Lactantius Placidus

In Statii Thebaida commentum

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

LIBER I

1-2

FRATERNAS ACIES ALTERNAQVE REGNA PROFANIS / DECERTATA ODIIS quia pacti erant fratres ut mutuis annis regnarent et sibi inuicem succederent. Hoc dicit: narramus gesta certamina causa regnorum. ALTERNA ut placuerat, non ut possessa sunt. PROFANIS quia per eos uiolata sunt iura naturae, et bene profanis, quia nefas erat germanos odia retinere, ergo exsecrabilibus, contra naturam sumptis.

2

SONTES[QVE E(VOLVERE)] T(HEBAS) uel propter bella praesentia uel propter Oedipoden, quia cum matre concubuit.

3

PIERIVS (... CALOR) Musicus.

3-4

VNDE IVBETIS / IRE DEAE quia multa sunt principia Thebanae historiae, unde possimus incohare narrationem.

5

SIDONIOS R(APTVS) Europam dicit, quam Iuppiter rapuit et uitiauit.

5-6

ET INEXORABILE P(ACTVM) / L(EGIS) A(GENOREAE) iusserat enim Cadmo filio suo Agenor, quem ad requirendam filiam Europam miserat, ut non nisi inuenta sorore rediret ad patrem.

7-8

TREPIDVM S(I) M(ARTIS) O(PERTI) / (AGRICOLAM) quia Cadmus Europam quaerens uenit ad ea loca in quibus post Thebae constructae sunt, ubi inuento dracone qui Marti consecratus erat et eo perempto dentes draconis seuit, unde terrigenae nati sunt, qui se mutuis uulneribus peremerunt. Ergo Martis operti id est pugnae terrigenarum latentis. TREPIDVM... AGRICOLAM Cadmum.

9-10

(QVO CARMINE MVRIS) / IVSSERIT A(MPHION) T(YRIOS) A(CCEDERE) M(ONTES) his filius Iouis fuit <uel> ut alii dicunt Mercurii. cuius lyra accepta canens muros Thebanos dicitur constituisse, ut eius cantu spontanea se saxa muris imponerent. Vnde Vergilius:

'canto quae solitus, si quando a(rmenta) u(ocabat),
A(mphion) D(ircaeus)'

et alibi Statius:

'aut triplices a(lio) t(ibi) c(armine) m(uros)
A(mphion)'.

TYRIOS ACCEDERE MONTES ἐμφατικῶς dixit.

11

VNDE GRAVES I(RAE) C(OGNATA) I(N) M(OENIA) B(ACCHO) Pentheus aspernabatur Liberi patris mysteria. Iratus Liber furorem eius matri immisit, quae armata furore Pentheum filium necauit. Et bene dixit cognata. Agaue enim, Semele, Autonoe, Ino sorores fuerunt Thebanae.

12

QVOD SAEVAE I(VNONIS) O(PVS) Iuno dum uideret a Ioue Semelen diligi, in aniculam uersa est [Iuno] †decoratam†. Dolum meditans Semeles limen ingressa est, cui ita locuta est: Si te, ut perhibent, integre amat Iuppiter, hoc ab eo impetra, ut talis ad te ueniat, qualis Iunoni solet uideri. Quae ita inducta Iouem rogauit. Qui cum negaret et diceret aspectum dei nullo modo ferre posse mortalem, tandem promisit tali se habitu ad eam esse uenturum, quali ad Iunonem consueuit. Qui cum uenisset cum fulmine, Semele sustinere non potuit et obiit. Iuppiter uero aperto eius uelocissime utero Liberum patrem [aperto] femore abdidisse dicitur, ut expletis nouem mensibus legitime nasceretur.

12-14

CVI SVMPSERIT ARCVM / INFELIX ATHAMAS (CVR NON EXPAVERIT INGENS / IONIVM SOCIO CASVRA PALAEMONE MATER) Leucothea, quae et Ino, Liberi patris nutrix fuisse dicitur. Huius marito Athamanti talem furorem Iuno immisit, ut filios suos uellet occidere, sperans quod Liberum patrem inuenire posset et simili sorte perimere[t]. Qui Athamas unum filium suum Learchum Herculis sagittis exstinxit. Leucothea uero, ubi maritum suum furere conspexit, cum Palaemone filio suo se dedit in mare. Quae postmodum in marinam deam conuersa est et uocatur Mater Matuta, filius eius deus Portunus. Vnde Vergilius:

'manu magna P(ortunus) e(untem)
i(mpulit)'.

14

IONIVM quod se in Ionio mari Leucothea praecipitauerit.

15-16

GEMITVS ET PROSPERA (CADMI / PRAETERIISSE SINAM) id est infelicitates et felicitates Cadmi reticeo.

16

LIMES [MIHI] principium et finis dicitur limes.

17

CONFVSA DOMVS quia idem filius et maritus, eadem mater et uxor, idem filii qui nepotes.

17-18

(QVANDO ITALA NONDVM / SIGNA NEC ARCTOOS AVSIM) SPIRARE T(RIVMPHOS) ideo Graeca bella scribo, quia Latina non possum.

19

BISQVE IVGO R(HENVM) [B(IS) A(DACTVM) L(EGIBVS) H(ISTRVM)] per fluuium gentem Gallorum bis a Vespasiano uictam ostendit.

20

CONIVRATO contra nos scilicet.

21-22

(DEFENSA PRIVS VIX PVBESCENTIBVS ANNIS) / BELLA IOVIS pugnam quam in Capitolio Domitianus gessit, quando patrem suum Vespasianum obsessum a Vitellio liberauit. Ergo [Vespasiano] imperatori sui temporis adulatur. (LATIAE) DECVS A(DDITE) F(AMAE) Titum Domitianum, filium Vespasiani, dicit.

23

SVBEVNTEM E(XORSA) P(ARENTIS) ad imitationem patris.

24-31

LICET A(RTIOR) ... (ET SIDERA DONES) quamuis densentur astra, dum spatiosus tibi locus paretur in caelo. Licet omnes stellae se contrahant, ut tibi locum faciant quem uolueris, licet Sol te magis uelit diei implere curricula quam se et tibi suum cedat officium aut <te>cum Iuppiter aequa parte caelum partiri desideret: tamen melius tibi erit terrae regnare quam caeli, et sis terrae uel maris dominus et superis caeleste dones imperium.

[25]

[PLAGA L(VCIDA) C(AELI) hoc est orientalis.]

26

BOREAE septentrionalis. HIVLCI F(VLMINIS) E(XPERS) <hiulci> quia fulmen, quicquid percusserit, hiare facit. Expers uero australem partem dicit, quia semper fulmine caret.

27

SOLLICITET tuo scilicet amore.

27-29

(LICET) IGNIPEDVM F(RENATOR) E(QVORVM) / (IPSE TVIS ALTE RADIANTEM CRINIBVS ARCVM / IMPRIMAT) id est Sol licet tibi cedat suam potestatem et tradat tibi currus suos. Vt Lucanus:

'seu te flammigeros P(hoebi) c(onscendere) c(urrus)'.

RADIANTEM C(RINIBVS) A(RCVM) circulum in quo sol suos cursus explet, quia ueluti arcus uidetur, quod sol ab oriente nascens usque in occidentalem partem desinit.

31

ET SIDERA DONES concedas numinibus uel locis suis esse sinas.

32-33

(TEMPVS ERIT CVM PIERIO TVA FORTIOR) OESTRO / (FACTA CANAM NVNC TENDO CHELYN <oestro> instinctu, stimulo, quem Romani 'asilum' dicunt, Graeci 'oestrum'. NVNC TENDO C(HELYN) chelyn citharam. Graece enim χέλυς testudo dicitur, cuius neruis sonantibus Apollo citharam dicitur inuenisse. Nunc hoc dicit: se adhuc Romana bella scribere non posse, nisi tunc cum maior<e> pectore Phoebus aduenerit.

33

SATIS sufficienter.

33-34

ARMA REFERRE / AONIA Thebana, ab Aone rege, filio Neptuni, uel a monte Boeotiae. Ipsa est Aonia, quae et Boeotia, quae et Thebae. Alii dicunt quod fons isto nomine sit apud Siculos, ubi Musae coluntur.

34

GEMINIS S(CEPTRVM) E(XITIALE) T(YRANNIS) Eteoclis et Polynicis.

35

NEC FVRIIS POST F(ATA) M(ODVM) ut Lucanus:

'scinditur in partes geminoque c(acumine) s(urgit)
T(hebanos) i(mitata) r(ogos).'

Hunc autem sensum in duodecimo libro calcatius exsequitur.

37

EGESTAS (... VRBES) euacuatas. ALTERNIS M(ORTIBVS) Theba<no>rum et Argiuorum. <VRBES> ciuitates id est Thebas et Argos.

38

[CVM] RVBVIT infecta est.

40

ISMENON fluuium.

41

QVEM PRIVS H(EROVM) (CLIO DABIS) ad inuocationem redit poeta. Interrogatiue quaerit ex Musa, quem uelit a se primum heroum describi. Figura διαπόρησις id est addubitatio. Vt Horatius:

'quid prius dicam solitis parentis
laudibus'.

41-42

IMMODICVM I(RAE) / T(YDEA) Tydeus Oenei et <P>eriboeae filius, gener Adrasti. Et bene immodicum irae, qui auctoris suae necis cerebro dicitur immoriens pastus.

42

LAVRIGERI S(VBITOS) A(N) V(ATIS) H(IATVS) Amphiaraum Lyncei et Hypermestrae filium dicit, qui hiatu terrae, dum curru dimicaret, absumptus est. Quem laurigerum dixit eo quod Apollinis esset antistes.

43

VRGET compellit ad scribendum.

43-44

[ET] H(OSTILEM) P(ROPELLENS) C(AEDIBVS) A(MNEM) / T(VRBIDVS) HIPPOMEDON <M>nesimachi et Nasicae filius, qui, dum in Ismeno[nta] fluuio dimicaret, exstinctus est.

44-45

PLORANDAQVE B(ELLA) P(ROTERVI) / (ARCADOS) miseratione digna et in puerili aetate praesumpta. Bella Parthenopaei, Meleagri et Atalantes filii, dicit.

45

ALIO C(APANEVS) H(ORRORE) C(ANENDVS) bene alio ... horrore, maiore impetu dictionis. Vt ipse alibi de Capaneo: <'non mihi tam solito uatum de more canendum.'> <...> magis, ut alii putant, Hipponoi et Astynomeae filius.

46

IMPIA IAM MERITA S(CRVTATVS) L(VMINA) D(EXTRA) lumina merito impia. Dext[e]ra parricidae bene merita, quae uindicauit.

47-48

MERSERAT A(ETERNA) D(AMNATVM) N(OCTE) P(VDOREM) / O(EDIPODES) absconderat pudorem. Omnis enim uerecundia de aspectu est.

49

ILLVM INDVLGENTEM (TENEBRIS) operam dantem. Vt Vergilius:

'indulgent uino'.

51-52

(ADSIDVIS) CIRCVMVOLAT ALIS / S(AEVA) D(IES) A(NIMI) lux conscientiae atque Furiarum. Nam quamuis caecus esset, facinora sua conscientia arguente cernebat.

55

PVLSAT I(NANE) S(OLVM) bene inania Tartara, ut Vergilius:

'perque domos Ditis u(acuas) e(t) i(nania) r(egna)'.

56-57

DI SONTES A(NIMAS) A(NGVSTA)Q(VE) T(ARTARA) P(OENIS) / Q(VI) R(EGITIS) in hac prece orantis artem et ordinem seruat. Primo meritum suum memorat, cum dicit:

'si bene quid merui',
exponit iniuriam:
'orbum uisu regnisque carentem',
uindictam quaerit:
'tu saltem, d(ebita) u(index),
h(uc) a(des) e(t) t(otas) i(n) p(oenam) o(rdire) n(epotes).'

Angusta autem Tartara merito, quippe cum scelera sobolis suae poenarum numerum uincant.

57-58

TVQVE VMBRIFERO S(TYX) L(IVIDA) F(VNDO) / QVAM VIDEO Styx liuida id est nigra, ut Vergilius:

'liuentis plumbi'.

Vnde et 'liuidos' dixere inuidos uel 'nigros', ut Horatius:

'hic niger est, hunc tu, Romane, caueto'.

QVAM VIDEO paene oxymoron. Quid enim caecus uidet? Sed tenebras uidere se credit. Nihil omnino apud superos cernere hoc est reuera Stygem uidere.

59

PERVERSAQVE V(OTA) S(ECVNDA) id est mala, quae opto, comple. <PERVERSA> quia pater filiis imprecabatur. Nam ipsi sunt secunda, quae sunt aduersa felicibus.

61

TRAIECTVM V(VLNERE) P(LANTAS) responderat oraculum Laio, quod a filio suo posset occidi. Vnde natum Oedipum iussit proici transfixis cruribus. Harum omnium seriem fabularum in argumento digessimus.

<62-64>

<SI STAGNA PETI CIRRHAEA BICORNI / INTERFVSA IVGO POSSEM CVM DEGERE FALSO / CONTENTVS POLYBO> se increpat, [condemnat oracula] qui non contentus generis falsitate responsa consuluit. Nam ei cautio diuinationis fuit occasio parricidii. CIRRHAEA ista enim ciuitas iuxta Parnassum est montem, qui in duo iuga diuiditur, in Heliconem et Cithaeronem. BICORNI id est bicipiti Parnasso, ut Persius:

'nec in bicipiti somniasse Parnasso
memini'.

64

POLYBO rex Phocidis fuit, qui Oedipum pro filio suo aluit.

65

LONGAEVVM I(MPLICVI) R(EGEM) bene regem. Hoc enim solum parricidii tempore recognouit.

66-67

SI SPHINGOS I(NIQVAE) / C(ALLIDVS) A(MBAGES) T(E) P(RAEMONSTRANTE) R(ESOLVI) callidus non ignarus: si Sphingos uideor soluisse ambages, o Furia, ut bene de te merito parricidae tuo incestum praemium dares.

68-69

(SI DVLCES FVRIAS ET LAMENTABILE MATRIS) / CONVBIVM (GAVISVS INI) concubitum matris dulces furias dixit. Et bene totum etiam quod ignarus admisit, imputat Furiae, ut beneficiorum assiduitate suffulta tamquam suum sibi uindicet parricidam. GAVISVS I(NI) hic uis sceleris conscientia probatur admissi, quod tali conubio sit gauisus.

69-70

(NOCTEMQVE NEFANDAM) / SAEPE TVLI facile enim purgatur, quicquid semel uel casu committitur.

71-72

MOX AVIDVS P(OENAE) D(IGITIS) C(AEDENTIBVS) V(LTRO) / INCVBVI id est festinaui edere de me ipse supplicium, ne ulterius tanta scelera celarem. Nam cum caederent digiti, poenae magis quam mortis auidus pronus incubui. Nam desiderasse mortem hoc fuerat fugisse supplicium.

73-74

[EXAVDI S(I) D(IGNA) P(RECOR)] QVAEQVE IPSA F(VRENTI) / (SVBICERES) id est quae tu suadere potuisti. Furiarum est enim semper suadere crudelia. Vt Vergilius:

'tu potes unanimos a(rmare) i(n) p(roe- lia) f(ratres)'.

74-75

ORBVM V(ISV) R(EGNISQVE) C(ARENTEM) / N(ON) R(EGERE) id est orbatum regnis et uisu non regere ut caecum.

76

QVOS GENVI Q(VOCVMQVE) T(ORO) licet sint de incesto progeniti.

79-80

(ET VIDET ISTA DEORVM) / IGNAVVS G(ENITOR) uel cum sacrilegio optat audiri. Vt Vergilius:

'ferus omnia Iuppiter Argos'.

80-81

TV SALTEM D(EBITA) V(INDEX) / (HVC ADES) ut Vergilius:

'uos o mihi manes
este boni, quoniam s(uperis) a(uersa) u(oluntas)'.

81

HVC ADES E(T) T(OTOS) I(N) P(OENAM) O(RDIRE) N(EPOTES) ordire dispone. Hoc est: persequere genus meum omne usque ad nepotes. Notandum sane quod totos pro 'omnibus' dicit. Cum numerum significare uolumus, 'omnes' dicimus, cum corpus, 'totum'. Vsurpatiue tamen poeta posuit totos pro 'omnibus'. Vt Vergilius:

'hos tota armenta s(ecuntur),

et econtra pro 'toto' 'omne' ut:

'omnemque reuerti
per Troiam'

atque:

'omnis humo fumat N(eptunia)
T(roia)'.

82-83

INDVE QVOD M(ADIDVM) T(ABO) (DIADEMA CRVENTIS / VNGVIBVS ABRIPVI) indue liberis meis diadema, quod ego Laio abripui cruore pollutum.

84

I MEDIA I(N) F(RATRES) signum est discordiae. Vt Vergilius:

'quos inter medius uenit furor'.

85

DISSILIANT multi 'dissiciant' legunt. Est autem sensus: aut ipsi filii germanitatem suam ferro dissipent aut ipsa germanitas ferro dissipetur.

85-86

(DA) TARTAREI REGINA BARATHRI / (QVOD CVPIAM VIDISSE NEFAS) Tartarus est profunditas inferorum, barathrum uero squaloris altitudo. Dicit autem hoc: fac ut tantum scelus filii audeant, quod optet etiam pater caecus uidere.

87

MEA PIGNORA NOSCES quos ad facinora scelerum tam pronos inuenies, ut meos filios esse non dubites.

88

SEVEROS tristes, ut Vergilius:

'amnemque seuerum'.

89-90

(SEVEROS) / ADVERTIT V(VLTVS) bene uultus, non 'faciem' dixit. Vultus enim mutatur ex animi qualitate, facies semper est simplex. INAMOENVM a quibusdam tapinosis creditur, qui putant poetam 'squalidissimum' debuisse dicere. Inamoenum ergo dixit, sine ulla amoenitate, et est una pars orationis. Vt Vergilius:

'tristisque palus inamabalis unda'.

90

RESOLVTAQVE V(ERTICE) C(RINES) ut Vergilius:

'crinis effusa sacerdos'.

91

SVLPHVREAS (... VNDAS) id est ardentes. Nunquam sulphur defluit nisi de loco flagranti. Sulphur enim terrae ebullientis spuma est.

93

TRISTIBVS (EXSILVIT RIPIS) bene ad nefas: tristibus locis exsiluit, quia habent etiam inferi[ora] loca amoena.

93-94

[DISCEDIT] INANE / V(VLGVS) umbrae quae solidis corporibus carent.

95-96

ET CALIGANTES A(NIMARVM) E(XAMINE) C(AMPOS) / (TAENARIAE LIMEN PETIT IRREMEABILE PORTAE) obscuros campos illa petit, in quibus est turba animarum.

