excetra est dicta. [4] Quam postea Hydram Hercules deuicit. [5] Sed constat Hydram locum fuisse euomentem aquas uastante[n]s uicinam ciuitatem, in quo meatu uno clauso multi erumpebant; quod Hercules uidens, ipsa loca exussit et sic meatum aquae clausit; nam Hydra ab aqua est dicta. [6] Potuisse autem haec fieri, ille indicat locus ubi dicit: Excoquitur uitium atque exu[n]dat inutilis humor.
Fabula erumnarum Herculis.
[1] Aliae quaedam, praeter has quae hic continentur, fabulae de Hercule finguntur. [2] Nam fertur et Eryma<n>theum quendam aprum occidisse, et ceruo cuidam aurea cornua abstulisse, et Amazonam balteo <spoliasse>, et de equis Diomedis uictoriam rapuisse, et — Lucano attestante — Ossam monte<m> superpositum a gigantibus Olympo deiecisse. [3] Sub uno anhelitu CXXV passus cursu pedum percurrebat. [4] Quae tamen praedictae fabulae ideo hic non plene scribuntur, quia raro inueniuntur.
Fabula Eurysthei et Herculis.
Eurystheus rex fuit Graeciae, Persei genus, qui Iunonis instinctu imperabat Herculi ut uaria monstra superaret, quibus posset perire; unde eum durum appellauit, qui potuit ad complendum odium nouercale sufficere.
Fabula Busiridis et Herculis.
Busiris rex fuit Aegypti, qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, cum etiam eum uoluisset occidere.
Fabula Caci et Herculis.
[1] Cacus filius Vulcani fuit, ignem ore uomens, qui uicina omnia populabat<ur>; quem Hercules occidit. [2] Secundum ueritatem fuit Euandri seruus pessimus et fur et ideo cacus dicitur, quod graece malum sonat; ignem ore uomere dicitur, quia agros igne uastabat.
[3] Cacus Iouis, cum in arbore fici formicas — id est myrmicas — uidisset, optauit tot sibi socios euenire et statim formicae in homines uersae sunt. [4] Sed hoc fabula est; nam, ut <Erat>osthenes dicit, Myrmidonae dicti sunt a rege Myrmidono.
Fabula Geryonis et Herculis.
[1] Geryon rex insulae Eryth[im]iae — uel Hispaniae — fuit. [2] Et ideo tergeminus — uel tricorpor — dicitur, quia tria capita habuit uel, secundum alios, quinquaginta: tria capita, uel quia tribus insulis imperauit, uel quia tres fratres concordissimi fuerunt. [3] Ad quem interficiendum Eurystheus Iunonis instinctu Herculem misit, sperans eum ibidem interiturum. [4] Illuc pergens Hercules cum aerea olla et bicipiti cane — aerea olla ob aeratas naues, bicipiti cane, quia nauali et terrestri proelio plurimum ualuit — uenit ad oceanum et nulla naue inuenta alnum conscendit et in insulam Erith[im]iam peruenit. [5] Vbi primum canem Othrum interfecit et <Er>ythi[mi]am filiam eius, deinde Erytionem pastorem, filium Martis, nouissime ipsum Geryonem interfecit et sic uictor armenta eius in Graeciam adduxit.
Fabula Euandri et Herculis.
[1] Hercules primum ab Euandro non est susceptus, postea cum filium Iouis <se> diceret et morte Caci uirtutem probaret, susceptus et pro numine habitus est; denique Aram Maximam ei constituit. [2] Cum ergo Hercules quaedam capita de armentis Geryonis patri suo immolare statuisset, inuenti sunt duo senes, Pinarius et Potitius; quibus Hercules ostendit, quali ritu se coli uellet, scilicet ut mane et uespere ei sacrificaretur. [3] Itaque perfecto matutino sacrificio, cum ad sacrificium uespertinum prior Potitius perueniret, iratus Hercules iussit ut Pinarii domus ministra esset epulantibus Potitiis [ministraret].
Fabula Euandri.
[1] Euander nepos Pallantis, regis Arcadiae, fuit. [2] Hic patrem suum occidit et matre suadente Nicostrata, quae postea Carmentis dicta est, expulsis ueteribus colonis loca obtinuit, ubi postea Roma constructa est, et modicum oppidum fundauit in monte Palanteo, qui nomen habuit de Pallante proauo Euandri.
Fabula Bellerophontis, qui et Perseus.
[1] Bellerophons, qui et Perseus, Glauci filius, cum ignarus ad Proetum in hospitium uenisset et uxor Proeti Sthenoboea — siue Antia — illum amaret, nec ab eo impetrare potuisset, ut secum concumberet, mentita est apud uirum ab eo se compellatam pro stupro fuisse. [2] Proetus uero ad Iuuatem socerum suum misit eum et de eadem re Bellerophonti dedit tabulas perferendas socero; quibus ille lectis, interficere talem uolebat uirum. [3] Sed cum ille prudentia sua et castitatis auxilio se ab instanti periculo liberasset, tamen, ut pudicitiam periculi probaret inmanitas, ad interficiendum Ch<i>maeram missus est: quam Pegas[g]o iuuante prostrauit. [4] Denuo eum misit, ut Calydonas uinceret. [5] Etiam illos cum uicisset, nouissime Iuuates agnouit, quae sibi fuisset causa tanta mala patiendi criminaque, quae in eum conficta erant, aboleuit. [6] Virtute quoque magnifice collaudata filiam suam Alcimenen dedit ei uxorem. [7] At Sthenoboea — quae et Antia — re cognita propria manu interiit.
Fabula Chimerae et Bellerophontis.
[1] Chimaera, monstrum, Tyronis et Achemenidae filia fuit. [2] Cuius triplex dicitur forma: prima namque leonis horrebat facie, media caprae, cauda imitabatur draconem. [3] Haec cum in Lycia iuxta Gargarum montem popularetur terras, a Bellerophonte interfecta est. [4] Quidam Chimaeram dicunt non animal, sed montem Lyciae, quibusdam locis leones et capras nutrientem, quibusdam ard[er]entem, quibusdam plenum serpentibus. [5] Hunc Bellerophons habita<bi>lem reddidit, unde et Chimaeram occidisse dicitur.
Fabula Persei.
[1] Perseus, per Aethiopiam iter faciens, postquam Andromeden propter superbiam matris, quae se nympharum pulchritudini praetulerat, saxo illigatam ac marinae beluae obiectam uidit, captus specie eius exarsit. [2] Pactusque est a Cepheo et Cassiopia, parentibus uirginis, ut sibi matrimonio iungerent, si beluam interemisset. [3] Perfecto igitur <a> Perseo pollicito, cum fides promissa a Cepheo esset praestita et nuptiarum coniugalium epulis principes interessent, Phineus, cui Andromeda ante fuerat desponsata, contumeliam sibi existimans grauiss<im>am iniunctam, quod aduenae consanguineus postpositus esset, uescentium animos pugna confu[n]dit. [4] Et cum res miserabilis dimicantium ageretur in regia ac multi ex utraque parte armis, quae casus obtulisset, cecidissent, nouissime Perseus, pertimescens multitudinem aduersariorum, caput Gorgonis extulit; quo uiso Phineus cum auxiliantibus diriguit.
Fabula Tarquinii et Lucretiae.
[1] Tarquinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem. [2] Qui dum in castris esset patre suo Ardeam obsidente et ortus esset inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, eousque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis equis statim in domos suas simul proficiscerentur. [3] Ingressi itaque ciuitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, inuenerunt eam lanificio dare operam et tristem propter mariti absentiam. [4] Inde ad Arruntis domum profecti, cum uxorem eius inuenissent cantilenis et saltationibus indulgentem, reuersi ad castra sunt. [5] Quod Arruns dolens, cum de expugnabili Lucretiae castitate cogitaret, mariti eius nomine epistolam finxit et dedit Lucretiae; in qua hoc continebatur ut Arruns susciperetur hospitio. [6] Quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope hac arte egit, ut secum coiret, dicens: «Nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehensam!» [7] Timens itaque Lucretia ne famam castitatis amore deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, inuita turpibus imperiis paruit. [8] Et altero die conuocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto auunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne uiolatus pudor neue inultus eius <esset> interitus et eiecto gladio se interemit. [9] Quem Brutus de eius corpore extractum tenens, processit ad populum et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine egit, ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat; nam, ut supra diximus, Brutus tribunus equitum fuerat. [10] Sed cum non susciperetur, Tarquinius contulit se ad regem Tusciae Porsennam; qui pro Tarquinio cum ingentibus copiis capto Ianiculo et illic castris positis Romam uehementer obsedit. [11] Et cum per Sublicium pontem — hoc est ligneum — transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum sustinuit, donec a tergo pons solueretur a sociis. [12] Quo soluto se cum armis praecipitauit in Tiberim et licet laesus in coxa, tamen fluenta superauit; unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae uitium obiceretur: «Per singulos gradus admoneor triumphi mei!». [13] In tantam autem obsidionis necessitatem populus uenerat ut et obsides daret; ex quibus C<l>oelia inuenta occasione transnatauit fluuium et Romam reuersa est redditaque rursus est pacis lege, eam Porsenna repetente. [14] Qui admiratus uirtutem puellae, dedit ei optionem ut cum quibus uellet rediret; illa elegit uirg<i>nes. [15] Vnde Porsenna, hoc quoque miratus, concessit et rogauit per litteras populum Romanum ut ei aliquid uirile decerneretur; cui data est statua equestris, quam in sacra uia hodie conspicimus.
Fabula Hymenaei.
[1] Hymenaeus, puer formosissimus, genere Atheniensis fuit. [2] Is cum annos puerilis ae[s]tatis excederet neque adhuc uirum implere posset, ea pulchritudine praeditus fuisse dicitur, ut feminam mentiretur. [3] Istum cum una ex ciuibus suis, uirgo nobilis, adamasset, ipse mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, eius animo solo satisfaciebat aspectu. [4] Cumque nobiles feminae cum uirginibus sacra Cereris Eleu[i]sinae celebrarent, subito aduentu piratarum raptae sunt. [5] Inter quas et Hymen<ae>us, qui illo amatam subsecutus fuerat, cum puella abripitur. [6] Cum igitur per longinqua maria praedam piratae uexissent, ad quandam regionem tandem perueniunt, ubi et somno pressi ab insequentibus sunt perempti. [7] Hymenaeus relictis ibi uirginibus, reuersus Athenas, pactus est a ciuibus dilectae suae nuptias, si eis filias suas restitueret. [8] Quas ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. [9] Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen nuptiis Hymenaei miscere.
Fabula Orphei et Eurydices.
[1] Orpheus, Oeagri et Caliopae Musae filius, ut quidam putant, Apollinis filia<m> habuit uxorem Eurydicen. [2] Quam dum Aristaeus, Cyrenis filius, pastor, cupidus persequitur uolens eam stuprare, illa fugiens concubitum serpentem non deuitauit et haec ei causa mortis fuit. [3] Orpheus coactus desiderio coniugis temptauit dulcedine cantus citharae lenire Ditem et Proserpinam, si posset Eurydicen ad superos reuocare. [4] Descendit igitur ad inferos et in miserationem eos cantu suo conpulit; acceptaque lege impetrauit Eurydicen ita demum, si non ante respexisset quam ad superos perueniret. [5] Vt deinde est dura amantium perseuerantia, Orpheus timens ne non inesset pollicitis Di[c]tis fides, respexit et irritum fecit suum laborem. [6] Reuersus deinde ad superos, qui parum prosperas expertus erat nuptias, perosus omne genus femineum solitudinibus se dedit.
Fabula Castoris et Pollucis.
[1] Castor et Pollux Iouis et Ledae filii fuerunt; qui cum adamassent Phoeben et Dianisam, coniuges Linci et Idei, Aphar<e>i filiorum, et uellent eas rapere, Lincus — omnia cui uidendi potestas erat — Idam fratrem in uindictam concitauit. [2] Qui telum habebat, quod diuini teli similitudinem habebat ita ut nullus posset illud euadere; itaque eo misso interfecit Castorem; <ultor adest Pollux et Lincum perforat hasta . . .; ibat in hunc Idas>, cumque iam Pollucem uellet occidere, ab Ioue et fulmine percussus est. [3] Pollux uero uidens suum fratrem mortuum ad inferos descendit; inde cum fratre recepto ad superos euasit et Iouem orauit, ut caelestem honorem sibi traderet. [4] Inde inter astra collocati sunt et caelestem honorem habuerunt.
Fabula cygni et Ledae.
[1] Iuppiter, amorem Ledae uirginis affectans, conuersus in cygnum finxit se fugere aquilam; sed Mercurium in aquilam transmutauit. [2] Sic in gremio Ledae receptus, cum ea concubuit, quae peperit ouum, unde nati sunt tres: Castor, Pollux et Helena.
Fabula Api<dis>.
[1] Refert Solinus quod inter omnia, quae Aegyptus <habet> digna memoratu, praecipue mirentur bouem, quem Apin uocant, insignem albae macula notae, quae dextro lateri eius ingenitam refert corniculatae lunae faciem. [2] Hunc Aegyptus ad instar numinis colit, eo quod de futuris det quaedam manifesta signa; apparet e<nim> in Memphis. [3] Cui statutum aeui spatium est; nam immersus profundo sacri fontis necatur, ne diem longius trahat quam licebit; mox alter sine publico luctu requiritur. [4] Hunc etenim centum antistites Memphim prosecuntur et repente, uelut lymphatici, praecinunt. [5] Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de c<onsu>l[i]entis manu cibum capiat. [6] Huius capitis imaginem sibi in heremo Iudaei fecerunt.
Fabula Tydei et Polynicis.
[1] Tydeus, Oenei filius et Passiopae, Diomedis pater; is cum M<en>a[n]<l>ipp[l]um filium suum interfecisset, exul ad Argos peruenit et amicitia Adrasto regi iunctus est. [2] Ipso tempore Polynices regno expulsus est a fratre suo Eteocle, qui Thebis imperauit, et exul quoque ad Adrastum uenit. [3] Cum autem animaduertisset Adrastus responsum, quod ei Apollo dederat, futurum ut filias suas daret apro et leoni — nam Polyn<i>ces et Tydeus earum ferarum pellibus tecti erant —, existimauit rex eis debere filias suas in matrimonium dare. [4] Hinc Adrastus a<d>scitis ciuibus suis auxilium Polynici aduersum Eteoclem tulit; ibi Tydeus interfectus est, Polynices cum fratre mutuis uulneribus cecidit.
Fabula Smicronis et Branchi.
[1] Cius quidam rex cum in peregrinatione pranderet in litore ac deinde proficisceretur, oblitus est filium, nomine Smicronem; ille peruenit in saltum patroni cuiusdam et cum esset receptus coepit cum suis pueris capras pascere. [2] Aliquando prendiderunt cy[n]gnum et illum ueste cooperuerunt; dum ipsi pugnant ut illum patrono munus offer<r>ent et, cum iam essent fatigati certamine, reiecta ueste mulierem inuenerunt. [3] Et cum fugerent, reuocati ab ea moniti sunt ut patronus unice Smicronem diligeret puerum; illi quae audierunt patrono indicauerunt. [4] Tunc patronus Smicronem pro suo filio nimio dilexit affectu eique filiam suam ducendam locauit uxorem. [5] Illa cum praegnans ex eo esset, uidit in somnis per fauces suas introisse solem et exisse per uentrem; infans editus ideo Branchus uocatus est, quia mater eius per fauces sibi uiderat uterum penetrasse. [6] Hic cum in siluis Apollinem osculatus esset, comprehensus est ab eo et accepta corona uirgaque uaticinari coepit et subito nusquam comparuit. [7] Templum ei factum est, quod Branchiadon nominatur; et Apollini pariter Philesia consecrata sunt templa, quae ab osculo Branchi, siue certamine puerorum, Philesia nuncupa<n>tur.
