no previous next

Macrobius

In somnium Scipionis commentarii

DigilibLT Project 2014
Informazioni editoriali

MACROBII AMBROSII THEODOSII
VIRI CLARISSIMI ET ILLVSTRIS
IN SOMNIVM SCIPIONIS


LIBER PRIMVS


1

[1] Inter Platonis et Ciceronis libros quos de re publica uterque constituit, Eustathi fili, uitae mihi dulcedo pariter et gloria, hoc interesse prima fronte perspeximus quod ille rem publicam ordinauit, hic rettulit; alter qualis esse deberet, alter qualis esset a maioribus instituta disseruit. [2] In hoc tamen uel maxime operis similitudinem seruauit imitatio quod, cum Plato in uoluminis conclusione a quodam uitae reddito, quam reliquisse uidebatur, indicari faciat qui sit exutarum corporibus status animarum, adiecta quadam sphaerarum uel siderum non otiosa descriptione, rerum facies non dissimilia significans a Tulliano Scipione per quietem sibi ingesta narratur.

[3] Sed quid uel illi commento tali uel huic tali somnio in his potissimum libris opus fuerit in quibus de rerum publicarum statu loquebantur, quoue adtinuerit inter gubernandarum urbium constituta circulos, orbes globosque describere, de stellarum modo, de caeli conuersione tractare, quaesitu dignum et mihi uisum est et aliis fortasse uideatur, ne uiros sapientia praecellentes nihilque in inuestigatione ueri nisi diuinum sentire solitos aliquid castigato operi adiecisse superfluum suspicemur. De hoc ergo prius pauca dicenda sunt, ut liquido mens operis de quo loquimur innotescat.

[4] Rerum omnium Plato et actuum naturam penitus inspiciens aduertit in omni sermone de rei publicae institutione proposito infundendum animis iustitiae amorem, sine qua non solum res publica, sed nec exiguus hominum coetus, ne domus quidem parua constabit. [5] Ad hunc porro iustitiae adfectum pectoribus inoculandum nihil aeque patrocinaturum uidit quam si fructus eius non uideretur cum uita hominis terminare. Hunc uero superstitem durare post hominem qui poterat ostendi, nisi prius de animae immortalitate constaret? Fide autem facta perpetuitatis animarum, consequens esse animaduertit ut certa illis loca nexu corporis absolutis pro contemplatu probi improbiue meriti deputata sint. [6] Sic in Phaedone inexpugnabilium luce rationum anima in ueram dignitatem propriae immortalitatis adserta, sequitur distinctio locorum quae hanc uitam relinquentibus ea lege debentur quam sibi quisque uiuendo sanxerunt. Sic in Gorgia, post peractam pro iustitia disputationem, de habitu post corpus animarum morali grauitate Socraticae dulcedinis admonemur. [7] Idem igitur obseruanter secutus est in illis ρraecipue uoluminibus quibus statum rei publicae formandum recepit. Nam postquam principatum iustitiae dedit docuitque animam post animal non perire, per illam demum fabulam — sic enim quidam uocant — quo anima post corpus euadat uel unde ad corpus ueniat in fine operis adseruit, ut iustitiae uel cultae praemium uel spretae poenam animis quippe immortalibus subiturisque iudicium seruari doceret.

[8] Hunc ordinem Tullius non minore iudicio reseruans quam ingenio repertus est: postquam in omni rei publicae otio ac negotio palmam iustitiae disputando dedit, sacras immortalium animarum sedes et caelestium arcana regionum in ipso consummati operis fastigio locauit, indicans quo his perueniendum uel potius reuertendum sit qui rem publicam cum prudentia, iustitia, fortitudine ac moderatione tractauerint.

[9] Sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam nomine fuit, natione Pamphylus, miles officio, qui, cum uulneribus in proelio acceptis uitam effudisse uisus duodecimo demum die inter ceteros una peremptos ultimo esset honorandus igne, subito seu recepta anima seu retenta, quicquid emensis inter utramque uitam diebus egerat uideratue, tamquam publicum professus indicium humano generi enuntiauit. Hanc fabulam Cicero licet ab indoctis quasi ipse ueri conscius doleat irrisam, exemplum tamen stolidae reprehensionis uitans excitari narraturum quam reuiuiscere maluit.

2

[1] Ac priusquam somnii uerba consulimus, enodandum nobis est a quo genere hominum Tullius memoret uel irrisam Platonis fabulam uel ne sibi idem eueniat non uereri. Nec enim his uerbis uult imperitum uulgus intellegi, sed genus hominum ueri ignarum sub peritiae ostentatione, quippe quos et legisse talia et ad reprehendendum constaret animatos. [2] Dicemus igitur et quos in tantum philosophum referat quandam censurae exercuisse leuitatem, quisue eorum etiam scriptam reliquerit accusationem, et postremo quid pro ea dumtaxat parte quae huic operi necessaria est responderi conueniat obiectis. Quibus, quod factu facile est, eneruatis, iam quicquid uel contra Ciceronis opinionem etiam in Scipionis somnium seu iaculatus est umquam morsus liuoris seu forte iaculabitur, dissolutum erit.

[3] Epicureorum tota factio, aequo semper errore a uero deuia et illa aestimans ridenda quae nesciat, sacrum uolumen et augustissima irrisit naturae seria. Colotes uero, inter Epicuri auditores loquacitate notabilior, etiam in librum rettulit quae de hoc amarius cauillatus est. Sed cetera quae iniuria notauit — si quidem ad somnium de quo hic procedit sermo non attinent — hoc loco nobis omittenda sunt: illam calumniam persequemur quae, nisi supplodetur, manebit Ciceroni cum Platone communis. [4] Ait a philosopho fabulam non oportuisse confingi, quoniam nullum figmenti genus ueri professoribus conueniret. «Cur enim, inquit, si rerum caelestium notionem, si habitum nos animarum docere uoluisti, non simplici et absoluta hoc insinuatione curatum est, sed quaesita persona casusque excogitata nouitas et composita aduocati scaena figmenti ipsam quaerendi ueri ianuam mendacio polluerunt?» [5] Haec quoniam, dum de Platonico Ere iactantur, etiam quietem Africani nostri somniantis accusant — utraque enim sub apposito argumento electa persona est quae accommoda enuntiandis haberetur —, resistamus urgenti et frustra arguens refellatur, ut una calumnia dissoluta utriusque factum incolumem, ut fas est, retineat dignitatem.

[6] Nec omnibus fabulis philosophia repugnat, nec omnibus adquiescit; et ut facile secerni possit quae ex his a se abdicet ac uelut profana ab ipso uestibulo sacrae disputationis excludat, quae uero etiam saepe ac libenter admittat, diuisionum gradibus explicandum est.

[7] Fabulae, quarum nomen indicat falsi professionem, aut tantum conciliandae auribus uoluptatis aut adhortationis quoque in bonam frugem gratia repertae sunt. [8] Auditum mulcent uel comoediae, quales Menander eiusue imitatores agendas dederunt, uel argumenta fictis casibus amatorum referta, quibus uel multum se Arbiter exercuit uel Apuleium non numquam lusisse miramur. Hoc totum fabularum genus, quod solas aurium delicias profitetur, e sacrario suo in nutricum cunas sapientiae tractatus eliminat. [9] Ex his autem quae ad quandam uirtutum speciem intellectum legentis hortantur fit secunda discretio. In quibusdam enim et argumentum ex ficto locatur et per mendacia ipse relationis ordo contexitur, ut sunt illae Aesopi fabulae elegantia fictionis illustres, at in aliis argumentum quidem fundatur ueri soliditate, sed haec ipsa ueritas per quaedam composita et ficta profertur, et hoc iam uocatur narratio fabulosa, non fabula, ut sunt caerimoniarum sacra, ut Hesiodi et Orphei quae de deorum progenie actuue narrantur, ut mystica Pythagoreorum sensa referuntur. [10] Ergo ex hac secunda diuisione quam diximus, a philosophiae libris prior species, quae concepta de falso per falsum narratur, aliena est.

Sequens in aliam rursus discretionem scissa diuiditur: nam cum ueritas argumento subest solaque fit narratio fabulosa, non unus reperitur modus per figmentum uera referendi. [11] Aut enim contextio narrationis per turpia et indigna numinibus ac monstro similia componitur, ut di adulteri, Saturnus pudenda Caeli patris abscidens et ipse rursus a filio regni potito in uincla coniectus — quod genus totum philosophi nescire malunt; aut sacrarum rerum notio sub pio figmentorum uelamine honestis et tecta rebus et uestita nominibus enuntiatur. Et hoc est solum figmenti genus quod cautio de diuinis rebus philosophantis admittit. [12] Cum igitur nullam disputationi pariat iniuriam uel Er index uel somnians Africanus, sed rerum sacrarum enuntiatio integra sui dignitate his sit tecta nominibus, accusator tandem edoctus a fabulis fabulosa secernere conquiescat.

[13] Sciendum est tamen non in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa uel licita, sed his uti solent cum uel de anima uel de aeriis aetheriisue potestatibus uel de ceteris dis loquuntur. [14] Ceterum cum ad summum et principem omnium deum, qui apud Graecos τἀγαθόν, qui πρῶτoν αἴτιον nuncupatur, tractatus se audet attollere, uel ad mentem, quam Graeci νοῦν appellant, originales rerum species, quae ἰδέαι dictae sunt, continentem, ex summo natam et profectam deo, cum de his, inquam, loquuntur, summo deo et mente, nihil fabulosum penitus attingunt; sed, si quid de his adsignare conantur quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque humanam superant, ad similitudines et exempla confugiunt. [15] Sic Plato, cum de τἀγαθῷ loqui esset animatus, dicere quid sit non ausus est, hoc solum de eo sciens, quod sciri quale sit ab homine non possit, solum uero ei simillimum de uisibilibus solem repperit, et per eius similitudinem uiam sermoni suo adtollendi se ad non comprehendenda patefecit. [16] Ideo et nullum eius simulacrum, cum dis aliis constituerentur, finxit antiquitas, quia summus deus nataque ex eo mens, sicut ultra animam, ita supra naturam sunt, quo nihil fas est de fabulis peruenire.

[17] De dis autem, ut dixi, ceteris et de anima non frustra se nec ut oblectent ad fabulosa cunuertunt, sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae, sicut uulgaribus hominum sensibus intellectum sui uario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua uoluit per fabulosa tractari. [18] Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur ne uel haec adeptis nudam rerum talium natura se praebeat, sed, summatibus tantum uiris sapientia interprete ueri arcani consciis, contenti sint reliqui ad uenerationem figuris defendentibus a uilitate secretum. [19] Numenio denique inter philosophos occultorum curiosiori offensam numinum, quod Eleusinia sacra interpretando uulgauerit, somnia prodiderunt, uiso sibi ipsas Eleusinias deas habitu meretricio ante apertum lupanar uidere prostantes, admirantique et causas non conuenientis numinibus turpitudinis consulenti respondisse iratas ab ipso se de adyto pudicitiae suae ui abstractas et passim adeuntibus prostitutas. [20] Adeo semper ita se et sciri et coli numina maluerunt qualiter in uulgus antiquitas fabulata est, quae et imagines et simulacra formarum talium prorsus alienis, et aetates tam incrementi quam diminutionis ignaris, et amictus ornatusque uarios corpus non habentibus adsignauit. [21] Secundum haec Pythagoras ipse atque Empedocles, Parmenides quoque et Heraclitus de dis fabulati sunt, nec secus Timaeus qui progenies eorum sicut traditum fuerat exsecutus est.

3

[1] His praelibatis antequam ipsa somnii uerba tractemus, prius quot somniandi modos obseruatio deprehenderit, cum licentiam figurarum quae passim quiescentibus ingeruntur sub definitionem ac regulam uetustas mitteret, edisseramus, ut cui eorum generi somnium quo de agimus applicandum sit innotescat. [2] Omnium quae uidere sibi dormientes uidentur quinque sunt principales et diuersitates et nomina. Aut enim est ὄνειρος secundum Graecos quod Latini somnium uocant, aut est ὅραμα quod uisio recte appellatur, aut est χρηματισμός quod oraculum nuncupatur, aut est ἐνύπνιον quod insomnium dicitur, aut est φάντασμα quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, uisum uocauit.

[3] Vltima ex his duo cum uidentur, cura interpretationis indigna sunt, quia nihil diuinationis apportant, ἐνύπνιον dico et φάντασμα.

[4] Est enim ἐνύπνιον quotiens cura oppressi animi corporisue siue fortunae, qualis uigilantem fatigauerat, talem se ingerit dormienti: animi, si amator deliciis suis aut fruentem se uideat aut carentem, si metuens quis imminentem sibi uel insidiis uel potestate personam aut incurrisse hanc ex imagine cogitationum suarum aut effugisse uideatur; corporis, si temeto ingurgitatus aut distentus cibo uel abundantia praefocari se aestimet uel grauantibus exonerari, aut contra si esuriens cibum aut potum sitiens desiderare, quaerere, uel etiam inuenisse uideatur; fortunae, cum se quis aestimat uel potentia uel magistratu aut augeri pro desiderio aut exui pro timore. [5] Haec et his similia, quoniam ex habitu mentis quietem sicut praeuenerant ita et turbauerant dormientis, una cum somno auolant et pariter euanescunt. Hinc et insomnio nomen est, non quia per somnium uidetur — hoc enim est huic generi commune cum ceteris —, sed quia in ipso somnio tantummodo esse creditur dum uidetur, post somnium nullam sui utilitatem uel significationem relinquit.

[6] Falsa esse insomnia nec Maro tacuit:

sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes,

caelum hic uiuorum regionem uocans quia, sicut di nobis, ita nos defunctis superi habemur. Amorem quoque describens, cuius curam semper sequuntur insomnia, ait:

... haerent infixi pectore uultus
uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem,

et post haec:

Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?

[7] Φάντασμα uero, hoc est uisum, cum inter uigiliam et adultam quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula adhuc se uigilare aestimans qui dormire uix coepit aspicere uidetur irruentes in se uel passim uagantes formas a natura seu magnitudine seu specie discrepantes uariasque tempestates rerum uel laetas uel turbulentas. In hoc genere est et ἐπιάλτης, quem publica persuasio quiescentes opinatur inuadere et pondere suo pressos ac sentientes grauare.

[8] His duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium diuinationis instruimur.

Et est oraculum quidem cum in somnis parens uel alia sancta grauisque persona seu sacerdos uel etiam deus aperte euenturum quid aut non euenturum, faciendum uitandumue denuntiat.

[9] Visio est autem cum id quis uidet quod eodem modo quo apparuerat eueniet. Amicum peregre commorantem quem non cogitabat uisus sibi est reuersum uidere, et procedenti οbuius quem uiderat uenit in amplexus. Depositum in quiete suscepit et matutinus ei precator occurrit mandans pecuniae tutelam et fidae custodiae celanda committens.

[10] Somnium proprie uocatur quod tegit figuris et uelat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam significationem rei quae demonstratur, quod quale sit non a nobis exponendum est, cum hoc unusquisque ex usu quid sit agnoscat. Huius quinque sunt species: aut enim proprium aut alienum aut commune aut publicum aut generale est. [11] Proprium est, cum se quis facientem patientemue aliquid somniat, alienum cum alium, commune cum se una cum alio; publicum est, cum ciuitati foroue uel theatro seu quibuslibet publicis moenibus actibusue triste uel laetum quid aestimat accidisse; generale est, cum circa solis orbem lunaremue globum seu alia sidera uel caelum omnesue terras aliquid somniat innouatum.

[12] Hoc ergo quod Scipio uidisse se rettulit et tria illa quae sola probabilia sunt genera principalitatis amplectitur, et omnes ipsius somnii species adtingit. Est enim oraculum, quia Paulus et Africanus uterque parens, sancti grauesque ambo nec alieni a sacerdotio, quid illi euenturum esset denuntiauerunt. Est uisio, quia loca ipsa in quibus post corpus uel qualis futurus esset aspexit. Est somnium, quia rerum quae illi narratae sunt altitudo, tecta profunditate prudentiae, non potest nobis nisi scientia interpretationis aperiri.

[13] Ad ipsius quoque somnii species omnes refertur: est proprium, qu<od> ad supera ipse perductus est et de se futura cognouit; est alienum, quod quem statum aliorum animae sortitae sint deprehendit; commume, quod eadem loca tam sibi quam ceteris eiusdem meriti didicit praeparari; publicum, quod uictoriam patriae et Carthaginis interitum et Capitolinum triumphum ac sοllicitudinem futurae seditionis agnouit; generale, quod caelum caelique circulos conuersionisque concentum, uiuo adhuc homini noua et incognita, stellarum etiam ac luminum motus terraeque omnis situm suspiciendo uel despiciendo concepit.

[14] Nec dici potest non aptum fuisse Scipionis personae somnium quod et generale esset et publicum quia necdum illi contigisset amplissimus magistratus, immo cum adhuc, ut ipse dicit, paene miles haberetur. Aiunt enim non habenda pro ueris de statu ciuitatis somnia nisi quae rector eius magistratusue uidisset, aut quae de plebe non unus sed multi similia somniassent. [15] Ideo apud Homerum, cum in concilio Graecorum Agamemnon somnium quod de instruendo proelio uiderat publicaret, Nestor, qui non minus ipse prudentia quam omnis iuuenta uiribus iuuit exercitum, concilians fidem relatis: «De statu, inquit, publico credendum regio somnio, quod, si alter uidisset, repudiaremus ut futile.» [16] Sed non ab re erat ut Scipio, etsi necdum adeptus tunc fuerat consulatum nec erat rector exercitus, Carthaginis somniaret interitum cuius erat auctor futurus audiretque uictoriam beneficio suo publicam, uideret etiam secreta naturae, uir non minus philosophia quam uirtute praecellens.

[17] His adsertis, quia superius falsitatis insomniorum Vergilium testem citantes, uersus fecimus mentionem eruti de geminarum somnii descriptione portarum, si quis forte quaerere uelit cur porta ex ebore falsis et e cornu ueris sit deputata, instruetur auctore Porphyrio, qui in commentariis suis haec in eundem locum dicit ab Homero sub eadem diuisione descriptum: [18] «Latet, inquit, omne uerum. Hoc tamen anima cum ab officiis corporis sοmnο eius paululum libera est, interdum aspicit, nonnumquam tendit aciem nec tamen peruenit, et, cum aspicit, tamen non libero et directo lumine uidet, sed interiecto uelamine, quod nexus naturae caligantis obducit.» [19] Et hoc in natura esse idem Vergilius asserit, dicens:

aspice —namque omnem quae nunc obducta tuenti
mortales hebetat uisus tibi et umida circum
caligat nubem eripiam. ...

[20] Hoc uelamen cum in quiete ad uerum usque aciem animae introspicientis admittit, de cornu creditur, cuius ista natura est ut tenuatum uisui peruium sit; cum autem a uero hebetat ac repellit obtutum, ebur putatur, cuius corpus ita natura densetum est ut ad quamuis extremitatem tenuitatis erasum nullo uisu ad ulteriora tendente penetretur.

4

[1] Tractatis generibus et modis ad quos somnium Scipionis refertur, nunc ipsam eiusdem somnii mentem ipsumque propositum, quem Graeci σκoπόν uocant, antequam uerba inspiciantur, temptemus aperire et eo pertinere propositum praesentis operis adseramus, sicut etiam in principio huius sermonis adstruximus, ut animas bene de re publica meritorum post corpora caelo reddi et illic frui beatitatis perpetuitate nos doceat.

[2] Nam Scipionem ipsum haec occasio ad narrandum somnium prouocauit, quod longo tempore se testatus est silentio condidisse. Cum enim Laelius quereretur nullas Nasicae statuas in publico in interfecti tyranni remunerationem locatas, respondit Scipio post alia in haec uerba: «Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum uirtutis est praemium, tamen illa diuina uirtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et uiridiora praemiorum genera desiderat.» — «Quae tamen ista sunt?» inquit Laelius. [3] Tum Scipio: «Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus,» et cetera quibus ad narrationem somnii uenit, docens illa esse stabiliora et uiridiora praemiorum genera quae ipse uidisset in caelo bonis rerum publicarum seruata rectoribus, sicut his uerbis eius ostenditur: [4] «Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno fruantur.» Et paulo post hunc certum locum qui sit designans ait: «Sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem quae, cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. Ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixere et corpore laxati illum incolunt locum quem uides», significans γαλαξίαν.

[5] Sciendum est enim quod locus in quo sibi uidetur esse Scipio per quietem, lacteus circulus est, qui γαλαξίας uocatur, siquidem his uerbis in principio utitur: «Ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco.» Et paulo post apertius dicit : «Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis. Ex quo omnia mihi cοntemplanti praeclara et mirabilia uidebantur.» Et de hoc a quidem γαλαξίᾳ, cum de circulis loquemur, plenius disseremus.

5

[1] Sed iam quoniam, inter libros quos de re publica Cicero quosque prius Plato scripserat, quae differentia, quae similitudo habeatur expressimus, et cur operi suo uel Plato Eris indicium uel Cicero somnium Scipionis adsciuerit, quidue sit ab Epicureis obiectum Platoni uel quemadmodum debilis calumnia refellatur, et quibus tractatibus philosophi admisceant uel a quibus penitus excludant fabulosa rettulimus, adiecimusque post haec necessario genera omnium imaginum quae falso quaeque uero uidentur in somnis, ipsasque distinximus species somniorum ad quas Africani somnium constaret referri, et si Scipioni conuenerit talia somniare, et de geminis somnii portis quae fuerit a ueteribus expressa sententia, super his οmnibus ipsius somnii de quo loquimur mentem propositumque signauimus, et partem caeli euidenter expressimus in qua sibi Scipio per quietem haec uel uidisse uisus est uel audisse quae rettulit, nunc iam discutienda sunt nobis ipsius somnii uerba, non omnia, sed ut quaeque uidebuntur digna quaesitu.

[2] Ac prima nobis tractandam se ingerit pars illa de numeris in qua sic ait: «Nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus reditusque conuerterit, duoque hi numeri quorum uterque plenus, alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas; te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus in quo nitatur ciuitatis salus, ac ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.»

[3] Plenitudinem hic non frustra numeris adsignat. Plenitudo enim proprie nisi diuinis rebus supernisque non conuenit, neque enim corpus proprie plenum dixeris quod, cum sui sit impatiens effluendo, alieni est appetens hauriendo. Quae si metallicis corporibus non usu ueniunt, non tamen plena illa, sed uasta dicenda sunt. [4] Haec est igitur communis numerorum omnium plenitudo, quod cogitationi a nobis ad superos meanti occurrit prima perfectio incorporalitatis in numeris; inter ipsos tamen proprie pleni uocantur secundum hos modos qui praesenti tractatui necessarii sunt, qui aut uim obtinent uinculorum [aut corpora rursus efficiuntur] aut corpus efficiunt, sed corpus quod intellegendo, non sentiendo concipias. Totum hoc, ut obscuritatis deprecetur offensam, paulo altius repetita rerum luce pandendum est.

[5] Omnia corpora superficie finiuntur et in ipsam eorum pars ultima terminatur. Hi autem termini, cum sint semper circa corpora quorum termini sunt, incorporei tamen intelleguntur. Nam quousque corpus esse dicetur, necdum terminus intellegitur: cogitatio quae conceperit terminum corpus reliquit. [6] Ergo primus a corporibus ad incorporea transitus offendit corporum terminos, et haec est prima incorporea natura post corpora, sed non pure nec ad integrum carens corpore; nam licet extra corpus natura eius sit, tamen non nisi circa corpus apparet. Cum totum denique corpus nominas, etiam superficies hoc uocabulo continetur, de corporibus eam tamen etsi non res sed intellectus sequestrat. [7] Haec superficies, sicut est corporum terminus, ita lineis terminatur, quas suo nomine γραμμάς Graecia nominauit. Punctis lineae finiuntur, et haec sunt corpora quae mathematica uocantur, de quibus sollerti industria geometriae disputatur.

[8] Ergo haec superficies, cum ex aliqua parte corporis cogitatur, pro forma subiecti corporis accipit numerum linearum. Nam seu trium ut trigonum, seu quattuor ut quadratum, seu plurium sit angulorum, totidem lineis sese ad extrema tangentibus planities eius includitur. [9] Hoc loco admonendi sumus quod omne corpus longitudinis, latitudinis et altitudinis dimensionibus constat. Ex his tribus in lineae ductu una dimensio est: longitudo est enim sine latitudine. Planities uero, quam Graeci ἐπιφάνειαν uocant, longo latoque distenditur, alto caret, et haec planities quantis lineis contineatur expressimus. Soliditas autem corporum constat cum his duabus additur altitudo: fit enim tribus dimensionibus impletis corpus solidum quod στερεόν uocant, qualis est tessera quae κύβος uocatur.

[10] Si uero non unius partis, sed totius uelis corporis superficiem cogitare, quod proponamus esse quadratum, ut de uno quod exemplo sufficiet disputemus, iam non quattuor, sed octo anguli colliguntur. Quod animaduertis si <su>per unum quadratum, quale prius diximus, alterum tale altius impositum mente conspicias, ut altitudo quae illi plano deerat adiciatur fiatque tribus dimensionibus impletis corpus solidum quod στερεόν uocant, ad imitationem tesserae quae κύβος uocatur.

[11] Ex his apparet octonarium numerum solidum corpus et esse et haberi. Si quidem unum apud geometras puncti locum obtinet, duo lineae ductum faciunt quae duobus punctis, ut supra diximus, coercetur; quattuor uero puncta aduersum se in duobus ordinibus bina per ordinem posita exprimunt quadri speciem, a singulis punctis in aduersum punctum eiecta linea. Haec quattuor, ut diximus, duplicata et octo facta, duo quadra similia describunt, quae sibi superposita additaque altitudine formam cybi, quod est solidum corpus, efficiunt.

[12] Ex his apparet antiquiorem esse numerum superficie et lineis ex quibus illam constare memorauimus formisque omnibus. A lineis enim ascenditur ad numerum tamquam ad priorem, ut intellegatur ex diuersis numeris linearum quae formae geometricae describantur. [13] Ipsam uero superficiem cum lineis suis primam post corpora diximus incorpoream esse naturam, nec tamen sequestrandam propter perpetuam cum corporibus societatem. Ergo quod ab hac sursum recedit iam pure incorporeum est; numeros autem hac superiores praecedens sermo patefecit. Prima est igitur perfectio incorporalitatis in numeris; et haec est, ut diximus, numerorum omnium plenitudo.

[14] Seorsum illa, ut supra admonuimus, plenitudo est eorum qui aut corpus efficiant aut uim obtineant uinculorum, licet alias quoque causas quibus pleni numeri efficiantur esse non ambigam.

[15] Qualiter autem octonarius numerus solidum corpus efficiat ante latis probatum est. Ergo singulariter quoque plenus iure dicetur propter corporeae soliditatis effectum, sed et ad ipsam caeli harmoniam, id est concinentiam, hunc numerum magis aptum esse non dubium est, cum sphaerae ipsae octo sint quae mouentur, de quibus secuturus sermo procedet.

[16] Οmnes quoque partes, de quibus constat hic numerus, tales sunt ut ex earum compage plenitudo nascatur. Est enim aut de his quae neque generantur neque generant, de monade et septem, quae qualia sint suo loco plenius explicabitur; aut de duplicato eo qui et generatur et generat, id est quattuor — nam hic numerus quattuor et nascitur de duobus et octo generat —; aut componitur de tribus et quinque, quorum alter primus omnium numerorum impar apparuit; quinarii autem potentiam sequens tractatus adtinget. [17] Pythagorici uero hunc numerum iustitiam uocauerunt, quia primus omnium ita soluitur in numeros pariter pares, hoc est in bis quaterna, ut nihilo minus in numeros aeque pariter pares diuisio quoque ipsa soluatur, id est in bis bina. Eadem quoque qualitate contexitur, id est bis bina bis. [18] Cum ergo et contextio ipsius pari aequalitate procedat et resolutio aequaliter redeat usque ad monadem, quae diuisionem arithmetica ratione non recipit, merito propter aequalem diuisionem iustitiae nomen accepit; et, quia ex supra dictis omnibus apparet quanta et partium suarum et seorsum sua plenitudine nitatur, iure plenus uocatur.

6

[1] Superest ut septenarium quoque numerum plenum iure uocitandum ratio in medio constituta persuadeat.

Ac primum hoc transire sine admiratione non possumus quod duo numeri qui in se multiplicati uitale spatium uiri fortis includerent ex pari et impari constiterunt. Hoc enim uere perfectum est quod ex horum numerorum permixtione generatur. Nam impar numerus mas et par femina uocatur. Item arithmetici imparem patris et parem matris appellatione uenerantur.

[2] Hinc et Timaeus Platonis fabricatorem mundanae animae deum partes eius ex pari et impari, id est duplari et triplari numero, intertexuisse memorauit, ita ut a duplari usque ad octo, a triplari usque ad uiginti septem staret alternatio mutuandi. [3] Hi enim primi cybi utrimque nascuntur; siquidem a paribus bis bina, quae sunt quattuor, superficiem faciunt, bis bina bis, quae sunt octo, corpus solidum fingunt, a dispari uero ter terna, quae sunt nouem, superficiem reddunt, et ter terna ter, id est ter nouena, quae sunt uiginti septem, primum aeque cybum alterius partis efficiunt; unde intellegi datur hos duos numeros [octo dico et septem], qui ad multiplicationem annorum perfecti in re publica uiri conuenerunt, solos idoneos ad efficiendam mundi animam iudicatos, qua nihil post auctorem potest esse perfectius.

[4] Hoc quoque notandum est quod, superius adserentes communem numerorum omnium dignitatem, antiquiores eos superficie et lineis eius omnibusque corporibus ostendimus; procedens autem tractatus inuenit numeros et ante animam mundi fuisse, quibus illam contextam augustissima Timaei ratio, naturae ipsius conscia testis, expressit. [5] Hinc est quod pronuntiare non dubitauere sapientes animam esse numerum se mouentem.

Nunc uideamus cur septenarius numerus suo seorsum merito plenus habeatur; cuius ut pressius plenitudo noscatur, primum merita partium de quibus constat, tum demum quid ipse possit inuestigemus. [6] Constat septenarius numerus uel ex uno et sex, uel ex duobus et quinque, uel ex tribus et quattuor. Singularum compagum membra tractemus, ex quibus fatebimur nullum alium numerum tam uaria esse maiestate fecundum.

[7] Ex uno et sex compago prima componitur. Vnum autem quod monas, id est unitas, dicitur, et mas idem et femina est, par idem atque impar, ipse non numerus sed fons et origo numerorum. [8] Haec monas, initium finisque omnium neque ipsa principii aut finis sciens, ad summum refertur deum eiusque intellectum a sequentium numero rerum et potestatum sequestrat, nec in inferiore post deum gradu frustra eam desideraueris. Haec illa est mens ex summo enata deo, quae, uices temporum nesciens, in uno semper quod adest consistit aeuo, cumque, utpote una, non sit ipsa numerabilis, innumeras tamen generum species et de se creat et intra se continet. [9] Inde quoque aciem paululum cogitationis inclinans, hanc monada reperies ad animam referri. Anima enim, aliena a siluestris contagione materiae, tantum se auctori suo ac sibi debens, simplicem sortita naturam, cum se animandae immensitati uniuersitatis infundat, nullum init tamen cum sua unitate diuortium. Vides ut haec monas, orta a prima rerum causa, adusque ad animam ubique integra et semper indiuidua, continuationem potestatis obtineat.

[10] Haec de monade castigatius quam se copia suggerebat. Nec te remordeat quod, cum omni numero praeesse uideatur, in coniunctione praecipue septenarii praedicetur: nulli enim aptius iungitur monas incorrupta quam uirgini. [11] Huic autem numero, id est septenario, adeo opinio uirginitatis inoleuit ut Pallas quoque uocitetur. Nam uirgo creditur quia nullum ex se parit numerum duplicatus qui intra denarium coartetur, quem primum limitem constat esse numerorum; Pallas ideo quia ex solius monadis fetu et multiplicatione processit, sicut Minerua sola ex uno parente nata perhibetur.

[12] Senarius uero, qui cum uno coniunctus septenarium facit, uariae ac multiplicis religionis et potentiae est, primum quod, solus ex omnibus numeris qui intra decem sunt, de suis partibus constat. [13] Habet enim medietatem et tertiam partem et sextam partem, et est medietas tria, tertia pars duo, sexta pars unum, quae omnia simul sex faciunt. Habet et alia suae uenerationis indicia, sed, ne longior faciat sermo fastidium, unum ex omnibus eius officium persequemur; quod ideo praetulimus quia hoc commemorato non senarii tantum, sed et septenarii pariter dignitas adstruetur.

[14] Humano partui frequentiorem usum nouem mensium certo numerorum modulamine natura constituit, sed ratio sub adsciti senarii numeri multiplicatione procedens etiam septem menses compulit usurpari. [15] Quam breuiter absoluteque dicemus. Duos esse primos omnium numerorum cybos, id est a pari octo, ab impari uiginti septem, et esse imparem marem, parem feminam superius expressimus. Horum uterque, si per senarium numerum multiplicetur, efficiunt dierum numerum qui septem mensibus explicantur. [16] Coeant enim numeri, mas ille qui memoratur et femina, octo scilicet et uiginti septem, pariunt ex se quinque et triginta. Haec sexies multiplicata creant decem et ducentos, qui numerus dierum mensem septimum claudit. Ita est ergo natura fecundus hic numerus ut primam humani partus perfectionem, quasi arbiter quidam maturitatis, absoluat. [17] Discretio uero sexus futuri, sicut Hippocrates refert, sic in utero dinoscitur. Aut enim septuagesimo aut nonagesimo die conceptus mouetur. Dies ergo motus, quicumque fuerit de duobus, ter multiplicatus aut septimum aut nonum explicat mensem.

[18] Haec de prima septenarii copulatione libata sint. Secunda de duobus et quinque est. Ex his δυάς, quia post monada prima est, primus est numerus. Haec ab illa omnipotentia solitaria in corporis intellegibilis lineam prima defluxit, ideo et ad uagas stellarum et luminum sphaeras refertur quia hae quoque ab illa quae aplanes dicitur in numerum scissae et in uarii motus contrarietatem retortae sunt. Hic ergo numerus cum quinario aptissime iungitur, cum hic ad errantes, ut diximus, ad caeli zonas ille referatur, sed ille ratione scissionis, hic numero.

