previous next

476

XIIII. BASILISCI ET ARMATI.

[1] Basiliscus tyrannus Marco filio suo Caesare facto, dum contra fidem catholicam Nestoriana perfidia intumescens conatur adsurgere, ante inflatus crepuit quam paenitens stare potuerit. Basiliscus cum filio suo et cum Zenonida uxore sua, iam Zenone pristinum ad imperium remeante, in exilium missus est atque in oppidulo, quod Limnis in prouincia Cappadociae dicitur, trusus fame extabuit.

[2] Odoacar rex Gothorum Romam optinuit. Orestem Odoacer ilico trucidauit. Augustulum filium Orestis Odoacer in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnauit. Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Augustorum Octauianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum regni imperatorum quingentesimo uigesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.


previous next