Fabula Salmonei.
[1] Salmoneus Elidorum rex fuit. [2] Qui, nimia felicitate elatus, suos ciues sacerdotes et sacra Iouis ad se transferre iussit sibique religiones illius et sacra impendi. [3] Hic uectus per aera curru imitabatur tonitrua et fa[s]ces <agitabat> in modum fulminis. [4] At Iouis uerum <f>ulmen torquens praecipitem in Tartara adegit.
Fabula Aloei, Oti et Ephialtes.
[1] Aloeus Iphimediam uxorem habuit; quae compressa a Neptuno duos peperit, Otum et Ephialtem, qui digitis nouem per singulos menses crescebant. [2] Freti namque altitudine, caelum uoluere subuertere, sed confixi sunt Dianae et Apollinis telis.
Fabula Caeculi.
[1] Quidam enim infans, expositus a quodam famulo iuxta focum, in quo soliti erant pastores ignem accendere, calore ductus sese in calentes cineres misit inuentusque a pastoribus Vulcani filius creditus est et ab illis educatus; Caeculus est appellatus, quia paruulos ex igne habebat oculos. [2] Qui ad pubere<m> aetatem ueniens, ciuitatem in montibus construxit, quam Praeneste uocauit; uidensque illam frequentari, extruxit theatrum ligneum, ut finitimae gentes ad eam urbem concurrerent. [3] Prae<ne>ste oppidum eo tempore a Caeculo est constructum. [4] Cumque nullus eum filium crederet Vulcani, faces tradidit amicis suis et signo dato spectatores flamma circumseptos inuasit; rogatusque et probatus filius esse Vulcani, flammas exstinxit.
Fabula trium Proetidum.
[1] Proetides Proeti, regis Argiuorum, de Sanabilia siue Sthenoboea uxore eius filiae natae fuerunt; quarum haec sunt nomina: Cresipe, E[t]finoe, Efianasa. [2] Quae insolentius gloriantes Iunoni suam formam praetulerunt et hoc sentiens Iuno in insaniam conuertit eas, quod putabant se uaccas esse et quaerebant in capitibus cornua et non inueniebant et dabant mugitus confusos usque dum a quodam Melampode sanatae sunt.
Fabula Pieridum.
[1] Pieri, regis .Macedoniae, et Enipae nouem filiae insolentius dum gloriantur, Musas in certamina prouocauerunt cantus. [2] Quarum una carmen exorsa est, quod gigantes aduersus deos contenderint, ex quibus Typhoeus terrigena deformitate terruisset deos compulsos in Aegyptum. [3] Ibi Iuppiter ob metum in arietem uersus est, Apollo in coruum, Liber in caprum, Diana in felem, Iuno in uaccam, Venus in pis<c>em. [4] Inuicem autem Musae cum Cereris laudem cecinissent et qualiter Typhoeus Aetnae, monti[s] Siciliae, subiectus esset, Pierides uictae in picas sunt transfiguratae.
Fabula Ouistae.
[1] Ouista, pastor, filius Ynen regis, cum uideret caprum, a <g>rege saepius discedentem, eum secutus uuam depascentem inuenit in ripa Acheloi fluminis. [2] Quam statim expressit ac de aqua Acheloi fluminis, iuxta quam fuerat inuenta, commiscuit obtulitque regi; qui suo nomine graeco sermone ynen, id est uinum, appellauit.
Fabula Liberi, Sileni et Midae regis et Pactoli fluuii.
[1] Liber Thracia digressus, cum in Tmolo monte iter ageret, Silenus nutritor eius a Phrygibus captus ad Midam regem ductus est. [2] Silenus autem, agnitus ab eo, acceptus est et Libero aduenienti redditus; et ob beneficium optandi deus arbitrium ei dedit, si quid uellet, a se petere. [3] Ille uero petit ut quae contigisset aurum fierent, quod inutile fuit. [4] Nam coepit sui uoti effectu torqueri, quia quicquid tetigerat, aurum statim efficiebatur. [5] Cui petenti, ut restitueretur sibi, fecit; iussit enim ut ad flumen Pactolum perueniret ibique <se> subponeret et sic rediret in pristinum statum. [6] Quo facto Pactolus deinceps arenas aureas trahere dicitur.
De ortu Pan<is>.
[1] Post mortem Vlixis Mercurius cum uxore eius Penelope concubuit, quae sibi iuxta oppidum Tegeum peperit filium, Pan nomine. [2] Vnde et Tegeus dicitur.
Fabula Pan<is>.
[1] Pan cum Tmolum, montem Lydiae, frequentans fistula se oblectaret, Apollinem in certamen euocauit iudice Tmolo, cuius mons erat. [2] Itaque cum Apollini uictoria esset adiudicata, Midae regi assidenti soli displicuit; quam ob causam deus iratus aures eius asininas fecit. [3] Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit, praecipiens ei ut [ut], si crimen eius celaret, participem eum regni efficeret. [4] Ille in terram fodit et secretum domini sui in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus est natus. [5] Vnde sibi pastor tibiam faciens, quae cum percutiebatur dicebat «Mida rex aures asininas habet!» — nihilominus quod ex terra conceperat. [6] Quidam tradunt non Pan, sed Marsyam cum Apolline certasse.
Fabula Arachne<s> et Mineruae.
[1] Arachne Lydia, Idmonis et Ippopis filia, studio lanificii famam qu<ae>sierat. [2] Cumque materna industria cunctas praecessisset in opere faciendo, festis diebus insolentius gloriata est quam mortalem decuerat; nam Mineruam in certamen prouocauit. [3] Quae in anum uersa in hoc ad eam uenit, ut eius audaciam compesceret; quam cum uidisset in certamine permanentem, reuersa in suam speciem opere proposito in certamen descendit. [4] Sed uicta Arachne cum contumeliose a Minerua pulsa esset, suspendio se affecit; propter studium autem, quod a Minerua acceperat, in araneam uersa est, ut opere inutili nullum sui effectum capere posset.
Fabula Alcestae.
[1] Admetus, rex Graeciae, Alcestam in coniugio petit. [2] Cuius pater edictum proposuerat, ut, si quis duas feras sibi dispares suo curru iungeret, ipse illam in coniugio acciperet. [3] Is Admetus Apollinem atque Herculem petit et ei ad currum leonem et aprum iunxerunt; itaque Alcestam in coniugium accepit. [4] Cum in infirmitatem cecidisset Admetus et mori se comperisset, Apollinem deprecatus est; ille uero dixit se ei aliquid non posse praestare, nisi si quis se de eius propinquis ad mortem pro eo uoluntarie obtulisset, quod uxor effecit. [5] Itaque Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inferis leuat. [6] Admetum [de]posuerunt in modum menti<s>, sed Alcestam pro praesumptione.
Fabula Neptuni et Amyci.
[1] Neptunus, cum incideret in amorem Melopae nymphae, habuit ex ea[m] filium Amycum, Bebryciorum regem. [2] Qui effracta lege solitus erat uenientes hospites ad se recipere et cogebat eos cestibus secum dimicare uictorque existens interficiebat eos. [3] Hanc eius feritatem cum multi essent perpessi, nouissime in eodem certamine superatus morte multatus est a Polluce, qui cum Argonautis pellem auream Colchis petebat.
Fabula Neptuni et Erycis.
[1] Cum animaduertisset Neptunus Venerem spatiantem in litore Siculi maris, eam compressit; ex quo grauida facta filium peperit, quem nominauit Erycem. [2] Qui cum in Sicilia regnaret, uiribus suis fidens legem posuit uenientibus ad se ut secum cestibus decertarent. [3] Quo cum uenisset Hercules et ex Hispania ageret armenta Gery[gi]onis, cum eo congressus est eumque superatum interfecit. [4] A cuius nomine mons Siciliae Eryx nominatur.
Fabula Arion<is> et delphini.
[1] Arion autem inter delphinas: Lesbius citharoedus optimus fuit. [2] Qui cum Tarento Corinthum cum multis opibus peteret et uideret sibi in mari tendi insidias a nautis, petit ut paululum cithara caneret. [3] Ad cuius sonum cum delphini conuenissent, se excussit supra unum et ita imminens uitauit periculum.
<De oraculo columbarum>.
[1] In Epiro dicitur nemus fuisse, in quo responsa dabant columbae. [2] Quod ideo fingitur, quia lingua Thessal[i]a peliades et columbae et uaticinatrices dicuntur.
Fabula Antiopae, Zethi et Amphion<is>.
[1] Antiopa, Nyctei filia, ab Epapho per dolum est stuprata; quae ob id a uiro Lyco est ui eiecta; qua pulsa, Dircen duxit uxorem, <cui suspicio incidit uirum suum clam cum Antiopa concubuisse> imperauitque famulis, ut Antiopam uinctam in tenebras clauderent. [2] Cui cum partus instaret, Iouis uoluntate effugit uincula et in monte Cithaerone — seu Aracyntho — partum exposuit natosque Zethum et Amphionem proiecit. [3] Hos pastor quidam pro suis educauit; quos postea cum mater agnouisset, illi iniurias eius exsecuti Lycum interfecerunt; Dircen uero tauro indomito religatam uita priuauerunt. [4] De cuius sanguine palus Dirce[n], quae est Thebis, facta esse dicitur. [5] Quorum unus Amphion studium citharae habuit et sic citharizare dicitur, ut montes et siluas ac saxa ad se uocare dicatur; quae saxa ac lapides Zethus, frater eius, ad Thebas duxit; diciturque earum Thebarum inde struxisse muros. [6] Dircaeus uero Amphion a Dirca fonte[m] appellatus, quia matrem eius dii in fontem Dircam mutauerint; qui est Thebis ortus sanguine matris eius, in Actaeo Ar<a>cyntho.
Fabula Nyctimone<s>.
[1] Nyctimone, postquam cum patre concubuit et agnouit facinus, se in siluis abdidit et lucem refugit; ubi deorum miseratione conuersa est in auem. [2] Quae pro tanto facinore auibus est ammirationi.
Fabula Glauci.
[1] Gla<u>cus piscator fuit de A<n>thedone ciuitate. [2] Qui cum captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spiritu maria petissent, sensit quandam herbarum potentiam; quibus esis conuersus est in numen marinum.
Fabula Glauci et Veneris.
[1] <P>otnia ciuitas est, de qua fuit Glaucus. [2] Qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equa[li]bus inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilacerauerunt. [3] Hoc ideo fingitur, quod eis furorem Venus immiserit, quia dilaniatus est Glaucus effrenatis nimia cupiditate equa[li]bus, cum eas prohiberet a coitu, ut essent uelociores.
Fabula Chelone<s> et Mercurii.
[1] Virgo quaedam Chelone nomine linguae impatientis fuit. [2] Verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio ut omnes deos et homines atque animalia ad nuptias uocaret. [3] Quibus sola Chelo<n>e irridens et detrahens nuptiis uenire contempsit. [4] Quam cum Mercurius non uenire notaret, denuo descendit ad terras et aedes Chelonis, super fluuium positas, praecipitauit in mare; ipsam Chelonem in animal sui nominis conuertit, quam nos testudinem dicimus, fecitque ut pro poena dorso tectum prona portaret. Vnde incuruatis aedificiis hoc est nomen impositum.
LIBER SECVNDVS
Fabula Saturni et eius filiorum.
[1] Saturnus Polluris filius dicitur, Opis maritus, senior, uelato capite, falcem ferens. [2] Qui sic dicitur regnasse et multa sibi regna subiugasse, unde et quia magnae potentiae fuit pro deo summo habitus est. [3] Qui[a] habuit ex Rhea tres filios, Iouem, Neptunum, Plutonem. [4] Quorum unus, Iuppiter scilicet, patri testes resecauit et in mare proiecit et ex eorum spuma nata est Venus, dea libidinis. [5] Hi fratres et per sortem postea mundum totum sibi diuiserunt: Iuppiter caelum, Neptunus mare, Pluto infernum occupauit. [6] Et quod singuli fratres potentiam in regno habere uiderentur, aliquid indicii gerunt: Iuppiter trifidum fulmen, Neptunus tridentem, Pluto tricerberum.
Fabula Saturni et Philyrae et Chironis.
[1] <Dum> cum amata Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor aduenit; cuius praesentiam ueritus, se in equum conuertit, quale<m> numen potuit imitari. [2] Exinde natus est Chiron dimidia parte homo, dimidia equus. [3] Iste Chiron primus adinuentor fuit medicinae, quam postea Aesculapio demonstrauit.
Fabula de ortu Iouis.
[1] Saturnus a Themideo oraculo comperiens a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore deuorabat. [2] Quae natum Iouem, pulchritudine eius delectata, nymphis commendauit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tonitru prohiberent audiri pueri uagitum; unde ipsi sunt Matris deum ministri. [3] Sed tunc cum natus esset Iuppiter et partum eius celaret mater, misit Saturno gemmare in simi<li>tudinem pueri celsam, quam abadir uocant, cuius natura semper mouetur; quam accipiens pater dentibus collisit et consumpsit.
Fabula Iouis et Saturni et Veneris.
[1] Iuppiter adultus, cum Saturnus quadam die ad usum corporis exiret, illato cultro amputauit testiculos eius, quos in mare proiecit, ex quorum spuma Venus nata est. [2] Et mox Iuppiter patrem regno expulit. [3] Sed Saturnus in Latium — i<n> Italiam — fugit et ibi latuit; et desierunt aurea esse saecula sub Iouis imperio, quae usque ad eum ob simplicem uitam hominis aurea dicta fuerant. [4] Iuppiter suam sororem Iunonem accepit uxorem. [5] Mystice autem primum Ioue<m> ponunt, ut ignem — unde et Zeus graece, quod est uita siue calor, dicitur —, secundam Iunonem, quasi aerem.
Fabula Iunonis et horti Hesperidum.
[1] Iuppiter cum Iunonem duceret uxorem, Terram dicitur uenisse ferentem aurea mala cum ramis; inde Iunonem ammiratam petisse a Terra, ut in suis hortis sereret, qui erant usque ad <A>t[ha]lante<m> montem. [2] Cuius filiae dum saepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur peruigilem draconem ibi custodem posuisse, quem post Hercules occidit.
Fabula Neptuni.
[1] Neptunus dictus quasi nube tonans, quem Graeci Posidonium uocant, tertius potestate a Ioue et Iunone, praeest aquarum elemento. [2] Hic tridentem ferre pingitur, eo quod aquaru<m> natura triplici uirtute fungatur, id est liquida, fecunda, potabilis. [3] Huic Neptuno Amphitritem in coniugium deputant — amphi enim graece dicitur circumcirca —, eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit. [4] Qui Neptunus habuit ex Venere Erycem, <regem> Siciliae, filium, ex Merope nympha Amycum, Bebryc<i>orum regem.
Fabula Plutonis.
[1] Pluto, frater Iouis et Neptuni, dicitur terrarum praesul, quia plutos graece diuitiae dicuntur. [2] Hunc alii Orcum uocant, quasi receptorem mortuorum, quia tenebris abdicatum inferis praeesse tradunt. [3] Huius pedibus Tricerberum canem subiciunt, quod mortalium iurgiorum inuidiae ternario conflentur statu, id est naturali, causali, accidenti.
De tribus Furiis uel Eumenidis.
[1] Tres Furias, dictas Eumenidas, Plutoni dicunt dese<r>uire. [2] Quarum prima Alecto graece impausabilis dicitur, Tisiphone, id est istarum uox, Megaera, quasi magna contentio. [3] Hae[c] pro crinibus habent angues.
De tribus Fatis.