TAENARIAE L(IMEN) Malea promuntorium est Laconicae in cuius radicibus locum quendam profundum Taenarum uocant, in quo dicitur esse aditus inferorum. (LIMEN ...) IRREMEABILE eo quod ab inferis ad superos mortalium nullus remeat naturaliter. Vt Vergilius:

'sed reuocare gradum s(uperasque) e(uadere) a(d) a(uras)
hoc <opus>, h(ic) l(abor) e(st)'.

97

SENSIT A(DESSE) D(IES) id est: Furiae aspectu turbatus est. Et deest 'prope', ut Vergilius [nimis poetice usque ad <in>credibilia]:

'Galli per dumos aderant a(rcemque) t(enebant)'.

[Deest 'paene', nam prope tenuerant.]

98

PROCVL A(RDVVS) A(TLAS) procul: longe est enim nimis occasus a Thessalia, in quo Atlas est positus. Atlas, Iapeti filius et Clymenae, cum hospitio non susciperet Perseum, Iouis et Danaae filium, qui a Polydecte rege missus fuerat ad Medusam Gorgonam occidendam, quam Perseus Minerua monstrante interfecit, rediens, cum ab Atlante Libyae finibus prohiberetur, monstrato Gorgonis capite in montem eum mutauit. <HORRVIT> qui postquam Furiam uidit, territus est.

99

DVBIA [C(AELVM)] C(ERVICE) [R(EMISIT)]dubia ad timorem rettulit Furiae uenientis: quam dubiam metus fecerat.

101

NOTVM I(TER) carum, ut Vergilius:

'hic inter flumina nota'.

101-102

(NEQVE ENIM) VELOCIOR (VLLAS / ITQVE REDITQVE VIAS) ad assiduitatem rettulit ueniendi. Nam nouitas itineris moras solet afferre erroris. <COGNATAQVE TARTARA> ad crimen pertinet Thebanorum, quorum pro suis Furia finibus utebatur. COGNATAQVE T(ARTARA) M(AVVLT) 'neque' bis accipiendum. Hoc est: neque uelocior ... neque mauult. Vt Vergilius:

'nec misero clipei mora profuit aeris',

id est nec ... clipei ... nec aeris. MAVVLT nec magis uult habitare Tartara quam Thebas, postquam illic probauit parricidium et incestum libenter admissum.

103

CENTVM pro innumerabilibus posuit.

105-106

(QVALIS PER NVBILA PHOEBES) / ATRACIA R(VBET) A(RTE) C(OLOR) hoc est: qualis color est lunae deficientis arte magica. <ATRACIA ... ARTE arte> Atracis, qui fuit Thessaliae <rex> et pater Hippodamiae, quam Pirithous duxit uxorem, qui primus artem magicam apud Thessaliam constituit. Ergo Atracia <ars> est magica scientia.

108-109

QVO LONGA S(ITIS) M(ORBIQVE) F(AMES)Q(VE) / (ET POPVLIS MORS VNA VENIT) quasi in pestilentia nulla sit mortis discretio. Vt Vergilius:

'nec singula morbi
corpora c(orripiunt), s(ed) t(ota) a(estiua) r(epente),
s(pem)que g(regemque) s(imul) c(unctam)q(ue) a(b)
o(rigine) g(entem)'.

Trium ergo Furiarum tres memorat potestates: sitis, morbi, famesque. [ET POPVLIS MORS VNA VENTI] ut item Maro:

'siquando letum horrificum morbosque deum rex
molitur meritas aut bello territat urbes'.

109-110

RIGET HORRIDA TERGO / P(ALLA) riget dura est, horrida sordida. Vt Vergilius:

'palla succincta cruenta'.

<palla> amictum significat, ut idem Maro:

'horridus ex humeris nodo dependet amictus'.

110

REDEVNT I(N) P(ECTORA) N(ODI) redeunt ad duplicationem rettulit alterius nodi.

111

ATROPOS HOS A(TQVE) I(PSA) N(OVAT) P(ROSERPINA) C(VLTVS) ut ostenderet Furiarum ministerio et Fatorum decreta compleri et Proserpinae uoluntatem. NOVAT nouos retexendo facit.

112-113

TVM GEMINAS (QVATIT IRA MANVS) ut fratres utraque manu armaret. HAEC IGNE R(OGALI) / F(VLGVRAT) (HAEC VIVO MANVS AERA VERBERAT HYDRO) ut Vergilius:

'continuo sontes ultrix succincta f(lagello)
T(isiphone) q(uatit) i(nsultans) t(oruosque) s(inistra)
i(ntentans) a(ngues)'.

114

VT STETIT postquam stetit. PLVRIMVS longus. Vt Vergilius:

'plurima ceruix'.

ARCE altitudine siue cacumine. CITHAERON mons Baccho sacer, ut Maro:

'Baccho
orgia n(octurnusque) u(ocat) c(lamore) Cithaeron'.

115

CRINE V(IRENTI) uenenato siue anguibus texto, qui dicuntur sibilare. Vt Vergilius:

'tot Erinys sibilat hydris'.

116-117

VNDE OMNIS A(CHAEI) / O(RA) M(ARIS) L(ATE) (PELOPEAQVE REGNA RESVLTANT) sicut Vergilius:

'Tartaream intendit uocem, q(ua) p(rotinus) o(mne)
i(ntremuit) nemus e(t) s(iluae) i(nsonuere) profundae'.

PELOPEAQVE R(EGNA) [R(ESVLTANT)] regna Peloponnesum dicit et Argos. Vt Vergilius:

'magno Pelopea ad m(oenia) b(ello)
u(enturam)'.

118

AVDIIT ET M(EDIVS) C(AELI) P(ARNASSVS) bene medius, quia umbilicus terrae Parnassus dicitur. Nam cum Iuppiter medium mundi locum uellet agnoscere, ex ortu atque occasu duas aquilas dimisisse fertur, quae pari uolatu lapsae in Parnassi uertice consederunt. Vel quod cataclysmi tempore terrae fuerat discrimen et astris. Vt Lucanus:

'hoc solum fluctu terras mergente cacumen
e(micuit) p(ontoque) f(uit) d(iscrimen) e(t) a(stris)'.

118-119

ASPER / EVROTAS asper, quod bello acres procreet uiros, uel propter μαστίγωσιν, quibus uirtuti est in sacris caedi uerberibus sine corporis motu. Eurotas autem fluuius est Lacedaemoniae.

119-120

DVBIAMQVE I(VGO) (FRAGOR IMPVLIT OETEN / IN LATVS) dubiam Oeten dixit, quia inter Thessaliam et Thraciam hic mons interiacet, ut, cuius esse uideatur, incertum sit. IMPVLIT hyperbole. Quasi casuram impulit ac dubiam fecit.

120

ET GEMINIS V(IX) F(LVCTIBVS) O(BSTITIT) I(STHMOS) Cenchreis et Lechaeo, inter quos angusto tractu in mare terra porrigitur, quam Isthmon poeta significat. Huic contrarius πορθμός, quod Latine 'fretum' dicitur, inter uicinas terras angustum mare. Vnde Vergilius:

'et crebris legimus freta concita t(erris)'.

[Isthmos dicitur terra angusta in mari. Vt Lucanus:]

['et gracilis medium mare separat Isthmos'.]

121-122

IPSA S(VVM) G(ENETRIX) (CVRVO DELPHINE VAGANTEM / ABRIPVIT FRENIS GREMIOQVE PALAEMONA PRESSIT) Leucotheam dicit et bene ipsam elegit hoc loco ponere, quae iam malum didicerat Furiarum. [Et iucunde dictum pressit.] et a Thebanis numinibus non recessit, quae ueluti praescia magis metuunt patriae quam Furiarum sonitus perhorrescunt. Et mire dicendo pressit affectionem maternam explicuit.

123-124

(ATQVE EA CADMEO PRAECEPS VBI CVLMINE PRIMVM) / CONSTITIT ut Vergilius:

'hic primum paribus nitens C(yllenius) a(lis)
constitit'.

ASSVETAQVE I(NFECIT) N(VBE) P(ENATES) assueta ... nube solito furore, quia multa scelera facta erant Thebis.

125

PROTINVS A(TTONITI) F(RATRVM) S(VB) P(ECTORE) M(OTVS) hoc est: statim perturbationes discordiarum esse coeperunt. Figura hypallage: non attoniti motus, sed attonito sub pectore. Vt Vergilius:

'ibant obscuri sola s(ub) n(octe) p(er) u(mbram)'.

126

GENTILISQVE [A(NIMOS) S(VBIIT)] F(VROR) id est quali furore illi fuerunt de terra progeniti, qui se ipsi interemerunt. Et est eiusdem familiae maximum signum, ut in <se> suorum furerent more maiorum.

126-127

(AEGRAQVE LAETIS) / INVIDIA subiit inuidia fratrum animos, quae semper laetis rebus infesta est. Vt Horatius:

'inuidus alterius <macrescit> rebus <opimis>'.

ATQVE PARENS O(DII) M(ETVS) quia de timore semper odium nascitur. Eos enim odio habemus quos timemus. Vt Vergilius:

'conueniunt, quibus aut odium crudele t(yranni)
a(ut) m(etus) a(cer) e(rat)'.

127-128

(REGENDI) / SAEVVS AMOR <saeuus> fortissimus. Aut certe proprie dixit, quia reuera saeuum est imperare uelle germano.

130

SOCIISQVE COMES D(ISCORDIA) R(EGNIS) ut Lucanus:

'nulla fides regni s(ociis) o(mnisque) p(otestas)
i(mpatiens) c(onsortis) e(rit)'.

138-139

(ALTERNI PLACVIT SVB LEGIBVS ANNI) / EXILIO M(VTARE) D(VCEM) ut altero regnante alter esset extra urbem in exilio constitutus et completo anno rediret ad regnum, et cui successum fuerat, iret in exilium rediturus anno completo.

139-140

SIC I(VRE) M(ALIGNO) / F(ORTVNAM) T(RANSIRE) I(VBENT) iniqua commutatione felicitatem imperii exilii infelicitate commutant.

143

NEC IN REGEM P(ERDVRATVRA) S(ECVNDVM) licet iniqua esset ista diuisio, tamen ad secundum regem peruenire non potuit, quia expleto anno cum Polynices repeteret regnum, negante Eteocle mota sunt bella.

144-146

ET NONDVM C(RASSO) L(AQVEARIA) F(VLVA) M(ETALLO) / (MONTIBVS AVT ALTE GRAIIS EFFVLTA NITEBANT / ATRIA CONGESTOS SATIS EXPLICITVRA CLIENTES) haec cum stomacho pronuntianda. Lucanus:

'nec pretium tanti tellus p(ontusque) f(uroris)
t(unc) e(rat)'.

MONTIBVS [A(VT) A(LTE)] G(RAIIS) Lacedaemonio marmore et aliis Graeciae metallis. CONGESTOS S(ATIS) E(XPLICITVRA) C(LIENTES) id est condentia satis uenientium turbam. Imitatus Vergilium, ut est:

'mane salutantum totis uomit (a)e(dibus) u(ndam)'.

(NONDVM… / …/ ATRIA CONGESTOS SATIS) EXPLICITVRA (CLIENTES) large admissura, quae multos capere<n>t clientes et extendere<n>t, nondum erant.

147-148

NON IMPACATIS REGVM (ADVIGILANTIA SOMNIS / PILA) quibus susceptus dormiat imperator habens circa atria semper armatos. Et est sensus: non regum somnis impacatis pila uigilantia erant scilicet ad custodiam regum. <ADVIGILANTIA... / ... PILA> pro ipsis qui uigilant. Dixit μετωνυμικῶς [per id quod continet, id quod continetur].

149-150

NEC CVRA M(ERO) C(OMMITTERE) G(EMMAS) / A(TQVE) A(VRVM) V(IOLARE) C(IBIS) nondum eis luxuria suaserat pocula habere gemmata, ut Vergilius:

'ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro'.

Committere autem mire dictum est quasi ad periculum: quae possent inter trepidantes ministros et semigraues uino conuiuas <...>

150-151

(SED NVDA POTESTAS / ARMAVIT FRATRES PVGNA EST) DE PAVPERE R(EGNO) Eteocli et Polynici, qui ciuilia bella gesserunt, dicit non esse idoneum regnum, propter quod fratres odia suscitauerunt. Et exsequitur potentissima regna uaria descriptione.

152-153

DVMQVE VTER A(NGVSTAE) S(QVALENTIA) I(VGERA) D(IRCES) / V(ERTERET) Boeotiam dicit. [Ergo: dum uter squalentia arua uerteret ....] SQVALENTIA inculta, ut Vergilius:

'squalent abductis arua colonis'.

VERTERET araret, ut Vergilius:

'et campum horrentem fractis i(nuertere) g(laebis)'.

153-154

(AVT TYRII SOLIO) NON ALTVS O(VARET) / (EXSVLIS AMBIGITVR) altus magnus. Et est ordo: et dum ambigitur, uter fratrum ouaret in solio Tyrii exsulis hoc est Cadmi, qui a patre pulsus peracto exilio condidit Thebas. NON ALTVS quoniam modicum erat regnum.

154-155

PERIIT IVS F(AS)Q(VE) B(ONVM)Q(VE) / E(T) V(ITAE) M(ORTIS)Q(VE) P(VDOR) ius legum est, quia unus foedus laesit; fas hominum, quia fratres contra se arma sumpserunt; bonum, quia usque ad interitum pugnauerunt; et uitae m(ortis)q(ue) p(udor), quod mutuis periere uulneribus et cremati sunt rogorum discrepantibus flammis.

155-156

QVO TENDITIS IRAS / (A MISERI) apostropha ad fratres.

156-157

QVID SI PETERETVR C(RIMINE) T(ANTO) / (LIMES VTERQVE POLI) dicit non oportuisse a fratribus arma sumi nec si ideo pugnaretur, ut unus orbis imperium possideret, uel si caeli possessio peteretur. CRIMINE non dicam 'bello'. Inter fratres enim uel leue odium crimen est. (LIMES) VTERQVE POLI utrumque complexus est mundi cardinem. Nam sol oriens occasum respicit, cum occidit prospectat orientem. Vt Lucanus:

'unde uenit Titan et nox u(bi) s(idera) c(ondit),
q(uaque) d(ies) m(edius) f(lagrantibus) a(estuat)
h(oris)'.

159-160

QVASQVE PROCVL T(ERRAS) O(BLIQVO) S(IDERE) T(ANGIT) / AVIVS utique sol auius quasi sine uia, quia ab hac mundi parte semotus est.

160-161

AVT BOREA G(ELIDAS) M(ADIDI)V(E) T(EPENTES) I(GNE) N(OTI) gelidas et tepentes septentrionalis et meridianae plagae partes ostendit.

161-162

NON SI TYRIAE PHRYGIAE(QVE SVB VNVM) / C(ONVECTENTVR) O(PES) non si unus possideat opes Phrygias et Tyrias. Opes autem Tyrias dixit, ut ostenderet Tyrios semper diuites fuisse, secutus Vergilium dicentem:

'portantur auari
Pygmalionis opes'.

Item Horatius:

'aut pingues Phrygiae Mygdonias opes'.

162-164

LOCA DIRA ARCESQVE N(EFANDAE) / S(VFFECERE) O(DIO) F(VRIISQVE I(MMANIBVS) E(MPTVM) / (O)E(DIPODAE) S(EDISSE) L(OCO) declamatio, quae significat eas causas mouisse odia, quae restinguere debuissent. Fugere enim debuerant hi fratres loca dira et sceptra Oedipi parricidae potius quam ad haec bellorum crimina properarent.

166

VACVA CVM SOLVS IN AVLA non uere solus, sed quia is qui aliis est odio, pro turba est homo solus.

168

ET NVSQVAM PAR STARE CAPVT id est tui consortem diadematis.

168-169

[IAM MVRMVRA SERPVNT] / P(LEBIS) E(CHIONIAE) Thebani populi. Echionis enim et Agauae filius Pentheus rex Thebanorum fuit.

169-170

TACITVMQVE A PRINCIPE VVLGVS / DISSIDET tacitum id est tacite, siue tacitum dixit timore perculsum.

170

ET QVI MOS POPVLIS VENTVRVS AMATVR hoc uult intellegi: non praesens diligitur Eteocles, sed desideratur futurus Polynices.

171-173

ATQVE ALIQVIS CVI MENS HVMILI L(AESISSE) V(ENENO) / S(VMMA) (NEC IMPOSITOS VMQVAM CERVICE VOLENTI / FERRE DVCES) utique unus ex plebe, cui erat mens laedendi summa. HVMILI...VENENO id est maledictionibus carpere meliores ut apud Homerum <...> dicit autem illum locutum, cui mos erat in dignitate regia posito<s> maleloquii ueneno perstringere et impositum iugum seruitutis indomita ceruice deicere. [Cui est uotum uel modice laedere id est inuidere potentibus].

173-174

HANCNE OGYGIIS AIT A(SPERA) R(EBVS) / F(ATA) T(VLERE) V(ICEM) Ogyges, ut Varro docet in libris de gente populi Romani, rex fuit Thebanorum, sub quo primum diluuium factum est longe ante quam illud, quod sub Deucalione factum esse narratur. Aut certe ab Ogygio uno terrigena, Thebanorum primo rege, a quo Thebani antiquas res 'Ogygias' nominabant, qui<a> primus eis imperauit.

174-175

TOTIENS M(VTARE) T(IMENDOS) / (ALTERNOQVE IVGO DVBITANTIA SVBDERE COLLA) quia uicissim placuerat imperare. Illi, inquit, ut imperent uices mutant, nos seruitia non mutamus.

176

[PARTITI] V(ERSANT) P(OPVLORVM) F(ATA) id est sub imperio et dicione habent.

176-177

MANVQVE F(ORTVNAM) F(ECERE) L(EVEM) id est contemptibilem. <ut: > 'nam Fortuna solet reges facere et exsules'. Isti fecerunt ut circa reges ... et exsules ea fortuna seruetur, ut ex illorum uoluntate constitutum sit quando debeant exilium petere, quando ad imperium remeare. Itaque in illis Fortuna, quae semper solet esse dubia, non habet potestatem, quippe cum de futuris certi sint. Et ipsi regunt fata populi, dum excluserunt fortunam.

177-178

SEMPERNE V(ICISSIM) / E(XSVLIBVS) S(ERVIRE) D(ABOR) quia semper dux erat mutandus exilio. Et licet sit grauis omnis seruitus, grauior tamen est quae subiacet indignis. VICISSIM rerum omnium mutabilitate aut uice seruiendi. Nam uere uicem pro 'poena' posuit.