[19] Illa uero quinario numero proprietas excepta potentiae ultra ceteras eminentis euenit quod solus omnia quaeque sunt quaeque uidentur esse complexus est (esse autem dicimus intellegibilia, uideri esse corporalia omnia, seu diuinum corpus habeant seu caducum. Hic ergo numerus simul omnia et supera et subiecta designat). [20] Aut enim deus summus est aut mens ex eo nata in qua rerum species continentur, aut mundi anima quae animarum omnium fons est, aut caelestia sunt usque ad nos, aut terrena natura est: et sic quinarius rerum omnium numerus impletur.

[21] De secunda septenarii numeri coniunctione dicta haec pro affectatae breuitatis necessitate sufficiant. Tertia est de tribus et quattuor, quae quantum ualeat reuoluamus.

[22] Geometrici corporis ab impari prima planities in tribus lineis constat (his enim trigonalis forma concluditur); a pari uero prima in quattuor inuenitur. [23] Item scimus secundum Platonem, id est secundum ipsius ueritatis arcanum, illa forti inter se uinculo colligari quibus interiecta medietas praestat uinculi firmitatem. Cum uero medietas ipsa geminatur, ea quae extima sunt non tenaciter tantum, sed etiam insolubiliter uinciuntur. Primo ergo ternario contigit numero ut inter duo summa medium quo uinciretur acciperet; quaternarius uero duas medietates primus omnium nactus est.

[24] Quas ab hoc numero deus mundanae molis artifex conditorque mutuatus, insolubili inter se uinculo elementa deuinxit, sicut in Timaeo Platonis adsertum est, non aliter tam controuersa sibi ac repugnantia et natura communionem abnuentia permisceri — terram dico et ignem — potuisse <et> per tam iugabilem conpetentiam foederari, nisi duobus mediis aeris et aquae nexibus uincirentur. [25] Ita enim elementa inter se diuersissima opifex tamen deus ordinis opportunitate conexuit ut facile iungerentur. Nam cum binae essent in singulis qualitates, talem unicuique de duabus alteram dedit ut in eo cui adhaereret cognatam sibi et similem reperiret. [26] Terra est sicca et frigida, aqua uero frigida et humecta est. Haec duo elementa, licet sibi per siccum humectumque contraria sint, per frigidum tamen commune iunguntur. Aer humectus et calidus est, et cum aquae frigidae contrarius sit calore, conciliatione tamen socii copulatur humoris. Super hunc ignis, cum sit calidus et siccus, humorem quidem aeris respuit siccitate, sed conectitur per societatem caloris. [27] Et ita fit ut singula quaeque elementorum duo sibi hinc inde uicina singulis qualitatibus uelut quibusdam amplectantur ulnis: aqua terram frigore, aerem sibi nectit humore; aer aquae humecto simili et igni calore sociatur; ignis aeri miscetur ut calido, terrae iungitur siccitate; terra ignem sicco patitur, aquam frigore non respuit. [28] Haec tamen uarietas uinculorum, si elementa duo forent, nihil inter ipsa firmitatis habuisset; si tria, minus quidem ualido, aliquo tamen nexu uincienda nodaret; inter quattuor uero insolubilis colligatio est, cum duae summitates duabus interiectionibus uinciuntur.

Quod erit manifestius si in medio posuerimus ipsam continentiam sensus de Timaeo Platonis excerptam. [29] «Diuini decoris, inquit, ratio postulabat talem fieri mundum qui et uisum pateretur et tactum. Constabat autem neque uideri aliquid posse sine ignis beneficio, neque tangi sine solido, et solidum nihil esse sine terra. [30] Vnde omne mundi corpus de igne et terra instituere fabricator incipiens uidit duo conuenire sine medio colligante non posse, et hoc esse optimum uinculum quod et se pariter et a se liganda deuinciat; unam uero interiectionem tunc solum posse sufficere cum superficies sine altitudine uincienda est; at ubi artanda uinculis est alta dimensio, nodum nisi gemina interiectione non necti. [31] Inde aerem et aquam inter ignem terramque contexuit, et ita per omnia una et sibi conueniens iugabilis competentia cucurrit, elementorum diuersitatem ipsa differentiarum aequalitate consocians.» [32] Nam quantum interest inter aquam et aerem causa densitatis et ponderis, tantundem inter aerem et ignem est. Et rursus quod interest inter aerem et aquam causa leuitatis et raritatis, hoc interest inter aquam et terram. Item quod interest inter terram et aquam causa densitatis et ponderis, hoc interest inter aquam et aerem, et quod inter aquam et aerem, hoc inter aerem et ignem. Et contra quod interest inter ignem et aerem tenuitatis leuitatisque causa, hoc inter aerem et aquam est, et quod est inter aerem et aquam, hoc inter aquam intellegitur et terram. [33] Nec solum sibi uicina et cohaerentia comparantur, sed eadem alternis saltibus custoditur aequalitas. Nam quod est terra ad aerem, hoc est aqua ad ignem, et quotiens uerteris, eandem reperies iugabilem competentiam. Ita ex ipso quo inter se sunt aequabiliter diuersa sociantur.

[34] Haec eo dicta sint ut aperta ratione constaret neque planitiem sine tribus neque soliditatem sine quattuor posse uinciri. Ergo septenarius numerus geminam uim obtinet uinciendi, quia ambae partes eius uincula prima sortitae sunt, ternarius cum una medietate, quaternarius cum duabus. Hinc in alio loco eiusdem somnii Cicero de septenario dicit: «qui numerus rerum omnium fere nodus est.»

[35] Item omnia corpora aut mathematica sunt alumna geometriae aut talia quae uisum tactumue patiantur. Horum priora tribus incrementorum gradibus constant. Aut enim linea crescit ex puncto, aut ex linea superficies, aut ex planitie soliditas. Altera uero corpora quattuor elementorum collato tenore in robur substantiae corpulentae concordi concretione coalescunt. [36] Nec non omnium corporum tres sunt dimensiones: longitudo, latitudo, profunditas; termini, adnumerato effectu ultimo, quattuor: punctum, linea, superficies et ipsa soliditas.

Item, cum quattuor sint elementa ex quibus constant corpora — terra, aqua, aer et ignis —, tribus sine dubio interstitiis separantur, quorum unum est a terra usque ad aquam, ab aqua usque ad aerem sequens, tertium ab aere usque ad ignem. [37] Et a terra quidem usque ad aquam spatium Necessitas a physicis dicitur, quia uincire et solidare creditur quod est in corporibus lutulentum; unde Homericus censor, cum Graecis imprecaretur: «uos omnes, inquit, in terram et aquam resoluamini», in id dicens quod est in natura humana turbidum, quo facta est homini prima concretio. [38] Illud uero quod est inter aquam et aerem Harmonia dicitur, id est apta et consonans conuenientia, quia hoc spatium est quod superioribus inferiora conciliat et facit dissona conuenire. [39] Inter aerem uero et ignem Oboedientia dicitur quia, sicut lutulenta et grauia superioribus Necessitate iunguntur, ita superiora lutulentis Oboedientia copulantur, Harmonia media coniunctionem utrisque praestante.

[40] Ex quattuor igitur elementis et tribus eorum interstitiis absolutionem corporum constare manifestum est. Ergo hi duo numeri, tria dico et quattuor, tam multiplici inter se cognationis necessitate sociati, efficiendis utrisque corporibus consensu ministri foederis obsequuntur. [41] Nec solum explicandis corporibus hi duo numeri collatiuum praestant fauorem, sed quaternarium quidem Pythagorei, quem τετρακτύν uocant, adeo quasi ad perfectionem animae pertinentem inter arcana uenerantur, ut ex eo et iuris iurandi religionem sibi fecerint:

oὐ μὰ τὸν ἁμετέρᾳ. ψυχᾷ παραδόντα τετρακτύν

«per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum».

[42] Ternarius uero adsignat animam tribus suis partibus absolutam, quarum prima est ratio quam λογιστικόν appellant, secunda animositas quam θυμικόν uocant, tertia cupiditas quae ἐπιθυμητικόν nuncupatur.

[43] Item nullus sapientum animam ex symphoniis quoque musicis constitisse dubitauit. Inter has non paruae potentiae est quae dicitur διὰ πασῶν. Haec constat ex duabus, id est διὰ τεσσάρων et διὰ πέντε. Fit autem διὰ πέντε ex hemiolio et fit διὰ τεσσάρων ex epitrito; et est primus hemiolius tria et primus epitritus quattuor. Quod quale sit suo loco planius exsequemur. [44] Ergo ex his duobus numeris constat διὰ τεσσάρων et διὰ πέντε, ex quibus διὰ πασῶν symphonia generatur; unde Vergilius, nullius disciplinae expers, plene et per omnia beatos exprimere uolens, ait:

… o terque quaterque beati.

[45] Haec de partibus septenarii numeri sectantes compendia diximus. De ipso quoque pauca dicemus.

Hic numerus ἑπτάς nunc uocatur, antiquato usu primae litterae; apud ueteres enim σεπτάς uocitabatur, quod Graeco nomine testabatur uenerationem debitam numero. Nam primo omnium hoc numero anima mundana generata est, sicut Timaeus Platonis edocuit. [46] Monade enim in uertice lοcata, terni numeri ab eadem ex utraque parte fluxerunt, ab hac pares, ab illa impares; id est post monadem a parte altera duo, inde quattuor, deinde octo, ab altera uero parte tria, deinde nouem, et inde uigenti septem: ex his numeris facta contextio generationem animae imperio creatoris effecit. [47] Non parua ergo hinc potentia numeri huius ostenditur quia mundanae animae origo septem finibus continetur, septem quoque uagantium sphaerarum ordinem illi stelliferae et omnes continenti subiecit artifex fabricatoris prouidentia, quae et superioris rapidis motibus obuiarent et inferiora omnia gubernarent.

[48] Lunam quoque, quasi ex illis septimam, numerus septenarius mouet cursumque eius ipse dispensat. Quod cum multis modis probetur, ab hoc incipiat ostendi: [49] luna octo et uiginti prope diebus totius zodiaci ambitum cοnficit. Nam etsi per triginta dies ad solem a quo profecta est remeat, solos tamen fere uiginti octo in tota zodiaci circumitione consumit, reliquis solem, qui de loco in quo eum reliquit accesserat, comprehendit. [50] Sol enim unum de duodecim signis integro mense metitur. Ponamus ergo, sole in prima parte Arietis constituto, ab ipsius, ut ita dicam, orbe emersisse lunam, quod eam nasci uocamus. Haec post uiginti septem dies et horas fere octo ad primam partem Arietis redit. Sed illic non inuenit solem: interea enim et ipse, progressionis suae lege, ulterius accessit, et ideo ipsa necdum putatur eo unde profecta fuerat reuertisse, quia oculi nostri tunc non a prima parte Arietis, sed a sole eam senserant processisse. Hunc ergo diebus reliquis, id est duobus plus minusue, consequitur, et tunc, orbi eius denuo succedens ac denuo inde procedens, rursus dicitur nasci. [51] Inde fere numquam in eodem signo bis continuo nascitur, nisi in Geminis, ubi hoc non numquam euenit, quia dies in eo sol duos supra triginta altitudine signi morante consumit; rarissimo in aliis, si circa primam signi partem a sole procedat. [52] Huius ergo uiginti octo dierum numeri septenarius origo est. Nam si ab uno usque ad septem quantum singuli numeri exprimunt tantum antecedentibus addendo procedas, inuenies uiginti octo nata de septem.

[53] Hunc etiam numerum, qui in quater septenos aequa sorte digeritur, ad totam zodiaci latitudinem emetiendam remetiendamque consumit. Nam septem diebus ab extremitate septentrionalis orae oblique per latum meando ad medietatem latitudinis peruenit — qui locus appellatur eclipticus —, septem sequentibus a medio ad imum australe delabitur, septem aliis rursus ad medium obliquata conscendit, ultimis septem septentrionali redditur summitati. Ita isdem quater septenis diebus omnem zodiaci et longitudinem et latitudinem circum perque discurrit.

[54] Similibus quoque dispensationibus hebdomadum luminis sui uices sempiterna lege uariando disponit. Primis enim septem usque ad medietatem uelut diuisi orbis excrescit, et διχότομος tunc uocatur; secundis orbem totum renascentes ignes colligendo iam complet, et plena tunc dicitur; tertiis διχότομος rursus efficitur cum ad medietatem decrescendo contrahitur; quartis ultima luminis sui diminutione tenuatur.

[55] Septem quoque permutationibus, quas φάσεις uocant, toto mense distinguitur: cum nascitur, cum fit διχότομος, et cum fit ἀμφίκυρτος, cum plena, et rursus ἀμφίκυρτος, ac denuo διχότομος, et cum ad nos luminis uniuersitate priuatur. [56] Ἀμφίκυρτος est autem cum supra diametrum dichotomi antequam orbis conclusione cingatur uel de orbe iam minuens inter medietatem ac plenitudinem insuper mediam luminis curuat eminentiam.

[57] Sol quoque ipse, de quo uitam omnia mutuantur, septimo signo uices suas uariat. Nam a solstitio hiemali ad aestiuum solstitium septimo peruenit signo, et a tropico uerno usque ad auctumnale tropicum septimi signi peragratione perducitur.

[58] Tres quoque conuersiones lucis aetheriae per hunc numerum constant. Est autem prima maxima, secunda media, minima est tertia; et maxima est anni secundum solem, media mensis secundum lunam, minima diei secundum ortum et occasum. [59] Est uero unaquaeque conuersio quadripertita, et ita constat septenus numerus, id est ex tribus generibus conuersionum et ex quattuor modis quibus unaquaeque conuertitur. Hi sunt autem quattuor modi: fit enim prima humida, deinde calida, inde sicca et ad ultimum frigida. [60] Et maxima conuersio, id est anni, humida est uerno tempore, calida aestiuo, sicca autumno, frigida per hiemem. Media autem conuersio, mensis per lunam, ita fit ut prima sit hebdomas humida, quia nascens luna humorem adsolet concitare; secunda calida, adolescente in eadem luce de solis aspectu; tertia sicca, quasi plus ab ortu remota; quarta frigida, deficiente iam lumine. Tertia uero conuersio, quae est diei secundum ortum et occasum, ita disponitur quod humida sit usque ad primam de quattuor partibus partem diei, calida usque ad secundam, sicca usque ad tertiam, quarta iam frigida.

[61] Oceanus quoque in incremento suo hunc numerum tenet. Nam primo nascentis lunae die fit copiosior solito, minuitur paulisper secundo, minoremque eum uidet tertius quam secundus, et ita decrescendo ad diem septimum peruenit. Rursus octauus dies manet septimo par et nonus fit similis sexto, decimus quinto, et undecimus fit quarto par tertioque duodecimus, et tertius decimus similis fit secundo, quartus decimus primo. Tertia uero hebdomas eadem facit quae prima; quarta, eadem quae secunda.

[62] Hic denique est numerus qui hominem concipi, formari, edi, uiuere, ali ac per omnes aetatum gradus tradi senectae atque omnino constare facit. Nam ut illud taceamus quod uterum nulla ui seminis occupatum hoc dierum numero natura constituit uelut decreto exonerandae mulieris uectigali mense redeunte purgari, hoc tamen praetereundum non est quia semen, quod post iactum sui intra horas septem non fuerit in effusionem relapsum, haesisse in uitam pronuntiatur.

[63] Verum semine semel intra formandi hominis monetam locato, hoc primum artifex natura molitur ut die septimo folliculum genuino circumdet umori ex membrana tam tenui qualis in ouo ab exteriore testa clauditur et intra se claudit liquorem. [64] Hoc cum a physicis deprehensum sit, Hippocrates quoque ipse, qui tam fallere quam falli nescit, experimenti certus adseruit, referens in libro qui De natura pueri inscribitur tale seminis receptaculum de utero eius eiectum quam septimo post conceptum die intellexerat. Mulierem enim, semine non effuso, ne grauida maneret orantem imperauerat saltibus concitari aitque septimo die saltum septimum eiciendo cum tali folliculo qualem supra rettulimus suffecisse conceptui. Haec Hippocrates.

[65] Straton uero Peripateticus et Diocles Carystius per septenos dies concepti corporis fabricam hac obseruatione dispensant, ut <h>ebdomade secunda credant guttas sanguinis in superficie folliculi de quo diximus apparere, tertia demergi eas introrsum ad ipsum conceptionis humorem, quarta humorem ipsum coagulari ut quiddam uelut inter carnem ac sanguinem liquida adhuc soliditate conueniat, quinta uero interdum fingi in ipsa substantia humoris humanam figuram, magnitudine quidem apis, sed ut in illa breuitate membra omnia et designata totius corporis liniamenta consistant. [66] Ideo autem adiecimus 'interdum' quia constat quotiens quinta hebdomade fingitur designatio ista membrorum, mense septimo maturari partum. Cum autem nono mense absolutio futura est, si quidem femina fabricatur, sexta <h>ebdomade membra iam diuidi; si masculus, septima.

[67] Post partum uero, utrum uicturum sit quod effusum est an in utero sic praemortuum ut tantummodo spirans nascatur, septima hora discernit. Vltra hunc enim horarum numerum, quae praemortua nascuntur aeris halitum ferre non possunt. Quem quisquis ultra septem horas sustinuerit, intellegitur ad uitam creatus, nisi alter forte, qualis perfectum potest, casus eripiat. [68] Item post dies septem iactat reliquias umbilici, et post bis septem incipit ad lumen uisus moueri eius, et post septies septem libere iam et pupulas et totam faciem uertit ad motus singulos uidendorum.

[69] Post septem uero menses dentes incipiunt mandibulis emergere, et post bis septem sedet sine casus timore. Post ter septem sonus eius in uerba prorumpit, et post quater septem non solum stat firmiter, sed et incedit. Post quinquies septem incipit lac nutricis horrescere, nisi forte ad patientiam longioris usus continuata consuetudine protrahatur.

[70] Post annos septem dentes qui primi emerserant aliis aptioribus ad cibum solidum nascentibus cedunt, eodemque anno, id est septimo, plene absoluitur integritas loquendi: unde et septem uocales literae a natura dicuntur inuentae, licet latinitas, easdem modo longas modo breues pronuntiando, quinque pro septem tenere maluerit, apud quos tamen si sonos uocalium, non apices numeraueris, similiter septem sunt.

[71] Post annos autem bis septem ipsa aetatis necessitate pubescit. Tunc enim moueri incipit uis generationis in masculis et purgatio feminarum. Ideo et tutela puerili quasi uirile iam robur absoluitur, de qua tamen feminae, propter uotorum festinationem, maturius biennio legibus liberantur.

[72] Post ter septenos annos genas flore uestit iuuenta, idemque annus finem in longum crescendi facit: et quarta annorum hebdomas impleta in latum quoque crescere ultra iam prohibet.

[73] Quinta omne uirium quantae inesse unicuique possunt complet augmentum, nulloque modo iam potest quisquam se fortior fieri. Inter pugiles denique haec consuetudo seruatur ut, quos iam coronauere uictoriae, nihil de se amplius in incremento uirium sperent, qui uero expertes huius gloriae usque illo manserunt, a professione discedant.

[74] Sexies uero septeni anni seruant uires ante cοllectas, nec diminutionem nisi ex accidenti euenire patiuntur. Sed a sexta usque ad septimam septimanam fit quidem diminutio, sed occulta et quae detrimentum suum aperta defectione non prodat. Ideo nonnullarum rerum publicarum hic mos est ut post sextam ad militiam nemo cogatur; in pluribus datur remissio iusta post septimam.

[75] Notandum uero quod, cum numerus septem se multiplicat, facit aetatem quae proprie perfecta et habetur et dicitur, adeo ut illius aetatis homo, utpote qui perfectionem et adtigerit iam et necdum praeterierit, et consilio aptus sit nec ab exercitio uirium alienus habeatur.

[76] Cum uero decas, qui et ipse perfectissimus numerus est, perfecto numero, id est ἑπτάδι, iungitur ut aut decies septeni aut septies deni computentur anni, haec a physicis creditur meta uiuendi, et hoc uitae humanae perfectum spatium terminatur. Quod quisquis excesserit, ab omni officio uacuus, soli exercitio sapientiae uacat, et omnem usum sui in suadendo habet, aliorum munerum uacatione reuerendus: a septima enim usque ad decimam septimanam, pro captu uirium quae adhuc singulis perseuerant, uariantur officia.

[77] Idem numerus totius corporis membra disponit. Septem sunt enim intra hominem quae a Graecis nigra membra uocitantur: lingua, cor, pulmo, iecur, lien, renes duo; et septem alia, cum uenis ac meatibus quae adiacent singulis, ad cibum et spiritum accipiendum reddendumque sunt deputata: guttur, stomachus, aluus, uesica et intestina principalia tria, quorum unum dissiptum uocatur, quod uentrem et cetera intestina secernit, alterum medium, quod Graeci μεσέντερον dicunt, tertium, quod ueteres hiram uocarunt habeturque praecipuum intestinorum omnium et cibi retrimenta deducit.

[78] De spiritu autem et cibo, quibus accipiendis, ut relatum est, atque reddendis membra quae diximus cum meatibus sibi adiacentibus obsequuntur, hoc obseruatum est quod sine haustu spiritus ultra horas septem, sine cibi, ultra totidem dies uita non durat.

[79] Septem sunt quoque gradus in corpore qui dimensiοnem altitudinis ab imo in superficiem complent, medulla, os, neruus, uena, arteria, caro, cutis. Haec de interioribus.

[80] In aperto quoque septem sunt corporis partes, caput, pectus, manus pedesque et pudendum. Item quae diuiduntur non nisi septem compagibus iuncta sunt: ut in manibus est humerus, brachium, cubitus, uola et digitorum nodi terni, in pedibus uero femur, genu, tibia, pes ipse, sub quo uola est, et digitorum similiter nodi terni.

[81] Et quia sensus eorumque ministeria natura in capite uelut in arce constituit, septem foraminibus sensuum celebrantur officia, id est oris ac deinde oculorum, narium et aurium binis; unde non immerito hic numerus, totius fabricae dispensator et dominus, aegris quoque corporibus periculum sanitatemue denuntiat. Immo ideo et septem motibus omne corpus agitatur: aut enim accessio est aut recessio, aut in laeuam dextramue deflexio, aut sursum quis seu deorsum mouetur, aut in orbem rotatur.

[82] Tot uirtutibus insignitus septenarius, quas uel de partibus suis mutuatur uel totus exercet, iure plenus et habetur et dicitur. Et absoluta, ut arbitror, ratione iam constitit cur diuersis ex causis octo et septem pleni uocentur. [83] Sensus autem hic est: cum aetas tua quinquagesimum et sextum annum compleuerit, quae summa tibi fatalis erit, spes quidem salutis publicae te uidebit et pro remediis communis bonorum omnium status uirtutibus tuis dictatura debebitur, sed si euaseris insidias propinquorum. Nam per «septenos octies solis anfractus reditusque» quinquaginta et sex significat annos, anfractum solis et reditum annum uocans: anfractum, propter zodiaci ambitum, reditum, quia eadem signa per annos singulos certa lege metitur.

7

[1] Hic quidam mirantur quid sibi uelit ista dubitatio, «si effugeris...». Quasi potuerit diuina anima et olim caelo reddita atque hinc maxime scientiam futuri professa nescire possitne nepos suus an non possit euadere! Sed non aduertunt hanc habere legem omina uel signa uel somnia, ut de aduersis oblique aut denuntient aut minentur aut moneant. [2] Et ideo quaedam cauendo transimus, alia exorando et litando uitantur. Sunt ineluctabilia quae nulla arte, nullo auertuntur ingenio. Nam ubi admonitio est, uigilantia cautionis euaditur; quod apportant minae, litatio propitiationis auertit; numquam denuntiata uanescunt.

[3] Hic subicies: unde igitur ista discernimus, ut possit cauendumne an exorandum an uero patiendum sit deprehendi? Sed praesentis operis fuerit insinuare qualis soleat in diuinationibus esse affectata confusio, ut desinas de inserta uelut dubitatione mirari; ceterum in suo quoque opere artificis erit signa quaerere quibus ista discernat, si hoc uis diuina non impedit. Nam illud

... prohibent nam cetera Parcae
scire ...

Maronis est ex intima disciplinae profunditate sententia.

[4] Diuulgatis etiam docemur exemplis quam paene semper, cum praedicuntur futura, ita dubiis obserantur ut tamen diligens — nisi diuinitus, ut diximus, impeditur — subesse reperiat apprehendendae uestigia ueritatis: ut ecce Homericum somnium a Ioue, ut dicitur, missum ad conserendam futuro die cum hostibus manum sub aperta promissione uictoriae spem regis animauit; ille, uelut diuinum secutus oraculum, commisso proelio, amissis suorum plurimis, uix aegreque in castra remeauit. [5] Num dicendum est deum mandasse mendacium? Non ita est, sed quia illum casum Graecis fata decreuerant, latuit in uerbis somnii quod animaduersum uel ad uere uincendum uel ad cauendum saltem potuisset instruere. [6] Habuit enim illa praeceptio ut uniuersus produceretur exercitus; at ille, sola pugnandi hortatione contentus, non uidit quid de producenda uniuersitate praeceptum sit, praetermissoque Achille, qui tunc recenti lacessitus iniuria ab armis cum suo milite feriabatur, rex progressus in proelium et casum qui debebatur excepit et absoluit somnium inuidia mentiendi non omnia de imperatis sequendo.

[7] Parem obseruantiae diligentiam Homericae per omnia perfectionis imitator Maro in talibus quoque rebus obtinuit. Nam apud illum Aeneas, ad regionem instruendo regno fataliter eligendam satis abundeque Delio instructus oraculo, in errorem tamen unius uerbi neglegentia relapsus est. [8] Non quidem fuerat locorum quae petere deberet nomen insertum, sed, cum origo uetus parentum sequenda diceretur, fuit in uerbis quod inter Cretam et Italiam, quae ipsius gentis auctores utraque produxerant, magis ostenderet et, quod aiunt, digito demonstraret Italiam. Nam cum fuissent inde Teucer, hinc Dardanus, uox sacra, sic adloquendo

Dardanidae duri,

aperte consulentibus Italiam, de qua Dardanus profectus esset, obiecit, appellando eos parentis illius nomine cuius erat origo rectius eligenda.

[9] Et hic certae quidem denuntiationis est quod de Scipionis fine praedicitur, sed gratia conciliandae obscuritatis inserta dubitatio dicto tamen quod initio somnii continetur absoluitur. Nam cum dicitur «circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint», uitari hunc finem non posse pronuntiat. Quod autem Scipioni reliquos uitae actus sine offensa dubitandi per ordinem rettulit et de sola morte similis uisus est ambigenti, haec ratio est quod, siue dum humano uel maerori parcitur uel timori, seu quia utile est hoc maxime latere, pronius cetera oraculis quam uitae finis exprimitur; aut, cum dicitur, non sine aliqua obscuritate profertur.

8

[1] His aliqua ex parte tractatis progrediamur ad reliqua: «Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur. Earum rectores et seruatores hinc profecti huc reuertuntur.»

[2] Bene et opportune, postquam de morte praedixit, mox praemia bonis post obitum speranda subiecit. Quibus adeo a metu praedicti interitus cogitatio uiuentis erepta est ut ad moriendi desiderium ultro animaretur maiestate promissae beatitudinis et caelestis habitaculi. Sed de beatitate quae debetur conseruatoribus patriae pausa dicenda sunt, ut postea locum omnem, quem hic tractandum recepimus, resoluamus.

[3] Solae faciunt uirtutes beatum, nullaque alia quisquam uia hoc nomen adipiscitur: unde qui aestimant nullis nisi philosophantibus inesse uirtutes, nullos praeter philosophos beatos esse pronuntiant. Agnitionem enim rerum diuinarum sapientiam proprie uocantes, eos tantummodo dicunt esse sapientes qui superna et acie mentis requirunt et quaerendi sagaci diligentia comprehendunt et, quantum uiuendi perspicuitas praestat, imitantur; et in hoc solo esse aiunt exercitia uirtutum, quarum sic officia dispensant. [4] Prudentiae esse mundum istum et omnia quae mundo insunt diuinorum contemplatione despicere omnemque animae cogitationem in sola diuina dirigere; temperantiae, omnia relinquere, in quantum natura patitur, quae corporis usus requirit; fortitudinis, non terreri animam a corpore quodam modo ductu philosophiae recedentem, nec altitudinem perfectae ad superna ascensionis horrere; iustitiae, ad unam sibi huius propositi consentire uiam uniuscuiusque uirtutis obsequium. Atque ita fit ut, secundum hoc tam rigidae definitionis abruptum, rerum publicarum rectores beati esse non possint.

[5] Sed Plotinus, inter philosophiae professores cum Platone princeps, libro De uirtutibus gradus earum uera et naturali diuisionis ratione compositos per ordinem digerit. Quattuor sunt, inquit, quaternarum genera uirtutum. Ex his primae politicae uocantur, secundae purgatoriae, tertiae animi iam purgati, quartae exemplares. [6] Et sunt politicae hominis, qua sociale animal est. His boni uiri rei publicae consulunt, urbes tuentur; his parentes uenerantur, liberos amant, proximos diligunt; his ciuium salutem gubernant; his socios circumspecta prouidentia protegunt, iusta liberalitate deuinciunt: hisque

... sui memores alios fecere merendo.

[7] Et est politici prudentia<e> ad rationis normam quae cogitat quaeque agit uniuersa dirigere ac nihil praeter rectum uelle uel facere, humanisque actibus tamquam diuinis arbitris prouidere; prudentiae insunt ratio, intellectus, circumspectio, prouidentia, docilitas, cautio; fortitudinis, animum supra periculi metum agere nihilque nisi turpia timere, tolerare fortiter uel aduersa uel prospera; fortitudo praestat magnanimitatem, fiduciam, securitatem, magnificentiam, constantiam, tolerantiam, firmitatem; temperantiae, nihil appetere paenitendum, in nullo legem moderationis excedere, sub iugum rationis cupiditatem domare; temperantiam sequuntur modestia, uerecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, parcitas, sobrietas, pudicitia; iustitiae, seruare unicuique quod suum est; de iustitia ueniunt innocentia, amicitia, concordia, pietas, religio, affectus, humanitas. [8] His uirtutibus uir bonus primum sui atque inde rei publicae rector efficitur, iuste ac prouide gubernans, humana non deserens.

Secundae, quas purgatorias uocant, hominis sunt qua diuini capax est, solumque animum eius expediunt qui decreuit se a corporis contagione purgare et quadam humanorum fuga solis se inserere diuinis. Hae sunt otiosorum qui a rerum publicarum actibus se sequestrant. Harum quid singulae uelint, superius expressimus cum de uirtutibus philosophantium diceremus, quas solas quidam aestimauerunt esse uirtutes.

[9] Tertiae sunt purgati iam defaecatique animi et ab omni mundi huius aspergine presse pureque detersi. Illic prudentiae est diuina non quasi in electione praeferre, sed sola nosse, et haec tamquam nihil sit aliud intueri; temperantiae, terrenas cupiditates non reprimere, sed penitus obliuisci; fortitudinis, passiones ignorare, non uincere, ut

nesciat irasci, cupiat nihil...;

iustitiae, ita cum supera et diuina mente sociari ut seruet perpetuum cum ea foedus imitando.

[10] Quartae sunt quae in ipsa diuina mente consistunt quam diximus νοῦν uocari, a quarum exemplo reliquae omnes per ordinem defluunt. Nam si rerum aliarum, multo magis uirtutum ideas esse in mente credendum est. Illic prudentia est mens ipsa diuina; temperantia, quod in se perpetua intentione conuersa est; fortitudo, quod semper idem est nec aliquando mutatur; iustitia, quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione non flectitur.

[11] Haec sunt quaternarum quattuor genera uirtutum, quae praeter cetera maximam in passionibus habent differentiam sui. Passiones autem, ut scimus, uocantur quod homines

… metuunt cupiuntque, dolent gaudentque...

Has primae molliunt, secundae auferunt, tertiae obliuiscuntur, in quartis nefas est nominari.

[12] Si ergo hoc est officium et effectus uirtutum, beare, constat autem et politicas esse uirtutes, igitur et politicis efficiuntur beati. Iure ergo Tullius de rerum publicarum rectoribus dixit: «ubi beati aeuo sempiterno fruantur»; qui, ut ostenderet alios otiosis, alios negotiosis uirtutibus fieri beatos, non dixit absolute nihil esse illi principi deo acceptius quam ciuitates, sed adiecit: «quod quidem in terris fiat», ut eos qui ab ipsis caelestibus incipiunt discerneret a rectoribus ciuitatum, quibus per terrenos actus iter paratur ad caelum. [13] Illa autem definitione quid pressius potest esse, quid cautius de nomine ciuitatum? «Quam concilia, inquit, coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur». Nam et seruilis quondam et gladiatoria manus «concilia hominum et coetus» fuerunt, sed non «iure sociati». Illa autem sola iusta est multitudo, cuius uniuersitas in legum consentit obsequium.

9

[1] Quod uero ait: «harum rectοres et seruatores hinc profecti huc reuertuntur», hoc modo accipiendum est. Animarum originem manare de caelo inter recte philosophantes indubitatae constat esse sententiae; et animae, dum corpore utitur, haec est perfecta sapientia ut unde orta sit, de quo fonte uenerit, recognoscat. [2] Hinc illud a quodam inter alia seu festiua, siue mordacia, serio tamen usurpatum est:

... de caelo descendit γνῶθι σεαυτόν.

Nam et Delphici uox haec fertur oraculi. Consulenti ad beatitatem quo itinere perueniret: «si te, inquit, agnoueris.» Sed et ipsius fronti templi haec inscripta sententia est. [3] Homini autem, ut diximus, una est agnitio sui: si originis natalisque principii exordia prima respexerit nec se

quaesiuerit extra.

Sic enim anima uirtutes ipsas conscientia nobilitatis induitur, quibus post corpus euecta eo unde descenderat reportatur, quia nec corporea sordescit uel oneratur eluuie, quae puro ac leui fomite uirtutum rigatur, nec deseruisse umquam caelum uidetur, quod respectu et cogitationibus possidebat.

[4] Hinc anima, quam in se pronam corporis usus effecit atque in pecudem quodam modo reformauit ex homine, et absolutionem corporis perhorrescit et, cum necesse est, non nisi

cum gemitu fugit indignata sub umbras.

[5] Sed nec post mortem facile corpus relinquit, quia non

funditus <omnes>
cοrpοreae excedunt pestes,

sed aut suum oberrat cadauer aut noui corporis ambit habitaculum, non humani tantummodo, sed ferini quoque, electo genere moribus congruo quos in homine libenter exercuit, mauultque omnia perpeti ut caelum, quod uel ignorando uel dissimulando uel potius prodendo deseruit, euadat.