[1] Tria Fata et<iam> Plutoni destinant. [2] Hae<c> quoque Parcae dictae per antiphrasin, quod nulli parcant. [3] Clotho colum baiulat, Lachesis trahit, Atropos occat. [4] Clotho graece latine dicitur euocatio, Lachesis sors, Atropos sine ordine.
De tribus Harpyiis seu Stymphalidis.
[1] Tres Harpyiae in inferis uigiliis deputantur. [2] <A>ello cupit, rapit Occipito, Celaenoque recondit. [3] <A>ello, id est alienum tollens; Occipito, id est citius auferens; Celaeno, id est nigra.
Proserpina seu Diana.
[1] Proserpinam, Cereris filiam, nuptam uolunt Plutoni. [2] Ceres enim gaudium dicitur et est dea frumenti. [3] Proserpina uero dicta, quod ex ea proserpant fruges. [4] Haec et Vesta dicitur, quod herbis uel uariis uestita sit rebus. [5] Diana et eadem est dicta, quasi duana, quod luna et die et nocte appareat. [6] Ipsam et Lucinam asseuerant, eo quod luceat. [7] Eandem et Triuiam, eo quod tribus fungatur figuris; de qua Vir<g>il<i>us Tria uirginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina uocatur. [8] Haec et Latonia uirgo dicitur — a matre Latona — et Plutonia coniux. [9] Graece Hecate dicitur.
Fabula Apollinis uel Solis.
[1] Apollinem, filium Iouis, fratrem Dianae, Solem dici uoluerunt. [2] Hunc et diuinationis deum ponunt, ex <eo> quod sol omnia obscura manifestat in lucem. [3] Solem autem dicunt quasi solum; ipsum Titan, quasi unum ex Titanis qui aduersum Iouem non fecit; ipsum Phoebum, quasi ephoebum, hoc est adolescentem — unde et Sol puer pingitur, eo quod cotidie oriatur et noua luce nascatur. [4] Pythium quoque eundem Apollinem uocant a Pythone, immensae molis serpente, quem Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportauit, ut Pythius uocaretur. [5] Huic quoque quadrigam <ad>scribunt, illam ob causam, quod quadrifido limite diei metiatur spatium; uel quod quattuor sunt tempora anni. [6] Quattuor equorum Solis nomina: Acteon, Lampus, Erythraeus et Philogeus. [7] Erythraeus graece rubeus dicitur, eo quod sol matutino lumine rubicundus exsurgat; Acteon splendens; Lampus uero ardens; Philogeus terram amans dicitur, eo quod uespere occasibus sol pro[ti]nus incumbat.
De nouem Musis.
[1] Nouem Musas Apollini deputant, ipsumque decimum Musis adiciunt, quia humanae uocis decem modulamina sunt. [2] Et haec nomina et interpretationes Musarum: Clio, id est cognitio quaerendae scientiae, quae reperit historias; Euterpe, id est bene delectans, quae tibias inuenit; Melpomene, id est meditationem faciens, quae tragoedias edidit; Thalia, id est capacitas, quae comoedias edidit; Polhymnia, id est multa<m> memoriam faciens, quae rhetoricam inuenit; Erato, id est inueniens simile, quae geometriam reperit; Terpsichore, id est delectans instructionem, quae psalterium instituit; Vrania, id est caelestis, quae astrologiam inuenit; Calliope, id est optimae uocis, quae litteras docuit.
Fabula Apollinis et corui et Coronide filie Phlegyae.
[1] In Apollinis etiam tutela coruum ponunt: siue quod solus contra rerum naturam in mediis ipsis aestiuis feruoribus ouiparos pullulet foetus; siue quod in or<ne>oscopicis libris solus inter omnes aues sexaginta quattuor significationes habeat uocum. [2] Haec est autem fabula. [3] Coruus, Apollinis tutela usus, eo sacrificante missus a fonte aquam puram petitum, uidit arbores complures ficorum immaturas; eas expectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. [4] Itaque post aliquot dies coctis ficis et [e]a coruo pluribus earum comesis, expectans Apollo coruum uidit cum cratere pleno uolare festinantem. [5] Pro quo a<d>misso eius dicitur, quod diu moratus sit, Apollinem, qui coactus mora corui alia aqua est usus, hac ignominia eum affecisse, ut quamdiu fici coquerentur, coruus bibere non posset; ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. [6] Istrius autem et complures dixerunt Coronida Phleg<y>ae filiam fuisse, hanc autem ex Apolline Aesculapium procreasse; sed postea Scin Ealti filium cum ea concubuisse; quod autem <cum> uideret coruus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Scin sagittis confixisse.
Fabula Apollinis et Daphni<di>s seu lauri.
[1] In Apollinis etiam tutelam laurum ascribunt. [2] Nam scimus et Daphnem, Ladonis fluminis Arcadiae filiam, dilectam ab Apolline et Terrae miseratione in laurum conuersam — [3] et unde laurus nasci posset, nisi de fluuialibus aquis? [4] Et, sicut poetae describunt, si laurum dormientibus ad caput posueris, uera somnia esse uisuros! — [5] et Hyacintum amatum tam a Borea, quam ab Apolline. [6] Qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis <sui>.
Fabula Apollinis et Heridani.
[1] Apollo, qui et Sol, cum Clymene nympha coiens, Phaethonta, siue Eridanum, dicitur genuisse. [2] Qui suscitauit Hippolytum occisum precatu patris et Dianae. [3] Hic a patre inpetrato curru, agitare non potuit et, cum eius errore mundus arderet, fulminatus a Ioue in fluuium Italiae cecidit. [4] Et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est et pristinum nomen fluuio dedit, unde mixta haec duo nomina inter Solis filium et fluuium inuenimus. [5] Postea eius sorores, Fletusa et Lampetusa, flendo in populos uersae sunt. [6] Hac ira commotus Apollo fabros Sicanos, Iouis fulmina facientes, interfecit et propter hoc Iuppiter eum diuinitate exuit et a caelo deiecit. [7] Qui expulsus boues Admeti regis per quattuor annos pauit super Euphratem fluuium, ubi quam plures habuit filios.
Fabula Mercurii et Maie matris eius.
[1] Iuppiter iacuit in Cylle<ni>o monte cum Maia et habuit filium Mercurium, quem Iuno ita dilexit, quod propria mamma eum lactauit et artem medicam insinuauit. [2] Pater uero tradidit ei uirgam caduc<e>am; qua[m] si quem ex grossiori parte a capite tangeret, moreretur; quem uero a subtili parte, uiu[i]eret. [3] Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; unde et uelox et errans inducitur. [4] Alas eius in capite et in pedibus significare uolucrem fieri per aera sermonem. [5] Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata nuntiantur. [6] Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. [7] Virgam tenet, qua serpentes diuidit, id est uenena; nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur, unde secundum Liuium legati pacis caduc<e>atores dicuntur — sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduc<e>atores fiebat —. [8] Hermes autem dicitur graece apo tes hermeneias, latine interpres. [9] Qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trimegistus — id est ter maximus — nominatus est. [10] Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur.
Fabula Semele et filii eius Liberi patris.
[1] Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater. [2] Ad quam cum fulmine ueniens, illa crepuit, unde pater puerum tollens in femore suo misit; post Maroni nutriendum dedit. [3] Hic Indiam debellauit et inter deos deputatus est. [4] Itaque cum Semele quattuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agaue; quae Agaue caput filii uiolenter abscidit. [5] Hae quattuor sorores Bacchae dictae sunt et mystice per has quattuor ebrietatis genera signantur, id est uinolentia, obliuio, libido, insania. [6] <I>uno autem suspectam eandem Semele<m>, Cadmi et Hermionae filiam cum haberet, quod cum Ioue concubuisset, in anum conuersa, ut se fallacia sine inuidia cuiusquam ulcisceretur, hortatur eam, ut tale pignus amoris a Ioue peteret, proinde <ut> auctoritas ipsius concubitus insignis esset. [7] Quod cum impetrauisset, deus instructus tonitribus ac fulminibus domum Semeles ingressus est. [8] <Eius> decepta<e> optatis tecta et ipsam flamma[m] adurit Liberumque, conceptum utero, grauidae incendio eripuit ac femore insui<t> suo; postea completis mensibus, nymphis, quae Nysam montem Indiae perfrequentabant, clam tradidit nutriendum. [9] Septem enim fuerant sorores, eaedem nymphae Dodonidae appellatae, quae a Lycurgo fugatae ad Thetin profugerunt, ut scribit Pherecydes et Asclepiades. [10] Quam ob causam ab Ioue eis gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae, quae septem numero Hyadae sunt appellatae. [11] Hic Liber pater — seu Dionisius — tigribus sedere dicitur, quod omnis uinolentia feritati semper insistat; et Lyaeus dicitur quasi lenitatem praestans. [12] Iuuenis etiam pingitur, quia ebrietas numquam matura est.
Fabula Liberi et Iouis Hammonis.
[1] Liber, seu Dionisius, cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iouis sui patris auxilium implorauit; et statim uiso ariete fons secutus est. [2] Vnde factum est ab eo deinceps Ioui Hammoni — ab hare[re]nis dicto — simulacrum cum capite arietino. [3] Quod ideo fingitur, quia satis eius sunt inuoluta responsa.
Fabula Liberi et Tyrrhenorum.
[1] Cum Tyrrheni nautae dormientem in litore Liberum patrem inuenissent, furtim eum in nauem suam rapuerunt. [2] Qui cum esset experrectus in naui, quo duceretur interrogauit; responderunt illi, quo uellet. [3] Liber ait ad Naxum insulam, sibi sacratam; illi autem alio uela flectere coeperunt. [4] Quam ob rem numen iratum tigres sibi dicatas uisibus eorum obiecit; quo[rum] illi terrore perterriti, sese praecipites in fluctus dedere.
Fabula Liberi patris et Lycurgi regis.
[1] Lycurgus rex Thraciae fuit, qui, ut fabula habet, dum contemnens Liberum eius amputat uites, crura sua incidit. [2] Re autem uera abstemius fuit, id est abstinens; quos constat acrioris esse naturae, quod etiam <de> Demosthene dictum est.
Fabula Mineruae.
[1] Minerua, dea sapientiae, multorum inuentrix fuit ingeniorum. [2] Haec graece Athena[s] dicitur, apud Latinos autem Minerua, quasi manus artium uariarum. [3] Ideo autem de capite Iouis dicitur esse nata, quia sensus sapientis, qui inuenit omnia, in capite est. [4] Haec et Tritonia dicitur, quia circa Tritonium lacum dicitur apparuisse in uirginali aetate. [5] Pallas autem eadem est dicta, uel ab insula Pallene, in qua nutrita est, uel apo toy palle<in to dory>, id est ab hastae concussione; uel quod Pallantem gigantem occidit.
Item de <Minerua>, fabula Marsyae.
[1] Minerua eadem ex osse tibias inuenit. [2] Cum quibus cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes irrisissent, illa ad Tritoniam paludem pergens, in aqua faciem suam speculata est et, dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. [3] Quibus Marsyas repertis, doctior factus, Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit; et ambo sibi Midam regem iudicem deligunt. [4] Cuius iudicio Marsyas uictus poenas pendit ac suspensus et enudatus usque ad necem uerberibus ab eo est caesus; et tantum sanguinis sui fusum est, ut fons inde nasceretur, cuius Iuuenalis meminit dicens ceu Marsyas uictus. [5] Alii tradunt quod nymphae satyrique ceterique ruris incolae in tantum Marsyam satyrum fletu prosecuti sunt, quod eius cantu carituri essent, ut ex lacrimis eorum flumen creuerit, quod Marsyas dicitur. [6] Quidam dicunt Midam regem non recte iudicasse et ob id aures eius asininas ab Apolline deprauatas. [7] Sed hoc alias.
Fabula Priapi et Loti nymphae.
[1] Lotos nympha quaedam fuit, quam cum amatam Priapus insequeretur, illa deorum miseratione in arborem uersa est, quae uulgo faba Syriaca dicitur. [2] Sic ipse Priapus pulsus est de La<m>psaco ciuitate propter uirili<s> membri magnitudinem; postea in numerum deorum receptus, numen hortorum esse meruit. [3] De hoc Horatius: Fures dextra coercet obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; ast importuna<s> uolucres in uertice haru<n>do terret fixa. [4] Dicitur autem praeesse hortis propter eorum fecunditatem; nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructibus sunt.
Fabula Pan<is> figuratiua.
[1] Pan deus est rusticus, in naturae formatus similitudinem; unde et Pan dictus est, id est omne. [2] Habet enim cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem; rubet enim eius facies ad aetheris imitationem; in pectore nebridem habet stellata<m>, ad stellarum imaginem; inferior eius pars hispida propter arbores, uirgulta, feras; caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. [3] Fistulam habet septem calamorum propter harmoniam caeli, in qua septem soni sunt; unde dicit Virgilius septem discrimina uocum. [4] Curuam ergo calauropam habet, id est pedum, quia annus intra se recurrit. [5] Hi<c> quia totius naturae deus est, a poetis fingitur cum Amore deo luctatus et ab eo uictus, quia amor omnia uincit. [6] Hic ergo amauit Syringam nympham; quam cum insequeretur, illa implorato Terrae auxilio in calamum uersa est; quem Pan ad amoris solacium incidit et sibi fistulam fecit.
Fabula Vulcani.
[1] Vulcanus, eo quod deformis esset, a parentibus suis, id est Ioue et Iunone, spretus est et in insulam Lemn[i]um praecipitatus illicque a simiis nutritus. [2] Hic cum Ioui fulmina fabricaret, non est admissus ad epulas deorum; postea cum rogaret patrem suum Iouem ut idem Mineruae coniugium sortiretur, concessum est sibi, si concessu ipsius Mineruae posset fieri. [3] Illa autem amorem suum spernente et nimium reluctante, effectum libidinis proiecit in terram; unde natus est puer draconteis pedibus, qui appellatus est Erichthonius, quasi de terra et lite procreatus; nam eris est lis, chthon terra. [4] Hic ad tegendam pedum foeditatem iunctis equis usus est curru, quo tegeret sui corporis turpitudinem.
Fabula Phorci.
[1] Phorcus Thoosae nymphae et Neptuni filius dicitur; ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae. [2] Qui cum <ab> Atlante rege nauali certamine cum magna exercitus parte fuisset obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conuersum.
Fabula trium Gorgonum et Persei.
[1] Phorcus tres habuit filias, Sthennon, Euryalen, Medusam, quae uno intuebantur oculo; et intuentes in lapidem conuertebantur, unde et Gorgones dictae a terrore; gorgon namque graece terror dicitur. [2] Contra quas missus est Perseus cum crystallino clipeo et harpe, quod est genus falcati teli, et adiutorio Mineruae eas interfecit. [3] Re uera tres fuerunt sorores unius pulchritudinis; unde fictum est, ut uno intuerentur oculo. [4] Fuerunt autem locupletissimae, unde et Gorgones quasi geor[e]ges, id est quasi terrae cultrices: ge enim graece, latine terra; orgia dicitur cultura. [5] Mortuo patre, Medusa maior filia in regnum sucessit, quam Perseus rex Asiae interfecit et eius regnum abstulit. [6] Veritas tamen hoc modo se habet: Gorgon terror interpretatur, Sthenno[n] debilitas, Euryale[n] lata profunditas, Medusa amentia uel obliuio, haec autem omnia in <h>om<i>nibus terrorem operantur. [7] Perseus autem in figura uirtutis ponitur, qui Gorgonem auxilio Mineruae interfecit; quia uirtus auxilio sapientiae omnes uincit terrores. [8] De sanguine autem Gorgonis natus est Pegasus, qui fama interpretatur, et pede suo fontem Castaliae siue Pegaseum produxit; quia uirtus, omnia superans, bonam sibi adquirit famam. [9] Finguntur autem <poetae> de illo potare fonte, quia poeticis figmentis maxime fama iuuatur. [10] Notandum est uero, quod Pegasus equus fuit Neptuni.