179

SOCIIS propter Harmoniam, quae fuit Martis et Veneris filia.

180

SEDIT placuit.

181-183

EX QVO SIDONII (NEQVIQVAM BLANDA IVVENCI / PONDERA CARPATHIO IVSSVS SALE QVAERERE CADMVS / EXSVL HYANTEOS INVENIT REGNA PER AGROS) non Sidonius iuuencus, sed Sidonium pondus. De Sidone enim fuit Europa, quam pater Agenor Cadmo inquirendam mandauit. Ille cum pererrasset mare Carpathium id est Aegyptium — nam Carpathus insula est inter Aegyptum et Rhodon — cum nec sororem reperire potuisset, secundum praecepta patris in exilio remansit et duce Apolline peruenit ad Thebas Boeotiae, quas Hyanteas uocant a Nympha quae illic colitur.

<184>

<FRATERNASQVE ACIES> ut Horatius:

'acerba fata Romanos premunt
scelusque f(raternae) n(ecis)'.

<FETAE TELLVRIS HIATV> eo quod illic draco fuerit, cuius seuit dentes.

186

CERNIS VT E(RECTVM) T(ORVA) (SVB) F(RONTE) M(INETVR) ad Iouem hoc aut ad aliquem de plebe, quasi Eteoclen ostendat, eloquitur.

188

QVAS GERIT O(RE) M(INAS) aut ore loquitur cum superbia aut minas gerit in facie.

<189>

<HICNE VMQVAM PRIVATVS ERIT> ubique iam hoc queritur, quod nemo succedit, cum superius uices gemeret seruitutis.

190

MITIS ET A(FFATV) B(ONVS) (ET PATIENTIOR AEQVI) 'erat' subaudimus. Et dicit Eteoclen quondam circa rogantes fuisse clementem, quae laus imperatoris est maxima. Quae omnia dicit esse conuersa, quia successor exclusus est. <AFFATV BONVS ET PATIENTIOR AEQVI> qui iustitiam pateretur et esset in sermone communis.

191

QVID MIRVM N(ON) S(OLVS) E(RAT) ideo bonus, quia non erat solus.

191-192

NOS VILIS I(N) O(MNES) / P(ROMPTA) M(ANVS) C(ASVS) ut Vergilius:

'nos animae uiles'.

192

CVICVMQVE non lecto.

193

QVALITER H(INC) G(ELIDVS) B(OREAS) optima comparatio: ignotae rei descriptio per similitudinem notae. Et egregie rempublicam naui iactatae tempestatibus simulat, sicut Tullius: 'ad gubernacula rei publicae' et Horatius:

'o nauis, referent in mare te noui
fluctus?'

†etiam ita et iste† facit comparationem contra artem poeticam. Nam comparatio a persona Boreae debet induci. Similes uentos fratribus comparauit, nauim reipublicae, cum bellis ciuilibus turbaretur.

196

HIC IMPERAT I(LLE) M(INATVR) id est imperat Eteocles, quia fidem fregit, minatur Polynices, quia amisit imperium. Et necesse est populis Thebanorum sub unius imperio duorum timere saeuitiam, quoniam alter speratur uenire. [Aut generaliter explicuit: modo hic, modo ille.]

197-198

RAPIDI SVPER A(TRIA) C(AELI) / L(ECTVS) C(ONCILIO) D(IVVM) C(ONVENERAT) O(RDO) concilium deorum describit. Rapidi autem caeli uolubilis, ut Vergilius:

'rapidiue potentia solis'.

ATRIA CAELI poetice, ut est:

'domus omnipotentis Olympi'.

199

INTERIORE P(OLO) id est secretiore, ut Vergilius:

'tu secreta p(yram) t(ecto) i(nteriore) s(ub) a(uras)
e(rige)',

siue medio, ut ab ortu et occasu conuenturis numinibus spatiorum esset aequa distantia, quasi ad quoddam caeli secretum numinum ordo conueniat. SPATIIS H(INC) O(MNIA) I(VXTA) ut ostendat ad eum caeli locum numina conuenisse, cui iuxta sunt omnia, id est unde sic uideantur omnia tamquam iuxta. Ergo medium caeli locum dixit.

200

PRIMAEQVE O(CCIDVAE)Q(VE) D(OMVS) orientis occasusque loca describit.

200-201

EFFVSA S(VB) O(MNI) / T(ERRA) A(TQVE) V(NDA) D(IE) effusa patens. SVB OMNI ... DIE sub omni caelo.

201-202

MEDIIS SESE A(RDVVS) I(NFERT) / I(PSE) D(EIS) <ipse> id est Iuppiter. <ARDVVS> ut Vergilius:

'toto uertice supra est'.

MEDIIS ut idem:

'caelicolae medium quem ad limina ducunt'.

203-205

(NEC PROTINVS AVSI) / CAELICOLAE VENIAM D(ONEC) P(ATER) I(PSE) S(EDENDI) / (TRANQVILLA IVBET ESSE MANV) hoc est: donec Iuppiter protenta manu hortaretur. VENIAM ... SEDENDI id est beneficium. Vt Vergilius:

'orantes ueniam'.

205-206

(TVRBA VAGORVM) / SEMIDEVM qui in inferioribus zonis degunt, id est qui nec mortales nec superi sunt. ET SVMMIS C(OGNATI) N(VBIBVS) A(MNES) secundum Lucretium, qui dicit ex sudore terrae nebulas oriri, ex nebulis nubes, ex nubibus pluuias, e quibus amnes augentur. Hinc Vergilius:

'caelo gratissimus amnis'.

Dicit enim occulto tractu aquas in caelum reuerti et inde in nubibus imbrem esse.

207

ET COMPRESSA METV S(ERVANTES) M(VRMVRA) V(ENTI) ut Vergilius:

'tum uenti posuere omnis<que> repente r(esedit)
f(latus)'.

209-210

RADIANT M(AIORE) S(ERENO) / (CVLMINA) quasi serenitas caelo maior illuxerit.

213

ET VOCEM F(ATA) S(ECVNTVR) quasi, quicquid dixerit Iuppiter, fata sint. Vt Lucanus:

'siue canit fatum, seu, quod iubet ille, c(anendo)
f(it) f(atum)'.

214-215

TERRARVM DELICTA N(EC) E(XSVPERABILE) D(IRIS) / I(NGENIVM) M(ORTALE) Q(VEROR) <delicta> quae homines deliquerunt. DIRIS Furiis, unde et Furiae Dirae sunt appellatae. Queritur ergo Iuppiter de hominum peccatis, quos dicit superasse se malis. Nam fortiores illos dicit esse ad committenda peccata quam se ad uindicandum, et commemorat, quae mala commiserint.

215-216

QVONAM VSQVE N(OCENTVM) / E(XIGAR) I(N) P(OENAS) hoc est: quousque cogor laborare, dum suppliciis criminosos afficio.

216-218

(TAEDET SAEVIRE CORVSCO / FVLMINE) IAM PRIDEM C(YCLOPVM) O(PEROSA) F(ATISCVNT) / B(RACCHIA) (ET AEOLIIS DESVNT INCVDIBVS IGNES) hyperbole. Dixerat uti fulminibus non libere. Addidit augmentum, ut dicat deesse fulmina. Cyclopes enim fatigati sunt suggerendo fulmina. Ergo hoc taedet et quod intulit desunt. Fatiscunt autem lassata sunt. ET AEOLIIS DESVNT I(NCVDIBVS) I(GNES) ad fulmina fabricanda negat ignem posse sufficere.

219-222

ATQVE A(DEO) T(VLERAM) F(ALSO) R(ECTORE) S(OLVTOS) / S(OLIS) E(QVOS) (CAELVMQVE ROTIS ERRANTIBVS VRI / ET PHAETHONTEA MVNDVM SQVALERE FAVILLA / NIL ACTVM) deest 'patienter': <ADEO> ut mundum Phaethon incendio concremaret. SOLVTOS SOLIS EQVOS non sine frenis, sed, quia regi non poterant, licenter errantes. ROTIS ERRANTIBVS quasi a legitimo cursu deuiantibus. ET PHAETHONTEA M(VNDVM) S(QVALERE) F(AVILLA) Phaethon, Solis et Clymenae filius, patrem currus petiuit. Quos cum regere non potuisset, fulmine est praecipitatus in Padum. Dicit ergo Iuppiter nil illud incendium profuisse, quo humanum genus emendari non potuit.

222-223

NIL ACTVM NEQVE T(V) V(ALIDA) Q(VOD) C(VSPIDE) L(ATE / I(RE) P(ER) I(LLICITVM) P(ELAGO) G(ERMANE) D(EDISTI) id est: nec illud profuit ad emendationem humani generis, quod diluuium factum est. Neptunus enim impulsu cuspidis coegit excedere fluctus litorum legem et uniuersas terras obruere. Dicit ergo Iuppiter nihil emendationi humani generis <profuisse> supplicia, cum nihilominus peccare non desinant.

224-225

[NVNC] G(EMINAS) [P(VNIRE)] D(OMOS) (QVIS SANGVINIS AVCTOR / IPSE EGO) duas familias significat Thebanorum et Argiuorum, quorum se originem dixit existere, id est Argiuorum a Perseo — Perseus autem Iouis et Danaae filius fuit — Thebanorum per Cadmum, qui ab Epapho ex Iouis origine uenit. Constat ergo utrique genti Iouem esse auctorem.

225

PERSEOS [ALTER IN ARGOS] Perseos pro 'Perseios', principale pro deriuatiuo, atque ideo media syllaba producta est, quamuis et alio ordine produci posse uideatur, ut: 'Ilionea petit d(extra)'. Nam paenultima huius nominis longa est, quae secundum communem regulam breuis esse debuerat.

229

MALA G(AVDIA) M(ATRVM) aut propter Agauen, quae parricidio suo insana gaudebat, aut propter Iocastam, quae cum filio laeta concubuit.

230

ERRORESQVE F(EROS) N(EMORVM) Athamantis scilicet, qui furiata mente cum Learchum filium iugularet, leonem se putauit occidere.

230-231

ET RETICENDA D(EORVM) / C(RIMINA) et hoc ἀμφίβολον: aut quae homines in deos commiserunt aut quae dii irrogauere mortalibus. Si hominum in deos, haec sunt: Niobe Latonae, Pentheus Libero, Semele Iunoni; uel propter Tantalum, qui uolens deorum mentes inquirere Pelopem filium suum diis posuit epulandum. Quae a Pentheo inlata sunt in Liberum, Ouidius refert <...> haec enim deorum crimina.

231

VIX LVCIS SPATIO V(IX) N(OCTIS) A(BACTAE) ut Vergilius:

'ante diem clauso c(omponet) V(esper) O(lympo)'.

233

IMPIVS HERES Oedipum dicit, qui matris gremium ut incestaret appetiuit.

235

PROPRIOS MONSTRO R(EVOLVTVS) I(N) O(RTVS) nomine usus est pro aduerbio, id est: monstro pro 'monstrose'. <REVOLVTVS IN ORTVS> quia reuocauit semina in ortus suos.

237

PROIECITQVE DIEM induxit sibi caecitatem, ut cito uindicta sequeretur.

237-238

AETHERE NOSTRO / (VESCITVR) id est luce quam nos largimur. Vt est:

'uescitur aura
aetheria.'

238

FACINVS SINE MORE facinus separandum, ut sit irascentis exclamatio. SINE MORE inusitatum, sine exemplo.

239

CALCAVERE OCVLOS insultauere caecitati patris.

239-240

IAM IAM RATA V(OTA) T(VLISTI) / (DIRE SENEX) apostropha ad ipsum Oedipum. †RATA sensu uocis regentem.†

244

ADRASTVS SOCER qui pro genero Polynice pugnauit. Atqui adhuc non erat socer, sed quia deus est, futura praedicit.

244-245

(SVPERIS) ADIVNCTA SINISTRIS / (CONVBIA) adiuncta pro 'adiungenda'. Nondum enim adiuncta erant. SINISTRIS infensis numinibus et contrariis, quia morituri sunt.

246-247

NEQVE ENIM ARCANO D(E) P(ECTORA) F(ALLAX) / T(ANTALVS) (ET SAEVAE PERIIT INIVRIA MENSAE) reddit causas, cur etiam Argiuos uelit euertere: scilicet propter Tantali scelus, qui decipere se credidit deos quando epulandum his apposuit filium, uel quod epulando cum diis secreta eorum mortalibus prodidit. Ob quod facinus dignas apud inferos poenas soluit. [Fallax autem quia deorum prodebat consilia.]

248

SAVCIA pro 'sauciata'.

249

(FLAMMATO VERSANS) INOPINVM (CORDE DOLOREM) <inopinum> quod Thebarum gaudebat exitio de suis urbibus iam secura.

250-251

MENE O IVSTISSIME DIVVM / (ME BELLO CERTARE IVBES) inuidiose se pro Argis dixit. Vt Vergilius:

'nos, tua progenies'.

251-253

SCIS SEMPER VT ARCES / CYCLOPVM (MAGNIQVE PHORONEOS INCLVTA FAMA / SCEPTRA VIRIS OPIBVSQVE IVVEM) quia semper Iuno fauit Argiuis, ut Vergilius:

'prima quod ad Troiam p(ro) c(aris) g(esserat) A(rgis)'.

Cyclopum autem aut quas Cyclopes fecerunt aut magni ac miri operis. Nam quicquid magnitudine sua nobile est, Cyclopum manu dicitur fabricatum.

252

MAGNIQVE PHORONEOS [I(NCLVTA F(AMA)] rex Argiuorum, qui primus dicitur Iunoni templa dicasse et sacrificiorum instituisse sollemnia.

253-255

(LICET IMPROBVS ILLIC) / CVSTODEM PHARIAE S(OMNO) L(ETOQVE) I(VVENCAE) / (EXSTINGVAS) Argum [ergo] describit, quem Mercurius dicitur occidisse. <SOMNO LETOQVE> bene prius somno. Nam hic, qui centum habebat oculos, nisi somno oppressus non poterat occidi.

255

EXSTINGVAS perimas. [Bene exstinguas, quia anima ignis est. Vt Terentius in Adelphis:]

['primo ipsi seni animam exstinguerem']

[et Vergilius:]

['igneus est ollis uigor'.]

SAEPTIS ET TVRRIBVS AVREVS INTRES Acrisius, pater Danaes, oraculum accepit <eum> causam mortis sibi futurum, qui ex filia nasceretur <...> sed Iuppiter conuersus in aurum uitiauit Danaen. Ex quo coitu Perseus natus dicitur, qui Acrisium obiecto Gorgonis capite conuertit in saxum.

256-257

MENTITIS IGNOSCO TORIS (ILLAM ODIMVS VRBEM / QVAM VVLTV CONFESSVS ADIS) id est: non irascor illi ciuitati ubi mutatus adulteria commisisti. Cum aliis enim maiestate dissimulata concumbis, ad Semelen uero professus numen intrasti.

257-258

VBI CONSCIA MAGNI / SIGNA TORI T(ONITRVS) A(GIS) hoc est: quibus mecum coire consuesti. Tonitrus genere masculino protulit.

258

MEA FVLMINA TORQVES id est: insignia matrimonii mei, quae debui sola sentire, uel mihi soli nota et mihi tantum obnoxia. MEA FVLMINA physicum est. Nam simplici ratione si intellegis, uxorem respicis. Ceterum fulmen esse sine aere non potest, quia ipse aer Iuno est. Etenim si non fuerint nubes aere collisae, fulmen nullum est. Vt Lucanus:

'qualiter expressum uentis p(er) n(ubila) f(ulmen)'.

MEA FVLMINA hoc secundum pontifices, qui aiunt certa cuique fulmina deo ascripta, in quibus <Iunoni> et Mineruae.

260

QVIN AGE figurate: concedimus, quod fieri nolumus. Vt Vergilius:

'quin age et ipsa manu felices erue siluas'.

261-262

ET SAMON ET VETERES ARMIS E(XSCINDE) M(YCENAS) / V(ERTE) S(OLO) S(PARTEN) Samos et Mycenae atque Sparta, Graeciae ciuitates, Iunoni sacratae sunt. Samos etiam cara Iunoni; haec enim prima Iunonis nuptias uidisse dicitur. Ideo cara insula attestante Vergilio:

'posthabita coluisse Samo'.

Spartam uero dixit ciuitatem Laconicae regionis.

262

SANGVINE FESTO uictima sacrificiorum.

263

TVRIS EOI id est Sabaei. Vt Vergilius:

'centumque Sabaeo
t(ure) c(alent) a(rae)'.

265

conos ciuitas Mareotica Aegypti, in qua Io uersa in Isidem colitur, cuius sacris sistro celebratis Nilus exaestuat. AERISONI LVGENTIA F(LVMINA) N(ILI) de sacris Isidis tractum, quia prouentum fructuum quaerunt Aegyptii usque ad ueros planctus. Nam irrigatio Nili supra dictorum fletibus imploratur. Siue lugentia dicit propter Osirin, quem planctibus quaerunt et inueniunt; eundemque Solem dicunt. Aerisoni ait: aeris sonum dantis propter sistrum.

267

SVBVENIT in mentem uenit.

269

FVRIAS pro criminibus posuit et peccatis ut illud: 'furias Aiacis O(ilei)'.

274-275

ILLIC MAVORTIVS AXIS / OENOMAI Elidem dicit et Pisas, ubi Oenomaus regnauit, rex crudelissimus.

275-276

GETICOQVE PECVS STABVLARE SVB HAEMO / DIGNIVS id est: equi digni erant stabulari in Scythia, ubi equi Diomedis erant, qui humana carne pascebantur.

282

[MELIVS] GENEROS [PASSVRA] NOCENTES Polynicen per patris incestum et Tydeum, qui fratrem suum Toxeum occiderat.

288-289

(MVLTA SVPER THEBIS ...) AVSVRAM[QVE] DIONEN / (DICERE) Veneris matrem dicit sollicitam futuram propter Harmoniam, Veneris et Martis filiam, Cadmi uxorem.

294

REGNIS[QVE ILLAPSVS] OPACIS umbrosis, sine sole.

296-298

(QVEM ... NONDVM / VLTERIOR LETHES ACCEPIT RIPA PROFVNDI) / LEGE EREBI quia dicuntur inhumatorum animae multis errare temporibus.

299-300

(ARGOLICISQVE) TVMENTEM / (HOSPITIIS) iactantem se exilio propter cognationem Adrasti. Et hoc quasi deus ad eum dicit, nam futura sunt haec.