[6] Ciuitatum uero rectores ceterique sapientes caelum respectu, uel cum adhuc corpore tenentur, habitantes, facile post corpus caelestem, quam paene non reliquerant, sedem reposcunt. Nec enim de nihilo aut de uana adulatione ueniebat, quod quosdam urbium conditores aut clariores in re publica uiros in numerum deorum consecrauit antiquitas; sed Hesiodus quoque, diuinae subolis adsertor, priscos reges cum dis aliis enumerat, hisque exemplo ueteris potestatis etiam in caelo regendi res humanas adsignat οfficium. [7] Et ne cui fastidiosum sit si uersus ipsos ut poeta Graecus protulit inseramus, referemus eos ut ex uerbis suis in Latina uerba conuersi sunt:

Indigetes diui fato summi Iouis hi sunt:
quondam homines, modo cum superis humana tuentes,
largi ac munifici, ius regum nunc quoque nacti.

[8] Hoc et Vergilius non ignorat, qui, licet argumento suo seruiens heroas in inferos relegauerit, non tamen eos abducit a caelo, sed aethera his deputat largiorem, et nosse eos solem suum ac sua sidera profitetur, ut geminae doctrinae obseruatione praestiterit et poeticae figmentum et philosophiae ueritatem.

[9] Et si secundum illum res quoque leuiores quas uiui exercuerant, etiam post corpus exercent,

… quae gratia currum
armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos,

multo magis rectores quondam urbium recepti in caelum curam regendorum hominum non relinquunt.

[10] Hae autem animae in ultimam sphaeram recipi creduntur quae ἀπλανής uocatur, nec frustra hoc usurpatum est siquidem inde profectae sunt. Animis enim necdum desiderio corporis inretitis siderea pars mundi praestat habitaculum et inde labuntur in corpora. Ideo his illo est reditio qui merentur. Rectissime ergo dictum est, cum in galaxia, quem ἀπλανής continet, sermo iste procedat: «hinc profecti huc reuertuntur.»

10

[1] Ad sequentia transeamus: «Hic ego etsi eram perterritus, non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesiui tamen uiueretne ipse et Paulus pater et alii quos nos extinctos esse arbitraremur.»

[2] Vel fortuitis et inter fabulas elucent semina infìxa uirtutum: quae nunc uideas licet ut e pectore Scipionis uel somniantis emineant. In re enim una politicarum uirtutum omnium pariter exercet offìcium.

[3] Quod non labitur animo praedicta morte perterritus, fortitudo est. Quod suorum terretur insidiis magisque alienum facinus quam suum horrescit exitium, de pietate et nimio in suos amore procedit; haec autem diximus ad iustitiam referri, quae seruat unicuique quod suum est. Quod ea quae arbitratur non pro compertis habet, sed, spreta opinione quae minus cautis animis pro uero inolescit, quaerit discere certiora, indubitata prudentia est. [4] Quod cum perfecta beatitas et caelestis habitatio humanae naturae, in qua se nouerat esse, promittitur, audiendi tamen talia desiderium frenat, temperat et sequestrat ut de uita aui et patris interroget, quid nisi temperantia est? Vt iam tum liqueret Africanum per quietem ad ea loca quae sibi deberentur adductum.

[5] In hac autem interrogatione de animae immortalitate tractatur. Ipsius enim consultationis hic sensus est: nos, inquit, arbitramur animam cum fine morientis extingui nec ulterius esse post hominem. Ait enim: «quos extinctos esse arbitraremur». Quod autem extinguitur, esse iam desinit. Ergo uelim dicas, inquit, si et pater Paulus tecum et alii supersunt. [6] Ad hanc interrogationem, quae et de parentibus ut a pio filio, et de ceteris ut a sapiente ac naturam ipsam discutiente processit, quid ille respondit? «Immo uero, inquit, hi uiuunt, qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt; uestra uero quae dicitur esse uita mors est.» [7] Si ad inferos meare mors est et uita est esse cum superis, facile discernis quae mors animae, quae uita credenda sit, si constiterit qui locus habendus sit inferorum, ut anima, dum ad hunc truditur, mori, cum ab hoc procul est, uita frui et uere superesse credatur. [8] Et quia totum tractatum quem ueterum sapientia de inuestigatione huius quaestionis agitauit, in hac latentem uerborum paucitate reperies, ex omnibus aliqua, quibus nos de rei quam quaerimus absolutione sufficiet admoneri, amore breuitatis excerpsimus.

[9] Antequam studium philosophiae circa naturae inquisitionem ad tantum uigoris adolesceret, qui per diuersas gentes auctores constituendis sacris caerimoniarum fuerunt, aliud esse inferos negauerunt quam ipsa corpora, quibus inclusae animae carcerem foedum tenebris, horrendum sordibus et cruore patiuntur. [10] Hoc animae sepulcrum, hoc Ditis concaua, hoc inferos uocauerunt, et omnia quae illic esse credidit fabulosa persuasio, in nobismet ipsis et in ipsis humanis corporibus adsignare conati sunt, obliuionis fluuium aliud non esse adserentes quam errorem animae obliuiscentis maiestatem uitae prioris qua, antequam in corpus truderetur, potita est, solamque esse in corpore uitam putantis. [11] Pari interpretatione <Ph>legethontem ardores irarum et cupiditatum putarunt, Acherontem quidquid fecisse dixisseue usque ad tristitiam humanae uarietatis more nos paenitet, Cocytum quidquid homines in luctum lacrimasque compellit, Stygem quidquid inter se humanos animos in gurgitem mergit odiorum.

[12] Ipsam quoque poenarum descriptionem de ipso usu conuersationis humanae sumptam crediderunt, uulturem iecur immortale tondentem nihil aliud intellegi uolentes quam tormenta conscientiae, obnoxia flagitio uiscera interiora rimantis, et ipsa uitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte temptauerint, excitantis tamquam fibris renascentibus inhaerendo, nec ulla sibi miseratione parcentis lege hac qua

... se
iudice nemo nocens absoluitur,

nec de se suam potest uitare sententiam. [13] Illos aiunt, epulis ante ora positis, excruciari fame et inedia tabescere quos magis magisque adquirendi desiderium cogit praesentem copiam non uidere; et, in affluentia inopes, egestatis mala in ubertate patiuntur, nescientes parta respicere dum egent habendis. [14] Illos radiis rotarum pendere districtos qui, nihil consilio praeuidentes, nihil ratione moderantes, nihil uirtutibus explicantes, seque et actus omnes suos fortunae permittentes, casibus et fortuitis semper rotantur. [15] Saxum ingens uoluere inefficacibus laboriosisque conatibus uitam terentes; atram silicem lapsuram semper et cadenti similem illorum capitibus imminere qui arduas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem, numquam sine timore uicturi, et, cogentes subiectum uulgus odisse dum metuat, semper sibi uidentur exitium quod merentur excipere.

[16] Nec frustra hoc theologi suspicati sunt. Nam et Dionysius, aulae Siculae inclementissimus incubator, familiari quondam suo solam beatam existimanti uitam tyranni uolens quam perpetuo metu misera quamque impendentium semper periculorum plena esset ostendere, gladium uagina raptum et a capulo de filo tenui pendentem mucrone demisso iussit familiaris illius capiti inter epulas imminere; cumque ille et Siculas et tyrannicas copias praesentis mortis periculo grauaretur, «talis est,» inquit Dionysius, «uita quam beatam putabas: sic semper mortem nobis imminentem uidemus. Aestima quando esse felix poterit qui timere non desinit.»

[17] Secundum haec igitur quae a theologis adseruntur, si uere

quisque suos patimur manes

et inferos in his corporibus esse credimus, quid aliud intellegendum est quam mori animam cum ad corporis inferna demergitur, uiuere autem cum ad supera post corpus euadit?

11

[1] Dicendum est quid his postea ueri sollicitior inquisitor philosophiae cultus adiecerit. Nam et qui primum Pythagoram et qui postea Platonem secuti sunt, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram prodiderunt, mori animal cum anima discedit e corpore, ipsam uero animam mori adserentes cum a simplici et indiuiduo fonte naturae in membra corporea dissipatur. [2] Et quia una ex his manifesta et omnibus nota est, altera non nisi a sapientibus deprehensa, ceteris eam uitam esse credentibus, ideo hoc ignoratur a plurimis cur eundem mortis deum modo Ditem, modo immitem uocemus, cum per alteram, id est animalis mortem, absolui animam et ad ueras naturae diuitias atque ad propriam libertatem remitti faustum nomen indicio sit; per alteram uero, quae uulgo uita existimatur, animam de immortalitatis suae luce ad quasdam tenebras mortis impelli uocabuli testemur horrore. [3] Nam ut constet animal, necesse est in corpore anima uinciatur. Ideo corpus δέμας, hoc est uinculum, nuncupatur, et σῶμα, quasi quoddam σῆμα, id est animae sepulcrum. Vnde Cicero, pariter utrumque significans, corpus esse uinculum, corpus sepulcrum, quod carcer est sepultorum, ait: «qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt.»

[4] Inferos autem Platonici non in corporibus esse, id est non a corporibus incipere, dixerunt, sed certam mundi istius partem Ditis sedem, id est inferos, uocauerunt; de loci uero ipsius finibus inter se dissona publicauerunt et in tres sectas diuisa sententia est.

[5] Alii enim mundum in duo diuiserunt, quorum alterum facit, alterum patitur; et illud facere dixerunt quod, cum sit immutabile, alteri causas et necessitatem permutationis imponit, hoc pati quod permutatione uariatur. [6] Et immutabilem quidem mundi partem a sphaera, quae ἀπλανής dicitur, usque ad globi lunaris exordium, mutabilem uero a luna ad terras usque dixerunt; et uiuere animas dum in immutabili parte consistunt, mori autem cum ad partem ceciderint permutationis capacem; atque ideo inter lunam terrasque locum mortis et inferorum uocari; ipsamque lunam uitae esse mortisque confinium; et animas inde in terram fluentes mori, inde ad supera meantes in uitam reuerti nec immerito aestimatum est. A luna enim deorsum natura incipit caducorum: ab hac animae sub numerum dierum cadere et sub tempus incipiunt. [7] Denique illam aetheriam terram physici uocauerunt, et habitatores eius lunares populos nuncuparunt. Quod ita esse plurimis argumentis, quae nunc longum est enumerare, docuerunt. Nec dubium est quin ipsa sit mortalium corporum et auctor et conditrix, adeo ut nonnulla corpora sub luminis eius accessu patiantur augmenta et hoc decrescente minuantur. Sed ne de re manifesta fastidium prolixa adsertione generetur, ad ea quae de inferorum loco alii definiunt transeamus.

[8] Maluerunt enim mundum alli in elementa ter quaterna diuidere, ut in primo numerentur ordine terra, aqua, aer, ignis, qui est pars liquidior aeris uicina lunae; supra haec rursum totidem numero, sed naturae purioris elementa, ut sit luna pro terra, quam aetheriam terram a physicis diximus nominatam, aqua sit sphaera Mercurii, aer Veneris, ignis in sole, tertius uero elementorum ordo ita ad nos conuersus habeatur ut terram ultimam faciat, et, ceteris in medium redactis, in terras desinat tam ima quam summa postremitas, igitur sphaera Martia ignis habeatur, aer Iouis, Saturni aqua, terra uero ἀπλανής, in qua Elysios esse campos puris animis deputatos antiquitas nobis intellegendum reliquit. [9] De his campis anima, cum in corpus emittitur, per tres elementorum ordines trina morte ad corpus usque descendit. Haec est inter Platonicos de morte animae, cum in corpus truditur, secunda sententia.

[10] Alii uero — nam tres esse inter eos sententiarum diuersitates ante signauimus — in duas quidem et ipsi partes, sicut primi faciunt, sed non isdem terminis diuidunt mundum. Hi enim caelum, quod ἀπλανής sphaera uocitatur, partem unam, septem uero sphaeras quae uagae uocantur et quod inter illas ac terram est terramque ipsam, alteram partem esse uoluerunt. [11] Secundum hos ergo, quorum sectae amicior est ratio, animae beatae, ab omni cuiuscumque contagione corporis liberae, caelum possident. Quae uero appetentiam corporis et huius quam in terris uitam uocamus, ab illa specula altissima et perpetua luce despiciens, desiderio latenti cogitauerit, pondere ipso terrenae cogitationis, paulatim in inferiora delabitur. [12] Nec subito a perfecta incorporalitate luteum corpus induitur, sed sensim, per tacita detrimenta et longiorem simplicis et absolutissimae puritatis recessum, in quaedam siderei corporis incrementa turgescit. In singulis enim sphaeris quae caelo subiectae sunt aetheria obuolutione uestitur, ut per eas gradatim societati huius indumenti testei concilietur, et ideo, totidem mortibus quot sphaeras transit, ad hanc peruenit quae in terris uita uocitatur.

12

[1] Descensus uero ipsius, quo anima de caelo in huius uitae inferna delabitur, sic ordo digeritur.

Zodiacum ita lacteus circulus obliquae circumflexionis occursu ambiendo complectitur ut eum qua duo tropica signa, Capricornus et Cancer, feruntur, intersecet. Has solis portas physici uocauerunt, quia in utraque obuiante solstitio ulterius solis inhibetur accessio, et fit ei regressus ad zonae uiam cuius terminos numquam relinquit. [2] Per has portas animae de caelo in terras meare et de terris in caelum remeare creduntur. Ideo hominum una, altera deorum uocatur: hominum, Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est; Capricornus, deorum, quia per illum animae in propriae immortalitatis sedem et in deorum numerum reuertuntur. [3] Et hoc est quod Homeri diuina prudentia in antri Ithacensis descriptione significat. Hinc et Pythagoras putat a lacteo circulo deorsum incipere Ditis imperium, quia animae inde lapsae uidentur iam a superis recessisse. Ideo primam nascentibus offerri ait lactis alimoniam, quia primus eis motus a lacteo incipit in corpora terrena labentibus. Vnde et Scipioni de animis beatorum ostenso lacteo dictum est: «hinc profecti huc reuertuntur.»

[4] Ergo descensurae cum adhuc in Cancro sunt, quoniam illic positae necdum lacteum reliquerunt, adhuc in numero sunt deorum. Cum uero ad Leonem labendo peruenerint, illic condicionis futurae auspicantur exordium. Et quia in Leone sunt rudimenta nascendi et quaedam humanae naturae tirocinia, Aquarius autem aduersus Leoni est et illo oriente mox occidit, ideo, cum sol Aquarium tenet, Manibus parentatur, utpote in signo quod humanae uitae contrarium uel aduersum feratur.

[5] Illinc ergo, id est a confinio quo se zodiacus lacteusque contingunt, anima descendens a tereti, quae sola forma diuina est, in conum defluendo producitur, sicut a puncto nascitur linea et in longum ex indiuiduo procedit, ibique a puncto suo, quod est monas, uenit in dyadem, quae est prima protractio. [6] Et haec est essentia quam indiuiduam eandemque diuiduam Plato inTimaeo, cum de mundanae animae fabrica loqueretur, expressit. Animae enim, sicut mundi, ita et hominis unius, modo diuisionis reperientur ignarae, si diuinae naturae simplicitas cogitetur, modo capaces, cum illa per mundi, haec per hominis membra diffunditur. [7] Anima ergo, cum trahitur ad corpus, in hac prima sui productione siluestrem tumultum, id est ὕλην influentem sibi, incipit experiri, et hoc est quod Plato notauit in Phaedone, animam in corpus trahi noua ebrietate trepidantem, uolens nouum potum materialis alluuionis intellegi, quo delibuta et grauata deducitur. [8] Arcani huius indicium est et Crater Liberi patris ille sidereus, in regione quae inter Cancrum est et Leonem locatus, ebrietatem illic primum descensuris animis euenire silua influente significans, unde et comes ebrietatis, obliuio, illic animis incipit iam latenter obrepere. [9] Nam si animae memoriam rerum diuinarum, quarum in caelo erant consciae, ad corpora usque deferrent, nulla inter homines foret de diuinitate dissensio; sed obliuionem quidem omnes descendendo hauriunt, aliae uero magis, minus aliae. Et ideo in terris uerum cum non omnibus liqueat, tamen opinantur omnes, quia opinionis ortus est memoriae defectus. [10] Hi tamen hoc magis inueniunt qui minus obliuionis hauserunt, quia facile reminiscuntur quid illic ante cognouerint. Hinc est quod, quae apud Latinos lectio, apud Graecos uocatur repetita cognitio, quia, cum uera discimus, ea recognoscimus quae naturaliter noueramus, priusquam materialis influxio in corpus uenientes animas ebriaret.

[11] Haec est autem hyle, quae omne corpus mundi quod ubicumque cernimus, ideis impressa, formauit. Sed altissima et purissima pars eius, qua uel sustentantur diuina uel constant, nectar uocatur et creditur esse potus deorum, inferior uero atque turbidior potus animarum, et hoc est quod ueteres Lethaeum fluuium uocauerunt.

[12] Ipsum autem Liberum Patrem Orphaici νοῦν ὑλικόν suspicantur intellegi, qui ab illo indiuiduo natus in singulos ipse diuiditur. Ideo in illorum sacris traditur Titanio furore in membra discerptus et frustis sepultis, rursus unus et integer emersisse, quia νοῦς, quem diximus mentem uocari, ex indiuiduo praebendo se diuidendum, et rursus ex diuiso ad indiuiduum reuertendo et mundi implet officia et naturae suae arcana non deserit. [13] Hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subiectas usque sphaeras anima delapsa, dum et per illas labitur, in singulis non solum, ut iam diximus, luminosi corporis amicitur accessu, sed et singulos motus, quos in exercitio est habitura, producit: [14] in Saturni, ratiocinationem et intellegentiam, quod λογιστικόν et θεωρητικόν uocant; in Iouis, uim agendi, quod πρακτικόν dicitur; in Martis, animositatis ardorem, quod θυμικόν nuncupatur; in Solis, sentiendi opinandique naturam, quod αἰσθητικόν et φανταστικόν appellant; desiderii uero motum, quod ἐπιθυμητικόν uocatur, in Veneris; pronuntiandi et interpretandi quae sentiat, quod ἑρμηνευτικόν dicitur, in orbe Mercurii; φυτικόν uero, id est naturam plantandi et augendi corpora, in ingressu globi lunaris exercet. [15] Et est haec, sicut a diuinis ultima, ita in nostris terrenisque omnibus prima. Corpus enim hoc, sicut faex rerum diuinarum est, ita animalis est prima substantia.

[16] Et haec est differentia inter terrena corpora et supera, caeli dico et siderum aliorumque elementorum, quod illa quidem sursum arcessita sunt ad animae sedem, et immortalitatem ex ipsa natura regionis et sublimitatis imitatione meruerunt. Ad haec uero terrena corpora anima ipsa deducitur et ideo mori creditur, cum in caducam regionem et in sedem mortalitatis includitur. [17] Nec te moueat quod de anima, quam esse immortalem dicimus, mortem totiens nominamus. Et enim sua morte anima non extinguitur, sed ad tempus obruitur, nec temporali demersione beneficium perpetuitatis eximitur, cum rursus e corpore, ubi meruerit contagione uitiorum penitus elimata purgari, ad perennis uitae lucem restituta in integrum reuertatur.

[18] Plene, ut arbitror, de uita et morte animae definitio liquet, quam de adytis philosophiae doctrina et sapientia Ciceronis elicuit.

13

[1] Sed Scipio per quietem, et caelo quod in praemium cedit beatis, et promissione immortalitatis animatus, tam gloriosam spem tamque inclitam magis magisque firmauit uiso parente, de quo utrum uiueret, cum adhuc uideretur dubitare, quaesiuerat. [2] Mortem igitur malle coepit, ut uiueret, nec flesse contentus uiso parente quem crediderat extinctum, ubi loqui posse coepit, hoc primum probare uoluit, nihil se magis desiderare quam ut cum eo iam moraretur. Nec tamen apud se quae desiderabat facienda constituit quam ante consuleret: quorum unum prudentiae, alterum pietatis adsertio est.

Nunc ipsa uel consulentis uel praecipientis uerba tractemus. [3] «Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est uita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? Quin huc ad uos uenire propero?» — «Non est ita,» inquit ille. «Nisi enim cum deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest. [4] Homines enim sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem in templo hoc medium uides, quae terra dicitur, hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et stellas uocatis, quae, globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus adsignatum a deo diffugisse uideamini.»

[5] Haec secta et praeceptio Platonis est, qui in Ph<a>edone defìnit homini non esse sua sponte moriendum. Sed in eodem tamen dialogo idem dicit mortem philosophantibus appetendam et ipsam philosophiam meditationem esse moriendi. Haec sibi ergo contraria uidentur, sed non ita est. Nam Plato duas mortes hominis nouit. Nec hoc nunc repeto quod superius dictum est, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram. Sed ipsius quoque animalis, hoc est hominis, duas adserit mortes, quarum unam natura, uirtutes alteram praestant. [6] Homo enim moritur cum anima corpus relinquit solutum lege naturae. Mori etiam dicitur cum anima, adhuc in corpore constituta, corporeas illecebras philosophia docente contemnit, et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes exuitur passiones. Et hoc est quod superius ex secundo uirtutum ordine, quae solis philosophantibus aptae sunt, euenire signauimus. [7] Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus esse appetendam, illam uero quam omnibus natura constituit cogi uel inferri uel accersiri uetat, docens expectandam esse naturam, et has causas huius aperiens sanctionis quas ex usu rerum quae in cotidiana conuersatione sunt mutuatur. [8] Ait enim eos qui potestatis imperio truduntur in carcerem non oportere inde diffugere priusquam potestas ipsa quae clausit abire permiserit: non enim uitari poenam furtiua discessione, sed crescere. Hoc quoque addit, nos esse in dominio dei, cuius tutela et prouidentia gubernamur; nihil autem esse inuito domino de his quae possidet ex eo loco in quo suum constituerat auferendum; et sicut qui uitam mancipio extorquet alieno, crimine non carebit, ita eum qui finem sibi domino necdum iubente quaesiuerit, non absolutionem consequi sed reatum.

[9] Haec Platonicae sectae semina altius Plotinus exsequitur. Oportet, inquit, animam post hominem liberam corporeis passionibus inueniri. Quam qui de corpore uiolenter extrudit, liberam esse non patitur. Qui enim sibi sua sponte necem comparat, aut pertaesus necessitatis aut metu cuiusquam ad hoc descendit aut odio, quae omnia inter passiones habentur. Ergo etsi ante fuit his sordibus pura, hoc ipso tamen, quo<d> exit extorta, sordescit.

Deinde mortem debere ait animae a corpore solutionem esse, non uinculum; exitu autem coacto animam circa corpus magis magisque uinciri. [10] Et re uera ideo sic extortae animae diu circa corpus eiusue sepulturam uel locum in quo iniecta manus est peruagantur, cum contra illae animae, quae se in hac uita a uinculis corporis philosophiae morte dissoluunt, adhuc extante corpore caelo et sideribus inserantur. Et ideo illam solam de uoluntariis mortibus significat esse laudabilem quae comparatur, ut diximus, philosophiae ratione, non ferro; prudentia, non ueneno.

[11] Addit etiam illam solam esse naturalem mortem ubi corpus animam, non anima corpus relinquit. Constat enim numerorum certam constitutamque rationem animas sociare corporibus. Hi numeri dum supersunt, perseuerat corpus animari; cum uero deficiunt, mox arcana illa uis soluitur qua societas ipsa constabat, et hoc est quod fatum et fatalia uitae tempora uocamus. [12] Anima ergo ipsa non deficit quippe quae immortalis atque perpetua est, sed impletis numeris corpus fatiscit; nec anima lassatur animando, sed officium suum deserit corpus cum iam non possit animari. Hinc illud est doctissimi uatis:

… explebo numerum reddarque tenebris.

[13] Haec est igitur naturalis uere mors, cum finem corporis solus numerorum suorum defectus apportat, non cum extorquetur uita corpori adhuc idoneo ad continuationem ferendi. Nec leuis est differentia uitam uel natura uel sponte soluendi. [14] Anima enim, cum a corpore deseritur, potest in se nihil retinere corporeum, si se pure, cum in hac uita esset, instituit. Cum uero ipsa de corpore uiolenter extruditur, quia exit rupto uinculo, non soluto, fit ei ipsa necessitas occasio passionis, et malis uinculi, dum rumpit, inficitur.

[15] Hanc quoque superioribus adicit rationem non sponte pereundi: cum constet, inquit, remunerationem animis illic esse tribuendam pro modo perfectionis ad quam in hac uita unaquaeque peruenit, non est praecipitandus uitae finis cum adhuc proficiendi esse possit accessio. [16] Nec frustra hoc dictum est. Nam in arcanis de animae reditu disputationibus fertur in hac uita delinquentes similes esse super aequale solum cadentibus, quibus denuo sine difficultate praesto sit surgere; animas uero ex hac uita cum delictorum sordibus recedentes aequandas his qui in abruptum ex alto praecipitique delapsi sint, unde numquam facultas sit resurgendi. Ideo ergo utendum concessis uitae spatiis ut sit perfectae purgationis maior facultas.

[17] Ergo, inquies, qui iam perfecte purgatus est, manum sibi debet inferre, cum non sit ei causa remanendi, quia profectum ulterius non requirit qui ad supera peruenit. Sed hoc ipso quo sibi celerem finem spe fruendae beatitatis arcessit, inretitur laqueo passionis, quia spes, sicut timor, passio est, sed et cetera quae superior ratio disseruit incurrit. [18] Et hoc est quod Paulus filium spe uitae uerioris ad se uenire properantem prohibet ac repellit, ne festinatum absolutionis ascensionisque desiderium magis eum hac ipsa passione uinciat ac retardet, nec dicit quod nisi mors naturalis aduenerit «emori non poteris», sed «huc uenire non poteris». [19] «Nisi enim cum deus» inquit, «istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest», quia scit, iam receptus in caelum, nisi perfectae puritati caelestis habitaculi aditum non patere. Pari autem constantia mors nec ueniens per naturam timenda est, nec contra ordinem cogenda naturae.

[20] Ex his quae Platonem quaeque Plotinum de uoluntaria morte pronuntiasse rettulimus, nihil in uerbis Ciceronis quibus hanc prohibet remanebit obscurum.

14

[1] Sed illa uerba quae praeter hoc sunt inserta repetamus. «Homines enim sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem in templo hoc medium uides, quae terra dicitur, hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et stellas uocatis; quae globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.»

[2] De terra cur globus dicatur in medio mundo positus, plenius disseremus cum de nouem sphaeris loquemur. Bene autem uniuersus mundus dei templum uocatur, propter illos qui aestimant nihil esse aliud deum nisi caelum ipsum et caelestia ista quae cernimus. Ideo ut summi omnipotentiam dei ostenderet posse uix intellegi, numquam uideri, quidquid humano subicitur aspectui templum eius uocauit qui sola mente concipitur, ut qui haec ueneratur ut templa, cultum tamen maximum debeat conditori, sciatque quisquis in usum templi huius inducitur ritu sibi uiuendum sacerdotis; unde et quasi quodam publico praeconio, tantam humano generi diuinitatem inesse testatur ut uniuersos siderei animi cognatione nobilitet.

[3] Notandum est quod hoc loco animum et ut proprie et ut abusiue dicitur posuit. Animus enim proprie mens est, quam diuiniorem anima nemo dubitauit; sed nonnunquam sic et animam usurpantes uocamus. [4] Cum ergo dicit: «hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus», mentem praestat intellegi, quae nobis proprie cum caelo sideribusque communis est. Cum uero ait: «retinendus animus est in custodia corporis», ipsam tunc animam nominat quae uincitur custodia corporali, cui mens diuina non subditur.

[5] Nunc qualiter nobis animus, id est mens, cum sideribus communis sit secundum theologos disseramus. [6] Deus, qui prima causa et est et uocatur, unus omnium quaeque sunt quaeque uidentur esse princeps et origo est. Hic superabundanti maiestatis fecunditate de se mentem creauit. Haec mens, quae νοῦς uocatur, qua patrem inspicit, plenam similitudinem seruat auctoris, animam uero de se creat posteriora respiciens. [7] Rursum anima patrem qua intuetur, induitur, ac paulatim regrediente respectu in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat. Habet ergo et purissimam ex mente, de qua est nata, rationem, quod λογικόν uocatur, et ex sua natura accipit praebendi sensus praebendique incrementi seminarium, quorum unum αἰσθητικόν, alterum φυτικόν nuncupatur. Sed ex his primum, id est λογικόν, quod innatum sibi ex mente sumpsit, sicut uere diuinum est, ita solis diuinis aptum; reliqua duo, αἰσθητικόν et φυτικόν, ut a diuinis recedunt, ita conuenientia sunt caducis.

[8] Anima ergo, creans sibi condensque corpora — nam ideo ab anima natura incipit quam sapientes de deo et mente νοῦν nominant — ex illo mero ac purissimo fonte mentis, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora illa diuina uel supera — caeli dico et siderum — quae prima condebat, animauit, diuinaeque mentes omnibus corporibus quae in formam teretem, id est in sphaerae modum, formabantur, infusae sunt; et hoc est quod, cum de stellis loqueretur, ait: «quae diuinis animatae mentibus.» [9] In inferiora uero ac terrena degenerans, fragilitatem corporum caducorum deprehendit meram diuinitatem mentis sustinere non posse, immo partem eius uix solis humanis corporibus conuenire, quia et sola uidentur erecta, tamquam ad supera ab imis recedant, et sola caelum facile, tamquam semper erecta, suspiciunt, solisque inest uel in capite sphaerae similitudo, quam formam diximus solam mentis capacem. [10] Soli ergo homini rationem, id est uim mentis, infudit, cui sedes in capite est, sed et geminam illam sentiendi crescendique naturam, quia caducum est corpus, inseruit.

[11] Et hinc est quod homo et rationis compos est et sentit et crescit, solaque ratione meruit praestare ceteris animalibus, quae, quia semper prona sunt et ex ipsa quoque suspiciendi difficultate a superis recesserunt nec ullam diuinorum corporum similitudinem aliqua sui parte meruerunt, nihil ex mente sortita sunt et ideo ratione caruerunt, duoque tantum adepta sunt, sentire uel crescere. [12] Nam si quid in illis similitudinem rationis imitatur, non ratio sed memoria est, et memoria non illa ratione mixta, sed quae hebetudinem sensuum quinque comitatur; de qua plura nunc dicere, quoniam ad praesens opus non adtinet, omittemus.

[13] Terrenorum corporum tertius ordo in arboribus et herbis est, quae carent tam ratione quam sensu, et quia crescendi tantummodo usus in his uiget, hac sola uiuere parte dicuntur.

[14] Hunc rerum ordinem et Vergilius expressit. Nam et mundo animam dedit et, ut puritati eius adtestaretur, mentem uocauit. Caelum enim, ait, et terras et maria et sidera

spiritus intus alit...

id est anima, sicut alibi pro spiramento animam dicit:

quantum ignes animaeque ualent...

Et ut illius mundanae animae adsereret dignitatem, mentem esse testatus est:

mens agitat molem...

Nec non ut ostenderet ex ipsa anima constare et animari uniuersa quae uiuunt, addidit:

inde hominum pecudumque genus...

et cetera; utque adsereret eundem esse in anima semper uigorem, sed usum eius hebescere in animalibus corporis densitate, adiecit:

...quantum non noxia corpora tardant

et reliqua.

[15] Secundum haec ergo, cum ex summo deo mens, ex mente anima sit, anima uero et condat et uita compleat omnia quae sequuntur, cunctaque hic unus fulgor illuminet et in uniuersis appareat, ut in multis speculis per ordinem positis uultus unus, cumque omnia continuis successionibus se sequantur degenerantia per ordinem ad imum meandi, inuenietur pressius intuenti a summo deo usque ad ultimam rerum faecem una mutuis se uinculis religans et nusquam interrupta conexio; et haec est Homeri catena aurea, quam pendere de caelo in terras deum iussisse commemorat.

[16] His ergo dictis, solum hominem constat ex terrenis omnibus mentis, id est animi, societatem cum caelo et sideribus habere communem. Et hoc est quod ait: «hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis.» [17] Nec tamen ex ipsis caelestibus et sempiternis ignibus nos dicit animatos — ignis enim ille, licet diuinum, tamen corpus est, nec ex corpore quamuis diuino possemus animari — sed unde ipsa illa corpora, quae diuina et sunt et uidentur, animata sunt, id est ex ea mundanae animae parte quam diximus de pura mente constare. [18] Et ideo postquam dixit: «hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis», mox adiecit: «quae diuinis animatae mentibus», ut per sempiternos ignes corpus stellarum, per diuinas uero mentes earum animas manifesta discretione significet, et ex illis in nostras uenire animas uim mentis ostendat.

[19] Non ab re est ut haec de anima disputatio in fine sententias omnium qui de anima uidentur pronuntiasse contineat. Platon dixit animam essentiam se mouentem, Xenocrates numerum se mouentem, Aristoteles ἐντελέχειαν, Pythagoras et Philolaus ἁρμονίαν, Posidonius ideam, Asclepiades quinque sensuum exercitium sibi consonum, Hippocrates spiritum tenuem per corpus omne dispersum, Heracli<de>s Ponticus lucem, Heraclitus physicus scintillam stellaris essentiae, Zenon concretum corpori spiritum, Democritus spiritum insertum atomis hac facilitate motus ut corpus illi omne sit peruium; [20] Critolaus Peripateticus constare eam de quinta essentia, Hipparchus ignem, Anaximenes aera, Empedocles et Critias sanguinem, Parmenides ex terra et igne, Xenophanes ex terra et aqua, Boethos ex aere et igne, Epicurus speciem ex igne et aere et spiritu mixtam. Obtinuit tamen non minus de incorporalitate eius quam de immortalitate sententia.

[21] Nunc uideamus quae sint haec duo nomina quorum pariter meminit cum dicit: «quae sidera et stellas uocatis». Neque enim hic res una gemina appellatione monstratur, ut ensis et gladius, sed sunt stellae quidem singulares, ut erraticae quinque, et ceterae quae non admixtae aliis solae feruntur: sidera uero, quae in aliquod signum stellarum plurium compositione formantur, ut Aries, Taurus, ut Andromeda, Perseus uel Corona, et quaecumque uariarum genera formarum in caelum recepta creduntur. Sic et apud Graecos ἀστήρ et ἄστρον diuersa significant, et ἀστήρ stella una est, ἄστρον signum stellis coactum, quod nos sidus uocamus.

[22] Cum uero stellas globosas et rotundas dicat, non singularium tantum exprimit speciem, sed et earum quae in signa formanda conueniunt. Omnes enim stellae inter se, etsi in magnitudine aliquam, nullam tamen habent in specie differentiam. Per haec autem duo nomina solida sphaera describitur, quae nec ex globo, si rotunditas desideretur, nec ex rotunditate, si globus desit, efficitur, cum alterum forma, alterum soliditate corporis deseratur.