Fabula Medusae Gorgonis.
[1] Medusa Gorgo, cum propter pulchritudinem a pluribus peteretur, coniugium Neptuni effugere non potuit. [2] Quae quoniam in templo Mineruae cum eo concubuit, propter religionem loci, quem inquinauit, crines eius ab eadem in serpentes sunt mutati, ut quae petita [in] initio a pluribus procis esset, obiecta deformitate, obuios in fugam uerteret.
Fabula trium Gratiarum.
[1] Iuppiter tres filias habuisse legitur cum Iunone, famulas Veneris; quarum nomina sunt Pasithea, Eugiale, Euprosine. [2] Et quia blandae sunt et mites, ideo Gratiae uocabantur.
Fabula Lemniadum et<Hyp>sip[h]yle<s>.
[1] Lemniades, cum diis omnibus decimas frugum annis singulis soluerent, solam Venerem praetermittendam esse dixerunt. [2] Quae irata his odorem immisit hircinum; quas mariti execrantes deserta Lemno odio coniugum Thrac[i]as petiuerunt eorumque filias sibi asciuere coniugio. [3] Quod ut Lemniadibus compertum est, stimulante Venere in omne genus uirile coniurant remeantesque ex Thracia uiros omnes interemerunt. [4] Inter quas Hy<p>sip[h]yle patri Thoanti sola subuenit, ut non solum parceret, uerum etiam fugientem prosequeretur ad litus; tunc Thoanti Liber occurrit eumque ad insulam Chion prospera nauigatione perdu6xit. [5] Lennon Argonautae uenerunt, quos Lemniades hospitio suscipientes cum his concubuerunt; Hy<p>sip[h]yle ex Iasone filios procreauit Eonium et Thoantem; cum plurimis diebus detenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. [6] Lemniades autem postquam intellexerunt Hy<p>sip[h]ylem patrem suum seruasse, interficere eam conatae sunt; illa, dum fugit, a praedonibus est capta et Nemeam deportata et Lycurgo, regionis eius regi, in seruitutem distracta.
Fabula Danai et Aegisti.
[1] Danaus, Beli filius, ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit; totidemque frater eius Aegistus filios, qui Danaum fratrem, ut filias filiis suis in matrimonium copularet, postulauit. [2] Danaus, responso accepto a diis quod generi[s] sui manibus interiret, Argos profectus est et primum dicitur nauim fecisse, a cuius nomine Argo dicta est nauis. [3] Aegistus mittit filios suos ad persequendum fratrem hisque praecepit ut aut Danaum occiderent, aut domum non redirent, ut Agenor filio Cadmo imperauerat. [4] Qui postquam Argos uenerunt, coeperunt patruum obpugnare; Danaus postquam uidit se non posse resistere, filias suas eis uxores spopondit. [5] Quae patris iussu in nocte uiros suos uniuersae interfecerunt, praeter Clytemnestram seu Hypermestram, quae sola Lynceo uiro suo pepercit. [6] Ob hoc scelus Danai filiae apud inferos hac dicuntur poena damnatae ut aquam in dolium pertusum mittant.
Historia Dardani et origo Troianorum.
[1] Dardanus et Iasius fratres fuerunt, Electrae — filiae Atlantis — filii; sed Dardanus de Ioue, Iasius de Coryntho procreatus est, a cuius nomine mons et oppidum nomen accepit. [2] Postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. [3] Idem Dardanus ab Italiae regione Tuscia ex responso locum mutans per Thraciam Samum delatus est, quam Samothraciam nominauit; et hinc ad Phfygiam deuenit, quam Dardaniam a suo nomine nominauit. [4] Ex quo natus est Erichthonius, qui in istis locis regnauit. [5] Ex Erichthonio Tros, qui iustitia et pietate laudabilis fuit; isque, ut memoriam sui nominis faceret aeternam, Troiam nominauit. [6] Qui etiam Tros filios habuit Ilum Assaracumque; hicque — maior natu erat — regnauit atque Troiam de suo nomine Ilium nominauit, Assaracus a primatu recessit. [7] Ilus Laomedon<tem> filium habuit, ex Laomedonte primus Priamus natus est; Assaracus Capyn genuit, ex quo Anchises editus est, Anchisesque Aeneam procreauit.
Fabula Laomedontis et Herculis et Hesio<nae>.
[1] Laomedon rex fuit Troianorum, pater Priami, qui petiit Neptunum et Apollinem, ut aedificarent urbem Troiam promissa mercede; quam cum ipsi aedificassent, mentitus est munera. [2] Vnde indignatus Apollo pestilentiam eis inmisit, Neptunus cetum maximum. [3] Super quibus dum consuleretur, Apollo respondit contraria dicens omnes filias eius ceto esse opponendas, qui totam ciuitatem deuastabat. [4] Tunc superueniens Hercules, dum Colchos peteret, Hesionam filiam ipsius petiit in coniugio, quam ille ei promisit, si a ceto posset eam liberare. [5] Hercules, interfecto ceto, coniugem sibi promissam petiit, sed ille mentitus est; unde indignatus Hercules Troiae muros destruxit et Hesionam cuidam socio suo Telamoni dedit. [6] Ex qua natus est Teucer: nam Aiacem ex alia constat esse natum. [7] Tunc Hercules Priamum redemptum a sociis in paterno regno locauit.
Fabula Acestae et Ippotes.
[1] Laomedon praenotatus rex aedificata sibi a Neptuno et Apolline urbe Troia dum promissis eos fraudasset, Neptunus iratus cetos grandes urbi immisit. [2] Pro quibus consultus Apollo respondit obiciendas nobiles puellas beluae. [3] Quod cum fieret, timens Ippotes quidam nobilis filiae Acestae — cum Laomedontis regis filia iam esset, orta seditione, religata — impositam eam naui misit, quo fors tulisset. [4] Haec ad Siciliam delata, a Cri<ni>s[i]o fluuio, conuerso in canem uel in ursum, compressa, Acesten edidit. [5] Qui ex matris nomine Troianis ciuitatem condidit, quae hodie Acesta nominatur.
Fabula Teucri.
[1] Teucer cum Troia spoliata sine fratre esset reuersus, qui se furore propter arma perdita Achillis interemerat, Salamine pulsus Sidonem uenit; ex quo Dido cuncta[m] cognouit. [2] Is Teucer, quod auxilium non dedit fratri suo interfecto — ut quidam uolunt — apud Troiam et quod ossa eius in patriam non detulerit et filium eius paruulum secum non adduxerit, credebatur eum occidisse, ne coheres eius esset. [3] Actus a patre in exilium, Belum, Phoenicum regem, adiit, qui Cyprum insulam armis subegerat; ibi Teucer longo bello urbem condidit, quam Salami<n>am nomine patrìae uocauit.
[4] Hic Teucer cum hostibus Danais fuit; alius est Teucrus, a quo Troiani Teucri dicuntur, qui post Dardani obitum Troiae muros extruxit et ampliauit. [5] Aiax autem et Achilles patrueles fuerunt, quoniam Telamon et Peleus fuerunt fratres, Aeaci filii.
Fabula Tithoni et Aurorae.
[1] Tithonus fuit frater Laomedontis, regis Troianorum. [2] Qui cum adamatus fuisset ab Aurora, petiit ab ea longitudinem uitae; unde tamdiu uixit, donec prae nimia senectute uersus est in cicadam. [3] Hic filium suum Memnonem, ex ipsa progenitum, ad Troiae misit auxilia; niger autem dictus Aethiops, quia, unde prima surgit aurora, dubia lux est. [4] Huius apud Troiam extincti et sepulti tumulum aues annuo uolatu conuentu officiose celebrant.
Fabula Pyrrhi et Heleni.
[1] Achille, ut in historia legimus, percusso a Paride sagitta in templo Apollinis Thymbraei, moriens petiit ut euicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur; quod filius eius Pyrrhus, quem ex Deidamia habuit, impleuit. [2] Postmodum in patria, in numinis Apollinis insultationem, in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare. [3] Hic Pyrrhus dum ab Oreste, cuius sponsam Hermione<m> rapere uoluerat, occisus iam exspiraret, praecepit ut Andromache, sua coniux, Heleno daretur. [4] Quem quidem captiuum a Troia duxerat, sed in multis ab eodem Heleno fideliter erat praemonitus et cautus redditus, unde et hoc beneficium ei reddidit.
Fabula Diomedis.
[1] Diomedes, qui et Tytides, postquam ira Veneris — a se uulneratae, dum Aeneam, filium eius, in certamine nube interposita liberasset ab eius manibus — uxorem apud Argos turpiter uiuere resciret, noluit reuerti, sed tenuit partes Apuliae; et edomita omni[s] montis Gargani multitudine in eodem tractu ciuitates plures condidit. [2] Nam et Beneuentum et Equumtuticuum ipse condidit et Arpos, quae et Argyrippa dicitur; ad quam Venulus Argiuus de Tiburte mittitur, non ad Arpinum, quam constat esse Campaniae. [3] Vnde est illud: Praedam Tiburtum ex agmine raptam portat.
De Diomede et Palladio.
[1] Diomedes cum multis casibus affligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. [2] Quod cum uellet implere, Aeneam inuenit sacrificantem; qui ne sacrificii ordinem rumperet, Palladium Nautes accepit. [3] Vnde Nautorum familia Mineruae sacra seruabat.
Fabula sociorum Diomedis.
[1] Diomedis socios constat in aues esse conuersos post ducis sui interitum, quem extinctum impatienter dolebant. [2] Hae aues hodieque latine Diomedeae uocantur, Graeci eas herodios dixerunt. [3] Habitant autem insulam Electridem siue Febram, quae est haud longe a Calabria in conspectu Tarentinae ciuitatis. [4] Quin etiam de his auibus dicitur, quod Graecis nauibus laetae occurrant, Latinas uehementer fugiant, memores originis suae.
De Euboea insula et Naupl<i>o Palamede.
[1] Euboea insula est, in qua mons est Capher<e>us, circa quem Graeci periere naufragio; quia Naupl<i>us, Palamedis pater, dolens filium suum factione mortuum, cum uideret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit uicini portus. [2] Quare decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.
De alia Euboea et Cumis ciuitate.
Euboea item insula est, de cuius ciuitate Chalcide profecti sunt ad nouas sedes quaerendas; et haud longe a Bais — qui locus a socio Vlixis Baio illic sepulto nomen accepit — inuenerunt uacuum litus, ubi uisa muliere grauida ciuitatem condiderunt; quae res fecundam ostendebat rem publicam; et eam Cumas uoca<ru>nt, siue a praegnante, siue ab undis.
Fabula Meleagri et Oenei.
[1] Oeneus: pater Tydei et Meleagri, Parthaonis filius, rex Aetoliae, cuius ciuitas est Calydon no<bi>lissima; hic summam potestatem regni sui turbauit negligentia sacrorum. [2] Annua siquidem uota pro imperii fructibus celebrans, numen Dianae contempsit; propter quam nimia indignatione oppressus est, ut uideretur omnes placaturus, si illam solam adorasset. [3] Ea aprum summae magnitudinis regioni inmisit; qui uastator Calydoniae terrae ab urbe gentis est appellatus. [4] Cuius Oeneus feritate fractus, edictum tale proposuit, ut dimidiam regni partem caperet, qui monstrum interemisset. [5] Meleagri uirtus periculum non expauit; siquidem ipse eius filius undique iuuentutem collectam ad illam noui generis expeditionem uocauit. [6] Inter quos Atalante conuenit, Iasi filia, summa uenatrix; quae in saltibus prima omnium praedictum aprum sagitta percussit. [7] Postea Meleager uenientem in se feram excepit interemitque; et gratus aduersus puellam, quae inter uiros successu uirtutis enituerat, pellem monstri illius cum capite ad laudis illius testimonium ei dedit. [8] Sed munus, peractum fortitudine, inuidia prodidit; Plexippus namque <et> Agenor, Meleagri auunculi, indignati sunt sibi praelatam fuisse uirginem et eam dono spoliauerunt. [9] Qua contentione fata sibi maturauere: id indignatus Meleager, consanguinitate calcata, matris suae fratrem Plexippum occidit sibique matris affectum abstulit. [10] Alt<hae>a siquidem germanorum ultione saeuit; nam titionem, quem occultum habuit — qui, cum nasceretur Meleager, in regia subito sortis eius apparuerat ut [uaticinatum erat quod] iuuenis tamdiu uiueret quoadusque seruatus esset — [quem] mater ignibus mersit eumque cum filii vece satis extinxit. [11] Quae postquam admissum nefas agnouit, laqueo uitam finiuit.
De Clytemnestra et Oreste filio eius.
[1] Clytemnestra fuit uxor Agamemnonis, qui cum reuersus esset de bello Troiano, interfectus est per Aegisthum adulterum. [2] Nam cum ingressus fuisset domum suam, obtulit ei Clytemnestra uestem sine capitio; quam cum uellet induere et capitium inuenire non posset, ab Aegistho adultero occisus est. [3] Quem postea simul cum matre Orestes interfecit, unde in amentiam uersus est. [4] Hic namque Orestes, Agamemnonis et Clytemnestrae filius — qui[a] optimis tragoediis fuit in scaenis celebratus — cum matrem et Aegisthum occidisset, insaniuit. [5] Qui, socii Pyladis admonitu, ad euitandas Furias templum Apollinis ingressus, cum uellet exire, inuaserunt eum Furiae. [6] Hinc est: Vltricesque sedent in limine Dirae.
Fabula Europae et Iouis.
[1] Europa fuit filia regis Graecorum Agenoris. [2] Quae dum colligeret flores in pratis secundum consuetudinem puellarum, Iuppiter in forma<m> speciosi tauri conuersus eam uitiauit hoc modo. [3] Cum Mercurius iussu patris in Phoenicem transgre<s>sus esset, ut armenta illius regionis ad litus compelleret, Iuppiter in taurum conuersus est. [4] Cum se iumentis Agenoris regis immiscuisset et in amorem sui spatiantes in arena uirgines coegisset, [ac] paulatim singulis alludens, nouissime Agenoris filiam — cuius in amorem compulsus auerterat figuram — insidentem sibi tergo in insulam Cretam detulit ibique concubiti<bu>s eius fruitus est.
Fabula Agenoris et Cadmi filii eius.
[1] Agenor rapta filia Europa fratres eius ad requirendam sororem misit Cadmum, Cilicem, Phoenicem, ita ut, nisi eam reperissent, ad se non reuerterentur inperat. [2] Cilix diuersas petiit regiones, nouissime constituit Ciliciam; nec minus Phoenix a suo nomine Phoenicem. [3] Cadmus, desperata spe uisendi parentis, Apollinis oraculum ingreditur sciscitans in quibus partibus orbis consisteret. [4] Accepta itaque sorte, ut uaccam a grege secretam, quae lunae signum in latere habe<re>t, ageret et, ubi fessa procubuisset, ibi urbem statueret; et paren[ti]s praecepto in eam terram deuenit, quae postea a b[i]oue Beotia dicta est. [5] Hic cum ad fontem Martis socios aquatum misisset et ipse post illos uenisset, inuenit eos a dracone consumptos. [6] Quod ut uidit, serpentem interemit et dentes eius euulsos seuit; ex quibus multitudo armatorum gignitur, quae inter se domestico bello confligens concidit ita, ut ex ea multitudine quinque tantum uiri relinquerentur; qui a Mineruae uoluntate condendae urbi Thebarum Cadmo socii additi sunt. [7] Quorum nomina sunt haec: Echion, Idaeus, Chromi[n]us, Pelorus, Hyper[b]e<n>on.