305

OBNVBITQVE COMAS ET TEMPERAT A(STRA) G(ALERO) ordo est: obnubit comas galero et temperat astra, quasi uniuscuiusque dei caput astrum sit. Igitur obnubit, obscurat, ne nudo capite descendens terras fulgore percuteret. TEMPERAT uel quia benefica stella Mercurii maleficarum temperat flammas, uel — certe occulte — nobis exponit quinque plagas caeli ex istis constare sideribus: Saturni, Iouis, Martis, Mercurii, Veneris. Saturni frigida est id est nocens, ut:

'frigida Saturni s(ese) q(uo) s(tella) r(eceptet)',

Martis calida, Mercurii frigida, Iouis et Veneris temperatae. Ergo quia per mediam zonam uolabat, Iouis et Veneris uicina sidera frigido transitu temperabat. GALERO pilleo. Vt Vergilius:

'fuluosque lupi de pelle galeros'.

306

TVM DEXTRAE VIRGAM INSERVIT ut Vergilius:

'tum uirgam capit'.

306-307

QVA PELLERE DVLCES / A(VT) S(VADERE) I(TERVM) SOMNOS mortis somnos dulces dixit, nam in uita dulces non sunt. Vt Cicero: 'hoc iter uitae tam confragosum putamus, [ui]tam plenum iniuriarum ac miseriarum atque laborum' et Vergilius:

'quae lucis miseris tam dira cupido?'.

309

DESILVIT cum saltu descendit. Vt:

'desiluit Turnus biiugis'.

TENVIQVE EXCEPTVS I(NHORRVIT) A(VRA) tenui ... aura, qua mortales fruuntur. [Nam aether crassior est.] Inhorruit autem, quia ab aere calido ad aerem frigidum descendit. Alii inhorruit ad stridorem referunt alarum.

311

CARPIT transit. DESIGNAT NVBILA GYRO quasi more auium, ut uolatus ipsius uideretur esse descensus, siue gyrum irim dicit, nam ipsa est transitus deorum. Transitus enim nubium necesse est ut leuem concitet rorem. Nubilum autem ex transitu numinum fit et astrorum motu. Sol uero cum aduersam tetigerit radiis nubem aquosam, irim facit.

312

OLIM VAGVS EXSVL quia superius: dixit:

'iam sorte carebat
dilatus Polynicis honor'.

Hinc ergo incipit poeta describere, quemadmodum exsul ad Adrastum peruenerit.

313

FVRTO clam. Exsulem enim nisi furtim non licebat eos fines attingere, quibus fuerat expulsus.

314

AONIAE Thebanae regionis.

314-315

(ANIMIS) MALE DEBITA REGNA / (CONCIPIT) non 'indebita' sed male debita, ut 'male sana', dixit, quae esset proeliorum incommodis petiturus. Aut certe male concipit animo regna sibi debita, quae sciebat germanum nunquam redditurum sponte.

315

SIGNIS CVNCTANTIBVS tarde procedentibus. Ad desiderium rettulit spem gerentis.

316-317

(TENET VNA DIES NOCTESQVE RECVRSANS) / CVRA VIRVM <recursans> ad cogitationem eius rettulit, non ad diem.

<317-319>

<SI QVANDO HVMILEM DECEDERE REGNO / GERMANVM ET SEMET THEBIS OPIBVSQVE POTITVM / CERNERET> id est: si regni cupiditas ad finem <...>

319

HAC AEVVM CVPIAT PRO LVCE PACISCI id est: pro illo die, quo cupit se uidere regnantem, libenter totius uitae suae offert tempora. Vt Vergilius:

'uitamque uolunt pro laude pacisci'.

320-321

NVNC QVERITVR CEV TARDA FVGAE D(ISPENDIA) (SED MOX / ATTOLIT FLATVS DVCIS) descriptio hominis anxii: nunc superbiam secum regnantis reputat fratris, modo uotis erigitur in regio spiritu.

321-322

SEDISSE SVPERBVS / (DEIECTO IAM FRATRE PVTAT) sibi effectum uoti frustra gaudebat.

323

(LONGO) CONSVMIT GAVDIA V(OTO) semper optando regnum consumit gaudium. De rebus enim inopinatis magis laetamur quam de his, quae semper mente tractauimus.

324

TVM SEDET INACHIAS VRBES (DANAIAQVE ARVA) sedet placet, ut

'sedet hoc animo'.

Inachias sine praepositione: ad Inachias urbes, ad arua <Danaia> [campi] id est Argolica. Vt

'Inachiis sese referebat a(b) A(rgis)'.

[DANAIAQVE ARVA Danaus et Aegyptus fratres fuerunt. Danao fuit uirilis sexus quinquaginta numerus filiorum, e diuerso Aegypto par numerus filiarum. Voluit ergo Danaus fratris iilias liberis suis matrimonio sociare. <At> Aegyptus oraculo cognouerat, quod generi sui manibus interiret. Iussit <ergo> filiabus, ut sponsos occiderent. Sola Hypermestra, dum ceterae facinus perpetrassent, Lynceo pepercit.]

325

ET CALIGANTES ABRVPTO S(OLE) M(YCENAS) de Atreo et Thyeste notissima historia est, quod alter alterius liberos interfecit, quo aspectu Sol dicitur refugisse. Abrupto autem sole dixit subducto lumine et a cursu suo reuocato.

326

FERRE ITER IMPAVIDVM non iter <impauidum> sed ipse impauidus.

326-328

(SEV PRAEVIA DVCIT ERINYS) SEV FORS ILLA VIAE / SIVE HAC IMMOTA VOCABAT / ATROPOS hoc est: illud iter aut furor suasit aut casus aut fatum. PRAEVIA dux uiae. Praeuii enim dicuntur duces uiarum.

328

(OGYGIIS) VLVLATA FVRORIBVS ANTRA in quibus Liber pater colitur ululatu Baccharum. VLVLATA participium sine uerbi substantia ut 'regnata', 'triumphata', 'nupta'.

329

(PINGVES) BACCHEO SANGVINE COLLES <Baccheo ... sanguine> sanguine, quem perempto Pentheo Agaue mater effudit. <COLLES> Cithaeronem significat, ubi se Bacchae secant in honorem Liberi. Vt Vergilius:

'orgia nocturnusque u(ocat) c(lamore) C(ithaeron)'.

330-332

[INDE] PLAGAM (... /... / PRAETERIT) <plagam> id est regionem. Descriptio itineris illius. QVA MOLLE SEDENS (IN PLANA) id est: qua paulatim tumores collium in planum relaxans. MOLLE pro 'molliter'.

<331>

<PORRIGITVR> ubi in campum effunditur nimis extensum. LASSVM(QVE INCLINAT AD AEQVORA MONTEM) utique fluctibus caesum, uel quia in hanc partem deuexus uires amiserit in excelsa crescendo.

332

ARTE anguste, siue doctrina, hoc est quadam sollertiae leuitate, iter faciens. PENDENS quicquid enim in praecipiti stat, uidetur pendere. Nam qui per angustias ardui montis incedit, quasi pendeat, eminus cernentibus sic uidetur.

333

INFAMES SCIRONE (PETRAS) 'notas' dixit infames, ut est 'infames scopulos Acroceraunia'. Hic Sciron hospites suos uel transeuntes saxo residens cogebat pedes sibi lauare et eos ex improuiso praecipitabat, quem tamen Theseus dicitur peremisse. SCYLLAEAQVE RVRA Megaram significat ciuitatem, in qua Nisus regnasse dicitur crinem purpureum atque fatalem habens, quem dormienti patri Scylla filia secuit. Nam ut Vergilius utrumque monstraret, ait:

'et pro purpureo poenas dat Scylla capillo'.

Item alibi:

'quid loquar aut Scyllam Nisi [aut] quam fama secuta est
c(andida) s(uccinctam) l(atrantibus) i(nguina) m(onstris)'.

334

MITEMQVE CORINTHON tranquillam siue otiosam.

335

IN MEDIIS AVDIT D(VO) L(ITORA) C(AMPIS) Isthmon significat, qui inter duo maria sit constitutus, ut Horatius:

'bimarisque Corinthi
moenia',

id est inter Ionium et Aegaeum describit Corinthum positam ciuitatem.

336-337

IAMQVE PER EMERITI SVRGENS CONFINIA PHOEBI / (TITANIS) a re militari, quasi et sol die[i] militare uideatur. EMERITI occidentis. Confinia (Phoebi) bene dixit, quia iuxta ipsum oritur. Quomodo emeritos dicimus †simili labore donatos†, sic et emeritus sol occidens dicitur post laborem, cui noctis astra succedunt, ut Vergilius:

'emeritaeque exspectant praemia palmae'.

337

TITANIS Luna. Vt Vergilius:

'lucentemque globum l(unae) T(itania)q(ue) a(stra)'.

Sic autem Titan et Titanis dicitur, quemadmodum Phoebus et Phoebe. [MVNDO] SVBIECTA superiecta, ut Vergilius:

'et corpora saltu
subiciunt in equos.'

338

TENVAVERAT AERA BIGA bene tenuauerat, quia diei aer crassior est, noctis tenuis.

339

IAM PECVDES V(OLVCRES)Q(VE) T(ACENT) sic Vergilius:

'cum tacet omnis ager, p(ecudes) p(ictae)q(ue) u(olucres)'.

339-340

IAM SOMNVS AVARIS / INSERPIT CVRIS auaris indefessis. Auarus enim animus difficile fatigatur. Vt Horatius:

'addunt auaro diuitias mari'.

340

NVTAT pendet.

341

LABORATAE ... VITAE per laborem peractae.

342-343

SED NEC PVNICEO R(EDITVRVM) N(VBILA) C(AELO) / (PROMISERE IVBAR) hoc uult poeta monstrare: serenum diem non contigisse Polynici. Nec enim ulla serenitatis signa promiserat solis occasus. Puniceo ergo 'sereno' dixit. Vt Vergilius:

'caeruleus pluuiam denuntiat, igneus Euros'.

344

(LONGA REPERCVSSO) NITVERE CREPVSCVLA PHOEBO crepusculum dicitur, quod inter diei finem est et exordium noctis. Vnde et 'decrepiti' senes dicuntur esse iam prope occasum salutis et initium mortis. Vtrumque enim tempus ostendit: et diei initium et extremum noctis. <REPERCVSSO ... PHOEBO> quia praecedentis solis radii percutiuntur a crepusculo, id est ab extrema parte noctis.

345

DENSIOR A TERRIS densiorem noctem nebulam dicit, quod quando ima petunt nebulae, [serenitas est, quando altum,] sine dubio imbres futuros ostendunt. ET NVLLI PERVIA FLAMMAE quam neque solis neque aurorae ualeat flamma penetrare.

346-347

[IAM CLAVSTRA] RIGENTIS / (AEOLIAE) frigidae, quia prope est ubi habitant uenti.

347

PERCVSSA SONANT certamine uentorum exire uolentium.

350

[DVM] CAELVM pro nubibus posuit.

352-353

SICCO QVOS ASPER HIATV / P(RAESOLIDAT) B(OREAS) physicam rationem secutus est. Nam si primo Auster pluuias faciat, mox sequitur Boreas et easdem aut in niuem aut in grandinem mutat. Inde Ouidius:

'utque ferunt imbres gelidis concrescere uentis'

id est gelari.

353-354

NEC NON ABRVPTA TREMESCVNT / FVLGVRA coruscationes enim quasi ruptis nubibus tremunt. Fulgura a fulgore dicta sunt.

354

(ATTRITVS ...) RVMPITVR (AETHER) quasi ex collisione nubium.

355

[IAM] NEMEA palus iuxta Cleonam, Graeciae ciuitatem, ubi Hercules leonem uicit. Vt Lucanus:

'ille Cleonaei proiecit terga leonis'.

Notandum autem, quod nomen 'a' littera terminatum longum est. Latinitas hoc non habet, sed ideo, quoniam Graecum est nomen, in eo melius Graeca ratio considerabitur.

355-356

CONTERMINA LVCIS / (... CAPITA) confinia atque uicina his lucis montium Argiuorum.

356

ARCADIAE CAPITA ALTA MADENT quinque montium cacumina Arcadiae regionis ostendit id est Cyllenii, Lycaei, †Licorionis, Agolionis† , Maenali, RVIT festinat impetu exire. Vt Vergilius:

'qua data porta, ruunt'.

AGMINE multitudine aquarum. Vt Vergilius:

'ruit agmen aquarum'.

357

INACHVS fluuius regionis Argiuae. ERASINVS fluuius. <AD ARCTOS> in septentrione<m>.

358-359

CALCANDAQVE FLVMINA (NVLLAE / AGGERIBVS TENVERE MORAE) si his fluminibus, quae ante aquae penuria calcabantur hoc est pedibus transiri poterant, riparum aggestiones opponeres, quo minus effunderentur, nullam faceres moram.

359

REFVSA commota, ut Vergilius:

'stagna refusa uadis'.

360

(VETERI SPVMAVIT) LERNA (VENENO) lacus est apud Argos, in quo Hydram superasse Hercules dicitur. Ait ergo in hoc stagno tantam uim undarum fuisse ut iterum ueneno scatere uideretur. Notandum autem quod ueteri dixit, cum omne nomen generis neutri quod in '-us' exit numquam nisi 'e' littera terminetur, ut 'pecus pecore', 'nemus nemore'.

362

BRACCHIA SILVARVM ramos arborum dixit. Vt Vergilius:

'in medio ramos annosaque bracchia pandens'.

362-363

NVLLISQVE ASPECTA PER AEVVM / SOLIBVS hoc est: inuisa soli multis temporibus. Vt est: 'solis inaspectam radiis'.

363

VMBROSI P(ATVERE) A(ESTIVA) L(YCAEI) euersis scilicet arboribus <Lycaei>, montis Arcadiae, aestiua patuerunt. Aestiua autem dicuntur pecorum stabula tempore aestatis umbrosa.

364

FVGIENTIA dilabentia.

365

NVBIGENAS qui pluuiis augerentur, ut:

'et summis cognati nubibus amnes'.

366

AVRE PAVENS auditu timens. Vt Vergilius:

'sonus excitat omnis
suspensum'.

<366-367>

<RAPTAS / PASTORVM PECORVMQVE DOMOS> ut Vergilius:

'cum stabulis a(rmenta) t(ulit).'

367

NON SEGNIVS id est non segnior.

368

[PER] NIGRA SILENTIA terribilia.

369

HAVRIT ITER consumit. METVS VNDIQVE ET VNDIQVE FRATER aut cuius solius timet insidias aut cuius inuidet regno. Haurit ergo accipit, id est: terribile iter oculis, auribus, et omni percipit sensu et ubique sic terretur, tamquam ubique sit frater. Vt est: 'quicquid increpuerit, Catilinam timeri'.

370

HIBERNO PONTO tempestuoso. Vt Vergilius:

'emissamque <hiemem> sensit Neptunus'

id est tempestatem.

371

[CVI NEQVE] TEMO PIGER pigrum Temonem septentrionem dixit, qui nunquam mergitur. Vt Vergilius:

'Arctos oceani metuentes ae(quore) t(ingi)'.

373

MALIGNIS latentibus siue dubiis. Vt Vergilius:

'sub luce maligna'.

376

TALIS OPACA (LEGENS NEMORVM) id est qualis nauta timens, tamen sine ulla segnitie uir fortis ingressum iter emetiebatur.

377-379

VASTO METVENDA VMBONE (FERARVM / EXCVTIENS STABVLA ET PRONO VIRGVLTA REFRINGIT / PECTORE) <umbone> pro clipeo, a parte totum. FERARVM EXCVTIENS STABVLA id est siluas. Nunc clipeo ferarum lustra discutit, nunc pectoris impulsu.

379

DAT STIMVLOS ANTIMO V(IS) M(AESTA) T(IMORIS) id est: nimium timendo non timet. Sic enim tunc time[n]t, dum non time[n]t. Vt Cicero: 'non timere sine aliquo timore possumus'. VIS (MAESTA) TIMORIS tristitia est.

380-382

DONEC AB INACHIIS (VICTA CALIGINE TECTIS / EMICVIT LVCEM DEVEXA IN MOENIA FVNDENS / LARISSAEVS APEX) <Inachiis> Argiuis, ab Inacho fluuio. Dicit tam diu errasse Polynicen, quam diu de Inachiis tectis id est de Argiua ciuitate uictis tenebris lux emicuisset. [De ciuitatis arce, quae Larissa nominatur] non nos autem debet confundere, quod et Thessaliae ciuitas Larissa dicitur. Haec enim, quam nunc commemorat, arx est ciuitatis Argiuae. [Quae Larissa dicitur] (EMICVIT LVCEM) DEVEXA IN MOENIA FVNDENS quasi imaginem lucis accipere debeas. Vt Vergilius:

'deuexo interea propior fit Vesper Olympo'.

DEVEXA in latere montis posita. [LARISSAEVS APEX arx ciuitatis Argiuae, ut est superius adnotatum.]

382-383

ILLO SPE CONCITVS O(MNI) / E(VOLAT) id est ad illam partem, unde, posteaquam lumen emicuisse uidit, desiit timere.

383

IVNONIA TEMPLA P(ROSYMNAE) Prosymna ciuitas est, ubi colitur Iuno.

384

LAEVVS HABENS sinistro latere praeteriens.

384-385

HINC HERCVLEO SIGNATA VAPORE / L(ERNAEI) S(TAGNA) (ATRA VADI) <hinc> ad dextrum latus Lernae stagna. HERCVLEO VAPORE SIGNATA <signata> quasi in famam dimissa. Si ueram quaeramus historiam, Lerna palus fuit, quae cum frequenter siccaretur ac denuo impleretur aquis, Hercules deprehendit uenas terrae incendio posse praecludi atque ideo, postquam exhausit eam, ignem adhibuit, et si qua unda prorumpebat, obstruxit. Nam Hydram monstrum fuisse fabula <est quae> ἀπὸ τῶν ὑδάτων nomen obtinuit.

385-386

TANDEMQVE R(ECLVSIS) / I(NFERTVR) P(ORTIS) signum est pacificae ciuitatis.

386

ACTVTVM confestim. Vt Terentius:

'aperite aliquis actutum'.

389

(INVITAT) TENVES A(D) D(VRA) C(VBILIA) S(OMNOS) <tenues> leues. Subtiliter: in paupere magnus est somnus. Lucanus:

'in quorum pectora somno
dat uires fortuna minor'.

Iuuenalis:

'consilium Sullae dedimus, priuatus ut altum
dormiret'.

390

REX IBI TRANQVILLE M(EDIO) D(E) L(IMITE) V(ITAE) id est tunc, cum esset aetatis mediae.

391

ADRASTVS Talai filius et Eurynomes.

392

DIVES AVIS hoc est a maioribus nobilis. Vt Vergilius:

'auis atauisque potens'.