[23] Sphaeras autem hic dicimus ipsarum stellarum corpora, quae omnia hac specie formata sunt. Dicuntur praeterea sphaerae et ἀπλανής illa, quae maxima est, et subiectae septem, per quas duo lumina et uagae quinque discurrunt.

[24] Circi uero et orbes duarum sunt rerum duo nomina; et his nominibus quidem alibi aliter est usus. Nam et orbem pro circulo posuit, ut «orbem lacteum», et orbem pro sphaera, ut «nouem tibi orbibus uel potius globis». Sed et circi uocantur qui sphaeram maximam cingunt, ut eos sequens tractatus inueniet; quorum unus est lacteus, de quo ait: «inter flammas circus elucens». [25] Sed hic horum nihil neque circi neque orbis nomine uoluit intellegi, sed est orbis in hoc loco stellae una integra et peracta conuersio, id est ab eodem loco post emensum sphaerae per quam mouetur ambitum in eundem locum regressus. Circus est autem hic linea ambiens sphaeram ac ueluti semitam faciens per quam lumen utrumque discurrit, et intra quam uagantium stellarum error legitimus coercetur.

[26] Quas ideo ueteres errare dixerunt quia et cursu suo feruntur et contra sphaerae maximae, id est ipsius caeli, impetum contrario motu ad orientem ab occidente uoluuntur. Et omnium quidem par celeritas, motus similis, et idem est modus meandi, sed non omnes eodem tempore circos suos orbesque conficiunt. [27] Et ideo est celeritas ipsa mirabilis quia, cum sit eadem omnium nec ulla ex illis aut concitatior esse possit aut segnior, non eodem tamen temporis spatio omnes ambitum suum peragunt. Causam uero sub eadem celeritate disparis spatii aptius nos sequentia docebunt.

15

[1] His de siderum natura et siderea hominum mente narratis, rursus filium pater ut in deos pius, ut in homines iustus esset hortatus, praemium rursus adiecit, ostendens lacteum circulum uirtutibus debitum et beatorum coetu refertum, cuius meminit his uerbis: «erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis.»

[2] Orbis hic idem quod circus in lactei appellatione significat. Est autem lacteus unus e circis qui ambiunt caelum. Et sunt praeter eum numero decem, de quibus quae dicenda sunt proferemus cum de hoc competens sermo processerit. Solus ex omnibus hic subiectus est oculis, ceteris circulis magis cogitatione quam uisu comprehendendis.

[3] De hoc lacteo multi inter se diuersa senserunt, causasque eius alii fabulosas, naturales alii protulerunt; sed nos, fabulosa reticentes, ea tantum quae ad naturam eius uisa sunt pertinere dicemus. [4] Theophrastus lacteum dixit esse compagem qua de duobus hemisphaeriis caeli sphaera solidata est, et ideo ubi orae utrimque conuenerant, notabilem claritatem uideri. [5] Diodorus, ignem esse densetae concretaeque naturae in unam curui limitis semitam discretione mundanae fabricae coaceruante concretum, et ideo uisum intuentis admittere, reliquo igne caelesti lucem suam nimia subtilitate diffusam non subiciente conspectui. [6] Democritus, innumeras stellas breuesque omnes, quae spisso tractu in unum coactae, spatiis quae angustissima interiacent opertis, uicinae sibi undique et ideo passim diffusae lucis aspergine, continuum iuncti luminis corpus ostendunt. [7] Sed Posidonius, cuius definitioni plurium consensus accessit, ait lacteum caloris esse siderei fusionem, quam ideo aduersa zodiaco curuitas obliquauit ut, quoniam sol numquam zodiaci excedendo terminos expertem feruoris sui partem caeli reliquam deserebat, hic circus, a uia solis in obliquum recedens, uniuersitatem flexu calido temperaret. Quibus autem partibus zodiacum intersecet, superius iam relatum est. Haec de lacteo.

[8] Decem autem alii, ut diximus, circi sunt, quorum unus est ipse zodiacus, qui ex his decem solus potuit latitudinem hoc modo quem referemus adipisci. [9] Natura caelestium circulorum incorporalis est linea, quae ita mente concipitur ut sola longitudine censeatur, latum habere non possit; sed in zodiaco latitudinem signorum capacitas exigebat.

[10] Quantum igitur spatii lata dimensio porrectis sideribus occupabat, duabus lineis limitatum est; et tertia ducta per medium ecliptica uocatur, quia, cum cursum suum in eadem linea pariter sol et luna conficiunt, alterius eorum necesse est euenire defectum: solis, si ei tunc luna succedat; lunae, si tunc aduersa sit soli. [11] Ideo nec sol umquam deficit nisi cum tricesimus lunae dies est, et nisi quinto decimo cursus sui die nescit luna defectum. Sic enim euenit ut aut lunae contra solem positae ad mutuandum ab eo solitum lumen sub eadem inuentus linea terrae conus obsistat, aut soli ipsa succedens obiectu suo ab humano aspectu lumen eius repellat. [12] In defectu ergo sol ipse nil patitur, sed noster fraudatur aspectus, luna uero circa proprium defectum laborat non accipiendo solis lumen cuius beneficio noctem colorat. Quod sciens Vergilius, disciplinarum omnium peritissimus, ait:

defectus solis uarios lunaeque labores.

Quamuis igitur trium linearum ductus zodiacum et claudat et diuidat, unum tamen circum auctor uocabulorum dici uoluit antiquitas.

[13] Quinque alii circuli paralleli uocantur. Horum medius et maximus est aequinoctialis, duo extremitatibus uicini atque ideo breues, quorum unus septentrionalis dicitur, alter australis. Inter hos et medium duo sunt tropici maiores ultimis, medio minores, et ipsi ex utraque parte zonae ustae terminum faciunt.

[14] Praeter hos alii duo sunt coluri, quibus nomen dedit imperfecta conuersio. Ambientes enim septentrionalem uerticem atque inde in diuersa diffusi, et se in summo intersecant, et quinque parallelos in quaternas partes aequaliter diuidunt, zodiacum ita intersecantes ut unus eorum per Arietem et Libram, alter per Cancrum atque Capricornum meando decurrat; sed ad australem uerticem non peruenire creduntur.

[15] Duo qui ad numerum praedictum supersunt, meridianus et horizon, non scribuntur in sphaera quia certum locum habere non possunt, sed pro diuersitate circumspicientis habitantisue uariantur.

[16] Meridianus est enim quem sol, cum super hominum uerticem uenerit, ipsum diem medium efficiendo designat. Et quia globositas terrae habitationes omnium aequales sibi esse non patitur, non eadem pars caeli omnium uerticem despicit; et ideo unus omnibus meridianus esse non poterit, sed singulis gentibus super uerticem suum proprius meridianus efficitur.

[17] Similiter sibi horizontem facit circumspectio singulorum. Horizon est enim, uelut quodam circo designatus, terminus caeli quod super terram uidetur. Et quia ad ipsum uere finem non potest humana acies peruenire, quantum quisque oculos circumferendo conspexerit, proprium sibi caeli quod super terram est terminum facit.

[18] Hic horizon, quem sibi uniuscuiusque circumscribit aspectus, ultra trecentos et sexaginta stadios longitudinem intra se continere non poterit. Centum enim et octoginta stadios non excedit acies contra uidentis; sed uisus, cum ad hoc spatium uenerit, accessu deficiens in rotunditatem recurrendo curuatur, atque ita fit ut hic numerus, ex utraque parte geminatus, trecentorum sexaginta stadiorum spatium quod intra horizontem suum continetur efficiat, semperque, quantum ex huius spatii parte postea procedendo dimiseris, tantum tibi de anteriore sumetur; et ideo horizon semper quantacumque locorum transgressione mutatur. [19] Hunc autem quem diximus admittit aspectum aut in terris aequa planities aut pelagi tranquilla libertas, qua nullam oculis obicit offensam. Nec te moueat quod saepe in longissimo positum montem uidemus aut quod ipsa caeli superna suspicimus. Aliud est enim cum se oculis ingerit altitudo, aliud cum per planum se porrigit et extendit intuitus, in quo solo horizontis circus efficitur.

Haec de circis omnibus quibus caelum cingitur dicta sufficiant.

16

[1] Tractatum ad sequentia transferamus: «Ex quo mihi omnia contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur. Erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus, et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris luce lucebat aliena: stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant.»

[2] Dicendo: «ex quo omnia mihi contemplanti», id quod supra rettulimus adfirmat: in ipso lacteo Scipionis et parentum per somnium contigisse conuentum. Duo sunt autem praecipua quae in stellis se admiratum refert, aliquarum nouitatem et omnium magnitudinem. Ac prius de nouitate, post de magnitudine disseremus.

[3] Plene et docte adiciendo: «quas numquam ex hoc loco uidimus», causam cur a nobis non uideantur ostendit. Locus enim nostrae habitationis ita positus est ut quaedam stellae ex ipso numquam possint uideri, quia ipsa pars caeli in qua sunt numquam potest hic habitantibus apparere. [4] Pars enim haec terrae, quae incolitur ab uniuersis hominibus — qu<os q>ui<d>em scire nos possumus —, ad septentrionalem uerticem surgit, et sphaeralis conuexitas australem nobis uerticem in ima demergit. Cum ergo semper circa terram ab ortu in occasum caeli sphaera uoluatur, uertex hic qui septentriones habet, quoquouersum mundana uolubilitate uertatur, quoniam super nos est, semper a nobis uidetur ac semper ostendit

Arctos Oceani metuentes aequore tingui.

[5] Australis contra, quasi semel nobis pro habitationis nostrae positione demersus, nec ipse nobis umquam uidetur nec sidera sua, quibus et ipse sine dubio insignitur, ostendit. Et hoc est quod poeta naturae ipsius conscius dixit:

hic uertex nobis semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra uidet Manesque profundi.

[6] Sed cum hanc diuersitatem caelestibus partibus uel semper uel numquam apparendi terrae globositas habitantibus faciat, ab eo qui in caelo est omne sine dubio caelum uidetur, non impediente aliqua parte terrae, quae tota puncti locum pro caeli magnitudine uix obtinet. [7] Cui ergo australis uerticis stellas numquam de terris uidere contigerat, ubi circumspectu libero sine offensa terreni obicis uisae sunt, iure quasi nouae admirationem dederunt, et quia intellexit causam propter quam eas numquam ante uidisset, ait: «erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus», hunc locum demonstratiue terram dicens in qua erat dum ista narraret.

[8] Sequitur illa discussio, quid sit quod adiecit: «et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus». Cur autem magnitudines quas uidit in stellis numquam homines suspicati sint, ipse patefecit addendo: «stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant.» [9] Nam quando homo, nisi quem doctrina philosophiae supra hominem, immo uere hominem fecit, suspicari potest stellam unam omni terra esse maiorem, cum uulgo singulae uix facis unius fiammam aequare posse uideantur? Ergo tunc earum uere magnitudo adserta credetur, si maiores singulas quam est omnis terra constiterit. Quod hoc modo licet recognoscas.

[10] Punctum dixerunt esse geometrae quod ob incomprehensibilem breuitatem sui in partes diuidi non possit, nec ipsum pars aliqua, sed tantummodo signum esse dicatur. Physici terram ad magnitudinem circi per quem sol uoluitur puncti modum obtinere docuerunt. Sol autem quanto minor sit circo proprio deprehensum est. Manifestissimis enim dimensionum rationibus constitit mensuram solis ducentesimam sextam decimam partem habere magnitudinis circi per quem sol ipse discurrit. [11] Cum ergo sol ad circum pars certa sit, terra uero ad circum solis punctum sit, quod pars esse non possit, sine cunctatione iudicii solem constat terra esse maiorem, si maior est pars eo quod partis nomen nimia breuitate non capiat.

[12] Verum solis circo superiorum stellarum circos certum est esse maiores, si eo quod continetur id quod continet maius est, cum hic sit caelestium sphaerarum ordo, ut a superiore unaquaeque inferior ambiatur. Vnde et lunae sphaeram, quasi a caelo ultimam et uicinam terrae, minimam dixit, cum terra ipsa in punctum quasi uere iam postrema deficiat. [13] Si ergo stellarum superiorum circi, ut diximus, circo solis sunt grandiores, singulae autem huius sunt magnitudinis ut ad circum unaquaeque suum modum partis obtineant, sine dubio singulae terra sunt ampliores, quam ad solis circum, qui superioribus minor est, punctum esse praediximus.

De luna, si uere luce lucet aliena, sequentia docebunt.

17

[1] Haec cum Scipionis obtutus non sine admiratione percurrens ad terras usque fluxisset et illic familiaris haesisset, rursus aui monitu ad superiora reuocatus est, ipsum a caeli exordio sphaerarum ordinem in haec uerba monstrantis: [2] «Nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis extimus qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus, arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni. [3] Huic subiecti <sunt> septem qui uersantur retro contrario motu atque caelum. E quibus unum globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant; deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur Iouis; tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis; deinde de septem mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercuri cursus; in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur. [4] Infra autem eam nihil est nisi mortale et caducum, praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea quae est media et nona, tellus, neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.»

[5] Totius mundi a summo in imum diligens in hunc locum collecta descriptio est, et integrum quoddam uniuersitatis corpus effingitur, quod quidam τὸ πᾶν, id est omne, dixerunt; unde et hic dicit: «conexa sunt omnia», Vergilius uero «magnum corpus» uocauit:

... et magno se corpore miscet.

[6] Hoc autem loco Cicero, rerum quaerendarum iactis seminibus, multa nobis excolenda legauit. De septem subiectis globis ait: «qui uersantur retro contrario motu atque caelum.» [7] Quod cum dicit, admonet ut quaeramus si uersatur caelum, et si illi septem et uersantur et contrario motu mouentur, aut si hunc esse sphaerarum ordinem quem Cicero refert Platonica consentit auctoritas, et si uere subiectae sint; quo pacto stellae earum omnium zodiacum lustrare dicantur, cum zodiacus et unus et in summo caelo sit; quaeue ratio in uno zodiaco aliarum cursus breuiores, aliarum faciat longiores — haec enim omnia in exponendo earum ordine necesse est adserantur —; et postremo, qua ratione in terram ferantur, sicut ait, «omnia nutu suo pondera.»

[8] Versari caelum mundanae animae natura et uis et ratio docet, cuius aeternitas in motu est, quia numquam motus relinquit quod uita non deserit, nec ab eo uita discedit in quo uiget semper agitatus. Igitur et caeleste corpus, quod mundi anima futurum sibi immortalitatis particeps fabricata est, ne umquam uiuendo deficiat, semper in motu est et stare nescit, quia nec ipsa stat anima qua impellitur. [9] Nam cum animae, quae incorporea est, essentia sit in motu, primum autem omnium caeli corpus anima fabricata sit, sine dubio in corpus hoc primum ex incorporeis motus natura migrauit, cuius uis integra et incorrupta non deserit quod primum coepit mouere.

[10] Ideo uero caeli motus necessario uolubilis est quia, cum semper moueri necesse sit, ultra autem locus nullus sit quo se tendat accessio, continuatione perpetuae in se reditionis agitatur. Ergo in quo potest uel habet, currit; et accedere eius reuolui est, quia sphaerae spatia et loca complectentis omnia unus est cursus, rotari. Sed et sic animam sequi semper uidetur quae in ipsa uniuersitate discurrit. [11] Dicemus ergo quod eam numquam reperiat, si semper hanc sequitur? Immo semper eam reperit, quia ubique tota, ubique perfecta est. Cur ergo, si quam quaerit reperit, non quiescit? Quia et illa requietis est inscia. Staret enim, si usquam stantem animam reperiret; cum uero illa ad cuius appetentiam trahitur, semper in uniuersa se fundat, semper et corpus se in ipsam per ipsam retorquet.

Haec de caelestis uolubilitatis arcano pauca de multis Plotino auctore reperta sufficient.

[12] Quod autem hunc ist<e> extimum globum qui ita uoluitur, summum deum uocauit, non ita accipiendum est ut ipse prima causa et deus ille omnipotentissimus aestimetur, cum globus ipse quod caelum est animae sit fabrica, anima ex mente processerit, mens ex deo qui uere summus est procreata sit. [13] Sed summum quidem dixit ad ceterorum ordinem qui subiecti sunt, unde mox subiecit: «arcens et continens ceteros»; deum uero, quod non modo immortale animal ac diuinum sit et plenum inditae ex illa purissima mente rationis, sed quod et uirtutes omnes, quae illam primae omnipotentiam summitatis sequuntur, aut ipse faciat aut ipse contineat. [14] Ipsum denique Iouem ueteres uocauerunt, et apud theologos Iuppiter est mundi anima. Hinc illud est:

ab Ioue principium, Musae, Iouis omnia plena,

quod de Arato poetae alii mutuati sunt, qui de sideribus locuturus, a caelo, in quo sunt sidera, exordium sumendum esse decernens, ab Ioue incipiendum esse memorauit. [15] Hinc et Iuno soror eius et coniunx uocatur. Est autem Iuno aer; et dicitur soror, quia isdem seminibus quibus caelum etiam aer procreatus est; coniunx, quia aer subiectus est caelo.

[16] His illud adiciendum est quod praeter duo lumina et stellas quinque quae appellantur uagae, reliquas omnes alii infìxas caelo nec nisi cum caelo moueri, alii, quorum adsertio uero propior est, has quoque dixerunt suo motu, praeter quod cum caeli conuersione feruntur, accedere; sed propter immensitatem extimi globi excedentia credibilem numerum saecula in una eas cursus sui ambitione consumere, et ideo nullum earum motum ab homine sentiri, cum non sufficiat humanae uitae spatium ad breue saltem punctum tam tardae accessionis deprehendendum. [17] Hinc Tullius, nullius sectae inscius ueteribus approbatae, simul attigit utramque sententiam dicendo «in quo sunt infixi illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni»: nam et infìxos dixit et cursus habere non tacuit.

18

[1] Nunc utrum illi septem globi qui subiecti sunt contrario, ut ait, quam caelum uertitur motu ferantur, argumentis ad uerum ducentibus requiramus.

[2] Solem ac lunam et stellas quinque quibus ab errore nomen est, praeter quod secum trahit ab ortu in occasum caeli diurna conuersio, ipsa suo motu in orientem ab occidente procedere, non solis litterarum profanis, sed multis quoque doctrina initiatis, abhorrere a fide ac monstro simile iudicatum est; sed apud pressius intuentes ita uerum esse constabit ut non solum mente concipi, sed oculis quoque ipsis possit probari. [3] Tamen ut nobis de hoc sit cum pertinaciter negante tractatus, age, quisque tibi hoc liquere dissimulas, simul omnia quae uel contentio sibi fingit detractans fidem, uel quae ipsa ueritas suggerit, in diuisionis membra mittamus.

[4] Has erraticas, cum luminibus duobus, aut infixas caelo, ut alia sidera, nullum sui motum nostris oculis indicare, sed ferri mundanae conuersionis impetu, aut moueri sua quoque accessione dicemus. Rursus, si mouentur, aut caeli uiam sequuntur ab ortu in occasum, et communi et suo motu meantes, aut contrario recessu in orientem ab occidentis parte uersantur. Praeter haec, ut opinor, nihil potest uel esse uel fingi. Nunc uideamus quid ex his poterit uerum probari.

[5] Si infixae essent, numquam ab eadem statione discederent, sed in isdem locis semper, ut aliae, uiderentur. Ecce enim, de infixis, Vergiliae: nec a sui umquam se copulatione dispergunt, nec Hyadas, quae uicinae sunt, deserunt aut Orionis proximam regionem relinquunt. Septentrionum compago non soluitur; Anguis, qui inter eos labitur, semel circumfusum non mutat amplexum. [6] Hae uero modo in hac, modo in illa caeli regione uisuntur, et saepe, cum in unum locum duae pluresue conuenerint, et a loco tamen in quo simul uisae sunt et a se postea separantur. Ex hoc eas non esse caelo infixas oculis quoque approbantibus constat. Igitur mouentur, nec negare hoc quisquam poterit quod uisus adfirmat.

[7] Quaerendum est ergo utrum ab ortu ad occasum an in contrarium motu proprio reuoluantur. Sed et hoc quaerentibus nobis non solum manifestissima ratio, sed uisus quoque ipse monstrabit. Consideremus enim signorum ordinem quibus zodiacum diuisum uel distinctum uidemus, et ab uno signo quolibet ordinis eius sumamus exordium. [8] Cum Aries exoritur, post ipsum Taurus emergit. Hunc Gemini sequuntur, hos Cancer, et per ordinem reliqua. Si istae ergo in occidentem ab oriente procederent, non ab Ariete in Taurum, qui retro locatus est, nec a Tauro in Geminos, signum posterius, uoluerentur, sed a Geminis in Taurum, et a Tauro in Arietem recta et mundanae uolubilitatis consona accessione prodirent. [9] Cum uero a primo in signum secundum, a secundo in tertium, et inde ad reliqua, quae posteriora sunt, reuoluantur, signa autem infixa caelo <cum caelo> ferantur, sine dubio constat has stellas non cum caelo, sed contra caelum moueri.

Hoc ut plene liqueat, astruamus de lunae cursu, quia et claritate sui et uelocitate notabilior est. [10] Luna, postquam a sole discedens nouata est, secundo fere die circa occasum uidetur, et quasi uicina soli quem nuper reliquit; postquam ille demersus est, ipsa caeli marginem tenet, antecedenti superoccidens. Tertio die tardius occidit quam secundo, et ita cotidie longius ab occasu recedit ut septimo die circa solis occasum in medio caelo ipsa uideatur. Post alios uero septem cum ille mergit, haec oritur. [11] Adeo media parte mensis dimidium caelum, id est unum hemisphaerium, ab occasu in orientem recedendo metitur. Rursus post septem alios circa solis occasum latentis hemisphaerii uerticem tenet, et huius rei indicium est quod medio noctis exoritur. Postremo, totidem diebus exemptis, solem denuo comprehendit, et uicinus uidetur ortus amborum, quamdiu, soli succedens, rursus nouetur et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquat occasum.

[12] Sol quoque ipse non aliter quam ab occasu in orientem mouetur, et, licet tardius recessum suum quam luna conficiat, quippe qui tanto tempore signum unum emetiatur quanto totum zodiacum luna discurrit, manifesta tamen et subiecta ocuIis motus sui praestat indicia. [13] Hunc enim in Ariete esse ponamus, quod, quia aequinoctiale signum est, pares horas somni et diei facit. In hoc signo cum occidit, Libram, id est Scorpii chelas, mox oriri uidemus, et apparet Taurus uicinus occasui: nam Vergilias et Hyadas, partes Tauri clariores, non multo post solem mergentes uidemus. [14] Sequenti mense sol in signum posterius, id est in Taurum, recedit, et ita fit ut neque Vergiliae neque alia pars Tauri illo mense uideatur. Signum enim quod cum sole oritur et cum sole occidit semper occulitur, adeo ut et uicina astra solis propinquitate celentur. [15] Nam et Canis tunc, quia uicinusTauro est, non uidetur, tectus lucis propinquitate. Et hoc est quod Vergilius ait:

candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et aduerso cedens Canis occidit astro.

Non enim uult intellegi, Tauro oriente cum sole, mox in occasu fieri Canem qui proximus Tauro est, sed occidere eum dixit Tauro gestante solem, quia tunc incipit non uideri sole uicino. [16] Tunc tamen, occidente sole, Libra adeo superior inuenitur ut totus Scorpius ortus appareat, Gemini uero uicini tunc uidentur occasui. Rursus, post Tauri mensem, Gemini non uidentur, quod in eos solem migrasse significat. Post Geminos recedit in Cancrum, et tunc, cum occidit, mox Libra in medio caelo uidetur. [17] Adeo constat solem tribus signis peractis, id est Ariete et Tauro et Geminis, ad medietatem hemisphaerii recessisse. Denique, post tres menses sequentes, tribus signis quae sequuntur emensis — Cancrum dico, Leonem et Virginem —, inuenitur in Libra, quae rursus aequat noctem diei, et dum in ipso signo occidit, mox oritur Aries, in quo sol ante sex menses occidere solebat. [18] Ideo autem occasum magis eius quam ortum elegimus proponendum, quia signa posteriora post occasum uidentur, et dum ad haec quae sole mergente uideri solent solem redire monstramus, sine dubio eum contrario motu recedere quam caelum mouetur ostendimus.

[19] Haec autem quae de sole ac luna diximus, etiam quinque stellarum recessum adsignare sufficient. Pari enim ratione in posteriora signa migrando semper mundanae uolubilitati contraria recessione uersantur.

19

[1] His adsertis, de sphaerarum ordine pauca dicenda sunt, in quo dissentire a Platone Cicero uideri potest, cum hic solis sphaeram quartam de septem, id est in medio locatam, dicat, Plato a luna sursum secundam, hoc est inter septem a summo locum sextum tenere commemoret. [2] Ciceroni Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit, Plato Aegyptios, omnium philosophiae disciplinarum parentes, secutus est, qui ita solem inter lunam et Mercurium locatum uolunt ut rationem tamen et deprehenderint et edixerint cur a nonnullis sol supra Mercurium supraqueVenerem esse credatur: nam nec illi qui ita aestimant a specie ueri procul aberrant. Opinionem uero istius permutationis huius modi ratio persuasit.

[3] A Saturni sphaera, quae est prima de septem, usque ad sphaeram Iouis, a summo secundam, interiecti spatii tanta distantia est ut zodiaci ambitum superior triginta annis, duodecim uero annis subiecta conficiat. Rursus tantum a Ioue sphaera Martis recedit ut eundem cursum biennio peragat. [4] Venus autem tanto est regione Martis inferior ut ei annus satis sit ad zodiacum peragrandum. Iam uero ita Veneri proxima est stella Mercurii, et Mercurio sol propinquus, ut hi tres caelum suum pari temporis spatio, id est anno plus minusue, circumeant. Ideo et Cicero hos duos cursus comites solis uocauit, quia in spatio pari longe a se numquam recedunt. [5] Luna autem tantum ab his deorsum recessit ut, quod illi anno, uiginti octo diebus ipsa conficiat. Ideo neque de trium superiorum ordine, quem manifeste clareque distinguit immensa distantia, neque de lunae regione, quae ab omnibus multum recessit, inter ueteres fuit aliqua dissensio. Horum uero trium sibi proximorum, Veneris, Mercurii et solis, ordinem uicinia confudit, sed apud alios: nam Aegyptiorum sollertiam ratio non fugit, quae talis est.

[6] Circulus per quem sol discurrit a Mercurii circulo ut inferior ambitur; illum quoque superior circulus Veneris includit, atque ita fit ut hae duae stellae, cum per superiores circulorum suorum uertices currunt, intellegantur supra solem locatae, cum uero per inferiora commeant circulorum, sol eis superior aestimetur. [7] Illis ergo qui sphaeras earum sub sole dixerunt, hoc uisum est ex illo stellarum cursu, qui nonnumquam, ut diximus, uidetur inferior, qui et uere notabilior est quia tunc liberius apparent. Nam, cum superiora tenent, magis radiis occuluntur; et ideo persuasio ista conualuit, et ab omnibus paene hic ordo in usum receptus est.

[8] Perspicacior tamen obseruatio ueriorem ordinem deprehendit, quem praeter indaginem uisus haec quoque ratio commendat quod lunam, quae luce propria caret et de sole mutuatur, necesse est fonti luminis sui esse subiectam. [9] Haec enim ratio facit lunam non habere lumen proprium, ceteras omnes stellas lucere suo, quod illae, supra solem locatae, in ipso purissimo aethere sunt, in quo omni quicquid est, lux naturalis et sua est, quae tota cum igne suo ita sphaerae solis incumbit ut caeli zonae quae procul a sole sunt perpetuo frigore oppressae sint, sicut infra ostendetur. [10] Luna uero, quia sola ipsa sub sole est et caducorum iam regioni luce sua carenti proxima, lucem nisi de superposito sole, cui resplendet, habere non potuit. Denique quia totius mundi ima pars terra est, aetheris autem ima pars luna est, lunam quoque terram, sed aetheriam uocauerunt. [11] Immobilis tamen, ut terra, esse non potuit, quia in sphaera quae uoluitur nihil manet immobile praeter centrum; mundanae autem sphaerae terra centrum est; ideo sola immobilis perseuerat.

[12] Rursus terra accepto solis lumine clarescit tantummodo, non relucet, luna speculi instar lumen quo illustratur emittit, quia illa aeris et aquae, quae per se concreta et densa sunt, faex habetur et ideo extrema uastitate denseta est, nec ultra superficiem quauis luce penetratur; haec licet et ipsa finis sit, sed liquidissimae lucis et ignis aetherii, ideo, quamuis densius corpus sit quam cetera caelestia, ut multo tamen terreno purius, fit acceptae luci penetrabile, adeo ut eam de se rursus emittat, nullum tamen ad nos perferentem sensum caloris: [13] quia lucis radius, cum ad nos de origine sua, id est de sole, peruenit, naturam secum ignis de quo nascitur deuehit; cum uero in lunae corpus infunditur et inde resplendet, solam refundit claritudinem, non calorem. Nam et speculum, cum splendorem de se ui oppositi eminus ignis emittit, solam ignis similitudinem, carentem sensu caloris, ostendit.

[14] Quem soli ordinem Plato dederit uel eius auctores, quosue Cicero secutus quartum locum globo eius adsignauerit, uel quae ratio persuasionem huius diuersitatis induxerit et cur dixerit Tullius «in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur», satis dictum est; sed his hoc adiciendum est cur Cicero, cum quartum de septem solem uelit, quartus autem inter septem non fere medius, sed omni modo medius et sit et habeatur, non abrupte medium solem, sed «fere» medium dixerit his uerbis: «deinde de septem mediam fere regionem sol obtinet.»

[15] Sed non uacat adiectio qua haec pronuntiatio temperatur. Nam sol quartum locum obtinens mediam regionem tenebit numero, spatio non tenebit. Si inter ternos enim summos et imos locatur, sine dubio medius est numero, sed, totius spatii quod septem sphaerae occupant dimensione perspecta, regio solis non inuenitur in medio spatio locata, quia magis a summo ipse quam ab ipso recessit ima postremitas: quod sine ulla disceptationis ambage compendiosa probabit adsertio.

[16] Saturni stella, quae summa est, zodiacum triginta annis peragrat, sol medius anno uno, luna ultima uno mense non integro. Tantum ergo interest inter solem et Saturnum quantum inter unum et triginta, tantum inter lunam solemque quantum inter duodecim et unum. [17] Ex his apparet totius a summo in imum spatii certam ex media parte diuisionem solis regione non fieri. Sed quia hic de numero loquebatur, in quo uere qui quartus et medius est, ideo pronuntiauit quidem medium, sed propter latentem spatiorum dimensionem uerbum quo hanc definitionem temperaret adiecit.

[18] Notandum quod esse stellam Saturni et alteram Iouis, Martis aliam, non naturae constitutio sed humana persuasio est, quae

... stellis numeros et nomina fecit.

Non enim ait illa «quae Saturnia est» sed «quam in terris Saturniam nominant» et «ille fulgor qui dicitur Iouis», et «quem Martium dicitis»; adeo expressit in singulis nomina haec non esse inuenta naturae, sed hominum commenta significationi distinctionis accommoda.

[19] Quod uero fulgorem Iouis humano generi prosperum et salutarem, contra Martis rutilum et terribilem terris uocauit, alterum tractum est ex stellarum colore — nam fulget Iouis, rutilat Martis —, alterum ex tractatu eorum qui de his stellis ad hominum uitam manare uolunt aduersa uel prospera. Nam plerumque de Martis terribilia, de Iouis salutaria euenire definiunt.

[20] Causam si quis forte altius quaerat unde diuinis maliuolentia, ut stella malefica esse dicatur, sicut de Martis et Saturni stellis existimatur, aut cur notabilior benignitas Iouis et Veneris inter genethlialogos habeatur, cum sit diuinorum una natura, in medium proferam rationem, apud unum omnino, quod sciam, lectam. Nam Ptolemaeus in libris tribus quos De harmonia composuit patefecit causam, quam breuiter explicabo.

[21] Certi sunt numeri per quos inter omnia quae sibi conueniunt, iunguntur, aptantur, fit iugabilis competentia, nec quicquam potest alteri nisi per hos numeros conuenire. Sunt autem hi epitritus, hemiolius, epogdous, duplaris, triplaris, quadruplus. [22] Quae hoc loco interim quasi nomina numerorum accipias uolo; in sequentibus uero, cum de harmonia caeli loquemur, quid sint hi numeri quidue possint opportunius aperiemus. Modo hoc nosse sufficiat quia sine his numeris nulla colligatio, nulla potest esse concordia.

[23] Vitam uero nostram praecipue sol et luna moderantur. Nam cum sint caducorum corporum haec duo propria, sentire uel crescere, αἰσθητικόν, id est sentiendi natura, de sole, φυτικόν autem, id est crescendi natura, de lunari ad nos globositate perueniunt. Sic utriusque luminis beneficio haec nobis constat uita qua fruimur. [24] Conuersatio tamen nostra et prouentus actuum tam ad ipsa duo lumina quam ad quinque uagas stellas refertur; sed harum stellarum alias interuentus numerorum quorum supra fecimus mentionem cum luminibus bene iungit ac sociat, alias nullus applicat numeri nexus ad lumina. [25] Ergo Veneria et Iouialis stella per hos numeros lumini utrique sociantur, sed Iouialis soli per omnes, lunae uero per plures, et Veneria lunae per omnes, soli per plures numeros aggregatur. Hinc licet utraque benefica credatur, Iouis tamen stella cum sole accommodatior est et Veneria cum luna, atque ideo uitae nostrae magis commodant, quasi luminibus uitae nostrae auctoribus numerorum ratione concordes. [26] Saturni autem Martisque stellae ita non habent cum luminibus competentiam, ut tamen aliqua uel extrema numerorum linea Saturnus ad solem, Mars adspiciat ad lunam. Ideo minus commodi uitae humanae existimantur, quasi cum uitae auctoribus arta numerorum ratione non iuncti. Cur tamen et ipsi nonnumquam opes uel claritatem hominibus praestare credantur, ad alterum debet pertinere tractatum, quia hic sufficit aperuisse rationem cur alia terribilis, alia salutaris existimetur.

[27] Et Plotinus quidem, in libro qui inscribitur Si faciunt astra, pronuntiat nihil ui uel potestate eorum hominibus euenire, sed ea quae decreti necessitas in singulos sancit, ita per horum septem transitum, stationem recessumue monstrari, ut aues, seu praeteruolando seu stando, futura pennis uel uoce significant nescientes. Sic quoque tamen iure uocabitur hic salutaris, ille terribilis, cum per hunc prospera, per illum significentur incommoda.