Fabula Cadmi et Hermionae.
[1] Cadmus, Agenoris filius, postquam inspectator suarum calamitatum fuerat in exitu nepotum, perosus Thebarum sedes cum Hermiona, Veneris et Martis filia, coniuge sua, in Illyricos sinus profugit. [2] Ibi a diis petita uenia, ut in draconis speciem conuerteretur — qui initio mali causa fuit —, uota sunt impleta et in serpentes ambo uersi sunt.
De monili Hermionae.
[1] Hermione, quae ex Martis et Veneris adulterio nata est, cum praedicto Cadmo iungeretur matrimonio, aureum monile Vulcani accepit dono huiusmodi uenenis infectum, ut necesse esset hoc aurum gestanti aerumnarum molibus opprimi. [2] Quantis enim ueneficiis id ipsum monile secundum fabulas infectum fuerit, Statius euidentissime describit. [3] Ea uero Hermiona et Cadmus, uir eius, in dracones sunt conuersi; deinde illud accepit Agaue, quae in furorem uersa filium suum Pentheum trucidauit; deinde Semele, quae Iunone seducente fulminata est a Ioue; deinde Iocasta, uxor Laii, quae cum filio suo Oedipo concumbens inde filios et filias procreauit; postea Argia, Adrasti filia regis, uxor Polynicis, quae Thebanum bellum fieri persuasit; ultimo tamen Eriphyla, uxor Amphiarai uatis, accepit, quae maritum ad bellum ire nolentem prodidit et paene inuitum ire coegit.
Fabula Eteoclis et Polynicis et Amphiarai.
[1] Eteocles et Polynices Thebani fratres, regnum partiti, hoc pepigere foedus, ut unus uno anno regnum haberet et alter patria[m] exiret, usque dum completo anno regnum postea haberet. [2] In primo igitur anno Polynices, minor frater, dimittens regnum et post annum illud repetens, a fratre sibi est negatum. [3] Proinde exul ad Adrastum, regem Argiuorum, se contulit ibique sub eo uiriliter militans eius filiam Argiam in coniugem accepit. [4] Postea uero, cum frater sibi reuerso regnum negaret, bellum statuit. [5] Vnde fatatum erat quod, si Amphiaraus sacerdos ad bellum <ueniret>, terra eum glutiente, Polynices uictor esset. [6] Amphiaraus autem mortem sciens in domo latuit; quem Eriphyla, uxor sua, accepto monili ab Argia uxore Polynicis, quod Vulcanus Hermionae priuignae suae fabricauit, eum prodidit. [7] Postea a Polynice ductus ad bellum, terra deglutiente ad inferos uiuus cum curru suo deuectus est. [8] Alcmaeon, filius eius, uolens ulcisci patrem, interfecit matrem, ut Orestes.
Fabula Apollinis et Sibyllae.
[1] Sibyllam Apollo pio amore dilexit et ei poscendi quae uellet arbitrium obtulit. [2] Illa harenam manibus hausit et tam longam uitam poposcit; cui Apollo id posse fieri respondit, si Erythraeam in qua habitabat insulam relinqueret et eam numquam uideret. [3] Profecta igitur Cumas tenuit et illic corporis uiribus defecta uitam in sola uoce retinuit. [4] Quod cum ciues eius cognouissent, siue inuidia, siue miseratione commoti — incertum est —, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam; qua uisa terra, quia erat de eius insula, in mortem est soluta. [5] Vnde nonnulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso templo Apollinis inde Romam allati sunt libri, unde haec fuerat.
Fabula Caeni<do>s nec uiri nec femine et Nept<uni>.
[1] Caenis uirgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio sexus mutationem meruit. [2] Fuit etiam inuulnerabilis; qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est. [3] Post mortem tamen in sexum rediit. [4] Hoc autem dicto ostendit P[er]latonicum illud, uel Aristotelicum, animas per mete<m>psychosin — id est per mutationem — sexum plerumque mutare.
Fabula Tarpeiae.
[1] Tarpeia sedes dicta est a Tarpeia uirgine. [2] Cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum profecta in hostes incidit; quam cum hortarentur ad proditionem, illa pro praemio poposcit ornatura manuum sinist<r>arum, id est armillas. [3] Facta itaque proditione arcis, hostes ingeniosa morte promissa soluerunt; nam scuta — id est sinistrarum ornatum — super illam iacientes, eam luce priuarunt. [4] Quae illic sepulta Tarpeiae sedi nomen imposuit.
Fabula Niobe<s> et eius filiorum.
[1] Niobe: Tantali filia, uxor Amphion<is>, ex Sipylo Lydiae orta; quae ex Amphione septem filios et septem filias habuit, id est quattuordecim. [2] Quorum nomina sunt haec: Archemorus, Antogorus, Tantalus, Phadimus, Sipylus, Xenarcus, Epinitus; item filiae: Astycratia, Pelopia, Cheloris, Chleodoxe, Ogime, Phegia, Neaera. [3] Quorum numerositate cum se iactaret Niobe et diceret: «Si Latona ideo colitur, quia gemino natorum pignore — seu foedere — uiget, quanto magis ego digna sum ueneratione, quae quattuordecim filios genui!», ab Apolline et Diana — quae et Triuia — sagittis ipsa et maritus et omnes filii sunt interfecti. [4] Vnde Iuuenalis: «Parce, precor, Paean, et tu de<a> pone sagittas; nil pueri faciunt, ipsam configite matrem! Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum».
Fabula Acrisii et Dan<a>e<s>.
[1] Acrisius, rex Argiuorum, filiam nomine Dan<a>e habuit mirae elegantiae. [2] Ex cuius prole cum se oraculo perire posse cognouisset, aeneam turrim fecit et filiam suam intra clausit, crebris excubiis eam custodiri praecipiens. [3] Tunc in aureum Iuppiter imbrem mutatus cum ea concubuit, per tectum dilapsus in gremium uirginis; ex quo coitu Perseus dicitur esse natus. [4] Vnde Terentius: Deum clanculum uenisse per impluuium; factum fucum mulieri[s]. [5] Ideo aut<em> in aureum imbrem mutatus dicitur, quia auro custodes corrupit et sic cum ea concubuit. [6] Cum pater ipsius eam grauidam esse comperisset, naui imposuit, ut iret quo fors tulisset. [7] Deorum autem miseratione ad loca tuta — scilicet ad Italiam — delata inuenta est a piscatore Perseo et illic enixa puerum Perseum nominauit. [8] Oblata est autem regi prouinciae illius, qui eam sibi fecit uxorem; cum qua etiam condidit Ardeam, a quibus Turnum originem uolunt ducere. [9] Iuppiter Perseum cuidam regi alendum commisit; quod Iuno dolens nefandis odiis persequi [prae]c<o>epit eum ac regem instigauit, ut eum aliquo modo perderet; qui misit eum ad diuersa monstra perimenda, ut Chimaeram et Gorgonem et Medusam.
Fabula Laodomia<e>.
[1] Laodomia uxor Protesilai fuit. [2] Quae, cum maritum in bello Troiano perire cognouisset, optauit ut umbram eius uideret. [3] Qua re concessa non deserens umbram in amplexibus eius periit.
Fabula Phyllidis et Demop<hontis>.
[1] Phyllis regina Thracum fuit. [2] Haec Demophontem, Thesei filium, regem Atheniensium, redeuntem de Troiano proelio dilexit et in coniugium suum rogauit; ille ait se prius rem suam ordinaturum et sic ad eius nuptias reuersurum. [3] Profectus itaque cum tardaret, Phyllis amoris impatientia et doloris impulsu, quod se spretam credebat, laqueo uitam finiuit et conuersa est in arborem amygdalum sine foliis. [4] Postea reuersus Demophon, cognita re eius amplexus est truncum; qui, uelut sponsi aduentum sentiret, folia emisit. [5] Vnde et phyll[er]a sunt dicta a Phyllide, quae antea petala dicebantur.
Fabula Alconis.
[1] Alcon fuit Cretensis sagittarius optimus. [2] Cuius filium cum draco inuasisset, tanta arte sagittam direxit, ut ea currens in serpentis defigeret se uulnere, nec in filium transisset, unde laudes meruit.
Fabula Codri.
[1] Codrus rex fuit Atheniensium. [2] Qui orto bello inter Laconas et Athenienses, cum oraculum respondisset illos posse uincere, quorum dux perisset, habitu humili profectus est ad hostium uicina tentoria et illi<c> iurgio eos in suam caedem instigauit et a nullo <cognitus> satisfecit oraculo.
Fabula Pirithoi et Martis.
[1] Pirithous, Lapitharum rex, cum uxore<m> duceret, uicinos populos Centauros etiam sibi cognatos et deos omnes excepto Marte ad conuiuium uocauit; unde iratum numen inmisit furorem, ut Centauri et Lapithae in bella uenirent. [2] Vnde Virgilius: Mars gentem immanem perdere uoluit Lapitharum. [3] Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt; quae nubes ipsi a Iunone in sui forma est obposita.
Fabula Thessalorum et Cent<aurorum>.
[1] Pelethronium oppidum est Thessaliae, ubi primum domandorum equorum repertus est usus. [2] Nam cum quidam Thessalus rex, bubus oestro exagitatis, satellites suos ad eos reuocandos ire iussisset illique cursu non sufficerent, ascenderunt equos et eorum uelocitate boues secuti eos stimulis ad tecta reuocarunt. [3] Sed hi uisi, aut cum irent uelociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus inclinatis, locum fabulae dederunt, ut Centauri esse crederentur.
Fabula Phoenissae sacerdotis.
[1] Phoenissa Dryope sacerdos erat Liberi patris. [2] Quae furti<m> grauida facta, dum taurum immolandum ad aram cornibus protraxit, oneris oblita, propter nimiam eius lassitudinem infans coactus excidit de uulua.
Fabula Sisyphi et Aeginae.
[1] Sisyphus pro hoc tali poena multatur, quia Aeginam Asopi filiam Iuppiter amauit eamque custodi<ae> patris clam surripuit et factum Sisypho confessus est, quod ille humana leuitate patri quaerenti prodidit; unde saxum sine fine contra montem rotare dicitur. [2] Aliter: Sisyphus est, qui apud inferos lapidem grandem uoluit, quia multos ingenti saxo necauit.
Fabula Arethusae et Alphei.
[1] Arethusa nympha legitur uenatione expleta se lauare in Alpheo flumine. [2] Ex quo cum adamata fuisset et libenter fugisset, deorum miseratione in fontem uersa, secretis meatibus ad Siciliam fluxit. [3] Quam dicitur Alpheus usque ad Siciliam persequi.
Fabula Scironis.
Sciron alto residens saxo transeuntes coegisse fertur, ut sibi pedes lauarent; quod dum facerent, eos ex improuiso in praecipitium dedit.
De Crotopo et Cor<o>ebo.
[1] Crotopus rex fuit Argiuorum, cuius filiam Apollo uitiauit. [2] Quod pater indignans filiam interemit, quia Vestae sacerdos fuit et in uirginitate semper perdurare debuit. [3] In cuius ultione<m> Apollo horribile monstrum misit, quod Coro<e>bus iuuenis quidam fortissimus occidit. [4] Et hanc historiam Statius decentissime scribit. [5] Ipsum enim monstrum Lamia uocabatur. [6] Lamiae sunt enim fossae camporum proluuiis plenae, uel uoragines fluminum, unde ipsa ferocissima bestia Lamia dicebatur.
Fabula Spingis.
[1] Spinx quoddam monstrum fuerat, quod in scopulo[lo] residens praetereuntibus problema proposuit et persoluere non ualentes unguibus et dentibus dilaniauit. [2] Ad quod Oedipus ueniens problema eius enodauit et ipsum occidit.
De Athracia mago.
[1] Athracias: qui fuit <rex> Thessaliae, pater et Hippocatiae, quam Pirithous duxit uxorem. [2] Qui primus artem magicam apud Thraciam constituit.
Fabula Lycormae fluuii.
[1] Lycormas: quidam fluuius, qui et Thebenus dicitur, iuxta quem Nessus est interfectus ab Hercule, concubitum faciens cum Deianira, uxore Herculis. [2] Quae ipsum Herculem quandam tunicam induit cruore Nessi Centauri perunctam, unde ipse perpessus est intolerabile incendium corporis.
Fabula Minois.
[1] Minos, Cretensis, cui ad gloriam et titulum sola natalium sufficeret claritas, mentis placiditate meruit, ut illum plus moribus quam generis auctoritate mir<ar>en<tur> homines. [2] Fuit enim rex Cretae ita uita clemens ut, quod est mirum, gauderent eum dominum, quibus imperabat, habuisse. [3] Defunctus deinde, quantum mansuetudo mereatur, nec fato quidem honore priuatus est; nam dicitur apud manes de supremo exitu iudicare mortalium. [4] Veteres enim Graeci, ut impios crudelesque poenas apud inferos luere, sic bonum quemque adeptum bonae uitae praemia post mortem esse dixerunt. [5] Quod bonitatis est exemplum, quia Minos se non ut regem aut tyrannum, sed tamquam unum gessit de plebe; quae laus summa est.
De Centhaurica.
[1] Centaurica, quam Orestes de Scythia transtulit, humano sanguine placari consueuerat. [2] Cuius cum simulacrum in Laconiam delatum esset, ne quod piaculum nasceretur intermissione sollemnis sacrificii, neue crudelitati Graeciae populus oboediret, inuentum est, <ut> inter se impuberes pueri de sustinendis uerberibus contenderent ac se in ha<n>c patientia<m> prouocarent. [3] Et super aram Dianae impositi flagellis uerberabantur tam diu, donec ex humano corpore sanguis flueret, qui instar sacrificii esset.
Fabula Athlante<s> et Meleagri.
[1] Athlante, I<a>s[a]i regis filia, fugiens cuiusdam concubitus, in uenando facta est comes Dianae. [2] A Meleagro per uim compressa puerum edidit, cuius conceptum, quia diu sub uirginitate celauit, Parthenopaeum uocauit.
Quare columba dilecta sit Veneri.
[1] Legimus Cupidinem deum et Venerem causa uoluptatis in quosdam nitentes descendere campos lascivaque contentione certare, quis eorum plus florum colligeret. [2] Quare Cupido, uelocitate aduectus pennarum, magis acquisisse dicitur; sed Peristera, nympha quaedam, subito accurrens, adiuuando Venerem colligendoque flores Venerem potentiorem Cupidine fecit. [3] Vnde Cupido deus indignatus sibi gloriae palma ablata ipsam nympham mutauit in columbam; quae etiam graece peristera dicitur. [4] Proinde columba in tutela Veneris esse dicitur.
Fabula Iouis et Iunonis et Vulcani.
[1] Iuppiter et Iuno uoluerunt intimare suam diuinitatem et genuerunt sine coitu: Iuppiter de sua barba Mineruam, Iuno de suo femore Vulcanum progenuit. [2] Is deformior factus ideoque praecipitatus est a caelo, sed miseratione Plutonis praepositus est Cyclopibus, qui faciunt Ioui fulmina; catax tamen permansit. [3] Cum autem adoleuisset, cum consilio Plutonis fecit sellam auream, ut potuisset agnoscere parentem; in qua sedens Iuno risit, unde cognouit suam matrem fore.
De templo Iunonis.
[1] Templum Iunonis fuit, in quo mensam Hercules et Diana lectum habuit. [2] Vbi portabantur pueri, ut de ipsa mensa ederent et inde acciperent for[it]titudinem; et in lecto Dianae dormirent, ut omnibus amabiles fierent et illorum generatio succresceret.
Fabula Stygis et Victoriae.