VTROQVE IOVEM DE SANGVINE DVCENS paterni maternique generis nobilitatem explicuit.

393

HIC SEXVS MELIORIS INOPS ut Vergilius:

'filius huic fato diuum prolesque uirilis
nulla fuit'.

400

AEGRESCIT CVRA PARENTIS aegritudinem indicat. Vt Vergilius:

'aegrescitque medendo'.

Hoc est: responsi quidem nesciebat euentum, cura autem torquebatur ancipiti.

401-402

ECCE AVTEM ANTIQVAM FATO CALYDONA RELINQVENS / (OLENIVS TYDEVS) Calydon [Pleuron] et Olenos ciuitates sunt Aetoliae, unde fuit Tydeus. Atque ideo modo Olenium dicit, modo Calydonium. [Modo Pleuronium]. Hic autem Tydeus fratrem suum Toxeum interemit. Moris autem fuit antiqui, sicut etiam Homerus dicit, ut reus homicidii exsularet. Ergo Tydeus conscius parricidii dimisit paternum regnum et casu eadem nocte iisdem confectus imbribus, quibus Polynices, Argos uenit. Calydona[m] uero urbem esse Aetoliae Vergilius loquitur dicendo:

'quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem'.

402-403

FRATERNI SANGVINIS (.../CONSCIVS HORROR) quia occiderat auunculum suum Thoan<tem>, Althaeae matris fratrem, uel, ut quidam uolunt, Apharea. [Manifestius tamen est, quod Melanippum fratrem suum, dum uenatur, occidit.]

403

AGIT insequitur. EADEM SVB NOCTE pari tempestate uexatus.

404

LVSTRA hoc est ferarum cubilia.

405

LIQVENTIA distillantia.

406

VNO TEGMINE tecti scilicet, quo Polynices.

408

RABIEM litem.

409-410

(HAVD PASSI SOCIIS) DEFENDERE NOCTEM / (CVLMINIBVS) prohibere iniuriam tempestatis non passi sunt. Vt Vergilius:

'hunc, oro, defende furorem'

id est prohibe.

410

ALTERNIS (IN VERBA) mutua uice uerborum. <ALTERNIS> aduerbium pro 'inuicem'.

411

IACTIS SERMONIBVS quasi qui uulnus facerent. Vt Sallustius: 'Iugurtha inter alias res iacit'.

413

EXSERTARE nudare. Vt: 'exserta manus uesana Cethegi'. NVDAM sine ferro.

414

CELSIOR ILLE GRADV (PROCERA IN MEMBRA) Polynices pedibus longior et membris decorus.

415

INTEGER ANNORVM id est iuuentute firmissima. Vergilius:

'atque integer aeui
Ascanius'.

417

MAIOR IN EXIGVO REGNABAT CORPORE VIRTVS Vergilius:

'ingentis animos angusto i(n) p(ectore) u(ersant)'.

Viribus ergo compensauit, quod proceritatem natura non cessit, ut paruo corpori ingens robur infunderet.

419-420

TELORVM AVT GRANDINIS INSTAR / R(IPHAEAE) telorum propterea, quod uulnera infligebant, grandinis, quod assidue. RIPHAEAE id est Scythicae. Riphaeus mons Scythiae, in quo semper nimiae tempestates sunt. Vt Vergilius:

'Riphaeo tunditur Euro'.

420

FLEXOQVE GENV duplicato, quod Graeci διπλοῖς γόνασιν uocant.

421-422

NON ALITER QVAM PISAEO S(VA) L(VSTRA) T(ONANTI) / (CVM REDEVNT) Pisae ciuitas Elidis, ubi Olympica corona est, hoc est: ubi agon in honorem Olympici Iouis celebratur finito quinquennio.

422

CRVDIS … SVDORIBVS duris aut magnis siue uehementibus.

423-424

TENEROS (CAVEAE DISSENSVS) EPHEBOS / (CONCITAT) <teneros> imprudentes. [CAVEAE DISSENSVS] id est: fauor populi dissidentis instigat ephebos. Et expressit fauentum studia.

424

EXCLVSAEQVE EXPECTANT PRAEMIA MATRES sacrorum lege prohibitum est Olympicum certamen spectare mulieres.

425-426

(ALACRES ODIO) NVLLAQVE CVPIDINE LAVDIS / (ACCENSI INCVRRVNT) non pecunia aut praemii nimietate certabant, nec laudis auidi; solius erat uirtutis contentio.

426

[INTIMA] VVLTVS genetiuus est singularis.

430

IVVENIS THEBANE apostropha ad Polynicen.

433-434

MAGNIS CVI SOBRIA CVRIS / (P(ENDEBAT) S(OMNO) I(AM) D(ETERIORE) S(ENECTVS) pendebat sollicita erat. Vt Vergilius:

'suspensi poenam exspectant'.

SOMNO IAM DETERIORE quia <in> ingenti cura minor est somnus. <SENECTVS> deficiente calore sanguinis minimum quietis senectus capit. Ordo: cui magnis curis pendebat <sobria> senectus.

435

NVMEROSA LVCE cum multis lampadibus.

439-440

EXTERNI IVVENES (NEQVE ENIM MEVS AVDEAT ISTAS / CIVIS IN VSQVE MANVS) <iuuenes> alterius generis. <EXTERNI> ut Vergilius:

'non me tibi Troia
externum tulit'.

Talis est ergo sensus: externi estis, o iuuenes, nam ciuis meus nunquam usque adeo litis suae audet finem extendere ut transferat in manus furorem. Aut certe illud uult magis intellegi: tantam ciuium suorum metu regis esse formidinem ut nullus audeat manu litem conserere.

442-443

(VSQVE ADEONE) ANGVSTA DIES (ET TRISTE PARVMPER / PACEM ANIMO SOMNVMQVE PATI) <angusta dies> ad discordiam conserendam. TRISTE tristis res. (PARVMPER) PACEM ANIMO (SOMNVMQVE PATI) <ordo: > et animo triste est pacem paulisper pati. Adeo dies uestrae pugnae non suffecit, ut noctem quieti non daretis?

443

PRODITE dicite.

444-446

(NAM VOS) HAVD HVMILES (TANTA IRA DOCET GENERISQVE SVPERBI / MAGNA PER EFFVSVM CLARESCVNT SIGNA CRVOREM) ut Vergilius:

'degeneres animos timor arguit'.

Quisquis enim timet in certamine, degener est. Econtra qui imperterritus fuerit, generosi sanguinis indolem profitetur.

447

OBLIQVA TVENTES id est: inuicem se iuuenes male obliquis oculis intuentes.

450-451

(HAEC PASSIM TVRBATIS VOCIS AMARAE) / CONFVDERE SONIS pariter dicendo significationem turbauere uerborum. IN ORDINE iam non turbato sono.

452

(MAESTI CVPIENS) SOLACIA CASVS quia fratrem occidit. CASVS quia parricidium ignarus admisit. Dicitur enim uenationis fortuito peremisse germanum.

453

MONSTRIFERAE CALYDONIS propter aprum, qui illic monstri similis natus est et iracundia Dianae regionem Calydoniam totam uastabat. ACHELOIAQVE ARVA Achelous amnis Thessaliae oriens Aetoliam perfluit, Tethy[d]is filius, qui primus uinum poculis miscuit. Vt Vergilius:

'poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis'.

455

(TECTO) CAELVM PROHIBERE caelum pro aere et nimbis posuit. Id est: pluuiam tecto declinare.

455-456

QVIS ISTE / (ARCVIT) id est: quam gerit potestatem, qui hospitalitatis communionem sic prohibet?

457-458

BIMEMBRES (CENTAVROS) duplicium membrorum. Vt Iuuenalis in quinto:

'egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero'.

459

COMPOSITOS ex uariis gentibus.

459-460

(IVRA INSITA ...) / FASQVE SVVM iura humanitatis atque concordiae.

<460>

<NOBIS SOCIARE CVBILIA TERRAE> [et] deest 'non licuit' per iracundiam.

461

AVT HODIE SPOLIIS GAVISVS ABIBIS ut Vergilius:

'aut hodie <uictor> spolia illa cruenta
et caput A(eneae) r(eferes) L(ausique) d(olorum)'.

462-465

(ME ... / ... MAGNI DE) STIRPE CREATVM / OENEOS (ET MARTI NON DEGENERARE PATERNO / ACCIPIES) Mars Meleagri pater, Meleager Oenei, Oeneus Tydei, quamuis plerique dicant eum Marte procreatum conuerso in uultum Oenei. Ordo talis: accipies <me> non degenerasse a paterna uirtute. ACCIPIES senties siue experieris. SANGVIS HEBET stupet originis uirtus horrore parricidii perpetrati.

466-467

ILLE REFERT CONTRA (SED MENS SIBI CONSCIA FATI / CVNCTATVR PROFERRE PATREM) Polynices respondet iniuriis, sed incesti conscius celauit nomen parentis. <CONSCIA FATI> ergo si accusabis, facti legis, si purgas, fati. CVNCTATVR PROFERRE PATREM timet Oedipum nominare, quia frater est et pater.

470

COEANT (ANIMORVM IN PIGNORA) DEXTRAE has apud ueteres foedera fecisse et Vergilius testatur, ut:

'excepitque manu dextraque amplexus inhaesit'.

473-474

(NEC VANA VOCE LOCVTVS) / FATA SENEX bene dixit fata. Quicquid enim senex loquitur, propemodum fatum est. Et reuera quasi instinctu numinis locutus est. Nam ex discordia magna familiaritas conflata est inter Tydeum et Polynicen.

474-476

(SIQVIDEM HANC PERHIBENT POST VVLNERA IVNCTIS / ESSE FIDEM QVANTA PARTITVM) EXTREMA (PROTERVO / THESEA PIRITHOO) <extrema> extreme. Nomen pro aduerbio. PROTERVO (... PIRITHOO) quod amore Proserpinae inferos penetrare non timuit. Esse ergo pro 'fuisse' dixit et recte. Nam omnia, quae nimis bona aut mala sunt, pro praesentibus ascribuntur. Extrema ergo, quia fides extrema erat usque ad inferos. Id est: quanta fide perhibent fuisse extrema partitum Pirithoo Thesea. [THESEA PIRITHOO] hanc talem fidem uult esse qualem colebat antiquitas. Quattuor namque amicitiarum exempla fuisse certissimum est: Thesei et Pirithoi, Orestis et Pyladis, Achillis et Patrocli, Tydei et Polynicis. Theseus et Pirithous conspirauerunt filias Iouis uxores ducere: Theseo rapuerunt Helenam adhuc paruam, Pirithous cum filiam Iouis quaereret et non inueniret, quia apud inferos erat Proserpina, coniurauerunt ut descenderent pariter. Qui deprehensi poenas dederunt. — Orestes post necem matris Furias passus <est>. Vt Vergilius:

<'et scelerum Furiis agitatus Orestes'>

[aut:]

['Agamemnonius scenis agitatus Orestes'].

Huic Pylades tulit in calamitate solacium, cuius auxilio Furiis liberatus est. — Patroclus deside Achille causa Briseidis armis ipsius indutus uenit ad Troiam atque ibi manu procubuit Hectoris. — Tydeus uero causa Polynicis pergit ad Thebas ibique dimicans periit.

479-480

VENTIS VT DECERTATA (RESIDVNT / AEQVORA) parenthesis per similitudinem. Lucanus:

'sed ut timidus Boreas post flamina uentus
rauca gemit'.

480

LAXATIS (... / ... VELIS) id est cessante uento distentis.

481

PASSI SVBIERE PENATES ordo est: tunc (478) ... passi subiere penates, id est: tunc permiserunt sibi ut pariter Adrasti domum subirent.

483-484

INANEM / ... LEONEM hoc est pellem leonis. Vt ipse álibi

'inanem tigridem'

dicit.

484

IMPEXIS <... IVBIS> compositis aut non compositis. VTRIMQVE ex utroque humero.

485-487

(ILLIVS IN SPECIEM) QVEM PER TEVMESIA (TEMPE / AMPHITRYONIADES FRACTVM IVVENALIBVS ARMIS / ANTE CLEONAEI VESTITVS PROELIA MONSTRI) <Teumesia Teumesum> [oppidum Thessaliae aut] Boeotiae montem designat, tempe aut<em> loca amoena a caeli temperamento dicta. ILLIVS leonis scilicet, quem in Teumes[i]o Hercules occidit. Nam idem duos superasse dicitur: primum Teumesium, secundum Cleonaeum. [Teumesus mons Boeotiae est, Nem<e>aeus mons Arcadiae, qui est Cleonaeus.]

489

AMBIRE uelare seu cingere.

490

CALYDONIS HONOS quasi ipse aper Calydon[ius] esset appellatus.

492

VOCALIBVS ANTRIS fatidico Apollinis specu. <VOCALIBVS> responsa promentibus.

493

OBTVTV fixo aspectu, id est aut stupore animi aut senectute. Vt

'obtutu tenet ora soloque i(mmobilis) h(aeret)'.

493-494

(LAETVSQVE PER ARTVS) / HORROR IIT medie dictum. Horror enim aut gaudiorum est aut maeroris. Sed modo gaudii intellegendum. Timoris horror est, quem Vergilius dicit:

'horror ubique animos, simul i(psa) s(ilentia) t(errent)',

laetitiae, ut Terentius:

'totus, Parmeno,
tremo horreoque, postquam aspexi hanc'.

495

AFFORE adesse. NEXIS AMBAGIBVS obscuris responsis. Vt Vergilius:

'obscuris uera inuoluens'.

496

VVLTV FALLENTE superficie sola.

498

NOX QVAE TERRARVM C(AELI)Q(VE) A(MPLEXA) L(ABORES) laus noctis, quia habet officium suum <...> CAELI (... AMPLEXA LABORES) lunae uel siderum cursus amplexa. Vt Maro:

'inuoluens umbra magna terramque polumque'.

499

(MVLTIVAGO) TRANSMITTIS (SIDERA LAPSV) aut <cum> transire facis per te, aut cum ipsa transis, quia fixa sunt sidera.

500

INDVLGENS REPARARE ANIMVM dixit, quid sideribus praestet; quid etiam mortalibus praebeat, dicit. Hoc est: indulgens otium, quo animus reparatur. Vt Ouidius de Somno libro XI:

'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
fessa ministeriis mulces reparasque labori'.

500-501

(DVM PROXIMVS AEGRIS / INFVNDAT TITAN) AGILES (ANIMANTIBVS ORTVS) <agiles> celeres. Summa est enim celeritas illi redeundi. <ANIMANTIBVS> celeres ergo in nostro officio.

502

[TV MIHI] PERPLEXIS ... (ERRORIBVS) quibus agimur, quia oraculum de generis erat obscurum.

503-504

ADVEHIS (ALMA FIDEM VETERISQVE EXORDIA FATI / DETEGIS) id est: responsa Apollinis soluis. VETERIS ... FATI praeteriti responsi.

504

ADSISTAS OPERI precor, ut nuptiarum beneficium compleas.

505

DIMENSIS ORBIBVS (ANNI) finitis annis singulis. Anniuersarium illi sacrificium pollicetur. Vt Vergilius:

'annua uota tamen <sollemnesque ordine pompas>'.

507

LVSTRALIA ... EXTA pinguia. Nec possumus quinquennalia accipere, cum constet anniuersarium sacrum dicatum fuisse. Lustralia ergo pecora sunt, quae per quinquennale tempus deuota sacrificiis nutriuntur et ideo pinguia.

509

PRISCA magna. OBSCVRIQVE RECESSVS pro uoluntate deorum aut oraculi fide[m] latentes. μετωνυμίαν: per id, quod efficit, id, quod efficitur.

510

DEPRENDI FORTVNA DEOS agnoui oraculum.

512

CANIS albis. Vt Horatius:

'canis albicant pruinis'.

[514]

[ADOLERE FOCOS uerbum proprie est sacra reddentium, quod significat uotis uel supplicationibus numen auctius fieri. Ergo adolere accumulare. Vnde Vergilius:]

['adolet dum altaria t(aedis)'].

514-515

(EPVLAS ... RECENTES) INSTAVRARE IVBET <instaurare> renouare, sacrificium celebrare, ut intellegamus superiore die uota Apollini persoluta, quae nunc aduentu iuuenum praecipit renouari in honorem Apollinis.

<515-516>

<DICTIS PARERE MINISTRI / CERTATIM ACCELERANT> ut Maro:

'centum aliae totidemque pares aetate ministri'.

518

EMVNIRE TOROS instruere. (ALTOSQVE ...) TAPETAS genere masculino. Vt Vergilius:

'pulchrosque tapetas'.

519

LEVARE lucidas facere. Vt Vergilius:

'leuato lucida ferro'.

MENSAS pro uasculis posuit.

527

SICCATI VVLNERA LYMPHIS secundum Vergilium lota aqua uulnera siccata dixit. Vt

'uulnera siccabat lymphis'.

530

ALTRIX nutrix.

531

IVSTAE VENERI legitimas nuptias dixit, aut <iustae> fideli.

532

TACITA nomen pro aduerbio 'tacite'.

534-536

(MISERABILE VISV / PALLADOS ARMISONAE PHARETRATAEQVE ORA DIANAE / AEQVA FERVNT) TERRORE MINVS <terrore minus> id est sine terrore. Pulchritudinem potuit dare deae, potestatem uero non potuit praebere mortali. Sensus uero talis est: quantum ad pulchritudinem, Mineruae et Dianae similes erant, quantum ad terrorem, minores.

536-538

NOVA DEINDE PVDORI / V(ISA) V(IRVM) F(ACIES) (PARITER PALLORQVE RVBORQVE / PVRPVREAS HAVSERE GENAS) noua ... facies id est peregrinorum uisa est pudicis uirginibus, quae per pudorem et palluerunt et rubuerunt. PVRPVREAS HAVSERE GENAS purpureas pulchras. HAVSERE consumpsere, quia desierunt esse purpureae.

538-539

(OCVLIQVE) VERENTES (AD PATREM) <uerentes> uerecundiam patientes.

539

AD SANCTVM REDIERE PATREM primo patrem, post iuuenes, et ite<ru>m patrem aspexerunt. Mores expressit erubescentium, quae si nouam uiderint faciem, statim suos oculos ad notam sibi personam retorquent.

541-543

IASIDES (PATERAM FAMVLOS EX MORE POPOSCIT, / QVA DANAVS LIBARE DEIS SENIORQVE PHORONEVS / ADSVETI) <Iasides> patronymicum [Iasii filius]. <EX MORE> ab antiquis ducibus ducto. <SENIOR ... PHORONEVS> qui ante Danaum fuit. Iasius et Phoroneus antiqui reges Argiuorum fuere, qui primi Iunoni sacrificauerunt. Poposcit ergo Adrastus ex more pateram, qua assuerant Argiuorum antiqui principes diis litare. Vt Vergilius:

'impleuitque mero pateram, q(uam) B(elus) e(t) o(mnes)
a B(elo) s(oliti)'.