20

[1] In his autem tot nominibus quae de sole dicuntur, non frustra nec ad laudis pompam lasciuit oratio, sed res uerae uocabulis exprimuntur. «Dux et princeps», ait, «et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio.»

[2] Plato in Timaeo, cum de octo sphaeris loqueretur, sic ait: «Vt autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram secundo lumen accendit quod nunc solem uocamus.» [3] Vides ut haec definitio uult esse omnium sphaerarum lumen in sole; sed Cicero, sciens etiam ceteras stellas habere lumen suum, solamque lunam, ut saepe iam diximus, proprio carere, obscuritatem definitionis huius liquidius absoluens et ostendens in sole maximum lumen esse, non solum ait «dux», sed et «et princeps et moderator luminum reliquorum.» Adeo et ceteras stellas scit esse lumina, sed hunc ducem et principem quem Heraclitus fontem caelestis lucis appellat. [4] «Dux» ergo est, quia omnes luminis maiestate praecedit; «princeps», quia ita eminet ut propterea quod talis solus appareat, sol uocetur; «moderator reliquorum» dicitur, quia ipse cursus eorum recursusque moderatur. [5] Nam certa spatii definitio est ad quam cum unaquaeque erratica stella, recedens a sole, peruenerit, tamquam ultra prohibeatur accedere, agi retro uidetur, et rursus, cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta reuocatur. Ita solis uis et potestas motus reliquorum luminum constituta dimensione moderatur.

[6] «Mens mundi» ita appellatur ut physici eum cor caeli uocauerunt, inde nimirum quod omnia quae stata ratione per caelum fieri uidemus, diem noctemque et migrantes inter utrumque prolixitatis breuitatisque uices et certis temporibus aequam utriusque mensuram, dein ueris clementem teporem, torridum Cancri ac Leonis aestum, mollitiem auctumnalis aurae, uim frigoris inter utramque temperiem, omnia haec solis cursus et ratio dispensat. Iure ergo cor caeli dicitur, per quem fiunt omnia quae diuina ratione fieri uidemus. [7] Est et haec causa propter quam iure cor caeli uocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitatu est; solem autem ignis aetherii fontem dictum esse rettulimus; hoc est ergo sol in aethere quod in animali cor, cuius ista natura est ne umquam cesset a motu; aut breuis eius quocumque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. [8] Haec de eo quod mundi mentem uocauit.

Cur uero et «temperatio» mundi dictus sit, ratio in aperto est. Ita enim non solum terram, sed ipsum quoque caelum, quod uere mundus uocatur, temperari sole certissimum est, ut extremitates eius, quae a uia solis longissime recesserunt, omni careant beneficio caloris et una frigoris perpetuitate torpescant. Quod sequentibus apertius explicabitur.

Restat ut et de magnitudine eius, quam uerissima praedicatione extulit, pauca et non praetereunda dicamus. [9] Physici hoc maxime consequi in omni circa magnitudinem solis inquisitione uoluerunt, quanto maior possit esse quam terra, et Eratosthenes in libris dimensionum sic ait: «mensura terrae septies et uicies multiplicata mensuram solis efficiet»; Posidonius multo multoque saepius, et uterque lunaris defectus argumentum pro se aduocat. [10] Ita cum solem uolunt terra maiorem probare, testimonio lunae deficientis utuntur, cum defectum lunae conantur adserere, probationem de solis magnitudine mutuantur, et sic euenit ut, dum utrumque de altero adstruitur, neutrum probabiliter adstruatur, semper in medio uicissim nutante mutuo testimonio. [11] Quid enim per rem adhuc probandam probetur?

Sed Aegyptii, nihil ad coniecturam loquentes, sequestrato ac libero argumento nec in patrocinium sibi lunae defectum uocante, quanta mensura sol terra maior sit probare uoluerunt, ut tum demum per magnitudinem eius ostenderent cur luna deficiat. [12] Hoc autem nequaquam dubitabatur non posse aliter deprehendi nisi mensura et terrae et solis inuenta, ut fieret ex collatione discretio. Et terrena quidem dimensio oculis rationem iuuantibus de facili constabat. Solis uero mensuram aliter nisi per mensuram caeli per quod discurrit inueniri non posse uiderunt. Ergo primum metiendum sibi caelum illud, id est iter solis, constituerunt, ut per eum possent modum <modum> solis agnoscere.

[13] Sed, quaeso, si quis umquam tam otiosus tamque ab omni erit serio feriatus ut haec quoque in manus sumat, ne talem ueterum promissionem, quasi insaniae proximam, aut horrescat aut rideat. Etenim ad rem quae natura incomprehensibilis uidebatur uiam sibi fecit ingenium, et per terram qui caeli modus sit repperunt. Vt autem liquere possit ratio commenti, prius regulariter pauca dicenda sunt, ut sit rerum sequentium auditus instructior.

[14] In omni orbe uel sphaera, medietas centr<on> uocatur, nihilque aliud est centron nisi punctum quo sphaerae aut orbis medium certissima obseruatione distinguitur. Item ducta linea de quocumque loco circuli qui designat ambitum in quamcumque eiusdem circuli summitatem, orbis partem aliquam diuidat necesse est. [15] Sed non omni modo medietas est orbis quam separat ista diuisio. Illa enim tantum linea in partes aequales orbem medium diuidit quae a summo in summum ita ducitur ut necesse sit eam transire per centron; et haec linea, quae orbem sic aequaliter diuidit, διάμετρος nuncupatur. [16] Item omnis διάμετρος cuiuscumque orbis, triplicata cum adiectione septimae partis suae, mensuram facit circuli quo orbis includitur; id est, si uncias septem teneat diametri longitudo et uelis ex ea nosse quot uncias orbis ipsius circulus teneat, triplicabis septem, et faciunt uiginti unum; his adicies septimam partem, hoc est unum, et pronuntiabis in uiginti et duabus unciis huius circuli esse mensuram cuius diametros septem unciis extenditur. [17] Haec omnia geometricis euidentissimisque rationibus probare possemus, nisi et neminem de ipsis dubitare arbitraremur et caueremus iusto prolixius uolumen extendere.

[18] Sciendum et hoc, quod umbra terrae quam sol post occasum in inferiore hemisphaerio currens sursum cogit emitti, ex qua super terram fit obscuritas quae nox uocatur, sexagies in altum multiplicatur ab ea mensura quam terrae διάμετρος habet, et hac longitudine ad ipsum circulum per quem sol currit erecta, exclusione luminis tenebras in terra refundit. [19] Prodendum est igitur quanta διάμετρος terrae sit, ut constet quid possit sexagies multiplicata colligere; unde, his praelibatis, ad tractatum mensurarum quas promisit oratio reuertatur.

[20] Euidentissimis et indubitabilibus dimensionibus constitit uniuersae terrae ambitum, quae ubicumque uel incolitur a quibuscumque uel inhabitabilis iacet, habere stadiorum milia ducenta quinquaginta duo. Cum ergo tantum ambitus teneat, sine dubio octoginta milia stadiorum uel non multo amplius διάμετρος habet, secundum triplicationem cum septimae partis adiectione quam superius de diametro et circulo regulariter diximus. [21] Et quia ad efficiendam terrenae umbrae longitudinem non ambitus terrae, sed diametri mensura multiplicanda est — ipsa est enim quam sursum constat excrescere — sexagies multiplicanda tibi erunt octoginta milia quae terrae διάμετρος habet, quae faciunt quadragies octies centena milia stadiorum esse a terra usque ad solis cursum, quo umbram terrae diximus peruenire.

[22] Terra autem in medio caelestis circuli per quem sol currit ut centron locata est; ergo mensura terrenae umbrae medietatem diametri caelestis efficiet, et si ab altera quoque parte terrae par usque ad eundem circulum mensura tendatur, integra circuli per quem sol currit diametros inuenitur. [23] Duplicatis igitur illis quadragies octies centenis milibus, erit integra διάμετρος caelestis circuli nonagies sexies centenis milibus stadiorum, et inuenta διάμετρος facile mensuram nobis ipsius quoque ambitus prodit. [24] Hanc enim summam quae διάμετρον fecit debes ter multiplicare, adiecta parte septima, ut saepe iam dictum est; et ita inuenies totius circuli per quem sol currit ambitum stadiorum habere trecenties centena milia et insuper centum septuaginta milia.

[25] His dictis, quibus mensura quam terrae uel ambitus uel διάμετρος habet, sed et circuli modus per quem sol currit uel diametri eius ostenditur, nunc quam solis esse mensuram uel quemadmodum illi prudentissimi deprehenderint indicemus. Nam sicut ex terrena umbra potuit circuli per quem sol meat deprehendi magnitudo, ita per ipsum circulum mensura solis inuenta est, in hunc modum procedente inquisitionis ingenio.

[26] Aequinoctiali die, ante solis ortum, aequabiliter locatum est saxeum uas, in hemisphaerii speciem cauata ambitione curuatum, infra per lineas designato duodecim diei horarum numero quas stili prominentis umbra cum transitu solis praetereundo distinguit. [27] Hoc est autem, ut scimus, huius modi uasis officium, ut tanto tempore a priore eius extremitate ad alteram usque stili umbra percurrat quanto sol medietatem caeli ab ortu in occasum, unius scilicet hemisphaerii conuersione, metitur. Nam totius caeli integra conuersio diem noctemque concludit, et ideo constat quantum sol in circulo suo, tantum in hoc uase umbram meare. [28] Huic igitur aequabiliter collocato, circa tempus solis ortui propinquantis, inhaesit diligens obseruantis obtutus, et cum, ad primum solis radium quem de se emisit prima summitas orbis emergens, umbra, de stili decidens summitate, primam curui labri eminentiam contigit, locus ipse qui umbrae primitias excepit notae impressione signatus est, obseruatumque quamdiu super terram ita solis orbis integer appareret, ut ima eius summitas adhuc horizonti uideretur insidere. [29] Et mox locus ad quem umbra tunc in uase migrauerat adnotatus est, habitaque dimensione inter ambas umbrarum notas, quae integrum solis orbem, id est diametrum, natae de duabus eius summitatibus metiuntur, pars nona reperta est eius spatii quod a summo uasis labro usque ad horae primae lineam continetur. [30] Et ex hoc constitit quod in cursu solis unam temporis aequinoctialis horam faciat repetitus nouies orbis eius accessus, et quia conuersio caelestis hemisphaerii, peractis horis duodecim, diem condit, nouies autem duodeni efficiunt centum octo, sine dubio solis diametros centesima et octaua pars hemisphaerii aequinoctialis est. Ergo totius aequinoctialis circuli ducentesima sexta decima pars est.

[31] Ipsum autem circulum habere stadiorum trecenties centena milia et insuper centum et septuaginta milia antelatis probatum est. Ergo, si eius summae ducentesimam sextam decimam consideraueris partem, mensuram diametri solis inuenies. Est autem pars ipsa fere in centum quadraginta milibus. Διάμετρος igitur solis centum quadraginta fere milium stadiorum esse dicenda est; unde paene duplex quam terra διάμετρος inuenitur. [32] Constat autem geometricae rationis examine, cum de duobus orbibus altera διάμετρος duplo alteram uincit, illum orbem cuius διάμετρος dupla est orbe altero octies esse maiorem. Ergo ex his dicendum est solem octies terra esse maiorem. Haec de solis magnitudine breuiter de multis excerpta libauimus.

21

[1] Sed quoniam septem sphaeras caelo diximus esse subiectas, exteriore quaque quas interius continet ambiente, longeque et a caelo omnes et a se singulae recesserunt, nunc quaerendum est, cum zodiacus unus sit et is constet caelo sideribus infixis, quemadmodum inferiorum sphaerarum stellae in signis zodiaci meare dicantur. Nec longum est inuenire rationem quae in ipso uestibulo excubat quaestionis.

[2] Verum est enim neque solem lunamue neque de uagis ullam ita in signis zodiaci ferri ut eorum sideribus misceantur, sed in illo signo esse unaquaeque perhibetur quod habuerit super uerticem, in ea quae illi subiecta est circuli sui regione discurrens, quia singularum sphaerarum circulos in duodecim partes aeque ut zodiacum ratio diuisit, et quae in eam partem circuli sui uenerit quae sub parte zodiaci est Arieti deputata, in ipsum Arietem uenisse conceditur, similisque obseruatio in singulas partes migrantibus stellis tenetur. [3] Et quia facilior ad intellectum per oculos uia est, id quod sermo descripsit uisus adsignet.

Esto enim zodiacus circulus, cui adscriptum est A. Intra hunc septem alii orbes locentur, et zodiacus ab A per ordinem adfixis notis, quibus adscribentur litterae sequentes, in partes duodecim diuidatur, sitque spatium quod inter A et B clauditur Arieti deputatum, quod inter B et C Tauro, quod inter C et D Geminis, Cancro quod sequitur, et reliquis per ordinem cetera. [4] His constitutis, iam de singulis zodiaci notis et litteris singulae deorsum lineae per omnes circulos ad ultimum usque ducantur: procul dubio per orbes singulos duodenas partes diuidet transitus linearum. In quocumque igitur circulo seu sol in illo seu luna uel de uagis quaecumque discurrat, cum ad spatium uenerit quod inter lineas clauditur ab A et B notis et litteris defluentes, in Ariete esse dicetur, quia illic constituta spatium Arietis in zodiaco designatum super uerticem, sicut descripsimus, habebit. Similiter in quamcumque migrauerit partem, in signo sub quo fuerit esse dicetur.

[5] Atque haec ipsa descriptio eodem compendio nos docebit cur eundem zodiacum eademque signa aliae tempore longiore, aliae breuiore percurrant. Quotiens enim plures orbes intra se locantur, sicut maximus est ille qui primus est et minimus qui locum ultimum tenet, ita de mediis qui summo propior est, inferioribus maior, qui uicinior est ultimo, breuior superioribus habetur. [6] Et inter has igitur septem sphaeras, gradum celeritatis suae singulis ordo positionis adscripsit. Ideo stellae quae per spatia grandiora discurrunt, ambitum suum tempore prolixiore conficiunt, quae per angusta, breuiore. Constitit enim nullam inter eas celerius ceteris tardiusue procedere, sed, cum sit omnibus idem modus meandi, tantam eis diuersitatem temporis sola spatiorum diuersitas facit. [7] Nam ut de mediis nunc praetermittamus, ne eadem saepe repetantur, quod eadem signa Saturnus annis triginta, luna diebus uiginti octo ambit et permeat, sola causa in quantitate est circulorum, quorum alter maximus, alter est minimus. Ergo et ceterarum singulae pro spatii sui modo tempus meandi aut extendunt aut contrahunt.

[8] Hoc loco diligens rerum discussor inueniet quod requirat. Inspectis enim zodiaci notis quas monstrat in praesidium fidei aduocata descriptio, «quis uero,» inquiet, «circi caelestis duodecim partes aut inuenit aut fecit, maxime cum nulla oculis subiciantur exordia singularum?» Huic igitur tam necessariae interrogationi historia ipsa respondeat, factum referens quo a ueteribus et temptata est tam difficilis et effecta diuisio.

[9] Aegyptiorum enim retro maiores, quos constat primos omnium caelum scrutari et metiri ausos, postquam, perpetuae apud se serenitatis obsequio caelum semper suspectu libero intuentes, deprehenderunt, uniuersis uel stellis uel sideribus infixis caelo, solas cum sole et luna quinque stellas uagari, [10] nec has tamen per omnes caeli partes passim ac sine certa erroris sui lege discurrere, numquam denique ad septentrionalem uerticem deuiare, numquam ad australis poli ima demergi, sed intra unius obliqui circi limitem omnes habere discursus, nec omnes tamen ire pariter ac redire, sed alias aliis ad eundem locum peruenire temporibus, rursum ex his alias accedere, retro agi alias, uiderique stare nonnumquam; [11] postquam haec, inquam, inter eas agi uiderunt, certas sibi partes decreuerunt in ipso circo constituere et diuisionibus adnotare, ut certa essent locorum nomina in quibus eas morari uel de quibus exisse ad quaeue rursus esse uenturas et sibi in uicem nuntiarent et ad posteros noscenda transmitterent.

[12] Duobus igitur uasis aeneis praeparatis, quorum alteri fundus erat in modum clepsydrae foratus, illud quod erat integrum uacuum subiecerunt, pleno aquae altero superposito, sed meatu ante munito, et quamlibet de infixis unam clarissimam stellam lucideque notabilem orientem obseruauerunt. [13] Quae ubi primum coepit emergere, mox, munitione subducta, permiserunt subiecto uasi aquam superioris influere, fluxitque in noctis ipsius et secuti diei finem, atque in id noctis secundae quamdiu eadem stella ad ortum rursus reuertitur. [14] Quae ubi apparere uix coepit, mox aqua quae influebat amota est. Cum igitur obseruatae stellae itus ac reditus integram significaret caeli conuersionem, mensuram sibi caeli in aquae de illo fluxu susceptae quantitate posuerunt.

[15] Hac ergo in partes aequas duodecim sub fida dimensione diuisa, alia duo huius capacitatis procurata sunt uasa ut singula tantum singulas de illis duodecim partibus ferrent, totaque rursus aqua in uas suum pristinum, foramine prius clauso, refusa est; et de duobus illis capacitatis minoris alterum subiecerunt pleno, alterum iuxta expeditum paratumque posuerunt.

[16] His praeparatis, nocte alia, in illam iam caeli parte per quam solem lunamque et quinque uagas meare diuturna obseruatione didicerant quamque postea zodiacum uocauerunt, ascensurum obseruauerunt sidus, cui postea nomen Arietis addiderunt. [17] Huius incipiente ortu, statim subiecto uasi superpositae aquae fluxum dederunt. Quod ubi completum est, mox eo sublato effusoque, alterum simile subiecerunt, certis signis obseruanter ac memoriter adnotatis inter eius loci stellas qui oriebatur cum primum uas esset impletum, intelligentes quod, eo tempore quo totius aquae duodecima pars fluxit, pars caeli duodecima conscendit. [18] Ab illo ergo loco quo oriri incipiente aqua in primum uas coepit influere usque ad locum qui oriebatur cum idem primum uas impleretur, duodecimam partem caeli, id est unum signum, esse dixerunt. [19] Item secundo uase impleto ac mox retracto illud simile quod olim effusum parauerant iterum subdiderunt, notato similiter loco qui emergebat cum secundum uas esset impletum, et a fine primi signi usque ad locum qui ad secundae aquae finem oriebatur, secundum signum notatum est. [20] Atque ita uicissim uasa mutando, et per singulas influentis aquae partes singulos sibi ascendentium caeli partium limites adnotando, ubi, consummata iam omni per duodecim partes aqua, ad primi signi exordia peruentum est, sine dubio iam diuisas certisque sibi obseruationibus et indiciis adnotatas duodecim caeli partes tantae compotes machinationis habuerunt.

[21] Quod non nocte una, sed duabus effectum est, quia omne caelum una nocte non uoluitur, sed per diem uertitur pars eius media, et medietas reliqua per noctem. Nec tamen caelum omne duarum sibi proximarum noctium diuisit inspectio, sed diuersorum temporum nocturna dimensio utrumque hemisphaerium paribus aquae uicibus adnotauit. [22] Et has ipsas duodecim partes signa appellari maluerunt, certaque singulis uocabula gratia significationis adiecta sunt; et quia signa Graeco nomine ζῷδια nuncupantur, circum ipsum signorum zodiacum, quasi signiferum, uocauerunt.

[23] Hanc autem rationem iidem illi cur Arietem, cum in sphaera nihil primum nihilque postremum sit, primum tamen dici maluerint, prodiderunt. Aiunt enim incipiente die illo qui primus omnium luxit, id est quo in hunc fulgorem caelum et elementa purgata sunt, qui ideo mundi natalis iure uocitatur, Arietem in medio caelo fuisse, et quia medium caelum quasi mundi uertex est, Arietem propterea primum inter omnes habitum, qui ut mundi caput in exordio lucis apparuit.

[24] Subnectunt etiam causam cur haec ipsa duodecim signa adsignata sint diuersorum numinum potestati. Aiunt enim in hac ipsa genitura mundi, Ariete, ut diximus, medium caeli tenente, horam fuisse mundi nascentis, Cancro gestante tunc lunam. Post hunc sol cum Leone oriebatur, cum Mercurio Virgo, Libra cum Venere, Mars erat in Scorpio, Sagittarium Iuppiter obtinebat, in Capricorno Saturnus meabat. [25] Sic factum est ut singuli eorum signorum domini esse dicantur in quibus, cum mundus nasceretur, fuisse creduntur. Sed duobus quidem luminibus singula tantum signa in quibus tunc fuerant adsignauit antiquitas, Cancrum lunae, soli Leonem. Quinque uero stellis, praeter illa signa quibus tunc inhaerebant, quinque reliqua sic adiecit uetustas ut in adsignandis a fine prioris ordinis ordo secundus inciperet. [26] Superius enim diximus in Capricorno Saturnum post omnes fuisse. Ergo secunda adiectio eum primum fecit qui ultimus fuerat; ideo Aquarius, qui Capricornum sequitur, Saturno datur; Ioui, qui ante Saturnum erat, Pisces dicantur; Aries Marti, qui praecesserat Iouem, Taurus Veneri, quam Mars sequebatur, Gemini Mercurio, post quem Venus fuerat, deputati sunt.

[27] Notandum hoc loco quod in genitura mundi uel ipsa rerum prouidentia uel uetustatis ingenium hunc stellis ordinem dedit quem Plato adsignauit sphaeris earum, ut esset luna prima, sol secundus, super hunc Mercurius, Venus quarta, hinc Mars, inde Iuppiter, et Saturnus ultimus. Sed sine huius tamen rationis patrocinio abunde Platonicum ordinem prior ratio commendat.

[28] Ex his quae de uerbis Ciceronis proxime praelatis quaerenda proposuimus, qua licuit breuitate, a summa sphaera quae ἀπλανής dicitur, usque ad lunam quae ultima diuinorum est, omnia iam, ut opinor, absoluimus. [29] Nam et caelum uolui, et cur ita uoluatur, ostendimus, septemque sphaeras contrario motu ferri ratio indubitata patefecit, et de ipso sphaerarum ordine quid diuersi senserint uel quid inter eos dissensionem fecerit quaeue magis sit sequenda sententia tractatus inuenit. [30] Nec hoc tacitum est cur inter omnes stellas sola sine fratris radiis luna non luceat, sed et quae spatiorum ratio solem ab his quoque qui eum inter septem quartum locarunt, non tamen abrupte medium sed fere medium dici coegerit publicatum est. [31] Quid significent nomina quibus ita uocatur ut laudari tantum putetur innotuit; magnitudo quoque eius sed et caelestis per quem discurrit circuli, terraeque pariter quanta sit uel quemadmodum deprehensa monstratum est. [32] Subiectarum sphaerarum stellae quemadmodum in zodiaco, qui supra omnes est, ferri dicantur, uel quae ratio diuersarum faciat seu celerem seu tardum recursum, sed et ipse zodiacus in duodecim partes qua ratione diuisus sit, curque Aries primus habeatur, et quae signa in quorum numinum dicione sint, absolutum est.

[33] Sed omnia haec quae de summo ad lunam usque perueniunt, sacra, incorrupta, diuina sunt, quia in ipsis est aether, semper idem nec umquam recipiens inaequalem uarietatis aestum. Infra lunam et aer et natura permutationis pariter incipiunt, et sicut aetheris et aeris, ita diuinorum et caducorum luna confinium est. [34] Quod autem ait, nihil infra lunam esse diuinum «praeter animos munere deorum hominum generi datos,» non ita accipiendum est animos hic esse ut hic nasci putentur. Sed sicut solem in terris esse dicere solemus cuius radius aduenit et recedit, ita animorum origo caelestis est, sed lege temporalis hospitalitatis hic exula<n>t. Haec ergo regio diuinum nihil habet ipsa, sed recipit; et quia recipit, et remittit. Proprium autem habere diceretur si ei semper tenere licuisset. [35] Sed quid mirum si animus de hac regione non constat, cum nec corpori fabricando sola suffecerit? Nam quia terra, aqua et aer infra lunam sunt, ex his solis corpus fieri non potuit quod idoneum esset ad uitam, sed opus fuit praesidio ignis aetherii qui terrenis membris uitam et animam sustinendi commodaret uigorem, qui uitalem calorem et faceret et ferret.

[36] Haec et de aere dixisse nos satis sit. Restat ut de terra, quae sphaerarum nona et mundi ultima est, dictu necessaria disseramus.

22

[1] «Nam ea quae est media et nona, tellus, inquit, neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.»

[2] Illae uere insolubiles causae sunt quae mutuis in uicem nexibus uinciuntur, et dum altera alteram facit ac uicissim de se nascuntur, numquam a naturalis societatis amplexibus separantur. Talia sunt uincula quibus terram natura constrinxit. Nam ideo in eam feruntur omnia quia ut media non mouetur; ideo non mouetur quia infima est; nec poterat infima non esse in quam omnia feruntur. Horum singula, quae inseparabiliter inuoluta rerum in se necessitas uinxit, tractatus expediat.

[3] «Non mouetur», ait. Est enim centron. In sphaera autem solum centron diximus non moueri, quia necesse est ut circa aliquid immobile sphaera moueatur.

[4] Adiecit: «et infima est.» Recte hoc quoque. Nam quod centron est, medium est. In sphaera uero hoc solum constat imum esse quod medium est. Et si ima est, sequitur ut uere dictum sit in eam ferri omnia. Semper enim pondera in imum natura deducit: nam et in ipso mundo, ut esset terra, sic factum est. [5] Quidquid ex omni materia de qua facta sunt omnia purissimum ac liquidissimum fuit, id tenuit summitatem et aether uocatus est; pars, cui minor puritas et inerat aliquid leuis ponderis, aer extitit et in secunda delapsus est; post haec, quod adhuc quidem liquidum, sed iam usque ad tactus offensam corpulentum erat, in aquae fluxum coagulatum est. [6] Iam uero quod de omni siluestri tumultu uastum, impenetrabile, densetum, ex defaecatis abrasum resedit elementis, haesit in imo; quod demersum est stringente perpetuo gelu, quod eliminatum in ultimam mundi partem longinquitas solis coaceruauit, quod ergo ita concretum est, terrae nomen accepit. [7] Hanc spissus aer et terreno frigori propior quam solis calori stupore spiraminis densioris undiqueuersum fulcit et continet, nec in recesssum aut accessum moueri eam patitur uel uis circumuallantis et ex omni parte uigore simili librantis aurae uel ipsa sphaeralis extremitas, quae si paululum a medio deuiauerit, fit cuicumque uertici propior et imum relinquit, quod ideo in solo medio est, quia ipsa sola pars a quouis sphaerae uertice pari spatio recedit.

[8] In hanc igitur, quae et ima est, quasi media, et non mouetur, quia centron est, omnia pondera ferri necesse est, quia et ipsa in hunc locum quasi pondus relapsa est. Argumento sunt, cum alia innumera, tum praecipue imbres qui in terram ex omni aeris parte labuntur. Nec enim in hanc solam quam habitamus superficiem decidunt, sed et in latera quibus in terra globositas sphaeralis efficitur; et in partem alteram, quae ad nos habetur inferior, idem imbrium casus est. [9] Nam si aer, terreni frigoris exhalatione densetus, in nubem cogitur et ita abrumpit imbres, aer autem uniuersam terram circumfusus ambit, procul dubio ex omni aeris parte, praeter ustam calore perpetuo, liquor pluuialis emanat, qui undique in terram, quae unica est sedes ponderum, defluit. [10] Quod qui respuit, superest ut aestimet extra hanc unam superficiem quam incolimus, quidquid niuium imbriumue uel grandinum cadit, hoc totum in caelum de aere defluere. Caelum enim ab omni parte terrae aequabiliter distat et, ut a nostra habitatione, ita et a lateribus et a parte quae ad nos habetur inferior pari altitudinis immensitate suspicitur. Nisi ergo omnia pondera ferrentur in terram, imbres qui extra latera terrae defluunt non in terram, sed in caelum caderent, quod uilitatem ioci scurrilis excedit.

[11] Esto enim terrae sphaera cui ascripta sunt ABCD, circa hanc sit aeris orbis cui ascripta sunt EFGLM, et utrumque orbem, id est terrae et aeris, diuidat linea ducta ab E usque ad L: erit superior ista quam possidemus et illa sub pedibus. [12] Nisi ergo caderet omne pondus in terram, paruam nimis imbrium partem terra susciperet ab A usque ad C; latera uero aeris, id est ab F usque ad E et a G usque ad L, umorem suum in aerem caelumque deicerent; de inferiore autem caeli hemisphaerio pluuia in exteriora et ideo naturae ignota deflueret, sicut ostendit subiecta descriptio. [13] Sed hoc uel refellere dedignatur sermo sobrius, quod sic absurdum est ut sine argumentorum patrocinio subruatur.

Restat ergo ut indubitabili ratione monstratum sit in terram ferri «omnia nutu suo pondera». Ista autem quae de hoc dicta sunt opitulabuntur nobis et ad illius loci disputationem quo antipodas esse commemorat. Sed hic, inhibita continuatione tractatus, ad secundi commentarii uolumen disputationem sequentium reseruemus.

LIBER SECVNDVS


1

[1] Superiore commentario, Eustathi luce mihi dilectior fili, usque ad stelliferae sphaerae cursum et subiectarum septem sermo processerat. Nunc iam de musico earum modulamine disputetur.

[2] «Quid? Hic», inquam, «quis est qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus?» «Hic est», inquit, «ille qui interuallis disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur, et, acuta cum grauibus temperans, uarios aequabiliter concentus efficit. Nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. [3] Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus. Nam terra, nona, immobilis manens, una sede semper haeret, complexa mundi medium locum. Illi autem octo cursus in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est. Quod docti homines neruis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum.»

[4] Exposito sphaerarum ordine motuque descripto, quo septem subiectae in contrarium caelo feruntur, consequens est ut qualem sonum tantarum molium impulsus efficiat hic requiratur. [5] Ex ipso enim circumductu orbium sonum nasci necesse est, quia percussus aer, ipso interuentu ictus, uim de se fragoris emittit, ipsa cogente natura ut in sonum desinat duorum corporum uiolenta conlisio. Sed is sonus, qui ex qualicumque aeris ictu nascitur, aut dulce quiddam in aures et musicum defert, aut ineptum et asperum personat. [6] Nam si ictum obseruatio numerorum certa moderetur, compositum sibique consentiens modulamen educitur; at cum increpat tumultuaria et nullis modis gubernata collisio, fragor turbidus et inconditus offendit auditum. [7] In caelo autem constat nihil fortuitum, nihil tumultuarium prouenire, sed uniuersa illic diuinis legibus et stata ratione procedere. Ex his inexpugnabili ratiocinatione collectum est musicos sonos de sphaerarum caelestium conuersione procedere, quia et sonum ex motu fieri necesse est, et ratio quae diuinis inest fit sono causa modulaminis.

[8] Haec Pythagoras, primus omnium Graiae gentis hominum, mente concepit, et intellexit quidem compositum quiddam de sphaeris sonare, propter necessitatem rationis quae a caelestibus non recedit. Sed quae esset illa ratio, uel quibus obseruanda modis, non facile deprehendebat, cumque eum frustra tantae tamque arcanae rei diuturna inquisitio fatigaret, fors obtulit quod cogitatio alta non repperit. [9] Cum enim casu praeteriret in publico fabros ignitum ferrum ictibus mollientes, in aures eius malleorum soni certo sibi respondentes ordine repente ceciderunt, in quibus ita grauitati acumina consonabant ut utrumque ad audientis sensum stata dimensione remearet, et ex uariis impulsibus unum sibi consonans nasceretur. [10] Hic, occasionem sibi oblatam ratus, deprehendit oculis et manibus quod olim cogitatione quaerebat. Fabros adit et imminens operi curiosius intuetur, adnotans sonos qui de singulorum lacertis conficiebantur. Quos cum ferientium uiribus adscribendos putaret, iubet ut inter se malleolos mutent. Quibus mutatis, sonorum diuersitas, ab hominibus recedens, malleolos sequebatur. [11] Tunc omnem curam ad pondera eorum examinanda conuertit, cumque sibi diuersitatem ponderis quod habebatur in singulis adnotasset, aliis ponderibus in maius minusue excedentibus fieri malleos imperauit, quorum ictibus soni nequaquam prioribus similes nec ita sibi consonantes exaudiebantur. [12] Tunc animaduertit concordiam uocis lege ponderum prouenire, collectisque numeris quibus consentiens sibi diuersitas ponderum continebatur, ex malleis ad fides uertit examen, et intestina ouium uel boum neruos tam uariis ponderibus inligatis tetendit qualia in malleis fuisse didicerat, talisque ex his concentus euenit qualem prior obseruatio non frustra animaduersa promiserat, adiecta dulcedine quam natura fidium sonora praestabat. [13] Hic Pythagoras, tanti secreti compos, deprehendit numeros ex quibus soni sibi consoni nascerentur, adeo ut, fidibus sub hac numerorum obseruatione compositis, certae certis aliaeque aliis conuenientium sibi numerorum concordia tenderentur, ut, una impulsa plectro, alia, licet longe posita sed numeris conueniens, simul sonaret.

[14] Ex omni autem innumera uarietate numerorum pauci et numerabiles inuenti sunt qui sibi ad efficiendam musicam conuenirent. Sunt autem hi sex omnes: epitritus, hemiolius, duplaris, triplaris, quadruplaris et epogdous.

[15] Et est epitritus cum, de duobus numeris, maior habet totum minorem et insuper eius tertiam partem, ut sunt quattuor ad tria. Nam in quattuor sunt tria et tertia pars trium, id est unum. Et is numerus uocatur epitritus, deque eo nascitur symphonia quae appellatur διὰ τεσσάρων. [16] Hemiolius est cum, de duobus numeris, maior habet totum minorem et insuper eius medietatem, ut sunt tria ad duo. Nam in tribus sunt duo et media pars eorum, id est unum. Et ex hoc numero, qui hemiolius dicitur, nascitur symphonia quae appellatur διὰ πέντε. [17] Duplaris numerus est cum, de duobus numeris, minor bis in maiore numeratur, ut sunt quattuor ad duo. Et ex hoc duplari nascitur symphonia cui nomen est διὰ πασῶν. [18] Triplaris autem, cum, de duobus numeris, minor ter in maiore numeratur, ut sunt tria ad unum. Et ex hoc numero symphonia procedit quae dicitur διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε. [19] Quadruplus est cum, de duobus numeris, minor quater in maiore numeratur, ut sunt quattuor ad unum. Qui numerus facit symphoniam quam dicunt δὶς διὰ πασῶν. [20] Epogdous est numerus qui intra se habet minorem et insuper eius octauam partem, ut nouem ad octo, quia, in nouem, et octo sunt et insuper octaua pars eorum, id est unum. Hic numerus sonum parit quem τόνον musici uocauerunt.