[1] Styx palus est quaedam apud <inferos>, de qua legimus hoc: dii cuius iurare timent et fallere numen. [2] Quod inter fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello gigantum Ioui fauisse; pro cuius <rei> remunera<ti>one Iuppiter tribuit, ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. [3] Ratio autem haec est: styx maerorem significat, unde et Styx dicta est a tristitia; dii autem laeti sunt semper — inde etiam immortales —; ergo <quia> maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam. [4] In qua Thetis Achillem mersit, eius mortem timens, eo quod natus mortali patre esset, et totum praeter plantas impenetrabilem fecit.
Fabula Antigone<s>.
[1] Antigone, Laomedontis filia, crinibus decora, formam suam Iunoni praetulit; quare irata Iuno crines eius in angues mutauit. [2] Quae dum lauaretur, deorum misera<ti>one in ciconiam uersa est; ob quam causam meretur ut i<n> a<n>guem infesta narratur.
Fabula Apollinis et Cassandrae.
[1] Cum Apollo Cassandram, filiam Priami, adamaret, <rogauit> ut secum ea conditione coiret, ut illi scientiam diuinandi concederet. [2] Quae cum sibi promitteret quod uoluit, illi scientiam diuin[i]andi concessit. [3] Postea Apollo, spe promissi coitus concessa diuinitate frustratus, fidem uera dicenti[s] sustulit.
Fabula Mineruae Graecis iratae.
[1] Fabula hoc habet propter stuprum Cassandrae (quam Aiax filius Oilei, unus de ducibus Graecorum, in templo Mineruae uitiauit) Graecis iratam Mineruam — uel quod ei uictores <per> superbiam sacrificare noluerunt —; unde eos redeuntes grauissima tempestate fatigatos per diuersa dispersit. [2] Horatius: cum Pallas usto uertit Tram ab Ilio. [3] Re uera autem constat Graecos tempestate laborasse aequinoctio uernali, quando manubiae Mineruales — id est fulmina — tempestates grauissimas commouent. [4] Vt enim Gemini Apollinis et Herculis esse dicuntur, sic Mineruae Aries esse dinoscitur.
Fabula Pici et Pomonae.
[1] Picum amauit Pomona, pomorum dea, et eius uolent[at]is est sortita coniugium. [2] Postea Circe cum eum amaret et sperneretur, irata eum in auem picum Martium conuertit; nam altera est pica. [3] Hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi picum habuit, per quem futura noscebat, quod pontificales indicant libri. [4] Bene autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium.
<Fabula> Astraei et Aurorae.
[1] Zephyri uenti sunt, iuxta Graecorum uoluntatem nati ex Astraeo et Aurora; unde Tytan[t]es duce At[a]lante originem trahunt. [2] Quos Iuno causa Epaphi, ex Ioue nati, contra Iouem excitauit arma sustollere; unde uicti poenas dedere adiuuantibus diis; et Atlanti caeli onus imposuit. [3] Vnde Virgilius: Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? [4] Hii autem appellantur diuersis nominibus tam a Graecis quam a nobis: illi Zephyrum, nos Austrum dicimus; nos Aquilonem, illi Boream uocant; illi Eurum, nos Africum dicimus. [5] Virgilius: dilapsus calor atque in uentos ulta recessit.
<Fabula> Iouis et Ganymedis.
[1] Ganymedes, filius Troili, filii Priami, cum prima forma ceteris Troianis praeferretur et assiduis uenationibus in Ida silua exerceretur, ab armigero Iouis — scilicet aquila, quae quondam sibi fulmina deferebat — in caelum raptus est et factus est pincerna deorum. [2] Quod officium prius occupauerat Hebe, filia Minois, filii Iouis. [3] Vel aliter: Iuppiter ne infamiam uirentis — id est masculini — concubitus subiret, uersus in aquilam ex Ida monte rapuit eum et fecit eum pincernam in caelo.
Fabula Liriope<s> et Narcissi.
[1] Liriope nympha ex amne Cephiso procreauit Narcissum, cui Tiresias omnia prospera pollicitus est, si pulchritudinis suae nullam habuisset notitiam. [2] Hunc igitur cum Echo diligeret, n<eque> ullam uiam potiendi inueniret, cura iuuenis, quem extremis uocibus persequeretur fugientem, extabuit eiusque corporis reliquiae in lapidem uersae sunt. [3] Quod ei incidit Iunonis ira, quia garrulitate sua eam saepe est morata, ne Iuppiter in montibus, dum persequeretur nymphas, deprehendi posset. [4] Fertur Echo filia Iunonis; et ob deformitatem in montibus est recondita, ne quid eius praeter uocem inspici posset, quae tamen post obitum auditur. [5] Narcissum autem supradictum ob nimiam crudelitatem, quam in Echo exhibebat, Nemesis — id est fortuna ultrix fastidientium — in amorem sui pertulit, ut non minori flamma ac illa exureretur. [6] Qui cum assidua uenatione fatigatus iuxta fontem in opaco procubuisset et hauriens aquam similitudinem sui conspexisset et diutius ibidem moraretur, nouissime extabuit ita ut uita priuaretur. [7] Ex cuius reliquiis flos extitit, quem Naides nymphae flentes casum fratris Narcissi nomine notarunt.
Fabula Sirenum et Proserpinae.
[1] Sirenes, Acheloi fluuii et Melpo<me>nes Musae filiae, cum Proserpinam raptam requirerent et eam minime inuenissent, a diis nouissime impetrarunt, ut uersae in uolucres non tantum in terris, sed etiam in mari requisitam consequi possent. [2] Nouissime deuenerunt ad petram Martis, quae imminebat proximo pelago. [3] Harum itaque fatum fuit ut, quamdiu earum uox audita <non> esset mortalibus, manerent incolumes. [4] Forte Vlixes monitu Circes, filiae Solis, praeteruectus est; tum se praecipitauerunt.
Fabula Latonae et Lyc<i>orum rusticorum.
[1] Latona, Coei gigantis filia, cum Iunonis ira ob adulterium ex Ioue conceptos Apollinem et Dianam parere non posset nullaque errantem eam regio susciperet, nouissime uenit in Lyciam. [2] Et cum ardore aestiuo sitim sedare uellet, ab his, qui iuncum legebant secus litus, prohibita est accedere. [3] Quam ob rem ira accensa, petiit a diis, ut numquam stagno accolae carerent; auditis precibus Iuppiter agricolas in speciem ranarum conuertit.
Fabula Medeae et Iasonis et Aesonis et nutricii Liberi patris.
[1] Iason postquam Medeam in Graeciam duxit et promisso sibi coniugio copulauit, multis rebus expertus ingenium eius, petit ut parentem Aesonem in adolescentiam perduceret. [2] At illa nondum amore deposito, quem in eum habuit, nihil denegando ei, ahenum constituit; herbarum genera, quarum scientiam habuit, uariis regionibus quaesita coquens, Aesonem interemptum in tepidis herbis immiscuit et in pristinum uigorem perduxit.
[3] Liber pater, ut animaduertit Aesonem senectutem remediis Medeae expulisse, petit ut nutricibus suis ferret auxilium easque in adolescentium uigorem reduceret. [4] Cuius auctoritate et auxilio illa compulsa, iisdem remediis, quibus Aesonem, in primam iuuentutem reduxit, Libero aeternum beneficium dedit.
Fabula Deucalionis et Pyrrhae.
[1] Iuppiter propter audaciam Lycaonis ceterorumque mortalium, qui sceleribus suis etiam deorum potentiam tentabant, orbem terrarum profusis imbribus inundauit diluuio. [2] Primum autem diluuium sub Ogyge rege Thebanorum extitit, non sub Saturno; secundum sub Ioue, quod et Deucalionis dicitur. [3] Et cum duo mortales pietate ceteros antecessissent, Deucalion, Promethei filius, ac Pyrrha, eadem soror et uxor, in Parnaso monte proluuiem imbrium effugerunt. [4] Et sorte moniti Themidis, quae eo tempore antistes terrae erat, a diis per preces ueniam acceperunt generandae prolis. [5] Apolline namque consulto in templo, quod in eodem colle habebatur, respondit oraculum ut in monte ossa matris suae in terram proicerent. [6] Proinde magna[m] ambiguitate[m] haerere coeperunt, quae essent ossa matris suae, tandem recordati sunt quod terra eorum mater esset et petrae ossa terrae; mox igitur post tergum saxa proiciebant. [7] Quae Deucalion mittebat, uiri efficiebantur, quae Pyrrha, feminae. [8] Postea uenit Prometheus et uiuificabat homines illos, fac[i]e caelesti adhibita.
Fabula Palicorum deorum.
[1] Symaethos fluuius est Siciliae haud longe <ab> urbe Catinensi, circa quem sunt Pali[a]ci dei, quorum talis est fabula. [2] Aetnam nympham Iuppiter cum uitiasset et fecisset grauidam, timens Iunonem, secundum quosdam Terrae commendauit ipsam puellam et illic enixa est, secundum alios postea partum eius. [3] Cum de terra erupissent duo pueri, Palici sunt dicti, quasi iterum uenientes. [4] Hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum immutata sacrificia; ideo autem ara placabilis, quia eorum mitigata sunt numina.
Fabula Consi et de circensibus ludis.
[1] Consus autem deus est consiliorum; qui ideo templum sub tecto habet, ut ostendat tectum esse debere consilium. [2] Inde est quod et Fidei panno uelata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse debet. [3] Iste Consus et eques Neptuni dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur. [4] Circenses autem dicti uel a circuitu, uel quod ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur, quos circuibant, dicti autem circenses ab ensibus, circa quos currebant.
Fabula Herculis de Olympiadum ludo.
[1] Hercules et milites sui pugnauerunt primitus super equos iuxta Olympum montem; quos uidentes hostes a longe super equos, crediderunt Centauros esse et stupefacti in fugam uersi sunt. [2] Et ideo Hercules ibi ludos instituit. [3] Hercules enim, apud Graecos uirtute sollemniter multimodo <celebratus> cursu pedum sub uno anhelitu octauam partem miliaris — id est CXXV passus — percurrebat et iuxta montem Olympum terminum statuit. [4] Vnde et stadium dictum est a stando ad metam, scilicet cursu peracto —; et est stadium octaua pars miliarii. [5] Postea ad imitationem Herculis ludus est institutus: Olympias est dictus. [6] Olympias dicebatur tempus quattuor annorum, siquidem expletis annis tribus anno quarto ueniente celebra<ba>tur festiuitas in honorem Iouis Olympici, id est caelestis. [7] Qui dictus Olympicus ab Olymp[ic]o monte, ubi colebatur, quem poetae pro caelo ponere solent; est enim mirae altitudinis. [8] In illa autem festiuitate omnia genera ludorum certaminumque exercebantur diuersisque modis ibi currebatur — tam cursu pedum et equis quam curribus — et termino posito, ad quem currerent, mox retro seu in aliam partem flectebant.
Fabula de Thybre.
[1] Thybris Tuscorum rex fuit, qui iuxta hunc fluuium cecidit et ei nomen imposuit Thybris. [2] Alii uolunt istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas et transeuntibus crebras iniurias intulisse; unde Thybris quasi YBPIC dictus est, id est ab iniuria. [3] Alii uolunt eos qui de Sicilia uenerunt Thyb[e]rin dixisse ad similitudinem fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri, item Athenienses, iuxta ciuitatis murum. [4] Liuius dicit ab Albano rege Tiberino Thybrin dictum; sed non procedit ideo, quia etiam ante illum <et> Albam Thybris dictus inuenitur.
De Gryneo nemore.
[1] Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini consecratum, in quo aliquando Calchas et Mopsus de peritia diuin[i]andi dicuntur habuisse inter se certamen. [2] Et cum de pomorum cuiusdam arboris contenderent numero, stetit gloria Mopso; cuius rei dolore Calchas interiit. [3] Hoc Euphorionis continent carmina, quae Gallus transtulit in sermonem Latinum, unde est illud in fine Virgilii, ubi Gallus loquitur: ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu carmina. [4] Nam Chalcis ciuitas est Eubo<e>ae, de qua fuit Euphorion.
De Idomeneo rege et eius filio.
[1] Idomeneus, rex Cretensium, cum post euersam Troiam reuerteretur, in tempestate deuouit se sacrificaturum de re, quae ei primum occurrisset. [2] Contigit igitur ut primus filius eius occureret. [3] Quem <cum>, ut alii dicunt, immolasset, ut alii, immolare uoluisset, a ciuibus pulsus regno, Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit ciuitatem et Sallentinos obsedit milite campos.
[4] Quinque sunt graecae linguae: Aeolica, Ionica, Dorica, Attica, communis. [5] Nomina septem collium in Roma: Palatinus, Quirinalis, Caelius, Viminalis, Esquilinus, Ianicularis, Auentinus.
Historia de Croeso rege Lydiae.
[1] Croesus, rex Lydorum, aliquando a rege Persarum Cyro captus rogo est suppositus; subito tanta pluuia exorta est, ut ignis extingueretur et ipse occasionem inueniret fugiendi. [2] Hoc cum prospere sibi euenisse gl<ori>aretur, opum etiam inmensitate[m] nimium se iactaret, dictum est ei a Solone, uno de septem sapientibus, non debere quemquam in diuitiis et prosperitate gloriari, cum nesciamus quid superuentura pariat dies. [3] Eadem nocte uidit in somnis, quod Iuppiter aqua eum perfunderet solque exsting<u>eret. [4] Quod cum filiae suae Phaniae nuntiaret, illa, ut res se habuit, prudenter resoluit, dicens quod cruci esset affigendus et aqua perfundendus et a sole siccandus. [5] Quod postea ita contigit; nam rursus captus a Cyro et crucifixus est.
Fabula Thamyr<id>is et Musarum.
[1] Thamyris quidam uates fuisse dicitur. [2] Quem Musae diu contra se et Apollinem carmine suo contendentem caecasse feruntur.
Fabula sororum Meleagri.
Meleagria: Pleuron ciuitas est, ubi Meleagridae, sorores Meleagri, illum a fratre Tydeo interfectum intolerabiliter flentes deorum miseratione in aues, id est in gallinas rusticanas, uersae narrantur.
Fabula Iasonidum et Hypsipyle<s> et Phetonei.
[1] Iasonidae: filii Iasonis et Hypsipyles. [2] Quorum alter habere maternum nomen fertur, id est Thoas, quia mater eius filia Thoantis erat, et alter uocabatur a patre nauigaturo Euneus, quia eu graece dicitur bonus, neus dicitur nauis, euneus quas<i> bene nauigans.
[3] <P>hetoneus autem, seu Thyoneus, Liberi filius fuit, qui in Chio insula regnauit, pater Thoantis regis, cuius filia Hypsipyle coniuratione contra uiros facta, sola patrem seruauit, quem proauus Liber saluauit.
Fabula Myrrhae et Adonis.
[1] Myrrha patrem suum amasse dicitur, cum quo inebriato concubuit. [2] Cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito eam euaginato gladio coepit persequi; illa in arborem myrrham uersa est. [3] Quam arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est; quem Adonidem Venerem amasse dicunt. [4] Ideo hoc fingitur, quod myrrha uidelicet arbor generet adonem — quod graece suauitas dicitur — quia myrrhae gumma suauis est odore; unde et a Venere amatur, quia hoc genus pigmenti sit ualde feruidum.
Fabula Aeneae et Lethaei fluuii.