543

CAELATA insculpta.

545

ITA VISVS [IN AVRAS] ad probationem rei, tamquam uerum esset, exposuit.

546-547

(ILLA) GRAVES OCVLOS (LANGVENTIAQVE ORA / PAENE MOVET) <graues> morituros, et quia omnem uim nocendi in oculis habebat, quaerebat abscisa sectorem. [Ad admirationem ueri finxit et sensum].

547

VIVO fuluo, quod uiui colorem habeat. <PALLESCIT> quod pallidus mortui habet colorem. Admiratur autem quod, cum in uiuo sit picta, mortis tamen pallore torpescat.

548

HINC PHRYGIVS ... VENATOR Ganymedes Trois regis et Callirrhoae filius, quem Iuppiter dilexit.

549

GARGARA summae partes Idae montis quasi 'Carcara' id est 'capitis caput'. Κάρα enim Graeci caput uocant.

550

STANT MAESTI COMITES ut Vergilius:

'longaeui palmas nequiquam a(d) s(idera) t(endunt)'.

554-555

COMITVM FAMVLVMQVE ... / ... MANVS id est amicorum et seruorum multitudo. PVDICA / FRONDE id est lauro. Pulchre propter Daphnen, quae uirgo permansit.

555

CVI FESTA DIES Apollini scilicet. Vt est: 'festa uelamus fronde p(er) u(rbem)'.

557-559

FORSITAN O IVVENES (QVAE SINT EA SACRA QVIBVSQVE / PRAECIPVVM CAVSIS PHOEBI OBTESTEMVR HONOREM ... EXQVIRANT ANIMI) sensus talis est: credo, sanctissimi iuuenes, unde nobis sint sacrorum ista sollemnia, animos uestros uelle cognoscere.

562

SINVOSA VOLVMINA spatiosa. Longum hyperbaton: postquam (562) ... perculit (567).

564

(AMPLEXVM DELPHOS SQVAMISQVE ...) TERENTEM crebris amplexibus tenuantem.

564-565

(ANNOSA / ROBORA) CASTALIIS (... FONTIBVS) magnae arbores iuxta Castalium fontem sunt, qui in Boeotia esse dicitur Musis consecratus.

566

NIGRO SITIENS ALIMENTA VENENO quaerens accipere alimenta ut augeret uenenum. Veneno enim proficit quicquid acceperit serpens bibendum. Vt supra

'sulphureas permiserat anguibus undas.'

570

CROTOPI hic rex Argiuus fuit, qui Apollinem Pythonis caede pollutum expiauit. Huic filia <P>samathe <fuit>, cum qua Apollo concubuit. De quo compressu genuit ac mox editum partum exposuit <...> quod Apollo indignanter accipiens in uindictam iniuriae suae iniecit monstrum quod Coroebus occidit.

572

DECORE SVO ex natura uenienti, non fucis aut cura decorato. SERVABAT NATA PENATES Psamathen dicit, Crotopi filiam. SERVABAT possidebat. Vt Vergilius:

'sola domum et tantos seruabat nata penates'.

573-574

FELIX SI DELIA NVNQVAM / FVRTA (NEC OCCVLTVM PHOEBO SOCIASSET AMOREM) id est felix, si nunquam fuisset Apollinis perpessa concubitus.

575

AD FLVMINIS VNDAM morem habent poetae, ut ex diis genitos super fluminum ripas memorent esse conceptos, ut facilis numini possit esse ablutio.

576

BIS QVINOS (... ORBES) uult poeta monstrare legitime editum partum puerperae auctore Vergilio:

'matri longa decem tulerunt f(astidia) m(enses)'.

Terentius:

'uirgo ex eo
compressu grauida facta est; mensis hic decimus est'.

577

(LATONAE ...) NEPOTEM quia ex Apolline nascebatur.

581

CVSTODI huius in historia Helenus nomen inuenitur.

<584-585>

<CLAVSA ARBVTEI SVB CORTICE LIBRI / MEMBRA TEPENT> quasi indumenta eius essent ex libris et arbuto. Arbutei ergo pro '<i>lignei' posuit, nam arbutus tegimen non habet.

586

ET PECORI COMMVNE S(OLVM) ut ostenderet pecori pastorique domum esse communem. Vt Iuuenalis:

'et pecus et dominos communis clauderet umbra'.

586-587

SED FATA NEC ILLVM / CONCESSERE LAREM id est: fatorum necessitas puerum uiuere nec in indigno loco permisit. Vt Vergilius:

'ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
esse sinent.'

588

TEMERE casu, periculose. PATVLO CAELVM ORE TRAHENTEM ut <ipse alibi:>

<patulo trahit ore diem'>

et <ut> Vergilius:

'patulis captauit naribus auras'.

591

ADIT percutit.

591-592

PVLSI EX ANIMO (GENITORQVE PVDORQVE / ET METVS) conscientiae haec sunt tria supplicia: uerecundia <patris>, pudor, et supplicii metus. Haec omnia mortui filii dolor exclusit.

593

VACVVMQVE FERENS VELAMINE PECTVS id est: scissis uestibus nudauerat pectus.

594

NEC MOTVS uel paterna affectione uel luctu.

595

INFANDVM absolute dixit. Vt Vergilius:

'pecudesque locutae
(i(nfandum)!)'.

596

SERO MEMOR THALAMI bene sero , quia post mortem eius iniuriam uindicauit, siue quod eam ulcisci magis uoluerit quam tueri. SOLACIA MORTI solacia pro ultione posuit.

599

AETERNVM aduerbium est, id est 'semper'.

600

FERRVGINEAM (FRONTEM DISCRIMINAT ANGVIS) <ferrugineam> nigram. Est sensus: ferrugineam frontem anguis discriminat, quasi a media fronte consurgat, ut, quod facit uitta in crinibus feminarum, hoc in monstri capite anguis faciat.

601

NOCTVRNO (... PASSV) quod noctu incederet, nam quasi infernum monstrum uitabat aspectum.

602-603

(ANIMAS) A STIRPE RECENTES / (ABRIPERE ALTRI CVM GREMIIS) <recentes> mox natas id est pueriles animas.

<603-604>

<MORSVQVE CRVENTO / DEVESCI ET MVLTVM PATRIO PINGVESCERE LVCTV> ut ostenderet, quam rem dolor Apollinis uindicaret.

607

(FAMAM) POSTHABITA (FACILES EXTENDERE VITA) quibus facile est famam morte mercari. Vt Vergilius:

'est hic, est animus lucis contemptor et istum
qui uita bene credat emi, q(uo) t(endis), h(onorem)'.

Qui enim uitam spernit, famam acquirit.

608

NOVOS ... P(ENATES) quos nondum uastauerat.

609

(PORTARVM) IN BIVIO aditus et ex illa parte et hinc patens. Vt Vergilius:

'ut biuias armato obsidam milite fauces'.

PARVVM pro 'paruorum'.

610

ET IAM VNCA MANVS V(ITALIBVS) H(AERET) horum uiscera lacerare iam coeperat.

611

FERRATI ... VNGVES duri.

615-616

PROFVNDO / (REDDIT HABERE IOVI) <profundo> insatiabili, qui semper mortuos rapit. [HABERE] IOVI utique Plutoni, ut:

'sacra Ioui Stygio'.

616

(IVVAT IRE ET) VISERE IVXTA quia uiuo monstro comminus accedere non licebat.

617-618

(VTERIQVE NEFANDAM) / PROLVVIEM cadaueribus humanis uteri confectam proluuiem.

619

QVA NOSTRAE CECIDERE ANIMAE ad superiora respondet, id est qua aluo.

620

(MAGNAQVE POST LACRIMAS ETIAMNVM GAVDIA) PALLENT aut propter monstrum, quia horrore sui etiam post mortem timeri coeperat, aut pallor, qui ex luctu et timore inerat omnibus, tantus fuit ut nec post gaudia sedaretur, quae solent immutare hominum uultus.

622

(ASPROSQVE) MOLARES id est natos ad molarum usum lapides, eo quod natura sint asperi. Vt Vergilius:

'uastisque molaribus instant'.

623

DECVLCARE de alto illidere siue deprimere. NEQVIT IRAM EXPLERE POTESTAS licentia securi aspectus satiari ira non poterat.

625

IMPASTAE FVGISTIS AVES eleganter impastae per hyperbolen dixit, ut 'etiam esurientes abstinuistis', ne satiatae abstinuisse crederentur. Hic ergo aut propter formam aut propter foetorem fugisse impastas uolucres dixit.

628-629

BIVERTICIS ... / PARNASSI qui in duos diuiditur colles.

629

INIQVO irato.

630-631

(CELSA) CYCLOPVM / TECTA uelut Cyclopum. Idonee enim omnia constructa aedificia Cyclopea dixit antiquitas.

631

(SVPERIECTO) NEBVLARVM I(NCENDIT) A(MICTV) id est: morbo uitiauit seu polluit. NEBVLARVM ... AMICTV nebularum aere pestilenti.

<632>

<LABVNTVR DVLCES ANIMAE> ut Lucanus:

'sed languor cum morte uenit'.

632-633

MORS FILA S(ORORVM) / E(NSE) M(ETIT) non iam pollice fila rumpuntur, sed ad saeuiendum in facinus ferro exsecantur. Tanta festinatio Mortis fuerat.

633

(CAPTAMQVE TENENS) FERT M(ANIBVS) V(RBEM) hoc est: in urbe dominatur.

634

DVCI Crotopo.

634-635

LAEVVS / I(GNIS) iniquissimus pestilentiae furor.

<635>

<ET IN TOTVM REGNARET SIRIVS ANNVM> siue Sirius, qui certis temporibus uideri pestilens solet, nunc sibi anni spatia uindicaret.

637

IVVENES QVI C(AEDE) P(OTITI) id est: qui peremerant monstrum.

638

FORTVNATE A(NIMI) apostropha ad ipsum iuuenem qui pro patria optauit mori.

638-639

(LONGVMQVE IN SAECVLA) DIGNE / P(ROMERITVRE) D(IEM) digne aduerbium est.

641

COMMINVS O(RA) F(ERENS) cum ob declinandam mortem posset Coroebus se occulere, propior tamen se Apollini furenti obtulit de poena securus.

643-644

NON MISSVS THYMBRAEE TVOS (SVPPLEXVE PENATES / ADVENIO) Thymbraeus dicitur Apollo sub herba thymbra, quae in templo Troados abundat. MISSVS humilis, deiectus, aut coactus. Sed sponte huc ueni, non ad supplicium, sed magis ad iracundiam tuam lacessendam.

644-645

MEA ME P(IETAS) E(T) C(ONSCIA) V(IRTVS) / (HAS EGERE VIAS) pietatem posuit, quia ciues suos internecione monstri seruauerat, uirtutem, quia non timebat interitum aut quia uirtute monstrum occiderat.

646

MORTALE NEFAS ostendit se culpa carere peccati, siquidem nil sanctum uiolauerit, cum constet nefas peremptum fuisse mortale.

647-648

(NIGRA TABE) SINISTRI / ... POLI <tabe> corrupti aeris siue nullum habente remedium sanitatis.

648

INIQVE iniuste, qui pro aliena culpa alios punis.

649-650

(IACTVRAQVE) VILIOR ORBI / (MORS HOMINVM) cui orbi iactura uilior est? [Id est] diis, quibus uilius damnum sit homines perire quam monstra.

650

INCLEMENTIA iracundia. Vt Vergilius:

'diuum inclementia, d(iuum)'.

651

QVID M(ERVERE) A(RGI) cur pro aliena culpa punis innoxios? ME ME DIVVM OPTIME pro salute ciuium se obtulit puniendum. Vt Vergilius:

'me, me, (adsum, qui feci), in me conuertite ferrum'.

DIVVM OPTIME per ironiam dictum. Non enim conueniebat ut, quem supra iniquum dixerat, nunc praeconio laudis efferret.

653

(AN ILLVD) / LENE MAGIS CORDI iucundum est, si tibi cordi sunt magis monstra quam homines.

653-654

QVOD DESOLATA DOMORVM / (TECTA VIDES) id est orbitate uacuas domus et tecta iam paene inania.

655

LVCET A(GER) scilicet ex rogis.

656

EXSPECTANT M(ATRES) ut morbus ciuium meo finiatur interitu.

657

SATIS EST M(ERVI) N(E) P(ARCERE) V(ELLES) hoc est: sufficit mihi, quod talibus te prouocaui conuiciis, ut dignus ueniae tuae esse non debeam.

658

PROINDE M(OVE) P(HARETRAS) meretur reus ueniam cum sibi eligit poenam. SONOROS grauiter sonantes. Sonat enim quod leuiter strepit, sonorat, quod grauiter.

659

INSIGNEMQVE A(NIMAM) (LETO DEMITTE) artificiosa concessio quae habet quandam correctionem. Si insignis est, non meretur ut pereat. Est et apud Vergilium ista concessio:

'i, sequere Italiam, uentis'

— addidit <t>errorem —

'pete regna per undas'.

659-661

(ILLVM) / PALLIDVS (INACHIIS QVI DESVPER IMMINET ARGIS / DVM MORIOR DISPELLE GLOBVM) globum pestilentiae, antequam moriar, discute.

661-662

(SORS AEQVA) MERENTES / (RESPICID bene promeritos semper respicit aequa fortuna. Nam cum paratus uenisset ad mortem, Apollinis fauore seruatus est, quia non merebatur occidi.

662-663

ARDENTEM (TENVIT REVERENTIA CAEDIS / LETOIDEN) <ardentem> saeuientem. TENVIT repressit. REVERENTIA quia iustum uirum non sine pudoris sui iactura potuisset occidere.

663-664

(TRISTEMQVE VIRO) SVMMISSVS (HONOREM / LARGITVR VITAE) <summissus> flexus siue misericordia inclinatus. HONOREM / (... VITAE) id est praemium donatae uitae, quod uir fortis, qui se saluti uouerat ciuium, non libenter accepit.

665-666

(TV) STVPEFACTI (A LIMINE PHOEBI / EXORATVS ABIS) <stupefacti> uirtutis tuae admirantis audaciam.

666

EXORATVS 'orare' est preces fundere, 'exorare' orata meruisse. Vt Terentius:

'orator ad uos ueni…
sinite exorator siem'.

Ergo poeta hoc uult intellegi: inuitum Coroebum precibus ciuium a mortis discessisse proposito. STATA SACRA constituta, quae differri nefas est. STATA ab eo quod stent nec mutentur neque differri possint. Vt Vergilius:

'annua, quae differre nefas'.

668

(HAS) FORTE INVISITIS ARAS duce fortuna ad haec sacra uenistis.

669-671

(CALYDONIVS) OENEVS / (ET PORTHAONIAE… / … TIBI CVRA DOMVS) Tydeum dicit, Oenei et Althaeae filium. [ET] PORTHAONIAE regionis Aetoliae, in qua Portheus, Tydei patruus, regnauit. [Sensus: Oeneus Calydonius et Porthaoniae tibi cura domus].

670-671

SI CERTVS A(D) A(VRES) / (CLAMOR IIT) id est: si bene audisse me memini.

<671-672>

<TV PANDE QVIS ARGOS / ADVENIAS> et ad Polynicem uersus: tu quis sis, indica, qui ad Argos ueneris. QVIS ex quo genere uel quo sanguine procreatus.

672

QVANDO quoniam.

673-674

DEIECIT (MAESTOS EXTEMPLO ISMENIVS HEROS / IN TERRAM VVLTVS) signum uerecundiae. Erubuit Polynices propter <patris> parricidium et matris incestum. Indolem uenerandi pudoris agnoscit, <et> erubescit crimen familiae, ne similis iudicetur. ISMENIVS HEROS Polynices a fluuio Thebarum.

674-675

(TACITEQVE AD TYDEA LAESVM) / OBLIQVARE OCVLOS uerecundia coepit opprimi, quoniam necesse erat, ut dedecus generis sui inimicus agnosceret.

678

(PIGET) INTER SACRA F(ATERI) piaculum est, si audias genitorem.

679

SED SI P(RAECIPITANT) (MISERVM COGNOSCERE) C(VRAE) Vergilius:

'sed si tantus amor casus cognoscere nostros'.

680

CADMVS O(RIGO) P(ATRVM) eleganter patrem propter infamiam tacuit, auum significasse contentus. TELLVS M(AVORTIA) T(HEBE) Mauortiam dixit aut propter Harmoniam Martis et Veneris filiam aut 'fortem' significat, ut

'si patrii quid Martis habes'.

Aut ad terrigenas referendum est, quos constat draconis dentibus genitos qui fuerit in tutela Martis.

681-682

TVM MOTVS A(DRASTVS) / (HOSPITIIS) motus affectu, quo quis circa hospites suos solet moueri.

<682>

<AGNOVIT ENIM> aut quod ipse Oedipoden aliquando susceperat aut quod ipse ab Oedipo fuerat aliquando susceptus.

683-684

(SCIMVS ...) NEC SIC A(VERSVM) F(AMA) M(YCENIS) / (VOLVIT ITER) non ita a nobis fama auersum uoluit iter, ut ea, quae longe constituti compererint, nos finitimi nesciamus. Vergilius:

'nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe'.

684

[REGNVM E(T) F(VRIAS)] O(CVLOS)[Q(VE)] P(VDENTES) egregie dictum: qui considerato commisso iudicarunt se dignos esse supplicio.

685

(ARCTOIS SI QVIS DE SOLIBVS) HORRET <horret> propter nimium frigus. Hoc est: siqui sub septentrionali plaga sunt constituti.

686

GANGEN fluuius Indiae.

686-687

AVT NIGRVM O(CCASIBVS) I(NTRAT) / O(CEANVM) quasi eo loci domicilium noctis sit, ubi est solis occasus.

687

INCERTO (LITORE SYRTES) quia subito de mari siccus fit locus. SYRTES ἀπὸ τοῦ σύρειν id est <trahere>.

688

DESTITVVNT reciprocis meatibus deserunt.

688-689

(NE PERGE QVERI) CASVSVE PRIORVM / (ADNVMERARE TIBI) non habes necis maculam. Culpa est prioris fortunae, non tua.

689-690

(NOSTRO QVOQVE SANGVINE MVLTVM) / ERRAVIT PIETAS in nostro etiam genere pietas aberrauit. [694 SERVATOREMQVE P(ARENTVM)] cum responsum accepisset Thyestes aliter malorum remedium inueniri non posse, nisi cum Pelopeia filia concubuisset, paruissetque responsis, natus est ex ea Aegisthus, Clytaemestrae adulter, Agamemnonis parricida. Aut propter Tantalum dicit, sceleribus ne suos quidem caruisse maiores.