[21] Sonum uero tono minorem ueteres quidem semitonium uocitare uoluerunt. Sed non ita accipiendum est ut dimidius tonus putetur, quia nec semiuocalem in litteris pro medietate uocalis accipimus. [22] Deinde tonus per naturam sui in duo diuidi sibi aequa non poterit. Cum enim ex nouenario numero constet, nouem autem numquam aequaliter diuidantur, tonus in duas diuidi medietates recusat. Sed semitonium uocitauerunt sonum tono minorem, quem tam paruo distare a tono deprehensum est quantum hi duo numeri inter se distant, id est ducenta quadraginta tria et ducenta quinquaginta sex. [23] Hoc semitonium Pythagorici quidem ueteres δίεσιν nominabant, sed sequens usus sonum semitonio minorem δίεσιν constituit nominandum. Plato semitonium λεῖμμα uocitauit.

[24] Sunt igitur symphoniae quinque, id est διὰ τεσσάρων, διὰ πέντε, διὰ πασῶν, διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε, καὶ δὶς διὰ πασῶν. Sed hic numerus symphoniarum ad musicam pertinet quam uel flatus humanus intendere uel capere potest humanus auditus. Vltro autem se tendit harmoniae caelestis accessio, id est usque ad quater διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε.

Nunc interim de his quas nominauimus disseramus. [25] Symphonia διὰ τεσσάρων constat de duobus tonis et hemitonio (ut minutias quae in additamento sunt relinquamus, ne difficultatem creemus), et fit ex epitrito; διὰ πέντε constat ex tribus tonis et hemitonio, et fit de hemiolio; διὰ πασῶν constat de sex tonis, et fit de duplari; uerum διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε constat ex nouem tonis et hemitonio, et fit de triplari numero; δὶς autem διὰ πασῶν continet tonos duodecim, et fit ex quadruplo.

2

[1] Hinc Plato, postquam et Pythagoricae successione doctrinae et ingenii proprii diuina profunditate cognouit nullam esse posse sine his numeris iugabilem competentiam, in Timaeo suo mundi animam per istorum numerorum contextionem ineffabili prouidentia dei fabricatoris instituit. Cuius sensus, si huic operi fuerit appositus, plurimum nos ad uerborum Ciceronis, quae circa disciplinam musicae uidentur obscura, intellectum iuuabit. [2] Sed ne quod in patrocinium alterius expositionis adhibetur ipsum per se difficile credatur, pauca nobis praemittenda sunt quae simul utriusque intellegentiam faciant lucidiorem.

[3] Omne solidum corpus trina dimensione distenditur. Habet enim longitudinem, latitudinem, profunditatem, nec potest inueniri in quolibet corpore quarta dimensio, sed his tribus omne corpus solidum continetur. [4] Geometrae tamen alia sibi corpora proponunt quae appellant mathematica, cogitationi tantum subicienda, non sensui. Dicunt enim punctum corpus esse indiuiduum in quo neque longitudo, neque latitudo, nec altitudo deprehendatur, quippe quod in nullas partes diuidi possit. [5] Hoc protractum efficit lineam, id est corpus unius dimensionis. Longum est enim, sine lato, sine alto, et duobus punctis ex utraque parte solam longitudinem terminantibus continetur. [6] Hanc lineam si geminaueris, alterum mathematicum corpus efficies, quod duabus dimensionibus aestimatur, longo latoque, sed alto caret. Et hoc est quod apud illos superficies uocatur. Punctis autem quattuor continetur, id est per singulas lineas binis. [7] Si uero hae duae lineae fuerint duplicatae, ut subiectis duabus duae superponantur, adicietur profunditas, et hinc solidum corpus efficitur, quod sine dubio octo angulis continebitur: quod uidemus in tessera, quae Graeco nomine κύβος uocatur.

[8] His geometricis rationibus applicatur natura numerorum, et monas punctum putatur, quia, sicut punctum, corpus non est, sed ex se facit corpora: ita monas numerus esse non dicitur, sed origo numerorum. [9] Primus ergo numerus in duobus est, qui similis est lineae de puncto sub gemina puncti terminatione productae. Hic numerus duo geminatus de se efficit quattuor, ad similitudinem mathematici corporis quod sub quattuor punctis longo latoque distenditur. [10] Quaternarius quoque ipse geminatus octo efficit, qui numerus solidum corpus imitatur, sicut duas lineas diximus duabus superpositas octo angulorum dimensione integram corporis soliditatem creare; et hoc est quod apud geometras dicitur bis bina bis corpus esse iam solidum. [11] Ergo a pari numero accessio usque ad octo soliditas est corporis; ideo inter principia huic numero plenitudinem deputauit.

Nunc oportet ex impari quoque numero quem ad modum idem efficiatur inspicere. [12] Et quia tam paris quam imparis numeri monas origo est, ternarius numerus prima linea esse credatur. Hic triplicatus nouenarium numerum facit, qui et ipse quasi de duabus lineis longum latumque corpus efficit, sicut quaternarius, secundus de paribus, eff<e>cit. Item nouenarius triplicatus tertiam dimensionem praestat. Et ita a parte imparis numeri in uiginti septem, quae sunt ter terna ter, solidum corpus efficitur, sicut in numero pari bis bina bis, qui est octonarius, soliditatem creauit. [13] Ergo, ad efficiendum utrobique solidum corpus, monas necessaria est et sex alii numeri, id est terni a pari et impari: a pari quidem duo, quattuor, octo, ab impari autem tria, nouem, uiginti septem.

[14] Timaeus igitur Platonis, in fabricanda mundi anima consilium diuinitatis enuntians, ait illam per hos numeros fuisse contextam, qui et a pari et ab impari cybum, id est perfectionem soliditatis, efficiunt, non quia aliquid significaret illam habere corporeum, sed, ut possit uniuersitatem animando penetrare et mundi solidum corpus implere, per numeros soliditatis effecta est.

[15] Nunc ad ipsa Platonis uerba ueniamus. Nam, cum de deo animam mundi fabricante loqueretur, ait: «Primam ex omni fermento partem tulit; hinc sumpsit duplam partem prioris, tertiam uero secundae hemioliam, sed primae triplam, et quartam duplam secundae, quintam tertiae triplam, sextam primae octuplam, et septimam uicies septies a prima multiplicatam. Post hoc spatia, quae inter duplos et triplos numeros hiabant, insertis partibus adimplebat, ut binae medietates singula spatia colligarent, ex quibus uinculis hemiolii et epitriti et epogdoi nascebantur.»

[16] Haec Platonis uerba ita a nonnullis excepta sunt ut primam partem monada crederent; secundam, quam dixi duplam prioris, dualem numerum esse confiderent; tertiam, ternarium numerum, qui ad duo hemiolius est, ad unum triplus; et quartam, quattuor, qui ad secundum, id est ad duo, duplus est; quint<a>m, nouenarium, qui ad tertium, id est ad tria, triplus est; sext<a>m autem octonarium, qui primum octies continet; at uero pars septima in uiginti et septem fuit, quae faciunt, ut diximus, augmentum tertium imparis numeri. [17] Alternis enim, ut animaduertere facile est, processit illa contextio, ut post monadem, quae et par et impar est, primus par numerus poneretur, id est duo; deinde sequeretur primus impar, id est tria; quarto loco secundus par, id est quattuor; quinto loco secundus impar, id est nouem; sexto loco tertius par, id est octo; septimo loco tertius impar, id est uiginti et septem, ut, quia impar numerus mas habetur et par femina, ex pari et impari, id est ex mare et femina, nasceretur quae erat uniuersa paritura, et ad utriusque soliditatem usque procederet, quasi solidum omne penetratura.

[18] Deinde ex his numeris fuerat componenda qui soli continent iugabilem competentiam, quia omni mundo ipsa erat iugabilem praestatura concordiam. Nam duo ad unum dupla sunt: de duplo autem διὰ πασῶν symphoniam nasci iam diximus; tria uero ad duo hemiolium numerum faciunt: hinc oritur διὰ πέντε; quattuor ad tria epitritus numerus est: ex hoc componitur διὰ τεσσάρων; item quattuor ad unum in quadrupli ratione censentur, ex quo symphonia δὶς διὰ πασῶν nascitur. [19] Ergo mundi anima, quae ad motum hoc quod uidemus uniuersitatis corpus impellit, contexta numeris musicam de se creantibus concinentiam, necesse est ut sonos musicos de motu quem proprio impulsu praestat efficiat, quorum originem in fabrica suae contextionis inuenit. [20] Ait enim Plato, ut supra rettulimus, auctorem animae deum, post numerorum inter se imparium contextionem, hemioliis, epitritis et epogdois et limmate hiantia interualla supplesse.

[21] Ideo doctissime Tullius in uerbis suis ostendit Platonis dogmatis profunditatem. «Quid? Hic», inquam, «quis est qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus?» «Hic est», inquit, «ille qui interuallis disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur.» [22] Vides ut interualla commemorat, et haec inter se imparia esse testatur, nec diffitetur rata ratione distincta, quia secundum Timaeum Platonis imparium inter se interualla numerorum ratis ad se numeris, hemioliis scilicet, epitritis et epogdois hemitoniisque distincta sunt, quibus omnis canora ratio continetur. [23] Hinc animaduertitur quia haec uerba Ciceronis numquam profecto ad intellectum paterent nisi hemioliorum, epitritorum et epogdoorum ratione praemissa, quibus interualla distincta sunt, et nisi Platonicis numeris, quibus mundi anima est contexta, patefactis [et ratione praemissa cur ex numeris musicam creantibus anima intexta sit]. [24] Haec enim omnia et causam mundani motus ostendunt, quem solus animae praestat impulsus, et necessitatem musicae concinentiae, quam motui a se facto inserit anima innatam sibi ab origine.

3

[1] Hinc Plato in Re publica sua, cum de sphaerarum caelestium uolubilitate tractaret, singulas ait Sirenas singulis orbibus insidere, significans sphaerarum motu cantum numinibus exhiberi. Nam Siren 'deo canens' Graeco intellectu ualet.

Theologi quoque nouem Musas octo sphaerarum musicos cantus et unam maximam concinentiam, quae confit ex omnibus, esse uoluerunt. [2] Vnde Hesiodus inTheogonia sua octauam Musam Vraniam uocat, quia post septem uagas, quae subiectae sunt, octaua stellifera sphaera superposita proprio nomine caelum uocatur; et, ut ostenderet nonam esse et maximam, quam conficit sonorum concors uniuersitas, adiecit:

Καλλιόπη θ’ ἣ δὴ προφερεστάτη ἐστὶν ἁπασέων,

ex nomine ostendens ipsam uocis dulcedinem nonam Musam uocari: nam Καλλιόπη 'optimae uocis' Graeca interpretatio est; et, ut ipsam esse quae confit ex omnibus pressius indicaret, adsignauit illi uniuersitatis uocabulum: ἣ δὴ προφερεστάτη ἐστὶν ἁπασέων. [3] Nam et Apollinem ideo Μουσηγέτην uocant, quasi ducem et principem orbium ceterorum, ut ipse Cicero refert: «dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio». [4] Musas esse mundi cantum etiam Etrusci sciunt, qui eas 'Camenas', quasi 'Canenas', a canendo dixerunt.

Ideo canere caelum etiam theologi comprobantes sonos musicos sacrificiis adhibuerunt, qui apud alios lyra uel cithara, apud nonnullos tibiis aliisue musicis instrumentis fieri solebant. [5] In ipsis quoque hymnis deorum, per stropham et antistropham metra canoris uersibus adhibebantur, ut per stropham rectus orbis stelliferi motus, per antistropham diuersus uagarum regressus praedicaretur, ex quibus duobus motibus primus in natura hymnus dicandus deo sumpsit exordium. [6] Mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu plurimarum gentium uel religionum instituta sanxerunt, persuasione hac qua post corpus animae ad originem dulcedinis musicae, id est ad caelum, redire credantur.

[7] Nam ideo in hac uita omnis anima musicis sonis capitur, ut non soli qui sunt habitu cultiores, uerum uniuersae quoque barbarae nationes cantus, quibus uel ad ardorem uirtutis animentur uel ad mollitiem uoluptatis resoluantur, exerceant, quia in corpus defert memoriam musicae cuius in caelo fuit conscia, et ita delenimentis canticis occupatur ut nullum sit tam immite, tam asperum pectus, quod non oblectamentorum talium teneatur affectu. [8] Hinc aestimo et Orphei uel Amphionis fabulam, quorum alter animalia ratione carentia, alter saxa quoque trahere cantibus ferebantur, sumpsisse principium, quia primi forte gentes uel sine rationis cultu barbaras, uel saxi instar nullo affectu molles, ad sensum uoluptatis canendo traxerunt.

[9] Ita denique omnis habitus animae cantibus gubernatur, ut et ad bellum progressui et item receptui canatur, cantu et excitante et rursus sedante uirtutem.

Dat somnos adimitque...,

necnon curas et immittit et retrahit, iram suggerit, clementiam suadet, corporum quoque morbis medetur (nam hinc est quod aegris remedia praestantes praecinere dicuntur). [10] Et quid mirum si inter homines musicae tanta dominatio est, cum aues quoque, ut lusciniae, ut cycni aliaeue id genus, cantum ueluti quadam disciplina artis exerceant, nonnullae uero uel aues uel terrenae seu aquatiles beluae, inuitante cantu, in retia sponte decurrant, et pastoralis fistula pastum progressis quietem imperet gregibus? Nec mirum. [11] Inesse enim mundanae animae causas musicae, quibus est intexta, praediximus. Ipsa autem mundi anima uiuentibus omnibus uitam ministrat:

Hinc hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

Iure igitur musica capitur omne quod uiuit, quia celestis anima, qua animatur uniuersitas, originem sumpsit ex musica. [12] Haec, dum ad sphaeralem motum mundi corpus impellit, sonum efficit qui «interuallis» est «disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis», sicut a principio ipsa contexta est. Sed haec interualla, quae in anima, quippe incorporea, sola aestimantur ratione, non sensu, quaerendum est utrum et in ipso mundi corpore dimensio librata seruauerit. [13] Et Archimedes quidem stadiorum numerum deprehendisse se credidit quibus a terrae superficie luna distaret, et a luna Mercurius, a Mercurio Venus, sol a Venere, Mars a sole, a Marte Iuppiter, Saturnus a Ioue; sed et a Saturni orbe usque ad ipsum stelliferum caelum omne spatium se ratione mensum putauit. [14] Quae tamen Archimedis dimensio a Platonicis repudiata est, quasi dupla et tripla interualla non seruans; et statuerunt hoc esse credendum, ut, quantum est a terra usque ad lunam, duplum sit a terra usque ad solem; quantumque est a terra usque ad solem, triplum sit a terra usque ad Venerem; quantumque est a terra usque ad Venerem, quater tantum sit a terra usque ad Mercurii stellam; quantumque est ad Mercurium a terra, nouies tantum sit a terra usque ad Martem; et quantum a terra usque ad Martem est, octies tantum sit a terra usque ad Iouem; quantumque est a terra usque ad Iouem, septies et uicies tantum sit a terra usque ad Saturni orbem.

[15] Hanc Platonicorum persuasionem Porphyrius libris inseruit quibus Timaei obscuritatibus nonnihil lucis infudit, aitque eos credere ad imaginem contextionis animae haec esse in corpore mundi interualla, quae epitritis, hemioliis, epogdois, hemitoniisque complentur et limmate, et ita prouenire concentum cuius ratio, in substantia animae contexta, mundano quoque corpori, quod ab anima mouetur, inserta est. [16] Vnde ex omni parte docta et perfecta est Ciceronis adsertio, qui «interuallis imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis» caelestem sonum dicit esse disiunctum.

4

[1] Nunc locus admonet ut de grauitate et acumine sonorum diuersitates quas adserit reuoluamus: «Et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus.»

[2] Diximus numquam sonum fieri nisi aere percusso. Vt autem sonus ipse aut acutior aut grauior proferatur, ictus efficit qui, dum ingens et celer incidit, acutum sonum praestat, si tardior lentiorue, grauiorem. [3] Indicio est uirga quae, dum auras percutit, si impulsu cito feriat, sonum acuit; si lentiore, in grauius frangit auditum. In fidibus quoque idem uidemus, quae, si tractu artiore tenduntur, acute sonant, grauius laxiores. [4] Ergo et superiores orbes, dum pro amplitudine sua impetu grandiore uoluuntur, dumque spiritu, ut in origine sua, fortiore tenduntur, propter ipsam, ut ait, concitatiorem conuersionem, «acute excitato mouentur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus», quoniam spiritu ut in extremitate languescente iam uoluitur, et propter angustias, quibus paenultimus orbis artatur, impetu lenioreconuertitur.

[5] Nec secus probamus in tibiis, de quarum foraminibus uicinis inflantis ori sonus acutus emittitur, de longinquis autem et termino proximis, grauior; item, acutior per patentiora foramina, grauior per angusta. Et utriusque causae ratio una, quia spiritus, ubi incipit, fortior est, defectior ubi desinit, et quia maiorem impetum per maius foramen impellit, contra autem in angustis contingit et eminus positis.

[6] Ergo orbis altissimus, et ut in immensum patens, et ut spiritu eo fortiore quo origini suae uicinior est incitatus, sonorum de se acumen emittit; uox ultimi et pro spatii breuitate et pro longinquitate iam frangitur. [7] Hinc quoque apertius approbatur spiritum, quanto ab origine sua deorsum recedit, tanto circa impulsum fieri leniorem, ut circa terram, quae ultima sphaerarum est, tam concretus, tam densus habeatur, ut causa sit terrae in una sede semper haerendi, nec in quamlibet partem permittatur moueri, obsessa undique circumfusi spiritus densitate; in sphaera autem ultimum locum esse qui medius est, antecedentibus iam probatum est.

[8] Ergo mundani corporis sphaerae nouem sunt. Prima, illa stellifera, quae proprio nomine caelum dicitur et ἀπλανής apud Graecos uocatur, «arcens et continens ceteras». Haec ab oriente semper uoluitur in occasum; subiectae septem, quas uagas dicimus, ab occidente in orientem feruntur; nona, terra, sine motu. [9] Octo sunt igitur quae mouentur, sed septem soni sunt qui concinentiam de uolubilitate conficiunt, propterea quia Mercurialis et Venerius orbis, pari ambitu comitati solem, uiae eius tamquam satellites obsequuntur, et ideo a nonnullis astronomiae studentibus eandem uim sortiti existimantur. Vnde ait: «Illi autem octo cursus in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est.»

[10] Septenarium autem numerum rerum omnium nodum esse plene, cum de numeris superius loqueremur, expressimus; ad illuminandam, ut aestimo, obscuritatem uerborum Ciceronis de musica, tractatus succinctus a nobis qua licuit breuitate sufficiet. [11] Nam netas et hypatas aliarumque fidium uocabula percurrere, et tonorum uel limmatum minuta subtilia, et quid in sonis pro littera, quid pro syllaba, quid pro integro nomine accipiatur adserere ostentantis est, non docentis. [12] Nec enim quia fecit in hoc loco Cicero musicae mentionem, occasione hac eundum est per uniuersos tractatus qui possunt esse de musica, quos, quantum mea fert opinio, terminum habere non aestimo, sed illa sunt persequenda quibus uerba, quae explananda receperis, possint liquere, quia, in re naturaliter obscura, qui in exponendo plura quam necesse est superfundit addit tenebris, non adimit densitatem.

[13] Vnde finem de hac tractatus parte faciemus, adiecto uno quod scitu dignum putamus, quia, cum sint melodiae musicae tria genera, enarmonium, diatonum et chromaticum, primum quidem propter nimiam sui difficultatem ab usu recessit, tertium uero est infame mollitie, unde medium, id est diatonum, mundanae musicae doctrina Platonis adscribitur.

[14] Nec hoc inter praetereunda ponemus, quod musicam perpetua caeli uolubilitate nascentem ideo claro non sentimus auditu, quia maior sonus est quam ut humanarum aurium recipiatur angustiis. Nam si Nili Catadupa ab auribus incolarum amplitudinem fragoris excludunt, quid mirum si nostrum sonus excedit auditum, quem mundanae molis impulsus emittit? [15] Nec enim de nihilo est quod ait «qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus», sed uoluit intellegi quod, si eius qui caelestibus meruit interesse secretis completae aures sunt soni magnitudine, superest ut ceterorum hominum sensus mundanae concinentiae non capiat auditum.

5

[1] Sed iam tractatum ad sequentia conferamus. «Vides habitari in terra raris et angustis locis, et in ipsis quasi maculis ubi habitatur uastas solitudines interiectas, eosque qui incolant terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis, a quibus expectare gloriam certe nullam potestis. [2] Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. [3] Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt aduersa uobis urguent uestigia, nihil ad uestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis cerne quam tenui uos parte contingat. Omnis enim terra quae colitur a uobis, angusta uerticibus, lateribus latior, parua quaedam est insula, circumfusa illo mari quod Atlanticum , quod Magnum, quem Oceanum appellatis in terris; qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides.»

[4] Postquam caelum quo omnia continentur, et subiectarum sphaerarum ordinem motumque, ac de motu sonum caelestis musicae modos et numeros explicantem et aerem subditum lunae, Tullianus sermo, per necessaria et praesenti operi apta ductus, ad terram usque descripsit, ipsius iam terrae descriptionem uerborum parcus, rerum fecundus absoluit. [5] Et enim maculas habitationum ac de ipsis habitatoribus alios interruptos aduersosque, obliquos etiam et transuersos alios nominando, terrenae sphaerae globositatem tantum non coloribus pinxit. [6] Illud quoque non sine perfectione doctrinae est, quod cum aliis nos non patitur errare qui terram semel cingi Oceano crediderunt. Nam si dixisset «omnis terra... parua quaedam est insula circumfusa illo mari...», unum Oceani ambitum dedisset intellegi; sed adiciendo «quae colitur a uobis...», ueram eius diuisionem, de qua paulo post disseremus, nosse cupientibus intellegendam reliquit.

[7] De quinque autem cingulis ne quaeso aestimes duorum Romanae facundiae parentum, Maronis et Tullii, dissentire doctrinam, cum hic ipsis cingulis terram redimitam dicat, ille isdem quas Graeco nomine zonas uocat adserat caelum teneri. Vtrumque enim incorruptam ueramque nec alteri contrariam rettulisse rationem procedente disputatione constabit.

[8] Sed ut omnia quae hoc loco explananda recepimus liquere possint, habendus est primum sermo de cingulis, quia, situ eorum ante oculos locato, cetera erunt intellectui proniora. Prius autem qualiter terram coronent, deinde quemadmodum caelum teneant explicandum est.

[9] Terra nona et ultima sphaera est. Hanc diuidit horizon, id est finalis circulus de quo ante rettulimus. Ergo medietas cuius partem nos incolimus sub eo caelo est quod <s>ur<g>it super terram, et reliqua medietas sub illo quod, dum uoluitur, ad ea loca quae ad nos uidentur inferiora descendit: in medio enim locata ex omni sui parte caelum suspicit. [10] Huius igitur ad caelum breuitas, cui punctum est, ad nos uero immensa globositas, distinguitur locis inter se uicissim pressis nimietate uel frigoris uel caloris, geminam nacta inter diuersa temperiem. [11] Nam et septentrionalis et australis extremitas perpetua obriguerunt pruina, et hi uelut duo sunt cinguli quibus terra redimitur, sed ambitu breues quasi extrema cingentes. Horum uterque habitationis impatiens est, quia torpor ille glacialis nec animali nec frugi uitam ministrat: illo enim aere corpus alitur quo herba nutritur. [12] Medius cingulus, et ideo maximus, aeterno adflatu continui caloris ustus, spatium quod et lato et ambitu prolixius occupauit nimietate feruoris facit inhabitabile uicturis. Inter extremos uero et medium, duo maiores ultimis, medio minores, ex utriusque uicinitatis intemperie temperantur, in hisque tantum uitales auras natura dedit incolis carpere.

[13] Et quia animo facilius inlabitur concepta ratio descriptione quam sermone, esto orbis terrae cui adscripta sunt A B C D; et circa A, adscribantur N et L; circa B autem M et K; et circa C, G et I; et circa D, E et F; et ducantur rectae lineae a signis ad signa quae dicimus, id est a G in I, ab M in N, a K in L, ab E in F. [14] Spatia igitur duo aduersa sibi, id est unum a C usque ad lineam quae in I ducta est, alterum a D usque ad lineam quae in F ducta est, intellegantur pruina obriguisse perpetua: est enim superior septentrionalis, inferior australis extremitas. Medium uero, ab N usque in L, zona sit torrida. Restat ut cingulus ab I usque ad N de subiecto calore et superiore frigore temperetur, rursus ut zona quae est inter L et F accipiat de superiecto calore et subdito rigore temperiem. [15] Nec excogitatas a nobis lineas quas duximus aestimetur: circi sunt enim de quibus supra rettulimus, septentrionalis et australis et tropici duo. Nam aequinoctialem hoc loco quo de terra loquimur non oportet adscribi, qui opportuniore loco rursus addetur.

[16] Licet igitur sint hae

...duae mortalibus aegris
munere concessae diuum

quas diximus temperatas, non tamen ambae zonae hominibus nostri generis indultae sunt, sed sola superior, quae est ab I usque ad N, incolitur ab omni quale scire possumus hominum genere, Romani Graeciue sint uel barbari cuiusque nationis. [17] Illa uero ab L usque ad F sola ratione intellegitur quod propter similem temperiem similiter incolatur; sed a quibus, neque licuit umquam nobis nec licebit agnoscere: interiecta enim torrida utrique hominum generi commercium ad se denegat commeandi.

[18] Denique de quattuor habitationis nostrae cardinibus oriens, occidens et septentrio suis uocabulis nuncupantur, quia ab ipsis exordiis suis sciuntur a nobis (nam etsi septentrionalis extremitas inhabitabilis est, non multo tamen est a nobis remota). [19] Quarto uero nostrae habitationis cardini causa haec alterum nomen dedit, ut meridies, non australis uocaretur, quia et ille est proprie australis qui de altera extremitate procedens aduersus septentrionali est, et hunc meridiem iure uocitari facit locus de quo incipit nobis: nam quia sentiri incipit a medio terrae in qua est usus diei, ideo tamquam quidam medidies, una mutata littera meridies nuncupatus est.

[20] Sciendum est autem quod uentus qui per hunc ad nos cardinem peruenit, id est auster, ita in origine sua gelidus est ut apud nos commendabilis est blando rigore septentrio; sed quia per flammam torridae zonae ad nos commeat, admixtus igni calescit et qui incipit frigidus, calens peruenit. [21] Neque enim uel ratio uel natura pateretur ut ex duobus aequo pressis rigore cardinibus dissimili tactu flatus emitterentur. Nec dubium est nostrum quoque septentrionem ad illos qui australi adiacent propter eandem rationem calidum peruenire, et austrum corporibus eorum genuino aurae suae rigore blandiri.

[22] Eadem ratio nos non permittit ambigere quin per illam quoque superficiem terrae, quae ad nos habetur inferior, integer zonarum ambitus quae hic temperatae sunt eodem ductu temperatus habeatur, atque ideo illic quoque eaedem duae zonae a se distantes similiter incolantur. [23] Aut dicat quisquis huic fidei obuiare mauult quid sit quod ab hac eum definitione deterreat. Nam si nobis uiuendi facultas est in hac terrarum parte quam colimus quia, calcantes humum, caelum suspicimus super uerticem, quia sol nobis et oritur et occidit, quia circumfuso fruimur aere cuius spiramus haustu, cur non et illic aliquos uiuere credamus ubi eadem semper in promptu sunt?

[24] Nam qui ibi dicuntur morari eandem credendi sunt spirare auram, quia eadem est in eiusdem zonalis ambitus continuatione temperies; idem sol illis et obire dicetur nostro ortu et orietur cum nobis occidet; calcabunt aeque ut nos humum, et super uerticem semper caelum uidebunt; [25] nec metus erit ne de terra in caelum decidant, cum nihil umquam possit ruere sursum. Si enim nobis, quod adserere genus ioci est, iusum habetur ubi est terra et susum ubi caelum, illis quoque susum erit quod de inferiore suspicient, nec aliquando in superna casuri sunt. [26] Adfirmauerim quoque et apud illos minus rerum peritos hoc aestimare de nobis, nec credere posse nos in quo sumus loco degere, sed opinari, si quis sub pedibus eorum temptaret stare, casurum. Numquam tamen apud nos quisquam timuit ne caderet in caelum, ergo nec apud illos quisquam in superiora casurus est, sicut «omnia nutu suo pondera» in terram ferri superius relata docuerunt. [27] Postremo quis ambigat in sphaera terrae ea quae inferiora dicuntur superioribus suis esse contraria, ut est oriens occidenti? Nam in utraque parte par diametros habetur. Cum ergo et orientem et occidentem similiter constet habitari, quid est quod fidem huius quoque diuersae sibi habitationis excludat?

[28] Haec omnia non otiosus lector in tam paucis uerbis Ciceronis inueniet. Nam cum dicit terram cingulis suis «redimitam atque circumdatam», ostendit per omne terrae corpus eandem temperatorum cingulorum continuatam esse temperiem; et cum ait in terra maculas habitationum uideri, non eas dicit quae in parte nostrae habitationis non nullis desertis locis interpositis incoluntur. [29] Non enim adiceret «in ipsis (...) maculis (...) uastas solitudines interiectas», si ipsas solitudines diceret, inter quas certae partes macularum instar haberentur, sed quia maculas dicit has quattuor quas in duobus terrae hemisphaeriis binas esse ratio monstrauit, bene adiecit «interiectas solitudines».

[30] Nam sicut pars quae habitatur a nobis multa solitudinum interiectione distinguitur, credendum est in illis quoque tribus aliis habitationibus similes esse inter deserta et culta distinctiones. [31] Sed et quattuor habitationum incolas et relatione situs et ipsa quoque standi qualitate depinxit. Primum enim ait alios praeter nos ita incolere terram ut a se interrupti nullam meandi ad se habeant facultatem, et uerba ipsa declarant non eum de uno hominum genere loqui in hac superficie a nobis solius torridae interiectione diuiso. Sic enim magis diceret: «ita interruptos ut nihil ab illis ad uos manare possit»; sed dicendo: ita «interruptos (...) ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit»>, qualiter inter se illa hominum genera sint diuisa significat. [32] Quod autem uere ad nostram partem referretur, adiecit, dicendo de illis qui et a nobis et a se in uicem diuisi sunt: «partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare» nobis.

Interruptio ergo non unius generis a nobis, sed omnium generum a se diuisorum refertur, quae ita distinguenda est. [33] Hi quos separat a nobis perusta, quos Graeci ἀντοίκους uocant, similiter ab illis qui inferiorem zonae suae incolunt partem, interiecta australi gelida separantur; rursus illos ab antoecis suis, id est per nostri cinguli inferiora uiuentibus, interiectio ardentis sequestrat, et illi a nobis septentrionalis extremitatis rigore remouentur. [34] Et quia non est una omnium adfinis continuatio, sed interiectae sunt solitudines ex calore uel frigore mutuum negantibus commeatum, has terrae partes quae a quattuor hominum generibus incoluntur 'maculas habitationum' uocauit. [35] Quemadmodum autem ceteri omnes uestigia sua figere ad nostra credantur, ipse distinxit, et australes quidem aperte pronuntiauit aduersos stare nobis, dicendo «quorum australis ille, in quo qui insistunt aduersa uobis urguent uestigia»: et ideo aduersi nobis sunt quia in parte sphaerae quae contra nos est morantur. [36] Restat inquirere quos transuersos et quos obliquos nobis stare memorauit, sed nec de ipsis potest esse dubitatio quin transuersos nobis stare dixerit inferiorem zonae nostrae partem tenentes, obliquos uero eos qui australis cinguli deuexa sortiti sunt.

6

[1] Superest ut de terrae ipsius spatiis, quanta habitationi cesserint, quanta sint inculta referamus, id est quae sit singulorum dimensio cingulorum. Quod ut facile dinoscas, redeundum tibi est ad orbis terrae descriptionem quam paulo ante subiecimus, ut per adscriptarum litterarum notas ratio dimensionum lucidius explicetur.

[2] Omnis terrae orbis, id est circulus qui uniuersum ambitum claudit, cui adscripta sunt A B C D, ab his qui eum ratione dimensi sunt in sexaginta diuisus est partes. [3] Habet autem totus ipse ambitus stadiorum ducenta quinquaginta duo milia. Ergo singulae sexagesimae extenduntur stadiis quaternis milibus ducenis. Et sine dubio medietas eius, quae est a D per orientem, id est per A usque ad C, habet triginta sexagesimas et stadiorum milia centum uiginti sex. Quarta uero pars, quae est ab A usque ad C, incipiens a medio perustae, habet sexagesimas quindecim et stadiorum milia sexaginta et tria. Huius quartae partis mensura relata, constabit totius ambitus plena dimensio.

[4] Ab A igitur usque ad N, quod est medietas perustae, habet sexagesimas quattuor, quae faciunt stadiorum milia sedecim cum octingentorum adiectione. Ergo omnis perusta sexagesimarum octo est, et tenet stadiorum milia triginta tria et sescenta insuper. [5] Latitudo autem cinguli nostri qui temperatus est, id est ab N usque ad I, habet sexagesimas quinque, quae faciunt stadiorum milia uiginti unum; et spatium frigidae, ab I usque ad C, habet sexagesimas sex, quae tenent stadiorum uiginti quinque milia ducenta. [6] Ex hac quarta parte orbis terrarum, cuius mensuram euidenter expressimus, alterius quartae partis magnitudinem, ab A usque ad D, pari dimensionum distinctione cognosces. Cum ergo quantum teneat sphaerae superficies quae ad nos est in omni sua medietate cognoueris, de mensura quoque inferioris medietatis, id est a D per B usque ad C, similiter instrueris. [7] Modo enim quia orbem terrae in plano pinximus, in plano autem medium exprimere non possumus sphaeralem tumorem, mutuati sumus latitudinis intellectum a circulo qui magis <h>orizon quam meridianus uidetur. Ceterum uolo hoc mente percipias ita nos hanc protulisse mensuram tamquam a D per A usque ad C pars terrae superior sit cuius partem nos incolimus, et a D per B usque ad C pars terrae habeatur inferior.