[1] Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluuium quendam loci remotioris, a<d> quem innumera multitudo tendebat animarum. [2] Interrogauit patrem quis esset fluuius, uel qua ratione ad eum pergerent animae. [3] Pater ait: «Lethaeus est; pergunt autem animae, ut potent et obliuionem patiantur, ut incipiant uelle remeare». [4] Stupefactus Aeneas interrogat: «Dic, pater, et animae, quae propter praeteritam uitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere uotum reuertendi in corpora? Non est uerisimile liberatas de corporis carcere ad eius nexum reuerti.» [5] Suscepta narratione, haec Anchises exsequitur: primo fieri debere ut redeant, deinde posse, deinde uelle. [6] Quae quoniam obscura sunt, aliis subdiuisionibus innotescunt. [7] Debere. Cuncta animalia a Deo originem ducunt, quae quia nasci cernimus, reuertuntur procul dubio; nam unde cuncta procreantur? [8] Deinde posse sic probat. Quia immortales sunt animae et sunt quae possunt reuerti. [9] Tertium est utrum uelint. Quod dicit fieri per Lethaeum fluuium. [10] Et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem. [11] Sane de hoc fluuio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis nouem sit qui ambiunt infernum, aut praeter nouem; et datur intelligi quod ab illis nouem separatus sit. [12] Namque uolunt eum esse imaginem senectutis; nam animae nostrae uigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad senectam; postea in nimia senectute omnis memoria labitur, qua lapsa mors interuenit et animae in aliud corpus reuertuntur. [13] Vnde fingunt poetae animas [in] Lethaeo hausto in corpus redire; ergo Lethaeus est obliuio, morti semper uicina. [14] Si anima est aeterna et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum uidet, nec est tantae prudentiae tantaeque uiuacitatis, ut omnia possit agnoscere? [15] Immo quia coepit in corpus descendere, potat stultitiam et obliuionem, unde non potest implere uim numinis sui post naturae suae obliuionem.
Item de fuga Aeneae.
[1] Aeneas, Veneris et Anchisae filius, in euersione Troiae deos p[r]enates et patrem et filium Ascanium ex incendio rapuit et cum his in Idam montem uenit; ibique uiginti nauibus fabricatis, responsis deorum monitus, mare ingressus est et ad Thraciam uenit; ibique condidit ciuitatem, quam Aenum — id est de suo nomine — uocauit. [2] Inde auspiciis deorum commonitus ad Delon insulam nauigauit; ibique rex Anius —idem et sacerdos Apollinis — erat. [3] Exhinc profectus per Cycladas insulas, uenit ad Cretam insulam, in qua Pergamum ciuitatem condidit; et hortatu deorum admonitus in Italiam perrexit. [4] Stropha[li]das et multas praeterea Graeciae insulas praeteriens, ad Helenum in Achaiam uenit; cuius uaticinatione monitus, ad litus Italiae, quod non longe uidebat, deuenit et per eas Italiae oras nauigans, quas Graeci inter Italiam et Siciliam uocant, cum magno labore ad Cyclopas uenit. [5] Et cum Trephani portum peruenisset ibique patrem senem amisisset, per Africam peruenit iterum ad Siciliam ibique Acestam condidit urbem. [6] Deinde Italiam nauigans, non longe a Campania Euboicis litoribus allapsus, Cumanam consuluit Sibyllam, cum qua ad infernum descendit, ut cuncta cognosceret. [7] Et deinde Circaeam insulam praeteruectus, tandem ad Italiam uenit, ostium Tiberis intrans, ibique pro pace satis agens petiit et amicitiae Euandri iunctus est et auxilio Tuscorum additus est. [8] Sed <a> Turno, filio Glauci et Veniliae, reginae Rutulorum, bello excepto et eo interfecto duxit eius sponsam Lauiniam, Latini regis filiam; de cuius nomine oppidum Lauinium condidit ibique ternis annis regnauit. [9] Mox cum apud Numicum fluuium deambulans nusquam comparuisset, in caelum translatus dicitur.
[10] Item aliter. [11] Idem Aeneas, ut Cato dicit, postquam Lauiniam, Latini regis filiam, accepit uxorem uiuente marito Turno, idem Turnus iratus tam in Latinum quam in Aeneam bella suscepit, a Mezentio impetratis auxiliis; in quorum primo bello periit Latinus, in secundo pariter <Turnus> et Aeneas. [12] Postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolauinium tenuit. [13] Cuius Lauinia timens insidias, grauida confugit in siluas et latuit in casa pastoris Tyri — ad quam alludens Tyrus pater: recepit eam et fouit —; et illic enixa est Siluium. [14] Sed cum Ascanius flagraret inuidia, euocauit nouercam et ei concessit Laurolauinium; sibi uero Albam constituit. [15] Qui quoniam sine liberis periit, Silu<i>o, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium.
<Fabula Rhesi>.
[1] Rhesus rex Thraciae fuit; qui cum ad Troiae uenisset auxilia clausisque portis tentoria locasset in litore, Dolone prodente, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum uenerant. [2] Abducti sunt equi, quibus pendebant fata Troiana.
LIBER TERTIVS
De genealogia deorum et heroum.
[1] Ophion, uel secundum philosophos, Oceanus, qui et Nereus, de maiore Thetide genuit Caelium. [2] Caelius genuit Saturnum, Phorcum et Rheam. [3] Phorcus genuit Stenn[i]onem, Euryalen et Medusam, quae est Gorgona. [4] Saturnus de Rhea genuit Iouem et Iunonem et Neptunum et Plutonem.
[5] Atlas de Pleione genuit Steropem Maiam et Electram et alias quattuor. [6] Iuppiter de Electra genuit Dardanum et Teucrum. [7] Dardanus Ilum et Assaracum. [8] Ilus Laomedonta et Ganymedem. [9] Laomedon[ta] genuit Anchisem, Tithonum, Antenorem, Antigonem, quae uersa est in ciconiam, Hesionam et Priamum. [10] Priamus de Hecuba, filia Dymantis, regis Thebarum, genuit Troilum et Helenum, Polydamanta, Deiphobum, Cassandram, Paridem, Hectorem; qui de Andromache genuit Astyanacta.
[11] Anchises de Venere genuit Aeneam. [12] Aeneas de Creusa Iulum, qui et Ascanius, † quem interfecit. [13] Ipse, post ueniens in Italiam, de Lauinia, filia Latini, desponsata Turno, genuit Siluium Aeneam. [14] Siluius Latinum. [15] Latinus Epytum, Ca[m]py<m> et Capetum. [16] Capetus Remulum et Acrota<m>. [17] Acrota Auentinum. [18] Auentinus P<a>latinum. [19] Palatinus Amulium et Numitorem. [20] Amulius genuit Iliam abbatissam. [21] Cum qua Mars concubuit et genuit Romulum et Remum. [22] Romuli uxor Hersilia, de cuius stirpe fuit Iulius.
[23] Item Iuppiter concubuit cum una de quattuor filiabus Atlantis, quarum nomina non leguntur, genuitque ex ea Tantalum. [24] Tantalus de Sterope genuit Niobe<m> et Pelopem. [25] Pelops de Hippodamia, filia Oenomai, que<m> uicit curuli certamine auxilio Myrtili, genuit Atreum et Thyestem. [26] Atreus Agamemnonem et Menelaum. [27] Menelaus de Helena Hermionem. [28] Agamemnon de Clytemnestra Orestem et Iphigeniam.
[29] Maior Thetis, uxor Oceani, genuit Thetidem, matrem Achillis, et Clymenem. [30] Clymene[n] fuit uxor Solis et genuit Phaethonta. [31] Item genuit Aethram. [32] Aethra Theseum.
[33] Neptunus genuit Aegeum. [34] Aegeus Theseum. [35] Theseus de Hippolyta, regina Amazonum, concepit Hippolytum. [36] Idem genuit Demophonta.
[37] Item <Iuppiter> concubuit cum Alcmena, uxore Amphitr<y>onis, et genuit Herculem. [38] Hercules de Deidamia Hyllum.
[39] Item Agenor genuit Cadmum, Europam, Cilicem, Phoenicem. [40] Cadmus accepit Hermionem, filiam Veneris, uxoris Vulcani et Martis, de qua genuit Agauem, Semelem, Autonoem et Inonem. [41] Agaue genuit P[h]entheum. [42] Semele Bacchum. [43] Autonoe[m] Actaeona. [44] Ino, uxor Athamantis — post Nephelem, <quae> genuit Phrixum et Hellen — genuit Learchum et Melicertam. [45] Cadmo successit Lycus, cuius erat uxor Antiopa, Nyctei filia, cum qua <Iuppiter> concubuit in carcere in specie satyri <et> genuit Zethum et Amphionem. [46] Qui successit Ly[n]co et accepit Nioben, de qua genuit septem filios et totidem filias.
[47] Item Laius de Iocasta genuit Oedipum. [48] <O>edipus de Iocasta genuit Eteoclem et Polynicem, Ismenem et Antigonem.
[49] Item Adrastus genuit Argiam et Deip[h]yle<n>.
[50] Item Mars genuit Parthaonem. [51] Parthaon genuit Oeneum. [52] Thestius genuit Althaeam, Toxeum et P[h]lexippum. [53] Oeneus de Althaea genuit Meleagrum et Tydeum, Gorgen et Deianiram. [54] Meleager genuit Part<hen>opaeum. [55] Tydeus Tytidem, qui fuit dux in Troiano bello.
[56] Item Iuppiter de Latona, filia Coei, genuit Apollinem et Dianam. [57] Secundum quosdam Coeus fuit filius Titani, qui, concumbens cum Terra, genuit duodecim filios, qui insurrexere contra deos; Apollo uero et Diana, quia non consenserunt iniquitati eorum, caelestem meruere scandere currum. [58] Item Iuppiter concubuit cum Maia et genuit Mercurium.
[59] Vulcanus de semine, seu femore, Iunonis. [60] Pallas, quae et Minerua, de cerebro Iouis. [61] Heben genuit Iuno de Ioue, secundum quosdam de lactuca.
[62] Item Venus de spuma testiculorum Saturni, a Ioue de regno expulsi.
[63] <I>tem Iuppiter concubuit cum Dan<a>e, filia Acrisii, et genuit ex ea Perseum.
[64] Item concubuit cum Leda, uxore Tyndari, in specie cygni; inde duo oua nata sunt, ex quorum altero Castor et Pollux, ex alio Clytemnestra et Helena natae sunt.
[65] Item Lycurgus genuit Phyllidem et Archemorum.
[66] <I>tem Oeta de Hypsea genuit Chalciopen et Medeam et Absyrtum; unde: non Hypsea pare<n>s Chalciopeque soror.
[67] Item Admetus de Alcesta genuit Nysam et Sthenoboeam; pro Nysa seruiuit ei Apollo septem annis. [68] Sthenoboeam accepit Proetus in uxorem.
[69] Item Apollo de Coronide genuit Aesculapium.
[70] Item secundum quosdam Apollo concubuit cum Ethea et genuit Circen. [71] Idem genuit Pasiph<a>en.
[72] Item Iuppiter concubuit cum Europa, filia Agenoris, genuitque ex ea Minoa. [73] Pasiph<a>e de Tauro genuit Minotaurum. [74] Minos de Pasiph<a>e Phaedram, A[d]riadnem et Androgeum. [75] A[d]riadnem, in insula a Theseo relictam, accepit Bacchus genuitque ex ea Thoanta. [76] Thoas genuit Hypsipylen, quae habitabat in Lemno insula.
[77] Item La[c]ertes genuit Vlixem. [78] Vlixes de Penelope genuit Telemachum.
[79] Item Nauplius genuit Palamedem.
[80] Item Teucontus genuit Telephum. [81] Antenor genuit Artilocum et Acamanta.
[82] Phoebus genuit Miletum. [83] Miletus de Cyane, filia Maeandri, genuit Caunum et Byblidem.
[84] Erechtheus, rex Athenarum, qui successit Pandion<i>, patri [uxor] Philomelae <et> Prognes, uxoris Terei et matris Ity<o>s, genuit Procrin et Orithyiam. [85] Procrin habuit Cephalus, qui fuit de stirpe Aeoli. [86] Orithyiam rapuit Boreas et genuit ex ea Zetum et Calain.
Fabula de duplici nomine et casu Phlegyae.
[1] Phlegyae secundum Euphorionem populi insulani fuerunt satis in deos impii et sacrilegi; unde iratus Neptunus percussit tridenti eam panem insulae, quam Phlegyae tenebant, et eos obruit.
[2] P<h>legyas autem, Ixionis pater, habuit filiam Coronidem, quam Apollo uitiauit, unde suscepit Aesculapium. [3] Quod pater dolens incendit templum Apollinis et eius sagittis est ad inferos trusus. [4] Vnde Statius: P<h>legyam subter caua saxa iacentem aeterno premit accubitu.
[5] «Discite iustitiam!»: uel nunc in poenis locati.
Historia de Laconum filiis incertis parentibus natis.
[1] Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes uirorum, praeceperunt ut uirgines cum quibuscumque concumberent. [2] Quo facto, dum post uictoriam iuuenes parentibus nati incertis erubescerent originem suam — nam et Partheniatae appellabantur —, duce Phalantho, octauo ab Hercule, nauigiis uenerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, condiderat, et id auctum habitauerunt.
Fabula Iouis et Thetidis et Achillis.
[1] Cum Iuppiter Thetidem ducere uellet, fata prohibuerunt, eo quod proles, quae nasceretur, Iouem pelleret regno, sicut ipse Saturnum expulerat. [2] Thetis dea Peleo mortali homini nupsit; ex quo genuit Achillem. [3] De cuius morte timens a Neptuno frustra consolatur.
De nuptiis Pelei et Thetidis.
[1] <P>eleus, Aeaci uel Acei filius, [cum] Thetidem, Nerei et Doridis nimphae filiam, in matrimonium accepit omnibus diis ad nuptias inuitatis praeter Discordiam. [2] Quae irata malum aureum in conuiuium iecit, inscriptum «pulcherrimae deae donum»; quo collecto inter Iunonem et Mineruam et Venerem certamen est ortum, quae Iouem iudicem petierunt. [3] Ille, ne uxorem aut filias offenderet, ad Paridem Alexandrum, filium Priami et Hecubae — qui numquam dicebatur personam accepisse in iudicio — in Ida, monte Phrygiae, pecora pascentem eas misit. [4] Cui cum Iuno regnum Asiae, Minerua omnium artium scientiam, Venus quamcumque uellet mulierem promitterent, Venerem illo malo dignissimam <iudicauit>. [5] Quo facto Iuno et Minerua Troianis dicuntur iratae, spretae iniuria formae.
Fabula de Achille et Agamemnone et mortis Hectoris.
[1] Achilles, Thetidis et Pelei filius, cum quinquaginta nauibus de Larissa ciuitate Agamemnoni et Menelao Atridis auxilium aduersus Troianos tulit. [2] Et cum plerasque per indutias Agamemnon cum exercitu suo armis loca obsederat, Achilles finitimas urbes cum suis Myrmidonibus expugnauit, inter quas Thebas et Larnesum, et pulcherrimas duas Pressidem et Gressidam adiungit sibi. [3] Interea pestilentia Graecorum exercitum inuasit; et m<onitis> Calchantis Agamemnon uictus Gressidam patri Heresi, sacerdoti Apollinis, reddidit dicens Achillem id facere debere. [4] Ac propter hoc inter eos <lis fuit> usque quo in caedem mutuam uterque exarsit exercitus, ut uix Minerua eorum contentionem sedaret.
[5] Post hoc Achilles Troianis feliciter pugnantibus aliquandiu non repugnauit. [6] Ad extremum, uero, cum Hector uictis Graecis etiam naues eorum incenderet et in ipsis castris pugnaret, Patroclus, armiger Achillis, cum armis eius procedens ad pugnam, ab Hectore occisus est armis ablatis. [7] Quo dolore ille incitatus cum uellet pugnare et arma non haberet, a matre Thetide Vulcani arma accepit. [8] Quibus indutus cum se pugnae restituisset et plurimos Troianos occidisset, cum ipso Hectore singulari certamine congressus est. [9] Quem occisum spoliauit armis eiusque corpus currui subligatum circumferri fecit; quod Priamus auro compensatum ad humandum redemit, inermis egressus.