691

TV MODO DISSIMILIS ut tu non sis criminosus.

691-692

(REBVS) MEREARE S(ECVNDIS) / (EXCVSARE TVOS) sensus: enitendum tibi est, ut factis tuis non solum parentibus uideare dissimilis, sed etiam illos facias innocentes.

692-693

ET IAM TEMONE S(VPINO) / L(ANGVET) H(YPERBOREAE) G(LACIALIS) P(ORTITOR) V(RSAE) Ophiuchum significat, qui sub Vrsa est. Aduentu enim diei incipiunt sidera septentrionis hebescere.

696

PHOEBE P(ARENS) inuocatio siue hymnus Apollinis.

696-697

(TE) LYCIAE P(ATAREA) (NIVOSIS / EXERCENT DVMETA IVGIS) Lyciae ciuitas est Patara, Apollini sacra. Vnde Horatius:

'lycius et Patareus Apollo'.

697-698

(RORE PVDICO) / CASTALIAE ubi quondam uirgo Castalia, quam cum Apollo amaret et uim uellet inferre, in fontem se praecipitauit.

699

(TROIAM) THYMBRAEVS HABES Thymbra locus est Troiae ab herba cognominatus, quam Latine 'puleium' dicimus.

<699-700>

<VBI FAMA VOLENTEM / INGRATIS PHRYGIOS VMERIS SVBIISSE MOLARES> illic <...> Admeto regi pecus pauit. [Thymbraeum Apollinem philosophi imberbem dixerant, quoniam ipse sol est. Sol autem ignis est, qui nunquam senescit.]

701-702

(SEV IVVAT AEGAEVM FERIENS) LATONIVS V(MBRA) / C(YNTHVS) (ET ASSIDVAM PELAGO NON QVAERERE DELON) Cynthus mons est Deli, cuius tantam uult esse magnitudinem ut umbra sua Aegaei maris ambitum protegat. Ipse enim Latonam susceperat, cum adhuc Delos erraret. Et est sensus: si te non iuuat esse in Delo, quae instabilitate sua hospes est litorum diuersorum.

703

LENTANDVS flectendus, ut Vergilius:

'lentandus remus in unda'.

704-705

(AETHERII) DONO C(ESSERE) P(ARENTES) / (AETERNVM FLORERE GENAS) Apollinem imberbem philosophi tradunt eo, quod ipse sit sol. Sol autem ignis est, qui nunquam senescit. Et est sensus: dono cesserunt aetherei parentes genas aeternum florere.

705-706

(TV DOCTVS INIQVAS) / PARCARVM P(RAENOSSE) M(ANVS) quia quaecumque Fata parant, tu nosti, et omne futurum tibi patet. <FATVMQVE QVOD VLTRAST> [id est:] quia adhuc decreta non sunt.

<707>

<SVMMO PLACITVRA IOVI> quae summo Ioui displicere non poterunt.

707-708

QVIS LETIFER ANNVS / (QVAE MVTENT SCEPTRA COMETAE) letifer annus multa complexus est, famem, morbum, immutationemque regnorum. Quae mala, etsi diuersis modis distincta sunt, unius tamen pestilentis anni esse noscuntur.

709

TV PHRYGA S(VBMITTIS) C(ITHARAE) Marsyam dicit, qui uictus submissus est poenae. S(VBMITTIS) inferiorem facis.

709-710

(TV MATRIS HONORI / TERRIGENAM) TITYON (STYGIIS EXTENDIS HARENIS) <Tityos>, Terrae filius, Latonam, Apollinis matrem, amasse dicitur, sed ne sacrilegae libidinis commento impune potiretur, ab Apolline uinctus est et deductus ad Tartara. Cuius iecur <a> uulture tunditur, in aeternitatem supplicii pullulantibus fibris.

711-712

TE VIRIDIS P(YTHON) (THEBANAQVE MATER OVANTEM / HORRVIT IN PHARETRIS) <uiridis> aut epitheton est serpentum, quia uirides sunt, aut <uiridis> ueneni plenus. THEBANAQVE M(ATER) Nioben dicit, Tantali filiam, Amphionis uxorem, fecundam, antequam Latonam sperneret. Namque cum quattuordecim mater filiorum esset <...> Iuuenalis ait:

'atque eadem scrofa <Niobe> fecundior alba'.

712-714

(VLTRIX TORVA MEGAERA / IEIVNVM) PHLEGYAN (SVBTER CAVA SAXA IACENTEM / AETERNO PREMIT ACCVBITV) Phlegyas, filius Martis, qui apud Delphos templum Apollinis incendit. Eius Vergilius meminit:

'Phlegyasque miserrimus omnis
admonet'.

AETERNO P(REMIT) A(CCVBITV) id est: super ipsum accumbit, ne quando possit requiem capere.

714-715

(DAPIBVSQVAE PROFANIS) / INSTIMVLAT <id est: > inicit illi cupiditatem. Fames quidem urget, ut capiat, sed comedere timore fastidit. Comesse enim non sinitur, cui fastidium irrogatur.

716

(ADSIS O) MEMOR H(OSPITII) propter Crotopum. ADSIS faueas.

717

SEV TE R(OSEVM) T(ITANA) V(OCARI) dicit Apollinem a diuersis gentibus uariis appellari nominibus. Apud Achaemenios enim Titan uocatur, apud Aegyptios Osiris, apud Persas, ubi in antro colitur, Mithra<s> uocatur. Quae sacra primum Persae habuerunt, a Persis Phryges, a Phrygibus Romani. Apud Persas Sol proprio nomine Mithra<s> dicitur, ut Osthanes refert.

<718>

<GENTIS ACHAEMENII RITV> Persae ab Achaemene, <Persei> et Andromedae filio, qui eis imperauit, nunc<upantur> Achaemenii. Illi Mithram Solem dicunt, cuius et sacrorum ritus inuenisse dicuntur.

718-719

SEV PRAESTAT OSIRIM / (FRVGIFERVM) secundum Aegyptios, qui Osirim Solem interpretantur, per quem prouentum frugibus existimant posse contingere.

719-720

(SEV PERSEI SVB RVPIBVS ANTRI) / INDIGNATA S(EQVI) T(ORQVENTEM) C(ORNVA) M(ITHRAM) [sub rupibus: Persae in spelaeis coli Solem primi inuenisse dicuntur. Est enim in spelaeo Persico habitu cum tiara et utrisque manibus bouis cornua comprimens. Quae interpretatio ad Lunam dicitur. Nam indignata sequi fratrem occurrit illi et lumen subtexit. His autem uersibus sacrorum Solis mysteria patefecit. Sol enim, Lunam minorem potentia sua et humiliorem docens, taurum insidens cornibus torquet. Quibus dictis Statius Lunam bicornem intellegi uoluit, non animalia, quibus uehitur.] [Prius ordinem dicit, postmodum sensum.] <ordo: > seu Mithram uocari praestat sub Persei antri rupibus torquentem cornua indignata sequi. Sensus talis est: Persae in spelaeis Solem colunt. Et est hic Sol Ephippos uocatus Mithras, qui, quia eclipsin patitur, ideo intra antrum colitur. Est autem ipse Sol leonis uultu cum tiara Persico habitu et utrisque manibus bouis cornua comprimens. Quae interpretatio ad Lunam dicitur, quae indignata sequi fratrem occurrit illi et lucem eius obscurat. Nudauit autem mysteriorum partem. Sol ergo quasi Lunam minorem docens ideo taurum torquet. [Quod autem dicit<ur> torquentem cornua, ad illud pertinet, quod simulacrum eius fingitur reluctantis tauri cornua retentare. Quo significatur luna ab eo lumen accipere, cum coeperit ab eius radiis segregari.] Mire autem cornua posuit, ut Lunam manifestius posset exprimere, non animal, quo illa uehi figuratur. Sed [tamen] quia locus non est secreta deorum istorum iuxta tenorem internae philosophiae disserere, tamen de figuris, quibus creduntur, pauca dicamus. Sol ineffabilis, quia principale signum inculcat et frenat, Leonem scilicet, idcirco et ipse hoc uultu fingitur, uel quod hic deus <inter> ceteros ui numinis et potentiae impetu excellat, ut inter reliquas feras leo, uel quod sit rapidum animal. Luna uero, quia propius taurum coercet adducitque, ideo uacca [lunae] figurata est. Ceterum diuini et regii dii isti, ut comparent in orbe, sic sunt expertes mortalis figurae tam hominis quam beluae, non haben<te>s initium terminumque uel quod interpoletur medium, ut dii minores et reliqui, ut supra ipse ait:

'mox turba uagorum
semideum'.

Id enim ratio aeternitatis expostulat.

LIBER II

Reditus Mercurii cum umbra Laii per Taenarum, Laconiae promuntorium. Aduentus ipsius umbrae ad Thebas. Immutatio eius in Tiresiam et admonitio, ut contra fratrem bella suscipiat. Descriptio orientis diei. Pollicitatio Adrasti filiarum suarum in coniugio Polynicis et Tydei. Illorum gratula<to>ria responsio. Descriptio nuptialis <...> ascensio puellarum in Mineruae templum, ubi et augurium est factum futuri belli. Descriptio monilis Harmoniae, quod gerebat Argia. Polynicis de regno desiderium. Allocutio coniugis hoc deprehendentis. Mariti consolatio. Tydei legatio et allocutio apud Eteoclen de regno repetendo. Allocutio regis negantis. Responsio bellum minitantis. Regressus eius. Quinquaginta a rege missi, qui redeuntem Tydeum occiderent. Descriptio rupis Sphingos. Immissi ab Eteocle Tydeo insidias collocarunt. Pugna cum omnibus Tydei et interitus eorum. Mineruae allocutio ad Tydeum. Maeonis unius dimissio ad indicium cum minis. Belli tropaeum Mineruae factum a Tydeo eiusque hymnus in laudem Mineruae.

1

INTEREA GELIDIS (MAIA SATVS ALIGER VMBRIS) reditum Mercurii ab inferis poeta describit impeditum, quia nulla re uolatus eius adiuuari poterat crassioris poli aere tardante. Styx quoque circumflua remeantis numinis impediebat regressum. In primo enim libro Iuppiter Mercurio ut inferos peteret imperauit euocaretque umbram Laii, qua innitente nepotibus belli furor incresceret. GELIDIS ... VMBRIS bene gelidis, quia color in uita est, frigus in morte. Vnde Vergilius:

'dilapsus calor, atque in uentos uita recessit'.

4

NEC ZEPHYRI zephyros pro omnibus posuit. Sunt uenti iuxta Graecorum uoluntatem nati ex Astraeo et Aurora. †unde Titanes† <...> originem trahunt. Quos Iuno causa Epaphi ex Io nati contra Iouem excitauit duce Atlante arma sustollere. Vnde uicti poenas dederunt adiuuantibus diis et Atlanti caeli onus imposuit. Vnde Vergilius:

'tantane uos generis tenuit f(iducia) u(estri)?'

hi autem appellantur diuersis nominibus tam a Graecis quam a nobis. Illi Zephyrum, nos <Fauonium, illi Notum, nos> Austrum uocamus; nos Aquilonem, illi Borean dicunt; illi Eurum, nos <Subsolanum, illi Libem, nos> Africum uocamus.

5

[AVRA] POLI polus est circuitus, qui in se totum continet.

5-6

(STYX INDE NOVEM CIRCVMFLVA CAMPIS / HINC OBIECTA VIAS) TORRENTVM INCENDIA (CLVDVNT) tardius ab inferis Mercurius remeabat propter crassum aerem et sine uento et propter Stygis impedimenta et fluuios ardentia fluenta uoluentes.

7

PONE retro.

8-10

CAPVLO (NAM LARGIVS ILLI / TRANSABIIT COSTAS COGNATIS ICTIBVS ENSIS / IMPIVS) totus ensis mersus est in uulnere Laii quod ei Oedipus intulit. Vt Vergilius:

'capulo tenus abdidit ensem'.

10

ET PRIMAS FVRIARVM (PERTVLIT IRAS) id est exordium furoris filii pater pertulit <aut certe ensis ... primas ...pertulit iras id est> primus inflixit. Per quod intellegi uult: quae secuta sunt postea, fuerunt multo peiora, Iocastae concubitus, Oedipi caecitas.

11

MEDICA FIRMAT V(ESTIGIA) V(IRGA) caduceum ostendit insigne Mercurii, quod illi medeatur, qui nequeat ambulare. Vergilius:

'hac animas ille euocat Orco
pallentes'.

FIRMAT VESTIGIA ut idem:

'trunca manu pinum regit et uestigia firmat'.

13

FERRVGINEVM NEMVS horridum. Vergilius:

'ferruginea subuectat corpora cimba'.

14

MIRATVR P(ATVISSE) R(ETRO) <miratur> nouitatem: cum introeuntibus solis pateat, <non> deesse ipsum iter [et] redeuntibus. Vt Vergilius:

'facilis descensus Auerni:
...
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
hic labor, hoc opus est'.

14-16

NEC LIVIDA T(ABES) / (INVIDIAE FVNCTIS QVAMQVAM ET IAM LVMINE CASSIS / DEFVIT) mores inuidentium bene 'liuorem' dixit. Ordo hic est: nec liuida tabes inuidiae defuit functis. Hoc est: mortuis non recedit, a naturae malo, liuor inuidiae. Vt Vergilius:

'inuidia infelix furias amnemque seuerum
<Cocyti metuet>'.

<16-18>

<VNVS IBI ANTE ALIOS CVI LAEVA VOLVNTAS / SEMPER ET AD SVPEROS ... / INSVLTARE MALIS REBVSQVE AEGRESCERE LAETIS> [ad animi enim] adiecit [ET IAM L(VMINE) C(ASSIS)] quia,

['superas euadere ad auras,]
[hoc opus, hic labor est'.]

[Quia,] si nec mortuis defuit, unde esse posset inuidia, nec ille defuit, qui redeunti inuideret.

17

(HINC ET) GRAVIS E(XITVS) AE(VI) quasi hoc accipiendum poeta uoluerit, ut intellegamus hunc nescio quem pro morum suorum meritis occidisse, et uotum eius malae mentis ostendit, quod esset etiam apud inferos reseruatum.

18

REBVSQVE AE(GRESCERE) L(AETIS) id est de aliorum felicitate torqueri. Nam cum malis pasceretur alienis, prosperitate tabescebat. Terentius:

'ut malis gaudeant atque ex incommodis
alienis <sua> ut comparent commoda'.

19

QVOSCVMQVE V(OCARIS) I(N) V(SVS) in quaecumque obsequia uel remedia uocaris excitus.

21

FVRIATA S(ACERDOS) furore correpta maga, qualis describitur apud Lucanum.

22

ARCANO ... SEPVLCRO proprio siue inferno.

23

HEV interiectio dolentis siue inuidentis alienis bonis. SOLEMQVE R(ELICTVM) quem moriens reliquisti, aut certe nos omnes animae, dum ad inferos ueniremus.

24

VIRIDES T(ERRAS) E(T) P(VROS) F(ONTIBVS) A(MNES) apud inferos steriles sunt terrae et caenosi fluuii. Puros dixit, qui ex splendidissimis fontibus generantur.

25

TRISTIOR (HAS ITERVM TAMEN INTRATVRE TENEBRAS) quod natura humana non tantum gaudet in bonis fruendis, quantum dolet, cum his priuata fuerit. (HAS ITERVM TAMEN) INTRATVRE T(ENEBRAS) et hoc quasi inuidus imprecatur. Id est: non tamen diu apud superos immoraberis.

27

ATQVE OMNIS C(APITVM) S(VBREXIT) H(IATVS) et ad ipsius canis capita referendum est et ad serpentum, qui capita eius cingunt. Id est: aut omnis hiatus horum capitum, quia Cerberus <triceps> est, aut omnis hiatus serpentum, quibus caput eius collaque uallantur. Vt Vergilius:

'cui uates horrere uidens iam colla comasque'.

28

SAEVVS E(T) I(NTRANTI) P(OPVLO) ut feritatem circa exeuntes exprimeret, addidit 'et intrantibus saeuus'.

29

IAM SPARSA S(OLO) T(VRBAVERAT) O(SSA) turbauerat et sparsa fecerat. Hypallage est et hoc irascentis est, ut Vergilius:

'ossa super recubans',

Gigantum scilicet ossa insepultorum. Fingitur enim Cerberus cadaueribus pasci. Vt Lucanus:

'qui uiscera saeuo
spargis nostra cani'.

31

FERREA T(ER)G(EMINO) (DOMVISSET LVMINA SOMNO) propter bina lumina trium capitum, quasi tot illi somnos miserit, quot capita luminibus armarentur.

[32]

[EST LOCVS I(NACHIAE) D(IXERVNT) T(AENARA) G(ENTES) haec 'topothesia' dicitur, nam in eiusmodi descriptione, ubi ueri loci <f>acies demonstratur, 'topographia' dicitur; ubi fictum quid uelit, 'topothesia'; 'cosmographia' dicitur mundi descriptio.]

32-34

<EST LOCVS INACHIAE DIXERVNT TAENARA GENTES / QVA FORMIDATVM MALEAE SPVMANTIS IN AVRAS / IT CAPVT> chorographia. Taenaros locus Laconiae, in quo aditus dicitur esse inferorum. Vt:

'Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis'.

Et est ordo: locus <est qua in auras it caput> Maleae spumantis, id est iuxta Maleum fluctibus concitatum eo quod ibi mare saeuum sit, ubi est promuntorium Maleum. Vnde Vergilius:

'Maleaeque sequacibus undis'.

Inde mons exsurgit, qui Taenaros dicitur.

35-36

(IMBRESQVE) SERENVS / DESPICIT <despicit> infra se nubes.

ET TANTVM F(ESSIS) I(NSIDITVR) A(STRIS) altitudinem uoluit exprimere, quasi illic astra requiem sumant.

[33-34]

[MALEAE S(PVMANTIS) I(N) A(VRAS) / (IT CAPVT) Maleum promuntorium est. IN AVRAS <IT CAPVT> erigitur. <SPVMANTIS> in qua fracti spumant fluctus.]

[35]

[SERENVS quia nubes excedit.]

[36]

[ ET TANTVM F(ESSIS) I(NSIDITVR) A(STRIS) super ipsum fessa astra considunt, id est: propter eminentiam sui sedem praestat astris rapido cursu fatigatis.]