7

[1] Hoc quoque tractatu proprium sortito finem, nunc illud quod probandum promisimus adseramus: hos cingulos et bene Maronem caelo et bene terrae adsignasse Ciceronem, et utrumque non discrepantia, sed consona eadem dixisse. [2] Natura enim caeli hanc in diuersis terrae partibus temperiem nimietatemque distinxit, et qualitas uel frigoris uel caloris, quae cuilibet aetheris parti semel inhaesit, eadem inficit partem terrae quam despicit ambiendo. [3] Et quia has diuersitates, quae certis finibus terminantur, cingulos in caelo uocauerunt, necesse est totidem cingulos etiam hic intellegi, sicut in breuissimo speculo cum facies monstratur ingens, tenent in angusto membra uel liniamenta ordinem quem sua in uero digesserat amplitudo. Sed hic quoque adserendi quod dicitur minuemus laborem oculis subiciendo picturam.

[4] Esto enim caeli sphaera A B C D, et intra se claudat sphaeram terrae, cui adscripta sunt S X T V; et ducatur in caeli sphaera circulus septentrionalis ab I usque in O, tropicus aestiuus a G in P, et aequinoctialis a B in A, et tropicus hiemalis ab F in Q, et australis ab E in R; sed et zodiacus ducatur ab F in P; rursus, in sphaera terrae, ducantur idem limites cingulorum quos supra descripsimus, in N, in M, in L, in K. [5] His depictis, sine difficultate constabit singulas terrae partes a singulis caeli partibus super uerticem suum positis qualitatem circa nimietatem uel temperiem mutuari. Nam quod est susum a D usque ad R, hoc despicit terrae ab S usque ad K: et quod est in caelo ab R usque ad Q, hoc inficit terrae a K usque ad L: et quod in caelo est a Q usque in P, tale facit in terra ab L usque ad M; qualeque est desuper a P usque ad O, tale in terra ab M usque ad N: et quale illic ab O usque ad C, tale hic est ab N usque ad T. [6] Sunt autem in aethere extremitates ambae, id est a D usque ad R et a C usque ad O, aeterno rigore densetae: ideo in terra idem est ab S usque ad K et a T usque ad N. Rursus in caelo a Q usque ad P nimio calore feruet: ideo in terra quoque ab L usque ad M idem feruor est. Item sunt in caelo temperies, ab O usque ad P, et a Q in R: ideo hic quoque sunt temperatae, ab N in M, et ab L in K. Aequinoctialis enim circulus, qui ab A usque ad B ductus est, mediam secat perustam.

[7] Et ipsum autem scisse Ciceronem quod terreni cinguli caelestibus inficiantur, ex uerbis eius ostenditur. Ait enim: «e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides». Ecce testatur finale frigus esse de caelo. [8] Idem quoque de feruore medio dicit: «medium autem illum et maximum solis ardore torreri». Cum ergo manifeste et rigorem de caeli uerticibus et feruorem de sole in terrae cingulos uenire signauerit, ostendit prius in caelo hos eosdem cingulos constitisse.

[9] Nunc quoniam constitit easdem in caelo et in terra zonas esse uel cingulos - haec enim unius rei duo sunt nomina - iam dicendum est quae causa in aethere hanc diuersitatem qualitatis efficiat.

[10] Perusta duobus tropicis clauditur: id est a G in P, aestiuo, et ab F in Q, hiemali. Ab F autem in P zodiacum describendo perduximus; ergo signum P tropicus ille Cancer habeatur, et signum F Capricornus. Constat autem solem neque sursum ultra Cancrum neque ultra Capricornum deorsum meare, sed cum ad tropicorum confinia peruenerit, mox reuerti: unde et solstitia uocantur. [11] Et quia aestiuus tropicus temperatae nostrae terminus est, ideo, cum sol ad ipsum finem uenerit, facit nobis aestiuos calores, de uicino urens sensu maiore subiecta. Illo denique tempore australi generi reuerti hiemem non potest ambigi, quia tunc ab illis sol omni uiae suae spatio recedit. Rursus cum ad F signum, id est ad Capricornum, uenerit, facit nobis hiemem recessu suo et illis uicinitate reducit aestatem.

[12] Hic notandum est de tribus tantum cardinibus in quamcumque aedem ingredi solem, de quarto numquam. Nam et ab ortu et ab occasu fenestra solem recipit, quippe quem orientem obeuntemque prospectet; recipit et a meridie, quia omne iter solis in nostro meridie est, ut instruit uisum antelata descriptio. Numquam uero solem fenestra septentrionis admittit, quia numquam a P signo ad O sol accedit, sed a P semper retrocedendo numquam fines poli septentrionalis attingit, et ideo numquam per hunc cardinem radius solis infunditur.

[13] Eiusdem rei probationem umbra quoque cuiuslibet corporis sufficiet adstruere. Nam et in occasum cadit oriente sole, et in ortum cum fit occiduus; medio autem die, quia sol meridiem tenet, in septentrionem umbra depellitur. In austrum uero circa nostram habitationem impossibile est umbram cuiuslibet corporis cadere, quia semper in aduersam soli partem umbra iactatur. Aduersus autem austro apud nos sol esse non poterit, cum numquam fines septentrionalis attingat.

[14] Sane quoniam pars illa perustae quae temperatae uicina est admittit habitantes, illic, id est trans tropicum, quaecumque habitantur spatia umbram mittunt in austrum eo tempore quo sol Cancrum tenet. Tunc enim fit eis sol septentrionalis cum tropicum tenet, quod ab illis ad septentrionem recedit. [15] Ciuitas autem Syene, quae prouinciae Thebaidos post superiorum montium deserta principium est, sub ipso aestiuo tropico constituta est; et eo die quo sol certam partem ingreditur Cancri, hora diei sexta, quoniam sol tunc super ipsum inuenitur uerticem ciuitatis, nulla illic potest in terram de quolibet corpore umbra iactari sed nec stilus hemisphaerii monstrantis horas, quem gnomona uocant, tunc de se potest umbram creare. [16] Et hoc est quod Lucanus dicere uoluit, nec tamen plene ut habetur absoluit. Dicendo enim

atque umbras numquam flectente Syene,

rem quidem attigit, sed turbauit uerum. Non enim numquam flectit, sed uno tempore, quod cum sua ratione rettulimus.

[17] His relatis constat solem numquam egredi fines perustae, quia de tropico in tropicum zodiacus obliquatus est. Manifesta est igitur causa cur haec zona flammis sit semper obnoxia, quippe quam sol totius aetheriae flammae et fons et administrator numquam relinquat. [18] Ergo ambae partes ultimae, id est septentrionalis et australis, ad quas numquam calor solis accedit, necessario perpetua premuntur pruina; duas uero, ut diximus, temperat hinc atque illinc uicinia caloris et frigoris.

[19] Denique in hac ipsa zona quam incolimus, quae tota dicitur temperata, partes tamen quae perusto cingulo uicinae sunt ceteris calidiores sunt, ut est Aethiopia, Arabia, Aegyptus et Libya, in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat, ut aut numquam aut raro cogatur in nubes, et ideo nullus paene apud illos usus est imbrium. [20] Rursus quae ad frigidae fines pressius accedunt, ut est palus Maeotis, ut regiones quas praeterfluunt Tanais et Hister omniaque super Scythiam loca, quorum incolas uetustas Hyperboreos uocauit, quasi originem boreae introrsum recedendo transissent, adeo aeterna paene premuntur pruina ut non facile explicetur quanta sit illis frigidae nimietatis iniuria. [21] Loca uero quae in medio temperata sunt, quoniam ab utraque nimietate longum recedunt, ueram tenent salutaremque temperiem.

8

[1] Locus nos admonet ut - quoniam diximus rem quae a nullo possit refelli, utrumque tropicum circum zodiaco terminos facere, nec umquam solem alterutrum tropicum excedere posse uel sursum uel deorsum meando, trans zodiacum uero circum, id est trans ustam quae tropicis clauditur ex utraque parte, incipere temperatas — quaeramus quid sit quod ait Vergilius, quem nullius umquam disciplinae error inuoluit:

duae mortalibus aegris
munere concessae diuum, et uia secta per ambas
obliquus qua se signorum uerteret ordo.

[2] Videtur enim dicere his uersibus zodiacum per temperatas ductum, et solis cursum per ipsas fieri; quod nec opinari fas est, quia neutrum tropicum cursus solis excedit. Num igitur illud attendit quod diximus: et intra tropicum in ea perustae parte quae uicina est temperatae habitatores esse? [3] Nam Syene sub ipso tropico est, Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis in perustam a Syene introrsum recedit, et ab illa usque ad terram cinnamomi feracem sunt stadia octingenta; et per haec omnia spatia perustae, licet rari, tamen uita fruuntur habitantes, ultra uero iam inaccessum est propter nimium solis ardorem. [4] Cum ergo tantum spatii ex perusta uitam ministret, et sine dubio circa uiciniam alterius temperatae, id est antoecorum, <in> tantundem spatii habere perustae fines parem mansuetudinem non negetur (paria enim in utraque parte sunt omnia), ideo credendum est per poeticam tubam, quae omnia semper in maius extollit, dixisse uiam solis sectam per temperatas, quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes temperatis, quod se patiuntur habitari?

[5] An forte poetica licentia particulam pro simili paene particula posuit et pro «sub ambas» dicere maluit «per ambas»? Nam re uera ductus zodiaci «sub ambas» temperatas ultro citroque peruenit, non tamen «per ambas»; scimus autem et Homerum ipsum et in omnibus imitatorem eius Maronem saepe tales mutasse particulas.

[6] An, quod mihi uero propius uidetur, «per ambas» pro «inter ambas» uoluit intellegi? Zodiacus enim inter ambas temperatas uoluitur, non per ambas. Familiariter autem «per» pro «inter» ponere solet, sicut alibi quoque:

Circum perque duas in morem fluminis Arctos.

[7] Neque enim Anguis sidereus Arctos secat, sed dum et amplectitur et interuenit, circum eas et inter eas uoluitur, non per eas. Ergo potest constare nobis intellectus si «per ambas» pro «inter ambas», more ipsius poetae, dictum existimemus.

[8] Nobis aliud ad defensionem ultra haec quae diximus non occurrit. Verum quoniam in medio posuimus quos fines numquam uia solis excedat, manifestum est autem omnibus quid Maro dixerit, quem constat erroris ignarum, erit ingenii singulorum inuenire quid possit amplius pro absoluenda hac quaestione conferri.

9

[1] His quoque, ut arbitror, non otiosa inspectione tractatis, nunc de Oceano quod promisimus adstruamus: non uno, sed gemino eius ambitu terrae corpus omne circumflui. Cuius uerus et primus meatus est qui ab indocto hominum genere•nescitur. Is enim, quem solum Oceanum plures opinantur, de sinibus ab illo originali refusis secundum ex necessitate ambitum fecit. [2] Ceterum prior eius corona per zonam terrae calidam meat, superiora terrarum et inferiora cingens, flexum circi aequinoctialis imitata. Ab oriente uero duos sinus refundit, unum ad extremitatem septentrionis, ad australis alterum, rursusque ab occidente duo pariter enascuntur sinus, qui, usque ad ambas quas supra diximus extremitates refusi, occurrunt ab oriente demissis. [3] Et dum ui summa et impetu immaniore miscentur in uicemque se feriunt, ex ipsa aquarum collisione nascitur illa famosa Oceani accessio pariter et recessio, et ubicumque in nostro mari contingit idem, uel in angustis fretis uel in planis forte litoribus, ex ipsis Oceani sinibus quos Oceanum nunc uocamus, eueniunt, quia nostrum mare ex illis influit.

[4] Ceterum uerior, ut ita dicam, eius alueus tenet zonam perustam, et tam ipse, qui aequinoctialem, quam sinus ex eo nati, qui horizontem circulum ambitu suae flexionis imitantur, omnem terram quadrifidam diuidunt et singulas, ut supra diximus, habitationis insulas faciunt. [5] Nam inter nos et australes homines means ille per calidam totamque cingens et rursus utriusque regionis extrema sinibus suis ambiens, binas in superiore atque inferiore terrae superficie insulas facit. [6] Vnde Tullius, hoc intellegi uolens, non dixit «omnis terra parua quaedam est insula», sed «omnis terra quae colitur a uobis parua quaedam est insula», quia et singulae de quattuor habitationibus paruae quaedam efficiuntur insulae, Oceano bis eas, ut diximus, ambiente. [7] Omnia haec ante oculos locare potest descriptio substituta, ex qua et nostri maris originem, quae totius una est, et Rubri atque Indici ortum uidebis, Caspiumque mare unde oriatur inuenies, licet non ignorem esse nonnullos qui ei de Oceano ingressum negent. Nec dubium est in illam quoque australis generis temperatam mare de Oceano similiter influere, sed describi hoc nostra attestatione non debuit, cuius situs nobis incognitus perseuerat.

[8] Quod autem nostram habitabilem dixit angustam uerticibus, lateribus latiorem, in eadem descriptione poterimus aduertere. Nam quanto longior est tropicus circus septentrionali circo, tanto zona uerticibus quam lateribus angustior est, quia summitas eius in artum extremi cinguli breuitate contrahitur, deductio autem laterum cum longitudine tropici ab utraque parte distenditur. Denique ueteres omnem habitabilem nostram extentae chlamydi similem esse dixerunt.

[9] Item quia omnis terra, in qua et Oceanus est, ad quemuis caelestem circulum quasi centron puncti obtinet locum, necessario de Oceano adiecit: «qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides». Nam licet apud nos Atlanticum mare, licet Magnum uocetur, de caelo tamen despicientibus non potest magnum uideri, cum ad caelum terra signum sit, quod diuidi non possit in partes. [10] Ideo autem terrae breuitas tam diligenter adseritur ut parui pendendum ambitum famae uir fortis intellegat, quae in tam paruo magna esse non poterit.

10

[1] Quod doctrinae propositum non minus in sequentibus apparebit: «quin etiam si cupiat proles futurorum hominum deinceps laudes uniuscuiusque nostrum acceptas a patribus posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.»

[2] Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria; unde Scipio, perfectionem cupiens infundere nepoti, auctor est ut, contentus conscientiae praemio, gloriam non requirat. [3] In qua appetenda quoniam duo sunt maxime quae praeoptari possint, ut et quam latissime uagetur et quam diutissime perseueret, postquam superius de habitationis nostrae angustiis disserendo totius terrae, quae ad caelum puncti locum obtinet, minimam quandam docuit a nostri generis hominibus particulam possideri, nullius uero gloriam uel in illam totam partem potuisse diffundi, si quidem Gangen transnare uel transcendere Caucasum Romani nominis fama non ualuit, spem quam de propaganda late gloria ante oculos ponendo nostri orbis angustias amputauit, uult et diuturnitatis auferre, ut plene animo nepotis contemptum gloriae compos dissuasor insinuet. [4] Et ait nec in hac ipsa parte, in quam sapientis et fortis uiri nomen serpere potest, aeternitatem nominis posse durare, cum modo exustione, modo eluuione terrarum diuturnitati rerum intercedat occasus.

[5] Quod quale sit disseremus. In hac enim parte tractatus illa quaestio latenter absoluitur, quae multorum cogitationes de ambigenda mundi aeternitate sollicitat. [6] Nam quis facile mundum semper fuisse consentiat, cum et ipsa historiarum fides multarum rerum cultum emendationemque uel ipsam inuentionem recentem esse fateatur, cumque rudes primum homines et incuria siluestri non multum a ferarum asperitate dissimiles meminerit uel fabuletur antiquitas, tradatque nec hunc eis quo nunc utimur uictum fuisse, sed glande prius et bacis altos, sero sperasse de sulcis alimoniam, cumque ita exordium rerum et ipsius humanae nationis opinemur, ut aurea primum saecula fuisse credamus, et inde natura, per metalla uiliora degenerans, ferro saecula postrema foedauerit?

[7] Ac ne totum uideamur de fabulis mutuari, quis non hinc aestimet mundum quandoque coepisse et nec longam retro eius aetatem, cum abhinc ultra duo retro annorum milia de excellenti rerum gestarum memoria ne Graeca quidem exstet historia? Nam supra Ninum, a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata, nihil praeclarum in libros relatum est. [8] Si enim ab initio, immo ante initium fuit mundus, ut philosophi uolunt, cur, per innumerabilium seriem saeculorum, non fuerat cultus quo nunc utimur inuentus, non litterarum usus, quo solo memoriae fulcitur aeternitas? Cur denique multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate peruenit, ut ecce Galli uitem uel cultum oleae Roma iam adolescente didicerunt, aliae uero gentes adhuc multa nesciunt quae nobis inuenta placuerunt? [9] Haec omnia uidentur aeternitati rerum repugnare, dum opinari nos faciunt certo mundi principio paulatim singula quaeque coepisse.

Sed mundum quidem fuisse semper philosophia auctor est, conditore quidem deo, sed non ex tempore, si quidem tempus ante mundum esse non potuit, cum nihil aliud tempora nisi cursus solis efficiat.

Res uero humanae ex parte maxima saepe occidunt manente mundo, et rursus oriuntur, uel eluuione uicissim uel exustione redeunte. [10] Cuius uicissitudinis causa uel necessitas talis est. Ignem aetherium physici tradiderunt humore nutriri, adserentes ideo sub zona caeli perusta, quam uia solis, id est zodiacus, occupauit, Oceanum, sicut supra descripsimus, a natura locatum, ut omnis latitudo, quam sol cum quinque uagis et luna ultro citroque discurrunt, habeat subiecti humoris alimoniam. [11] Et hoc esse uolunt quod Homerus, diuinarum omnium inuentionum fons et origo, sub poetici nube figmenti uerum sapientibus intellegi dedit, Iouem cum dis ceteris, id est cum stellis, profectum in Oceanum, Aethiopibus eum ad epulas inuitantibus. Per quam imaginem fabulosam Homerum significasse uolunt hauriri de humore nutrimenta sideribus, qui ob hoc Aethiopas reges epularum caelestium dixit, quoniam circa Oceani oram non nisi Aethiopes habitant, quos uicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit.

[12] Cum ergo calor nutriatur humore, haec uicissitudo contingit ut modo calor, modo humor exuberet. Euenit enim ut ignis, usque ad maximum enutritus augmentum, haustum uincat humorem ac sic aeris mutata temperies licentiam praestet incendio, et terra penitus flagrantia inmissi ignis uratur; sed mox, impetu caloris absumpto, paulatim uires reuertuntur humori, cum magna pars ignis, incendiis erogata, minus iam de renascente humore consumat. [13] Ac rursus longo temporum tractu ita crescens humor altius uincit ut terris infundatur eluuio, rursusque calor post hoc uires resumit, et ita fit ut, manente mundo inter exsuperantis caloris humorisque uices, terrarum cultus cum hominum genere saepe intercidat, et reducta temperie rursus nouetur.

[14] Numquam tamen seu eluuio seu exustio omnes terras aut omne hominum genus uel omnino operit uel penitus exurit. Aegypto certe, ut Plato in Timaeo fatetur, numquam nimietas uel humoris nocuit uel caloris; unde et infinita annorum milia in solis Aegyptiorum monumentis librisque releguntur. [15] Certae igitur terrarum partes, internecioni superstites, seminarium instaurando generi humano fiunt; atque ita contingit ut non rudi mundo rudes homines et cultus inscii, cuius memoriam intercepit interitus, terris oberrent et, asperitatem paulatim uagae feritatis exuti, conciliabula et coetus, natura instituente, patiantur, sitque primum inter eos mali nescia et adhuc astutiae inexperta simplicitas, quae nomen auri primis saeculis praestat. [16] Inde quo magis ad cultum rerum atque artium usus promouet, tanto facilius in animos serpit aemulatio, quae primum bene incipiens in inuidiam latenter euadit, et ex hac iam nascitur quicquid genus hominum post sequentibus saeculis experitur. Haec est ergo quae rebus humanis pereundi atque iterum reuertendi incolumi mundo uicissitudo uariatur.

11

[1] «... praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit. [2] Homines enim populariter annum tantummodo solis, id est unius astri, reditu metiuntur; re ipsa autem, cum ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint, eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis retulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest, in quo uix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. [3] Namque, ut olim deficere sol hominibus extinguique uisus est cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum, signis omnibus ad idem principium stellisque reuocatis, expletum annum habeto. Cuius quidem anni nondum uicesimam partem scito esse conuersam.»

[4] Idem agere perseuerat, instans dissuasioni gloriae desiderandae. Quam cum locis artam nec in ipsis angustiis aeternam supra docuisset, nunc non solum perpetuitatis expertem, sed nec ad unius integri anni metas posse propagari docet. Cuius adsertionis quae sit ratio dicemus.

[5] Annus non is solus est quem nunc communis omnium usus appellat, sed singulorum seu luminum siue stellarum, emenso omni caeli circuitu, a certo loco in eundem locum reditus annus suus est. [6] Sic mensis lunae annus est, intra quem caeli ambitum lustrat. Nam et a luna mensis dicitur, quia Graeco nomine luna μήνη uocatur. Vergilius denique, ad discretionem lunaris anni qui breuis est annum qui cursu solis efficitur significareuolens, ait

interea magnum sol circumuoluitur annum,

annum magnum uocans solis comparatione lunaris. [7] Nam cursus quidem Veneris atque Mercurii paene par soli est; Martis uero annus fere biennium tenet - tanto enim tempore caelum circumit -, Iouis autem stella duodecim et Saturni triginta annos in eadem circumitione consumit.

[8] Haec de luminibus ac uagis, ut saepe relata, iam nota sunt. Annus uero qui mundanus uocatur, qui uere uertens est quia conuersione plenae uniuersitatis efficitur, largissimis saeculis explicatur. Cuius ratio talis est. [9] Stellae omnes et sidera quae infixa caelo uidentur, quorum proprium motum numquam uisus humanus sentire uel deprehendere potest, mouentur tamen, et praeter caeli uolubilitatem qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam sero promouent ut nullius hominum uita tam longa sit quae obseruatione continua factam de loco permutationem, in quo eas primum uiderat, deprehendat. [10] Mundani ergo anni finis est cum stellae omnes omniaque sidera, quae ἀπλανής habet, a certo loco ad eundem locum ita remeauerint ut ne una quidem caeli stella in alio loco sit quam in quo fuit cum omnes aliae ex eo loco motae sunt ad quem reuersae anno suo finem dederunt, ita ut lumina quoque cum erraticis quinque in isdem locis et partibus sint in quibus incipiente mundano anno fuerunt.

[11] Hoc autem, ut physici uolunt, post annorum quindecim milia peracta contingit. Ergo sicut annus lunae mensis est, et annus solis duodecim menses, et aliarum stellarum hi sunt anni quos supra rettulimus, ita mundanum annum quindecim milia annorum quales nunc computamus efficiunt. [12] Ille ergo uere annus uertens uocandus est, quem non solis, id est unius astri, reditu metimur, sed quem stellarum omnium, quae in quocumque caelo sunt, ad eundem locum reditus sub eadem caeli totius descriptione concludit, unde et mundanus dicitur quia mundus proprie caelum uocatur.

[13] Igitur sicut annum solis non solum a kalendis Ianuariis usque ad easdem uocamus, sed et a sequente post kalendas die usque ad eundem diem, et a quocumque cuiuslibet mensis die usque in diem eundem reditus annus uocatur, ita huius mundani anni initium sibi quisque facit quodcumque decreuerit, ut ecce nunc Cicero a defectu solis qui sub Romuli fine contigit mundani anni principium sibi ipse constituit. [14] Et licet iam saepissime postea defectus solis euenerit, non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio solis implesse, sed tunc implebitur cum sol deficiens in isdem locis et partibus et ipse erit, et omnes caeli stellas omniaque sidera rursus inueniet in quibus fuerant cum sub Romuli fine deficeret.

[15] Igitur a discessu Romuli post annorum quindecim milia, sicut adserunt physici, sol denuo ita deficiet ut in eodem signo eademque parte sit, ad idem principium in quo sub Romulo fuerant stellis quoque omnibus signisque reuocatis. [16] Peracti autem fuerant, cum Scipio in Africa militaret, a discessu Romuli anni quingenti septuaginta et tres. Anno enim ab Vrbe condita sescentesimo septimo hic Scipio deleta Carthagine triumphauit; ex quo numero annis remotis triginta duobus regni Romuli et duobus qui inter somnium et consummatum bellum fuerunt, quingenti septuaginta tres a discessu Romuli ad somnium usque remanebunt. [17] Ergo rationabiliter uereque signauit necdum mundani anni uicesimam partem esse conuersam. Nam uicesimae parti quot anni supersint a fine Romuli ad Africanam militiam Scipionis, quos diximus annos fuisse quingentos septuaginta tres, quisquis in digitos mittit inueniet.

12

[1] «Tu uero enitere et sic habeto non esse te mortalem, sed corpus hoc. Nec enim tu is es quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, si quidem est deus qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet id corpus cui praepositus est quam hunc mundum ille princeps deus; et ut ille mundum quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus mouet.»

[2] Bene et sapienter Tullianus hic Scipio circa institutionem nepotis ordinem recte docentis impleuit. Nam, ut breuiter a principio omnem operis continentiam reuoluamus, primum tempus ei mortis et imminentes propinquorum praedixit insidias, ut totum de hac uita sperare dedisceret, quam non diuturnam comperisset; dein, ne metu praedictae mortis frangeretur, ostendit sapienti et bono ciui in immortalitatem morte migrandum; cumque eum ultro spes ista traxisset ad moriendi desiderium, succedit Pauli patris opportuna dissuasio, accensam filii festinationem ab appetitu spontaneae mortis excludens. [3] Plene igitur in animo somniantis utrimque plantata sperandi expectandique temperie, altius iam circa erigendum nepotis animum Africanus ingreditur nec prius eum terram patitur intueri quam caeli ac siderum naturam, motum ac modulamen agnoscat, et haec omnia sciat praemio cessura uirtutum. [4] Ac postquam mens firmata Scipionis alacritate tantae promissionis erigitur, tum demum gloria, quae apud indoctos magnum uirtutis praemium creditur, contemni iubetur, dum ostenditur ex terrarum breuitate uel casibus arta locis, angusta temporibus.

[5] Africanus igitur, paene exutus hominem et, defaecata mente, iam naturae suae capax, hic apertius admonetur ut esse se deum nouerit. Et haec sit praesentis operis consummatio, ut animam non solum immortalem, sed deum esse clarescat. [6] Ille ergo, qui fuerat iam post corpus in diuinitatem receptus, dicturus uiro adhuc in hac uita posito «deum te scito esse», non prius tantam praerogatiuam committit homini quam qui sit ipse discernat, ne aestimetur hoc quoque diuinum dici quod mortale in nobis et caducum est.

[7] Et quia Tullio mos est profundam rerum scientiam sub breuitate tegere uerborum, nunc quoque miro compendio tantum includit arcanum quod Plotinus, magis quam quisquam uerborum parcus, libro integro disseruit, cuius inscriptio est Quid animal, quid homo.

[8] In hoc ergo libro Plotinus quaerit cuius sint in nobis uoluptates, maerores metusque ac desideria et animositas uel dolores, postremo cogitationes et intellectus: utrum merae animae an uero animae utentis corpore? Et post multa quae sub copiosa rerum densitate disseruit —quae nunc nobis ob hoc solum praetereunda sunt ne usque ad fastidii necessitatem uolumen extendant— hoc postremo pronuntiat: animal esse corpus animatum. [9] Sed nec hoc neglectum uel non quaesitum relinquit, quo animae beneficio, quaue uia societatis animetur. Has ergo omnes quas praediximus passiones adsignat animali; uerum autem hominem ipsam animam esse testatur. Ergo qui uidetur, non ipse uerus homo est; sed uerus ille est a quo regitur quod uidetur. [10] Sic, cum morte animalis discessit animatio, cadit corpus regente uiduatum: et hoc est quod uidetur in homine mortale. Anima autem, qui uerus homo est, ab omni condicione mortalitatis aliena est, adeo ut in imitationem dei mundum regentis regat et ipsa corpus dum a se animatur. [11] Ideo physici mundum magnum hominem, et hominem breuem mundum esse dixerunt. Per similitudines igitur ceterarum praerogatiuarum, quibus deum anima uidetur imitari, animam deum et prisci philosophorum et Tullius dixit.

[12] Quod autem ait «mundum quadam parte mortalem», ad communem opinionem respicit qua mori aliqua intra mundum uidentur, ut animal exanimatum uel ignis extinctus uel siccatus humor. Haec enim omnino interisse creduntur. [13] Sed constat secundum uerae rationis adsertionem, quam et ipse non nescit nec Vergilius ignorat dicendo

nec morti esse locum,

constat, inquam, nihil intra uiuum mundum perire, sed eorum quae interire uidentur solam mutari speciem, et illud in originem suam atque in ipsa elementa remeare quod tale quale fuit esse desierit.

[14] Denique et Plotinus alio in loco, cum de corporum absumptione dissereret et hoc dissolui posse pronuntiaret quicquid effiuit, obiecit sibi: cur ergo elementa, quorum fluxus in aperto est, non similiter aliquando soluuntur? Et breuiter tantae obiectioni ualideque respondit: ideo elementa, licet fluant, numquam tamen solui quia non foras effluunt. [15] A ceteris enim corporibus quod effluit recedit; elementorum fluxus numquam ab ipsis recedit elementis; ergo in hoc mundo pars nulla mortalis secundum uerae rationis adserta.

[16] Sed quod ait eum «quadam parte mortalem», ad communem, ut diximus, opinionem paululum inclinare se uoluit. In fine autem ualidissimum immortalitatis animae argumentum ponit: quia ipsa corpori praestat agitatum.

13

[1] Quod quale sit ex ipsis uerbis Ciceronis quae sequuntur inuenies: «Nam quod semper mouetur, aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur alicunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod se ipsum mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit; quin etiam ceteris quae mouentur hic fons, hoc principium est mouendi. [2] Principii autem nulla est origo. Nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id principium quod gigneretur aliunde. [3] Quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam principium extinctum nec ipsum ab alio nascetur, nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. [4] Ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se mouetur. Id autem nec nasci potest nec mori, uel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est, nec uim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moueatur. [5] Cum pateat igitur aeternum id esse quod ipsum se moueat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo. Nam haec est propria natura animi atque uis; quae si est una ex omnibus quae se ipsa moueat, neque nata certe est et aeterna est.»

[6] Omnis hic locus de Phaedro Platonis ad uerbum a Cicerone translatus est, in quo ualidissimis argumentis animae immortalitas adseritur, et haec est argumentorum summa, esse animam mortis inmunem quoniam ex se mouetur.

[7] Sciendum est autem quod duobus modis immortalitas intellegitur. Aut enim ideo est immortale quid, quia per se non est capax mortis, aut quia procuratione alterius a morte defenditur. Ex his prior modus ad animae, secundus ad mundi immortalitatem refertur. Illa enim suapte natura a condicione mortis aliena est, mundus uero animae beneficio in hac uitae perpetuitate retinetur.

[8] Rursus semper moueri dupliciter accipitur. Hoc enim dicitur et de eo quod ex quo est semper mouetur, et de eo quod semper et est et mouetur; et secundus modus est quo animam dicimus semper moueri.

[9] His praemissis, iam quibus syllogismis de immortalitate animae diuersi sectatores Platonis ratiocinati sint oportet aperiri. Sunt enim qui per gradus syllogismorum ad unum finem probationis euadunt, certam sibi propositionem sequentis ex antecedentis conclusione facientes. [10] Apud quos hic prior est: «Anima ex se mouetur. Quicquid autem ex se mouetur semper mouetur. Igitur anima semper mouetur.» Secundus ita, qui nascitur ex prioris fine: «Anima semper mouetur. Quod autem semper mouetur immortale est. Igitur anima immortalis est.» Et ita in duobus syllogismis duae res probantur, id est et semper moueri animam, ut in priore, et esse immortalem, ut colligitur de secundo. [11] Alii uero usque ad tertium gradum ita argumentando procedunt: «Anima ex se mouetur. Quod autem ex se mouetur principium motus est. Igitur anima principium motus est.» Rursus ex hac conclusione nascitur propositio: «Anima principium motus est. Quod autem principium motus est natum non est. Igitur anima nata non est.» Tertio loco: «Anima nata non est. Quod autem natum non est, immortale est. Igitur anima immortalis est.» [12] Alii uero omnem ratiocinationem suam in unius syllogismi compendium redegerunt: «Anima ex se mouetur. Quod ex se mouetur principium motus est. Quod principium motus est natum non est. Quod natum non est immortale est. Igitur anima immortalis est.»

14

[1] Sed harum omnium ratiocinationum apud eum potest postrema conclusio de animae immortalitate constare, qui primam propositionem, id est ex se moueri animam, non refellit; hac enim in fidem non recepta, debilia fiunt omnia quae sequuntur. [2] Sed huic Stoicorum quidem accedit adsensio. Aristoteles uero adeo non adquiescit, ut animam non solum ex se non moueri, sed ne moueri quidem penitus conetur adserere. Ita enim callidis argumentationibus adstruit nihil ex se moueri ut, etsi aliquid hoc facere concedat, animam tamen hoc non esse confirmet.

[3] «Si enim anima», inquit, «principium motus est, doceo non posse principium motus moueri». Et ita diuisionem suae artis ingreditur,ut primum doceat in rerum natura esse aliquid immobile, deinde hoc esse animam temptet ostendere. [4] «Necesse est», inquit, «aut omnia quae sunt immobilia esse, aut omnia moueri, aut aliqua ex his moueri, aliqua non moueri. Item si damus», ait, «et motum et quietem, necesse est aut alia semper moueri et alia numquam moueri, aut omnia simul nunc quiescere, nunc moueri. De his», inquit, «quid magis uerum sit requiramus. [5] Non esse omnia immobilia aspectus ipse testimonio est, quia sunt quorum motum uidemus. Rursus non moueri omnia uisus docet, quo immota cognoscimus. Sed nec omnia dicere possumus modo motum pati, modo esse sine motu, quia sunt quorum perpetuum motum uidemus, ut de caelestibus nulla dubitatio est. Restat igitur», ait, «ut, sicut aliqua semper mouentur, ita sit aliquid semper immobile.»

[6] Ex his ut collectum sit esse aliquid immobile, nullus obuiat uel refellit. Nam et uera diuisio est, et sectae Platonicae non repugnat. Neque enim siquid est immobile, sequitur ut hoc sit anima, nec qui dicit animam ex se moueri, iam moueri uniuersa confirmat, sed modum adstruit quo anima mouetur. Si quid uero est aliud immobile, nihil ad hoc quod de anima adstruitur pertinebit.