De Troili casu.
[1] Troilu<s>, Priami et Hecubae filius, cum equos extra muros exerceret, ab Achille per insidias uulneratur; exanimis in urbem equis religatu<s refertu>r. [2] Cui dictum erat quod, si ad annos uiginti peruenisset, Troia euerti non potuisset.
De uictoria Hectoris et fuga Palamedis.
[1] Achilles noluit expugnare Troiam, quia corruptus erat a Priamo rege promittente sibi filiam suam Polyxenam dare in coniugium. [2] Alio die uenit Diomedes, filius Tydei, et rogauit eum ut in aciem transisset; Achilles autem negabat. [3] Palamedes autem rogauit eum ut currum atque equos suos et habitum suum donaret sibi; Achilles autem donauit. [4] Postquam acies directa fuit ab Hectore, ipse Hector abstulit habitum, currum et equos; inde dicit poeta indutus exuuias.
Historia de Priami filio occiso a patre.
[1] Priamus ex Arisba filium uatem suscepit; qui cum dixisset quadam nocte nasci puerum, per quem Troia posset euerti, contigit ut simul parerent et Thymo<e>tae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. [2] Sed Priamus Thymo<e>tae filium uxoremque iussit occidere.
De morte Priami uaria opinio.
[1] De morte Priami uarie lectum est. [2] Alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est; sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum promunctorium — nam in <Rhoeteo Aiax> sepultus est —; tunc eius caput conto fixum circumtulit. [3] Alii uero dicunt, quod iuxta Hercei Iouis aram extinctus est; unde Lucanus: Herceas — monstrator ait — non respicis aras? [4] Et hanc opinionem plene Virgilius sequitur; licet etiam illam praescriptam praelibet.
Fabula Didonis et historia <S>aturni.
[1] Dido, Metonis filia, quem Virgilius Belum nominat, interfecto Acerbo, coniuge suo, quem Virgilius Sychaeum nominat, a Pygmalione, rege fratreque suo, per fugam elapsa naues ascendit cum magno pondere auri et <ad> Africae litora peruenit. [2] Ibi ab Iarba rege Maurorum tantum soli emit, quantum corio bouis posset metiri uel occupare, et fraude urbem uindicauit. [3] Nam corium in tenuissimas corrigias sectum tetendit occupauitque stadia uiginti duo. [4] Ob factum Byssam, postea Carthaginem, uocauit.
[5] <S>aturnus, amissa possessione caeli, cum per totum orbem profugus erraret Iunone sociata, [et] ne longo taedio lassaret uiae, eam nymphis Africae commendauit alendam. [6] Ergo Carthaginem magnam Iuno semper <esse uoluit et arma currumque> ibi habuit.
Item de Didone et condita Carthagine.
[1] Dido cum pertransiret quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti sedes Carthaginis. [2] Quo cum uenisset, sacerdos elegit locum faciendae urbi; quo effosso, inuentum est caput bouis. [3] Quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatur, alio loco effosso caput equi inuentum est; et placuit, quia hoc animal, licet subiugetur, bellicosum tamen est et uincit et plerumque concordat. [4] Illic ergo Iunoni templa fecerunt; unde et bellicosa est Carthago per equi omen et fertilis per bouis.
De Anchise et Venere.
[1] Sciendum Anchisen pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse, unde Aeneas circa Simoin, fluuium Troiae, natus est; deae enim uel nymphae enituntur circa fluuios uel nemora. [2] Quod cum iactaret Anchises, afflatus est fulmine oculoque priuatus. [3] Monoculus enim erat.
Historia Dionysii tyranni.
[1] Dionysius quidam tyrannus Siciliam totam fraude et dolo inuasit et spoliauit penitus, adeo ut etiam simulacra et templa deorum deuastaret. [2] Barba<m> etiam barbati Iouis abstulit et simulacrum eius uestibus pretiosissimis indutum spoliauit suisque induit, dicens non debere numen in tam rigidis uestibus frigere. [3] Quadam autem die amicorum suorum que<m>dam interrogauit, dicens si esset felix; qui ait: «Quidni?». [4] Ille iussit illum residere in solio suo indutum uestibus regiis et tenentem sceptrum illius ac deinde gladium acutissimum, tenuissimo filo ligatum, super uerticem eius suspendi et interrogauit eum, si uideretur sibi esse beatus. [5] Qui respondit nullo modo se esse beatum, qui aestimaret se casu gladii cito moriturum. [6] Cui Dionysius: «Qualem tu — induit — nunc habes timorem, talem ego assidue patior!».
Historia Reguli consulis Romanorum.
[1] Regulus consul Romanorum fuit, qui multos Afrorum bello cepit ac uinculis tradidit. [2] Hic aliquando contra eos bellum agens captus est et uinculis mancipatus; quem Romani non parui pendentes dederunt obsides eumque a uinculis soluerunt. [3] Cum uenisset in senatum uxorque cum filiis eum osculari uellent, respondit non debere captiuum a nobili persona osculari. [4] Deinde cum pretio illum redimere uoluissent, summopere interdixit, dicens se nullo modo rei militari digne posse inseruire. [5] Sicque, ut Orosius dicit, redditus est propria uoluntate hostibus et in uincula coniectus excisis palpebris oculorum insomnis periit.
Historia de uictoria Torquati et parricidio.
[1] Lucius Manlius Torquatus Gallum quendam singulari certamine superauit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. [2] Hic ad urbem pergens, praecepit filio ut tantum castra tueretur; ille nacta occasione bellum aggressus uictoriam consecutus est. [3] Reuersus postea pater laudauit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Liuius, fustuario necauit propter inoboedientiam. [4] Ergo saeuum securi, saeuum iure occidendi, non ferri genere; nam securi non animaduertit in filium.
Historia de Camilli uictoria.
[1] Brenno duce Galli apud Alliam fluuium deletis legionibus subuerterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo immensam pecuniam acceperunt. [2] Tunc Camillus absens dictator est factus, cum esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure diuisam, et Gallos iam abeuntes secutus est. [3] Quibus interemptis aurum recepit et signa, quod cum illic appendisset, ciuitati nomen dedit; nam Pinsaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. [4] Post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reuersus est.
De septem ciuilibus bellis Romanis.
[1] A Caesare consuetudinem fecit populus Romanus bellorum ciuilium; septies enim gesta sunt. [2] Ter a Caesare: primo contra Pompeium in Thessalia; secundo contra eius filium Magnum in Hispania; item contra Iubam et Catonem in Africa. [3] Mortuo Caesare ab Augusto Octauiano contra Cass<i>um et Brutum in Philippis ciuitate Thessaliae; et item contra Lucium Antonium in Perusia Tusciae ciuitate; sexto con<tra> Sextum Pompeium in Sicilia; septimo contra Marcum Antonium et Cleopatram in Epiro.
Historia de Atilii fortuna.
[1] Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret euocatus propter uirtutem meruit dictaturam; Serranus autem a serendo dictus est. [2] Hic etiam Quintius Cincinnatus est appellatus. [3] Denique idem caesis hostibus uictor effectus subactos hostes primus prae se egit.
De trecentis Fabiis occisis et uno superstite.
[1] Trecenti et sex fuerunt de una familia Fabiorum, qui cum coniurati cum seruis et clientibus suis contra Vihientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluuium interempti sunt. [2] Vnus tantum superstes fuit Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in ciuitate remanserat. [3] Hic postea cum Hannibalis inpetum ferre non posset, mora eum elusit et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius uirtus obtorpuit. [4] Ille est, de quo ait Ennius: unus qui nobis cunctando restituit rem. [5] Sciens enim Virgilius quasi pro exemplo hunc uersum posuit.
De Marcelli uictoria.
[1] Marcellus Gallos et Poenos equestri certamine superauit. [2] Viridomorum etiam Gallorum ducem manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio.
De laudibus et morte alterius Marcelli.
[1] Tria secundum carmina Virgilii in iuuentute spectantur: pulchritudo, aetas, uirtus. [2] Significat autem Virgilius Marcellum, filium Octauiae sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptauit. [3] Hic sexto decimo anno incidit <in> ualetudinem et periit octauo decimo in Baiano et cum aedilitatem gereret. [4] Huius mortem uehementer ciuitas doluit; nam et affabilis fuit et Augusti filius. [5] Ad funeris huius honorem Augustus sescentos electos ire intra ciuitatem iussit — hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sylla sex milia habuit —; igitur cum ingenti pompa allatus et in Campo Martio est sepultus. [6] Ergo in Augusti adulationem quasi epitaphium dicit Virgilius.
De deo Fatuo et dea Fatua.
[1] Quidam deus Fatuus; huius uxor Fatua; idem Faunus et eadem Fauna. [2] Dicti sunt autem Faunus et Fauna a uaticinando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes.
<De portis somniorum>.
[1] Physiologia uero hoc habet, quod per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris; nam frigus non sentiunt. [2] Per eburneam uero portam os designatur a dentibus; unde et Aeneas per eburneam emittitur portam. [3] Vel dicitur eburnea quasi ornatior porta, id est ea quae supra fortunam sunt.
Fabula Endymionis et Lunae.
[1] Endymion pastor amasse dicitur Lunam seu Dianam; qui spretus pauit pecora candidissima et sic eam in suos illexit amplexus; cuius rei misticam quandam uolunt rationem. [2] Duplo quippe modo amasse dicitur Lunam. [3] Seu quod primus hominum cursum lunae inuenerit, unde et triginta annis dormisse dicitur, quia nihil aliud in uita sua nisi huic repertioni studuit. [4] Siue quod nocturni roris humor, quem tam siderum quam ipsius lunae uapores a<ni>mandis herbarum sucis insudant, pastoralibus prosi[n]t successibus.
Fabula Berecynthiae et Attin<is>.
[1] Berecynthia, Mater Deorum, Attin puerum formosissimum amasse dicitur, quem zelo succensa castrando semimasculum fecit. [2] Berecynthiam dici uoluerunt quasi montium dominam; ideo Matrem Deorum, quod deos pro superbia nuncupari uoluerunt. [3] Et inde Matrem Deum in modum potentiae ponunt, unde Cibele dicitur quasi cid[b]os bebeon, id est gloriae firmitas. [4] Ergo potentiae gloria semper et amore torretur et liuore torquetur citoque abscidit quod diligit, dum tamen amputet illud quod odit.
Fabula Psyche<s> et Cupidinis.
[1] Apuleius in libris metamorphoseon scribit in quadam ciuitate regem et reginam habuisse tres filias: duas natu maiores temperata specie fuisse, iuniorem uero, Psyche nomine, tam mirae extitisse elegantiae, ut crederetur Venus esse terrestris. [2] Denique duabus maioribus in coniugium a ui<r>is adscitis, illam ueluti deam non quisquam amare ausus erat, sed uenerari atque hostiis eam sibimet deplacare intendebant. [3] Venus ergo succensa inuidia Cupidinem petit, ut in contumacem formam seueriter uindicet; ille ad matris ultionem aduentans uisam puellam adamauit, et ipse se suo telo percussit. [4] Itaque Apollinis denuntiatione iubetur puella in montis cacumine sola dimitti et pennato serpenti sponsa destinari. [5] Perfecto igitur choragio — id est uirginali funere — puella, per montis decliuia Zephyri flantis leni uectura delapsa, in quandam domum auream rapitur et pretiosam, ibique, uocibus sibi tantummodo seruientibus, ignoto utebatur coniugio. [6] Nam nocte adueniens maritus, Veneris proeliis obscure peractis, ut inuise uespertinus aduenerat, ita crepuscolo incognitus etiam discedebat. [7] Sed ad huius mortem deflendam sorores adueniunt montisque conscenso cacumine germanam lugubri uoce flagitabant. [8] Et quamuis ille coniux lucifuga sororios ei comminando uetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis inuincibilis ardor euicit ac Zephyri flantis aura uectitante ad semet sororios perducit affectus. [9] Quarum uenenosis consiliis de mariti forma quaerenda <consentiens>, curiositatem, suae salutis nouercam, arripuit; denique credens sororibus se marito serpenti coniunctam, uelut bestiam interfectura nouaculam sub puluinari abscondit lucernamque modio contegit. [10] Cumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata lucernaque eruta, Cupidine cognito, dum immodesto amoris torretur affectu, scintillantis olei ebullitione maritum succendit; fugiensque Cupido multa super curiositate puellae increpitans, domo extorrem ac profugam dereliquit. [11] Tandem multis iactatam Veneris persecutionibus, postea Ioue petente in coniugium accepit.
Fabula Perdiccae.
[1] Perdiccas fuit uenator ferarum; qui propriae matris amore correptus, dum utrumque et immodesta libidine ferueret et uerecundia uim noui facinoris reluctaretur, consumptus atque ad extremam tabem deductus esse dicitur. [2] Primus hic etiam serram inuenit iuxta Virgilium. [3] Veritas sic se habet: cum esset uenator et ei ferinae caedis cruenta uastatio et solitudinum uagabunda currilitas displiceret, magis etiam perpendens contirones suos — id est Actaeonem, Adonem, Hippolytum — miserandae necis functos interitu, uenationem execrans agriculturam affectatus est. [4] Ob quam rem matrem, quasi Terram omnium genetricem, amasse dicitur et hoc labore ad maciem perductus.
Fabula Canis inter sidera[s] translati.
[1] Canis inter sidera constituti fabula haec est. [2] Hic canis dicitur ab Ioue custos Europae positus esse <et> ad Minoa peruenisse; <quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem munere accepisse> quod illa studiosa fuerit uenationis et quod cani fuerat datum, ne ulla fera praeterire eum posset. [3] Post eius obitum canis ad Cephalum peruenit, cuius uxor fuerat Procris. [4] Quem ille ducens secum, Thebas uenit, ubi erat uulpes, cui datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset; itaque cum in unum peruenissent, Iuppiter, nescius quid faceret, ut Istrius ait, utrosque in lapidem conuertit. [5] Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt et, quod studiosus fuerit uenandi, cum eo canem quoque inter sidera collocatum. [6] Alii autem canem Icari esse dixerunt.
De septem Pliadibus.
[1] Pliadas seu Hyadas septem stellas appellatas nouimus, Pliadae dictae, quod septem filiae ex Plione — quae et Aethra — Oceani filia et Atlante sint natae. [2] Hae numero septem dicuntur, sed nemo amplius sex uidere potest, cuius causa proditur haec: de septem sex cum immortalibus concubuerunt — tres cum Ioue, duae cum Neptuno, una cum Marte —, reliqua autem Sisyphi uxor demonstratur. [3] Quarum ex Electra et Ioue Dardanum, ex Maia Mercurium, ex Ta<y>gete Lacedaemona procreatum, ex Alcyone autem et Neptuno Hyrea, ex Celaeno Lycum et Nyctea natum, Martem autem ex Sterop[o]e Oenomaum procreasse. [4] Merope[a]m autem, Sisypho nuptam, Glaucum genuisse, quem complures Bellerophontis patrem dixerunt; quare propter reliquas sorores eius inter sidera constitutam, sed quod homini nupserit, stellam eius obscuratam. [5] Alii dicunt Electram non parere pro Troia capta et progenie sua — quae ex Dardano erat — euersa lamentantem. [6] Est et alia earum traditio: cum septem hae sorores iter cum puellis agerent, Orion[a] conatus est uni earum uim inferre et illa cum sororibus fugit. [7] Oriona autem secutum tradunt eam annis septem neque inuenire potuisse, Iouem autem, puellarum misertum, inter astra constituisse utrosque; itaque adhuc Orion fugientes eas ad occasum sequi uidetur.