[7] Quod et ipse Aristoteles uidens, postquam docuit esse aliquid immobile, hoc esse animam uult docere, et incipit adserere nihil esse quod ex se moueri possit, sed omnia quae mouentur ab alio moueri. Quod si uere probasset, nihil ad patrocinium Platonicae sectae relinqueretur. Quemadmodum enim credi posset ex se moueri animam si constaret nihil esse quod ex se possit moueri? In hac autem Aristotelica argumentatione huius modi diuisionis ordo contexitur: [8] «Ex omnibus quae mouentur», inquit, «alia per se mouentur, alia ex accidenti. Et ex accidenti», inquit, «mouentur quae, cum ipsa non moueantur, in eo tamen sunt quod mouetur, ut in naui sarcina seu uector quiescens, aut etiam cum pars mouetur quiescente integritate, ut si quis stans pedem manumue uel caput agitet. [9] Per se autem mouetur quod neque ex accidenti neque ex parte, sed et totum simul mouetur, ut cum ad superiora ignis ascendit. Et de his quidem quae ex accidenti mouentur, nulla dubitatio est quin ab alio moueantur: probabo autem», inquit, «etiam ea quae per se mouentur ab alio moueri.

[10] Ex omnibus enim», ait, «quae per se mouentur, alia causam motus intra se possident, ut animalia, ut arbores, quae sine dubio ab alio intelleguntur moueri, a causa scilicet quae in ipsis latet (nam causam motus ab eo quod mouetur ratio sequestrat); alia uero aperte ab alio mouentur, id est aut ui aut natura. [11] Et ui moueri dicimus omne iaculum, quod, cum de manu iaculantis recessit, suo quidem motu ferri uidetur, sed origo motus ad uim refertur. Sic enim non numquam et terram sursum et ignem deorsum ferri uidemus, quod alienus sine dubio cogit impulsus. [12] Natura uero mouentur uel grauia cum per se deorsum, uel leuia cum sursum feruntur; sed et haec dicendum est ab alio moueri, licet a quo habeatur incertum. [13] Ratio enim», ait, «deprehendit esse nescio quid quod haec moueat. Nam si sponte mouerentur, sponte etiam starent, sed nec unam uiam semper agerent; immo per diuersa mouerentur si spontaneo ferrentur agitatu. Cum uero hoc facere non possint, sed leuibus semper ascensus, et descensus grauibus deputatus sit, apparet eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri.»

[14] Haec sunt et his similia quibus Aristoteles omne quod mouetur ab alio moueri probasse se credidit. Sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur, argumenta haec arguta magis quam uera esse docuerunt.

[15] Nunc sequens eiusdem iungenda diuisio est qua non posse animam ex se moueri, etiamsi hoc alia res facere posset, laborat ostendere. Et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur quae sibi aestimat constitisse. [16] Sic enim ait: «Cum igitur omne quod mouetur constet ab alio moueri, sine dubio id quod primum mouet quia non ab alio mouetur (neque enim haberetur iam primum si ab alio moueretur), necesse est», inquit, ut aut stare dicatur aut se ipsum mouere. [17] Nam si moueri ab alio dicatur, illud quoque quod <id> mouet dicetur ab alio moueri et illud rursus ab alio, et in infinitum inquisitio ista casura est numquam exordia prima reperiens, si semper aliud ea quae putaueris prima praecedit. [18] Restat igitur», inquit, «ut si quod primum mouet non dicatur stare, ipsum se mouere dicatur. Et sic erit in uno eodemque aliud quod mouet, aliud quod mouetur, siquidem in omni», ait, «motu tria haec sint necesse est, id est quod mouet, et quo mouet, et quod mouetur. [19] Ex his quod mouetur tantum mouetur, non etiam mouet, cum illud quo fit motus et moueatur et moueat; illud uero quod mouet non etiam mouetur, ut ex tribus sit commune quod medium, duo uero sibi contraria intellegantur. [20] Nam sicut est quod mouetur et non mouet, ita est», inquit, «quod mouet et non mouetur; propter quod diximus quia, cum omne quod mouetur ab alio moueatur, si quod mouet et ipsum mouetur, quaeremus semper motus huius nec umquam inueniemus exordium. [21] Deinde siquid se mouere dicatur, necesse est», inquit, «ut aut totum a toto, aut partem a parte, aut partem a toto, aut totum a parte existimemus moueri; et tamen motus ille, seu a toto seu a parte procedat, alterum sui postulabit auctorem.»

[22] Ex his omnibus in unum Aristotelica ratiocinatio tota colligitur hoc modo: «Omne quod mouetur ab alio mouetur. Quod igitur primum mouet, aut stat aut ab alio et ipsum mouetur. Sed si ab alio, iam non potest hoc primum uocari, et semper quod primum moueat requiremus. Restat ut stare dicatur. Stat igitur quod primum mouet.» [23] Contra Platonem ergo, qui dicit animam motus esse principium, in hunc modum componitur syllogismus: «Anima principium motus est. Principium autem motus non mouetur. Igitur anima non mouetur.» Et hoc est quod primo loco uiolenter obiecit, nec eo usque persuadere contentus animam non moueri, aliis quoque rationibus non minus uiolentis perurget.

[24] «Nullum», inquit, «initium idem potest esse ei cuius est initium. Nam apud geometras principium lineae punctum dicitur esse, non linea; apud arithmeticos principium numeri non est numerus. Item causa nascendi ipsa non nascitur. Et ipsa ergo motus causa uel initium non mouetur. Ergo anima, quae initium motus est, non mouetur.»

[25] Additur hoc quoque: «Numquam», inquit, «fieri potest ut circa unam eandemque rem uno eodemque tempore contrarietates ad unum idemque pertinentes eueniant. Scimus autem quia mouere facere est et moueri pati est. Ei igitur quod se mouet simul euenient duo sibi contraria, et facere et pati, quod impossibile est. Anima igitur non potest se mouere.»

[26] Item dicit: «Si animae essentia motus esset, numquam quiesceret a motu. Nihil est enim quod recipiat essentiae suae contrarietatem: nam ignis numquam frigidus erit nec nix sponte umquam calescet. Anima autem non numquam a motu cessat: non enim semper corpus uidemus agitari. Non igitur animae essentia motus est cuius contrarietatem receptat.

[27] Ait etiam: «Anima si aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit. Nihil est enim», inquit, «quod eiusdem rei sibi causa sit, cuius est alii: ut medicus, ut exercitor corporum, sanitatem uel ualentiam quam ille aegris, hic luctatoribus praestat, non utique ex hoc etiam sibi praestant.»

[28] Item dicit: «Omnis motus ad exercitium sui instrumento eget, ut singularum artium usus docet. Ergo uidendum ne et animae ad se mouendum instrumento opus sit. Quod si impossibile iudicatur, et illud impossibile erit ut anima ipsa se moueat.»

[29] Item dicit: «Si mouetur anima, sine dubio cum reliquis motibus et de loco in locum mouetur. Quod si est, modo corpus ingreditur, modo rursus egreditur, et hoc frequenter exercet. Sed hoc uidemus fieri non posse. Non igitur mouetur.»

[30] His quoque addit: «Si anima se mouet, necesse est ut aliquo motus genere se moueat. Ergo aut in loco se mouet, aut se ipsam pariendo se mouet aut se ipsam consumendo, aut se augendo aut se minuendo; haec sunt enim», ait, «motus genera. [31] Horum», inquit, «singula quemadmodum possint fieri requiramus. Si in loco se mouet, aut in rectam lineam se mouet aut sphaerico motu in orbem rotatur. [32] Sed recta linea infinita nulla est: nam quaecumque in natura intellegitur linea quocumque fine sine dubio terminatur. Si ergo per lineam terminatam anima se mouet, non semper mouetur: nam cum ad finem uenitur et inde rursus in exordium reditur, necesse est interstitium motus fieri in ipsa permutatione redeundi. [33] Sed nec in orbem rotari potest, quia omnis sphaera circa aliquid immobile quod centron uocamus mouetur. Si ergo et anima sic mouetur, aut intra se habet quod immobile est, et ita fit ut non tota moueatur, aut si non intra se, sequetur aliud non minus absurdum, ut centron foris sit, quod esse non poterit. Constat ergo ex his», ait, «quod in loco se non moueat. [34] Sed si ipsa se parit, sequitur ut eandem et esse et non esse dicamus; si uero se ipsa consumit, non erit immortalis. Quod si se aut auget aut minuit, eadem simul et maior se et minor reperietur.» [35] Et ex his talem colligit syllogismum: «Si anima se mouet, aliquo motus genere se mouet. Nullum autem motus genus quo se moueat inuenitur. Non igitur se mouet.»

15

[1] Contra has tam subtiles et argutas et uerisimiles argumentationes accingendum est secundum sectatores Platonis, qui inceptum, quo Aristoteles tam ueram tamque ualidam definitionem magistri sauciare temptauerat subruerunt. [2] Neque uero tam immemor mei aut ita male animatus sum ut ex ingenio meo uel Aristoteli resistam uel adsim Platoni, sed, ut quisque magnorum uirorum qui se Platonicos dici gloriabantur aut singula aut bina defensa ad ostentationem suorum operum reliquerunt, collecta haec in unum continuae defensionis corpus coaceruaui, adiecto siquid post illos aut sentire fas erat aut audere in intellectum licebat. [3] Et quia duo sunt quae adserere conatus est, unum quo dicit nihil esse quod ex se moueatur, alterum quo animam hoc esse non posse confirmat, utrique resistendum est, ut et constet posse aliquid ex se moueri et animam hoc esse clarescat.

[4] In primis igitur illius diuisionis oportet nos cauere praestigias, in qua enumerans aliqua quae ex se mouentur et ostendens illa quoque ab alio moueri, id est a causa interius latente, uidetur sibi probasse omnia quae mouentur, etiamsi ex se moueri dicantur, ab alio tamen moueri. [5] Huius enim rei pars uera est, sed est falsa conclusio. Nam esse aliqua quae, cum ex se moueri uideantur, ab alio tamen constet moueri, nec nos diffitemur. Non tamen omnia quae ex se mouentur hoc sustinent, ut ab alio ea moueri necesse sit. [6] Plato enim, cum dicit animam ex se moueri, id est cum αὐτοκίνητον uocat, non uult eam inter illa numerari quae ex se quidem uidentur moueri, sed a causa quae intra se latet mouentur, ut mouentur animalia, auctore quidem alio sed occulto (nam ab anima mouentur), aut ut mouentur arbores, quarum etsi non uidetur agitator, a natura tamen eas interius latente constat agitari. Sed Plato ita animam dicit ex se moueri ut non aliam causam, uel extrinsecus accidentem uel interius latentem, huius motus dicat auctorem. Hoc quemadmodum accipiendum sit instruemus.

[7] Ignem calidum uocamus, sed et ferrum calidum dicimus; et niuem frigidam et saxum frigidum nuncupamus, mel dulce, sed et mulsum dulce uocitamus. Horum tamen singula de diuersis diuersa significant. [8] Aliter enim de igne, aliter de ferro calidi nomen accipimus, quia ignis per se calet, non ab alio fit calidus, contra ferrum non nisi ex alio calescit. Vt nix frigida, ut mel dulce sit non aliunde contingit; saxo tamen frigus uel mulso dulcedo a niue uel melle proueniunt. [9] Sic et 'stare' et 'moueri' tam de his dicitur quae ab se uel stant uel mouentur, quam de illis quae uel sistuntur uel agitantur ex alio. Sed quibus moueri ab alio uel stare contingit, haec et stare desinunt et moueri. Quibus autem idem est et esse et moueri, numquam a motu cessant, quia sine essentia sua esse non possunt, sicut ferrum amittit calorem, ignis uero calere non desinit. [10] Ab se ergo mouetur anima, licet et animalia uel arbores per se uideantur moueri; sed illis, quamuis interius latens, alia tamen causa, id est anima uel natura, motum ministrat. Ideo et amittunt hoc quod aliunde sumpserunt. Anima uero ita per se mouetur ut ignis per se calet, nulla aduenticia causa uel illum calefaciente uel hanc mouente. [11] Nam cum ignem calidum dicimus, non duo diuersa concipimus, unum quod calefacit, alterum quod calefit, sed totum calidum secundum suam naturam uocamus; cum niuem frigidam, cum mel dulce appellamus, non aliud quod hanc qualitatem praestat, aliud cui praestatur accipimus. [12] Ita et cum animam per se moueri dicimus, non gemina consideratio sequitur mouentis et moti; sed in ipso motu essentiam eius agnoscimus, quia, quod est in igne nomen calidi, in niue uocabulum frigidi, appellatio dulcis in melle, hoc necesse est de anima autocineti nomen intellegi, quod Latina conuersio significat «per se moueri».

[13] Nec te confundat quod moueri passiuum uerbum est; nec, sicut secari cum dicitur, duo pariter considerantur, quod secat et quod secatur, itemque cum teneri dicitur, duo intelleguntur, quod tenet et quod tenetur, ita hic moueri duarum rerum significationem putes, quae mouet et quae mouetur. [14] Nam secari quidem et teneri passio est; ideo considerationem et facientis et patientis amplectitur. Moueri autem cum de his quidem dicitur quae ab alio mouentur, utramque considerationem similiter repraesentat; de eo autem quod ita per se mouetur, ut sit αὐτοκίνητον, cum moueri dicitur, quia ex se, non ex alio mouetur, nulla potest suspicio passionis intellegi. [15] Nam et stare, licet passiuum uerbum non esse uideatur, cum de eo tamen dicitur quod stat alio sistente, ut

stant terra defixae hastae,

significat passionem. Sic et moueri, licet passiuum sonet, quando tamen nihil inest faciens, patiens inesse non poterit. [16] Et ut absolutius liqueat non uerborum sed rerum intellectu passionem significari, ecce ignis: cum fertur ad superna, nihil patitur; cum deorsum fertur, sine dubio patitur, quia hoc nisi alio impellente non sustinet; et cum unum idemque uerbum proferatur, passionem tamen modo inesse, modo abesse dicemus. [17] Ergo et moueri idem in significatione est quod calere, et cum ferrum calere dicimus uel stilum moueri, quia utrique hoc aliunde prouenit, passionem esse fateamur. Cum uero aut ignis calere aut moueri anima dicetur, quia illius in calore et in motu huius essentia est, nullus hic locus relinquitur passioni, sed ille sic calere sicut moueri ista dicetur.

[18] Hoc loco Aristoteles, argutam de uerbis calumniam sarciens, Platonem quoque ipsum duo, id est quod mouet et quod mouetur, significasse contendit dicendo, «solum igitur quod se ipsum mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit». Et aperte illum duo expressisseproclamat his uerbis «quod mouet» et «moueri». Sed uidetur mihi uir tantus nihil ignorare potuisse, sed in exercitio argutiarum talium coniuentem sibi operam sponte lusisse.

[19] Ceterum quis non aduertat, cum quid dicitur se ipsum mouere, non duo intellegenda? Sicut et cum dicitur 'heauton timorumenos', id est «se puniens», non alter qui punit, alter est qui punitur; et cum 'se perdere', 'se inuoluere', 'se liberare' quis dicitur, non necesse est unum facientem, alterum subesse patientem. Sed hoc solum intellectu huius elocutionis exprimitur, ut qui se punit aut qui se liberat non ab alio hoc accepisse, sed ipse sibi aut intulisse aut praestitisse dicatur. Sic et de αὐτοκινήτῳ cum dicitur «se ipsum mouet», ad hoc dicitur ut aestimationem alterius mouentis excludat. [20] Quam uolens Plato de cogitatione legentis eximere, his quae praemisit expressit. «Nam quod semper», ait, «mouetur aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum mouetur alicunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est.» [21] Quid his uerbis inuenietur expressius, clara significatione testantibus non aliunde moueri quod se ipsum mouet, cum animam ob hoc dicat aeternam quia se ipsam mouet et non mouetur aliunde? Ergo 'se mouere' hoc solum significat, non ab alio moueri; nec putes quod idem moueat idemque moueatur, sed moueri sine alio mouente 'se mouere' est.

[22] Aperte ergo constitit quia non omne quod mouetur ab alio mouetur. Ergo αὐτοκίνητον potest non ab alio moueri; sed ne a se quidem sic mouetur ut in ipso aliud sit quod mouet, aliud quod mouetur, nec ex toto nec pro parte, ut ille proponit; sed ob hoc solum se ipsum mouere dicitur ne ab alio moueri existimetur.

[23] Sed et illa de motibus Aristotelica diuisio quam supra rettulimus subripienti magis apta est quam probanti, in qua ait «sicut est quod mouetur et non mouet, ita est quod mouet et non mouetur.» [24] Constat enim quod omne quicquid mouetur mouet alia, ut dicitur aut gubernaculum nauem aut nauis circumfusum sibi aerem uel undas mouere. Quid autem est quod non possit aliud, dum ipsum mouetur, impellere? Ergo si uerum non est ea quae mouentur alia non mouere, non constat illud ut aliquid quod moueat nec tamen moueatur inuenias. [25] Illa igitur magis probanda est in decimo de legibus a Platone motuum prolata diuisio. «Omnis motus», inquit, «aut se mouet et alia, aut ab alio mouetur et alia mouet.» Et prior ad animam, ad omnia uero corpora secundus refertur. Hi ergo duo motus et differentia separantur et societate iunguntur. Commune hoc habent quod et prior et secundus mouent alia. Hoc autem differunt, quod ille a se, hic ab alio mouetur.

[26] Ex his omnibus quae eruta de Platonicorum sensuum fecunditate collegimus, constitit non esse uerum omnia quae mouentur ab alio moueri. Ergo nec principium motus ad deprecandam alterius mouentis necessitatem stare dicetur, quia potest se ipsum, ut diximus, mouere alio non mouente. [27] Eneruatus est ergo syllogismus quem praemissa uaria et multiplici diuisione collegerat, id est: «Anima principium motus est; principium autem motus non mouetur; igitur anima non mouetur.» Restat ut, quia constitit posse aliquid per se moueri alio non mouente, animam hoc esse doceatur; quod facile docebitur, si de manifestis et indubitabilibus argumenta sumamus. [28] Homini motum aut anima praestat aut corpus aut de utroque permixtio. Et quia tria sunt de quibus inquisitio ista procedit, cum neque a corpore neque a permixtione praestari hoc posse constiterit, restat ut ab anima moueri hominem nulla dubitatio sit.

[29] Nunc de singulis ac primum de corpore loquamur. Nullum inanimum corpus suo motu moueri, manifestius est quam ut adserendum sit. Nihil est autem quod, dum immobile sit, aliud possit mouere. Igitur corpus hominem non mouet.

[30] Videndum ne forte animae et corporis ipsa permixtio hunc sibi motum ministret. Sed quia constat motum corpori non inesse, si nec animae inest, ex duabus rebus motu carentibus nullus motus efficitur, sicut nec ex duabus dulcibus amaritudo nec ex duabus amaris dulcedo proueniet, nec ex gemino frigore calor aut frigus ex gemino calore naseetur. Omnis enim qualitas geminata crescit; numquam ex duplicatis similibus contrarietas emergit. Ergo nec ex duabus immobilibus motus erit. Hominem igitur permixtio non mouebit. [31] Hinc inexpugnabilis syllogismus ex confessarum rerum indubitabili luce colligitur: «Animal mouetur. Motum autem animali aut anima praestat aut corpus aut ex utroque permixtio. Sed neque corpus neque permixtio motum praestat. Igitur anima motum praestat.» [32] Ex his apparet animam initium motus esse. Initium autem motus tractatus superior docuit per se moueri. Animam ergo αὐτοκίνητον esse, id est per se moueri, nulla dubitatio est.

16

[1] Hic ille rursus obloquitur et alia de initiis disputatione confligit. Eadem enim hic soluendo repetemus quae supra in ordinem obiecta digessimus.

«Non possunt», inquit, «eadem initiis suis esse quae inde nascuntur; et ideo animam, quae initium motus est, non moueri, ne idem sit initium et quod de initio nascitur, id est ne motus ex motu processisse uideatur.»

[2] Ad haec facilis et absoluta responsio est, quia, ut principia et haec quae de principiis prodeunt in aliquo non numquam inter se differre fateamur, numquam tamen ita sibi possunt esse contraria ut aduersa sibi sunt stare et moueri. [3] Nam sic albi initium nigrum uocaretur, et siccum esset humoris exordium, bonum de malo, ex amaro initio dulce procederet. Sed non ita est, quia usque ad contrarietatem initia et sequentia dissidere natura non patitur. Inuenitur tamen inter ipsa non numquam talis differentia qualis inter se origini progressionique conueniat —ut est hic quoque inter motum quo mouetur anima et quo mouet cetera. [4] Non enim animam Plato simpliciter motum dixit, sed motum se mouentem. Inter motum ergo se mouentem et motum quo mouet cetera quid intersit in aperto est: siquidem ille sine auctore est, hic aliis motus auctor est. Constitit ergo neque adeo posse initia ac de initiis procreata differre ut contraria sibi sint, nec tamen hic moderatam differentiam defuisse. Non igitur stabit principium motus, quod ille artifici conclusione collegit.

[5] His tertia, ut meminimus, successit obiectio: «Vni rei contraria simul accidere non posse; et quia contraria sibi sunt mouere et moueri, non posse animam se mouere ne eadem et moueatur et moueat.»

Sed hoc superius adserta dissoluunt, siquidem constitit in animae motu duo non intellegenda, quod moueat et quod moueatur, quia nihil est aliud ab se moueri quam moueri alio non mouente. Nulla est ergo contrarietas ubi quod fit unum est, quia fit non ab alio circa alium, quippe cum ipse motus animae sit essentia.

[6] Ex hoc ei, ut supra rettulimus, nata est occasio quarta certaminis. «Si animae essentia motus est», inquit, «cur interdum quiescit, cum nulla alia res contrarietatem propriae admittat essentiae? Ignis, cuius essentiae calor inest, calere non desinit, et quia frigidum niuis in essentia eius est, non nisi semper est frigida; et anima igitur eadem ratione numquam a motu cessare deberet.» Sed dicat uelim quando cessare a motu animam suspicatur? [7] «Si mouendo se», inquit, «moueat et corpus necesse est, utique, quando non moueri corpus uidemus, animam quoque intellegimus non moueri.»

Contra hoc in promptu est gemina defensio. [8] Primum quia non in hoc deprehenditur motus animae si corpus agitetur; nam et cum nulla pars corporis moueri uidetur, in homine tamen ipsa cogitatio aut in quocumque animali auditus, uisus, odoratus et similia, sed et in quiete ipsa spirare, somniare, omnia haec motus animae sunt. [9] Deinde quis ipsum corpus dicat immobile, etiam dum non uidetur agitari, cum incrementa membrorum, aut, si iam crescendi aetas et tempus excessit,cum saltus cordis cessationis impatiens, cum cibi ordinata digeries naturali dispensatione inter uenas et uiscera sucum ministrans, cum ipsa collectio fluentorum perpetuum corporis testetur agitatum? Et anima igitur aeterno et suo motu, sed et corpus, quamdiu ab initio et causa motus animatur, semper mouetur.

Hinc eidem fomes quintae ortus est quaestionis. [10] «Si anima», inquit, «aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit, quia nihil est quod eiusdem rei et sibi et aliis causa sit.»

Ego uero, licet facile possim probare plurima esse quae eiusdem rei et sibi et aliis causa sint, ne tamen studio uidear omnibus quae adserit obuiare, hoc uerum esse concedam, quod et pro uero habitum ad adserendum motum animae non nocebit. [11] Etenim animam initium motus et causam uocamus. De causa post uidebimus. Interim constat omne initium inesse rei cuius est initium; et ideo quicquid in quamcumque rem ab initio suo proficiscitur, hoc in ipso initio reperitur. Sic initium caloris non potest non calere. Ignem ipsum, de quo calor in alia transit, quis neget calidum? [12] «Sed ignis», inquit, «non se ipse calefacit, quia natura totus est calidus.» Teneo quod uolebam! Nam nec anima ita se mouet ut sit inter motam mouentemque discretio, sed tota ita suo motu mouetur ut nihil possis separare quod moueat. Haec de initio dicta sufficient.

[13] De causa uero, quoniam spontanea coniuentia concessimus, nequid eiusdem rei et sibi et aliis causa sit, libenter adquiescimus ne anima, quae aliis causa motus est, sibi causa motus esse uideatur. His enim causa motus est quae non mouerentur ni ipsa praestaret. Illa uero ut moueatur non sibi ipsa largitur, sed essentiae suae est quod mouetur.

[14] Ex hoc quaestio quae sequitur iam soluta est. Tunc enim forte concedam ut ad motus exercitium instrumenta quaerantur, quando aliud est quod mouet, aliud quod mouetur. In anima uero hoc nec scurrilis iocus sine damno uerecundiae audebit expetere, cuius motus est in essentia, cum ignis, licet ex causa intra se latente moueatur, nullis tamen instrumentis ad superna conscendat; multoque minus haec in anima quaerenda sint, cuius motus essentia sua est.

[15] In his etiam quae sequuntur uir tantus et alias ultra ceteros serius similis cauillanti est. «Si mouetur», inquit, «anima, inter ceteros motus etiam de loco in locum mouetur. Ergo modo», ait, «corpus egreditur, modo rursus ingreditur, et in hoc exercitio saepe uersatur. Quod fieri non uidemus. Non igitur mouetur.»

[16] Contra hoc nullus est qui non sine haesitatione respondeat non omnia quae mouentur etiam de loco in locum moueri. Aptius denique in eum similis interrogatio retorquenda est. «Moueri arbores dicis?» Quod cum, ut opinor, annuerit, pari dicacitate ferietur: «Si mouentur arbores, sine dubio, ut tu dicere soles, inter alios motus etiam de loco in locum mouentur. Hoc autem uidemus per se eas facere non posse. Igitur arbores non mouentur.» [17] Sed ut hunc syllogismum additamento serium facere possimus, postquam dixerimus: «Ergo arbores non mouentur», adiciemus: «Sed mouentur arbores. Non igitur omnia quae mouentur etiam de loco in locum mouentur.» Et ita finis in exitum sanae conclusionis euadet: «Si ergo arbores fatebimur moueri quidem, sed apto sibi motu, cur hoc animae negemus, ut motu essentiae suae conueniente moueatur?» [18] Haec et alia ualide dicerentur etiam si hoc motus genere moueri anima non posset. Cum uero et corpus animet accessu et a corpore certa constituti temporis lege discedat, quis eam neget etiam in locum, ut ita dicam, moueri?

[19] Quod autem non saepe sub uno tempore accessum uariat et recessum, facit hoc dispositio arcana et consulta naturae, quae ad animalis uitam certis uinculis continendam tantum animae iniecit corporis amorem, ut amet ultro quod uincta est, raroque contingat ne finita quoque lege temporis sui maerens et inuita discedat.

[20] Hac quoque obiectione, ut arbitror, dissoluta, ad eas interrogationes quibus nos uidetur urguere ueniamus. «Si mouet», inquit, «se anima, aliquo motus genere se mouet. Dicendumne est igitur animam se in loc<o> mouere? Ergo ille locus aut orbis aut linea est. An se pariendo seu consumendo mouetur? Sene auget an minuit? Aut proferatur», ait, «in medium aliud genus motus quo eam dicamus moueri.»

[21] Sed omnis haec interrogationum molesta congeries ex una eademque defluit male conceptae definitionis astutia. Nam quia semel sibi proposuit omne quod mouetur ab alio moueri, omnia haec motuum genera in anima quaerit in quibus aliud est quod mouet, aliud quod mouetur, cum nihil horum cadere in animam possit, in qua nulla discretio est mouentis et moti.

[22] «Quis est igitur», dicit aliquis, «aut unde intellegitur animae motus, si horum nullus est?» Sciet hoc quisquis nosse desiderat uel Platone dicente uel Tullio: «quin etiam ceteris quae mouentur hic fons, hoc principium est mouendi.» [23] Quanta sit autem uocabuli huius expressio, quo anima fons motus uocatur, facile reperies, si rei inuisibilis motum sine auctore atque ideo sine initio ac sine fine prodeuntem et cetera mouentem mente concipias; cui nihil similius de uisibilibus quam fons potuerit reperiri, qui ita principium est aquae, ut, cum de se fluuios et lacus procreet, a nullo nasci ipse dicatur; nam si ab alio nasceretur, non esset ipse principium. [24] Et sicut fons non semper facile deprehenditur, ab ipso tamen qui funduntur aut Nilus est aut Eridanus aut Hister aut Tanais, et ut, illorum rapacitatem admirans uidendo et intra te tantarum aquarum originem requirens, cogitatione recurris ad fontem, et hunc omnem motum intellegis de primo scaturriginis manare principio, ita, cum corporum motum, seu diuina seu terrena sint, considerando quaerere forte auctorem uelis, mens tua ad animam quasi ad fontem recurrat, cuius motum etiam sine corporis ministerio testantur cogitationes, gaudia, spes, timores. [25] Nam motus eius est boni malique discretio, uirtutum amor, cupido uitiorum, ex quibus effluunt omnes inde nascentium rerum meatus; motus eius est quicquid irascimur et in feruorem mutuae collisionis armamur, unde paulatim procedens rabies fluctuat proeliorum; motus eius est quod in desideria rapimur, quod cupiditatibus alligamur. Sed hi motus, si ratione gubernentur, proueniunt salutares, si destituantur, in praeceps et rapiuntur et rapiunt.

[26] Didicisti motus animae, quos modo sine ministerio corporis, modo per corpus exercet. Si uero ipsius mundanae animae motus requires, caelestem uolubilitatem et sphaerarum subiacentium rapidos impetus intuere, ortum occasumue solis, cursus siderum uel recursus, quae omnia anima mouente proueniunt. Immobilem uero eam dicere quae mouet omnia, Aristoteli non conuenit, qui quantus in aliis sit probatum est, sed illi tantum quem uis naturae, quem ratio manifesta non moueat.

17

[1] Edocto igitur atque adserto animae motu, Africanus qualiter exercitio eius utendum sit in haec uerba mandat et praecipit: [2] «Hanc tu exerce optimis in rebus; sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit; idque ocius faciet, si iam tum cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. [3] Namque eorum animi qui se corporis uoluptatibus dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque lubidinum uoluptatibus oboedientium deorum et hominum iura uiolauerunt, corporibus elapsi circum terram ipsam uolutantur, nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur.»

[4] In superiore huius operis parte diximus alias otiosas, alias negotiosas esse uirtutes, et illas philosophis, has rerum publicarum rectoribus conuenire, utrasque tamen exercentem facere beatum. Hae uirtutes interdum diuiduntur, nonnumquam uero miscentur, cum utrarumque capax et natura et institutione animus inuenitur. [5] Nam si quis ab omni quidem doctrina habeatur alienus, in re publica tamen et prudens et temperatus et fortis et iustus sit, hic, a feriatis remotus, eminet tamen actualium uigore uirtutum, quibus nihilo minus caelum cedit in praemium. [6] Si quis uero insita quiete naturae non sit aptus ad agendum, sed solum optima conscientiae dote erectus ad supera, doctrinae supellectilem ad exercitium diuinae disputationis expendat, sectator caelestium, deuius caducorum, is quoque ad caeli uerticem otiosis uirtutibus subuehetur. [7] Saepe tamen euenit ut idem pectus et agendi et disputandi perfectione sublime sit, et caelum utroque adipiscatur exercitio uirtutum. [8] Romulus nobis in primo genere ponatur, cuius uita uirtutes numquam deseruit, semper exercuit; in secundo Pythagoras, qui, agendi nescius, fuit artifex disserendi et solas doctrinae et conscientiae uirtutes secutus est; sit in tertio ac mixto genere apud Graecos Lycurgus et Solon, inter Romanos Numa, Catones ambo, multique alii qui et philosophiam hauserunt altius et firmamentum rei publicae praestiterunt: soli enim sapientiae otio deditos, ut abunde Graecia tulit, ita Roma nesciuit.

[9] Quoniam igitur Africanus noster, quem modo auus praeceptor instituit, ex illo genere est quod et de doctrina uiuendi regulam mutuatur et statum publicum uirtutibus fulcit, ideo ei perfectionis geminae praecepta mandantur.

[10] Sed ut in castris locato ac sudanti sub armis primum uirtutes politicae suggeruntur his uerbis: «Sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit.»

[11] Deinde quasi non minus docto quam forti uiro philosophis apta subduntur, cum dicitur: «Idque ocius faciet, si iam tunc cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet.» [12] Haec enim illius sunt praecepta doctrinae quae illam dicit mortem philosophantibus appetendam; ex qua fit ut, adhuc in corpore positi, corpus ut alienam sarcinam, in quantum patitur natura, despiciant.

Et facile nunc atque opportune uirtutes suadet, postquam quanta et quam diuina praemia uirtutibus debeantur edixit. [13] Sed quia inter leges quoque illa imperfecta dicitur in qua nulla deuiantibus poena sancitur, ideo in conclusione operis poenam sancit extra haec praecepta uiuentibus; quem locum Er ille Platonicus copiosius exsecutus est, saecula infinita dinumerans quibus nocentum animae, in easdem poenas saepe reuolutae, sero de Tartaris permittuntur emergere et ad naturae suae principia, quod est caelum, tandem impetrata purgatione remeare.

[14] Necesse est enim omnem animam ad originis suae sedem reuerti; sed quae corpus tamquam peregrinae incolunt, cito post corpus uelut ad patriam reuertuntur, quae uero corporum illecebris ut suis sedibus inhaerent, quanto ab illis uiolentius separantur, tanto ad supera serius reuertuntur.

[15] Sed iam finem somnio cohibita disputatione faciamus, hoc adiecto quod conclusionem decebit, quia, cum sint totius philosophiae tres partes, moralis, naturalis et rationalis, et sit moralis quae docet morum elimatam perfectionem, naturalis quae de diuinis corporibus disputat, rationalis cum de incorporeis sermo est quae mens sola complectitur, nullam de tribus Tullius in hoc somnio praetermisit. [16] Nam illa ad uirtutes amoremque patriae et ad contemptum gloriae adhortatio quid aliud continet nisi ethicae philosophiae instituta moralia? Cum uero uel de sphaerarum modo uel de nouitate siue magnitudine siderum deque principatu solis et circis caelestibus cingulisque terrestribus et Oceani situ loquitur et harmoniae superum pandit arcanum, physicae secreta commemorat. At cum de motu et immortalitate animae disputat, cui nihil constat inesse corporeum cuiusque essentiam nullus sensus sed sola ratio deprehendit, illic ad altitudinem philosophiae rationalis ascendit. [17] Vere igitur pronuntiandum est nihil hoc opere perfectius, quo uniuersa philosophiae continetur integritas.


no previous next