[41-42]

[ (AST VBI PRONA DIES LONGOS SVPER AEQVORA FINES / EXIGIT) ATQVE INGENS MEDIO N(ATAT) (VMBRA) P(ROFVNDO) in tantum Taenarum montem elatum dicit, ut meridianis horis, quibus sol occidui caeli occupat partem, umbra eius inumbret medium mare.]

<41-42>

<LONGOS SVPER AEQVORA FINES / EXIGIT> ultra fines litorum progrediens.

<43-44>

<INTERIORE SINV FRANGENTIA LITORA CVRVAT / TAENAROS> dicit nescio qua parte Taenarum recuruari ad uicem portus, in quo refert equos suos consueuisse stabulare Neptunum. Est autem hyperbaton, talis ut sit ordo:

[et tantum fessis insiditur astris.]
interiore sinu frangentia litora curuat
Taenaros, expositos non audax scandere fluctus.

(43-44)

ast ubi prona dies longos super aequora fines
exigit atque ingens medio natat unda profundo.

(41-42)

illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos
in portum deducit equos.

(45-46)

Consequens est enim, ut non appropinquante nocte curuet Taenaros sinum, quia est natura montis immobilis, sed ut incipiente nocte illo ad requiescendum Neptunus equos adducat. FRANGENTIA L(ITORA) C(VRVAT) epitheton, quia in litoribus solent fluctus frangi. (TAENAROS) EXPOSITOS NON AVDAX (SCANDERE FLVCTVS) <expositos … fluctus> [non] eiectos fluctus intra Taenarum. Ergo Taenaros non est mons altior fluctibus. <NON AVDAX> ut eiectos fluctus et euitet et repellat.

45

ILLIC in eadem regione. AEGAEO ... GVRGITE mari ab Aegeo, Neptuni filio, Thesei patre.

46-47

(PRIOR) HAVRIT (HARENAS / VNGVLA POSTREMI SOLVVNTVR IN AEQVORA PISCES) <haurit> ferit. Vergilius:

'latus haurit apertum'.

Quasi per transitum Neptuni equos mira ratione descripsit.

48-49

DEVIVS V(MBRAS) / T(RAMES) A(GIT) hoc animae mortuorum destinantur ad Tartara. Deuium autem tramitem dixit, quod sit deuius uiuis. TRAMES itineris compendium.

49

NIGRI ... IOVIS Stygii.

51

GEMITVS POENARVM quas apud inferos nocentes persoluunt. ATROQVE T(VMVLTV) quia tumultus, qui fit apud inferos, auditur in illo loco. Atro ergo quasi infernali.

52

VOCESQVE M(ANVS)Q(VE) manus, quod flagellis personant, dum noxios caedunt, uoces secundum Maronem, qui ait:

'uocat agmina saeua sororum'.

54

AGRICOLAS C(AMPIS) A(VDITVS) A(BEGIT) quasi iuxta habitantes terrore suo fugauit agricolas.

<57>

<VIVIS ADFLATIBVS ORA SERENAT> aurae uitalis afflatu laetior factus est. <VIVIS> id est superioribus.

58

PER ARCTVRVM per septentrionem. Per arcton solet uolare Mercurius, quia ibi maior est uentus et citatiores facit eius uolatus. MEDIAEQVE S(ILENTIA) L(VNAE) philosophi lunam terram <aetheriam> esse dicunt, quae circa nostrum hoc solum circulo altiore suspensa est. Haec autem omnia corpora maiora gignit, utpote quae uicina sit caelo. Poetae denique omnes asserunt leonem de his polis ortum, quem Hercules prostrauit, ut etiam Olymp<i>us ait. De lunari autem globo leuiorem perstringam, quia apud mortalium genus caeli ratio ignoratur, quare proximus sit terris et ultimus <ab astris>. Hoc diuinum lumen animas tam de [astris] hominibus quam de omni materia mundi subtracta parte superna excipit et decerpit quasi lumina, quae postea ter quinis diebus, ut collegerat, totidem refundit in fratrem.

59

ARVA SVPER (POPVLOSQVE MEAT) ut:

'terras inter caelumque uolabat'.

61

(RECTO) DECEDIT L(IMITE) C(AELI) quasi non solum obuius Mercurio Somnus assurgat, sed ueniente <deo de> tramite certo declinet.

62

INFERIOR quia super lunares polos dixerat ire Mercurium.

62-63

PRAEREPTA .../ (... SIDERA) non enim naturae lege, sed ferro uita defunctus est.

63-64

(ARDVA CIRRHAE) / POLLVTAMQVE S(VO) D(ESPECTAT) P(HOCIDA) B(VSTO) illam tangit historiam: cum deus somnum caperet, quidam, cuius nomen fabulae tenent, dormienti tetendit insidias. Qui tamen conata peregisset, nisi eum filia Palaestra excitauisset. Qui cum odio terrae migrasset ad caelum, creditus est obiisse. Quo facto iniuriosam meruit sepulturam. Sed melius de Laio creditur, qui cum ad Naubolum hospitem Phocidis pergeret, occisus a filio est. DESPECTAT P(HOCIDA) de iugo Cirrhae uidit bustum suum, quod fuerat in Phocide. [Cirrha Boeotiae planities, in quo campo Apollini lustrum datur. Phocis ergo Boeotia est.]

69

PAENE R(ETRO) T(VRBATVS) A(BIT) significare uoluit quia, ut fama est, timet umbra, quae passa est.

71-72

ET TVNC F(ORTE) D(IES) (NOTO SIGNATA TONANTIS / FVLMINE) id est primus natalis Liberi, quo fulminata est Semele et exsecto utero Liber Iouis femini insertus est. Secundus enim dies natalis Dionysi ille dicitur, quo exactis mensibus legitimi partus Iouis est productus ex femine, quem diem homini scire fas non est. Ideo et Διθύραμβος dicitur id est bis genitus.

73

TYRIIS (... COLONIS) propter Cadmum Tyrium, qui conditor est Thebarum.

74

EDVCERE NOCTEM ut Vergilius:

'noctem custodia ducit
insomnem ludo'.

76-77

ANHELVM / (PROFLABANT SVB LVCE DEVM) Somnum, ut Vergilius:

<'toto proflabat pectore somnum'>

<et>:

'multoque iacebat membra deo uictus'.

78

AERAQVE TAVRINOS (SONITV VINCENTIA PVLSVS) nam tympanis, quae sunt ex taurina pelle, plus sonant cymbala, quae sunt ex aere, acutiore tinnitu. Vt est:

'tympana uos buxusque uocant'.

79-80

(SANAS / IMPVLERAT MATRES) BACCHO MELIORE C(ITHAERON) non sic irato Baccho, ut cum Agaue occidit filium furens. Vel meliore, qu<i>a propter diem [ut] ipse Liber ignoscat. CITHAERON mons Boeotiae, ubi Liberi patris sacra celebrantes matres Pentheum discerpserunt. Nunc ergo sanas dicit sine furore.

81

[QVALIA] P(ER) R(HODOPEN) <Rhodope> mons Thraciae.

82

BISTONES Thraces a Bistone rege, unde Orpheus fuit [aut certe ipsi Thraces]. <OSSAE> Ossa mons inter Thraciam et Thessaliam.

85-86

AT OGYGII S(I) (QVANDO) A(FFLAVIT) I(ACCHI) / (SAEVVS ODOR) <Ogygii> Thebani ab <...> indigena, ut ante:

'Ogygiis, ait, aspera rebus
fata tulere uicem'.

Sic Pindarus in encomiis:

Ὠγυγίων δ' εὗρεν ὀρ<έ>ων ἐν τηλεφανέσσι πύργοις.

<AFFLAVIT> non apte hic posuit proprie fulminis uerbum. Vt:

'fulminis afflauit uentis et contigit igni'.

IACCHI Bacchi. Hoc est: cum uinum hauserint. Vt Horatius:

'natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est'.

SAEVVS O(DOR) qui ducit ad facinus.

89

NOX EA id est: talis nox erat tunc Thebanis, quali[a] conuiuia solent Thraces exercere.

90

REGIS ECHIONII Eteoclis ab Echione rege Thebanorum.

<92-93>

<PRO GNARA NIHIL MORTALIA FATI / CORDA SVI> exclamatio, ut:

'nescia mens hominum fati sortisque futurae',

quod futurus parricida munera securitatis amplectitur.

<93>

<HABET ILLE SOPOREM> aut quia rex aut quia regnum destruxit aut quia perfidus, ideo quietem capere non debet.

95-96

(LONGAEVI VATIS) OPACOS / TIRESIAE V(VLTVS) Tiresias, Eueris filius, genere Thebanus, uates, qui fertur in feminam uersus, cum <...> dis certantibus Ioue et Iunone, utrum mas an femina maiorem sentiret coitus uoluptatem, nouem partibus libidinis dixit feminam potiorem et una uirum. Ob quod caecatus est a Iunone. — est et alia talis fabula: in monte Cyllenio Tiresias dracones coeuntes calcasse dicitur. Ob id in mulieris figuram uersus, ut Ouidius refert, monitus sortibus in eodem loco rediit in figuram pristinam. Eo tempore, ut diximus, inter Iouem et Iunonem fuit certatio, in quo sexu esset maior libido, Tiresia iudice, qui expertus fuerat. Cum Ioui iudicasset, illa irata manus eius praecidit et excaecauit. Iuppiter ob id fecit, ut septem aetates uiueret uatesque praeter ceteros mortales ueracissimus haberetur.

<97-98>

<MANSERE COMAE PROPEXAQVE MENTO / CANITIES PALLORQVE SVVS> quae similia Tiresiae uideri poterant, non mutauit. Vt Vergilius:

'et alas
exuit et uultu gaudens incedit Iuli'.

98-99

FALSA C(VCVRRIT) / I(NFVLA) non sua, quasi uatem sola infula mentiretur.

99-100

(GLAVCAEQVE INNEXVS) OLIVAE (/ VITTARVM PROVENIT HONOS) ipse honos uittarum adnexus glaucae oliuae.

100-101

TANGERE R(AMO) / P(ECTORA) Eteoclis dormientis.

105-108

TV VELVTI M(AGNVM) (SI IAM TOLLENTIBVS ASTRIS / IONIVM NIGRA IACEAT SVB NVBE MAGISTER / IMMEMOR ARMORVM VERSANTISQVE AEQVORA CLAVI / CVNCTARIS) hyperbaton est. Id est: tu cunctaris, ita quietem agis ut gubernator dormiens uentis mare uersantibus.

108

SIC FAMA id est: sic de eo Fama loquitur, uel notum est, quod dico, omnibus.

109-110

(VIRESQVE PARAT QVIS REGNA) CAPESSAT / (QVIS NEGET INQVE TVA SENIVM DESTINAT AVLA) quasi perpetuo retenturus. Sallustius: 'expergiscimini aliquando et capessite rem publicam'. QVIS NEGET id est: uiribus quibus neget tibi, scilicet omnia negaturus fraude pactorum. (INQVE TVA SENIVM SIBI) DESTINAT AVLA in aula, in qua tu iaces, in eadem tuus frater sibi senectutem te pollicetur expulso.

112

NEC NON I(N) F(OEDERA) V(ITAE) id est in amicitiarum foedus.

113

POLLVTVS P(LACVIT) (FRATERNO SANGVINE TYDEVS) id est: Tydeus aduersum te pactus est foedus. Pollutus autem sanguine Melanippi fratris sui, quem in uenatu incautus occiderat ut Peleus Phocum, unde reiecta post terga manu pingitur. Et ille nihilominus talia cogitat, qui tales sibi quaerit auctores.

117

AVSVRVMQVE E(ADEM) G(ERMANVM) E(XPELLE) quae nunc hortor, ut tu facias, ille ausurus est. Id est: repetenti regnum nega, quod te exsule facturus est.

119

AVT CADMO D(OMINAS) I(NFERRE) M(YCENAS) Cadmo pro Thebis, Mycenas pro Argis.

120-121

PALLIDA T(VRBANT) / S(IDERA) L(VCIS) E(QVI) <pallida> pallentia Solis aduentu. LVCIS lucis id est Solis.

124

PERFVNDIT V(VLNERE) S(OMNVM) uulnere pro 'sanguine' posuit. Non somnum perfudit, sed ipsum Eteoclen dormientem. Vulnere ergo suo Laius sanguine Eteoclen perfudit, ut eum pollutum sceleribus imbueret.

126

MONSTRIS pro 'terroribus' posuit.

126-127

(VANVMQVE CRVOREM) / EXCVTIENS putans se uero sanguine esse perfusum.

129

HORRVIT I(N) M(ACVLAS) quasi saeuitiam feritatis macularum praemonstret horrore. Vt Vergilius:

'comasque arrexit et haerens
uisceribus superincumbens',

aut certe maculas, quae in retibus texuntur, explicuit [de retinaculo <in> Verr<in>is: 'minutis maculis'] <HORRVIT> plena est horrore.

133

IN ABSENTEM C(ONSVMIT) P(ROELIA) F(RATREM) ut Vergilius:

'et spe iam praecipit hostem'.

Quia iam uidebatur peregisse bella cum fratre. Ad animum rettulit Eteoclis belli auidum.

134

MYGDONIIS (... CVBILIBVS) Lydiis uel Phrygiis. Tithonus enim Lydius fuit, maritus Aurorae. Vnde Vergilius:

'Tithoni croceum linquens A(urora) c(ubile)'.

Est ergo Mygdonia regio in finibus Asiae, a rege Mygdone.

137-138

(ILLI ...) SERAS / (ADVERTIT) F(LAMMAS) hoc est: Aurorae flammas Lucifer serus accendit. Siue ad comparationem dixit ceterorum siderum, quia omnibus stellis tardius occidit Lucifer. ADVERTIT id est: ad eam et contra eam uertit.

138-139

(ALIENVMQVE AETHERA TARDO) / LVCIFER EXIT EQVO nam uerso caelo ad aduentum Aurorae, cum cetera sint apud antipodas, Lucifer solus apud nos inuenitur. Hoc est alienum ... aethera, qui est diei, siue quia caelum stellis nocte concessum est. Ergo Lucifer officio suo nocte non fungitur, cum eum oriri constet prope lucis aduentum. Hinc alieno ... aethere uidetur exoriens.

140

RADIOS V(ETET) E(SSE) S(ORORI) ut Vergilius:

'et fratris radiis obnoxia surgere Luna'.

142

DIRCAEVS (... HEROS) Polynices a Dirce fonte Thebanorum. ACHELOIVS H(EROS) Tydeus ab Acheloo fluuio, qui per Aetolos fluit in Calydonem.

<143-144>

<ILLOS POST VERBERA FESSOS / EXCEPTAMQVE HIEMEM> causa, cur tardius Tydeus et Polynices a somno surrexerint, Adrastus uero celerius.

145

AT INACHIO (... REGI) notanda elegantia poetae, qui tres duces fluuiorum cognominibus designauit: Dircaeum Polynicen, Acheloium Tydeum, Inachium Adrastum.

148-151

(POSTQVAM) ... / INSIDVNT hyperbaton, id est: postquam insidunt.

150

(QVO SERERE) ARCANAS APTVM (ATQVE EVOLVERE CVRAS) uenerunt ad locum aptum, secretum fabulis uel curis. Nam ab eo quod in secretis locis curae publicae disserantur, ad hoc electa loca 'curias' nominauit antiquitas.

152-153

(QVOS NON SINE NVMINE REGNIS) / INVEXIT NOX ATRA MEIS quos per imbres et fulmina non sine fato in regnum meum Apollo perduxit.

154

INTEMPESTVMQVE TONANTEM hoc est uehementer tempestuosum, hiemalem. Econtra Vergilius, cum clementiam uerni temporis uellet ostendere, ait:

'Iuppiter et laeto d(escendet) p(lurimus) i(mbri)'.

158-159

(GEMINAE MIHI NAMQVE NEPOTVM) / LAETA FIDES (AEQVO PVBESCVNT SIDERE NATAE) ordo: Argia et Deipyle geminae mihi natae pubescunt, nepotum laeta fides.

160

(QVANTVS HONOS QVANTVSQVE PVDOR) NE CREDITE PATRI ne laudare magis uideretur quam uerum dicere, fidem suam uoluit ipsis testibus approbare. HONOS pulchritudo. Vt Vergilius:

'laetos oculis a(fflarat) h(onores)'.

161

SVPER pro 'inter'.

162-163

HAS TVMIDI SOLIO (ET LATE DOMINANTIBVS ARMIS / OPTAVERE VIRI) <tumidi solio> imperio superbi. Et artificiose, ne uideatur hos procorum inopia generos elegisse, ait se multos repudiasse et honore praestantes.

<163>

<OEBALIOS> accipiamus 'Laconicos'. Oebalus enim Laconum rex fuit. [<ACHAEA PER OPPIDA MATRES> Atalanten significat, Parthenopaei matrem.]

<165-166>

<NEC PLVRA TVVS DESPEXERAT OENEVS / FOEDERA> Oeneus, Tydei pater, cuius Deianira filia a multis in coniugium exoptata procis. Pro qua Hercules et Achelous, Aetoliae amnis, certasse dicuntur. Deianiram ergo, Oenei et Althaeae filiam, uno tempore in coniugium petebant Hercules et Achelous acceptaque lege ab Oeneo, ut qui uirtute superasset, Deianiram duceret, congressi in certamine. Cum superaretur Achelous ab Hercule, per diuersas immutatus est figuras. OENEVS Tydei pater. Ideo ait tuus.

166

PISAEISQVE (SOCER METVENDVS HABENIS) Oenomaus, Martis filius, propter Hippodamiam filiam procos suos uictos curruli certamine morte afficiebat ad reliquorum terrorem. Ideo hunc metuendum dixit.

170

(TALES) STIRPEMQVE ANIMOSQVE VENITIS figura Graeca usus est. Illi enim sic dicunt: uenit doctus sapientiam. TALES quasi fortes et nobiles.

171

VT RESPONSA IVVENT ut me delectet tales generos Apollinis meruisse responso.

173-175

(FIXOSQVE OCVLOS PER MVTVA PAVLVM / ORA TENENT VISQVE INTER SESE ORDINE FANDI / CEDERE) SED CVNCTIS TYDEVS AVDENTIOR ACTIS talis ubique monstrabitur, etiam tempore, quo ei moriendum est. Sensus talis est: dum sibi inuicem detulerunt, pendebat amborum ore loquendi principium. Dubitabant ergo, quis prior deberet incipere. Quod intellectum est ex eo, quod se mutuis intuebantur aspectibus.

176-177

O QVAM TE PARCVM IN PRAECONIA F(AMAE) / (MENS AGITAT MATVRA TVAE) ordo: o quam te parcum agitat mens matura in praeconia famae tuae. Hoc est: pudore nimio plurimum tuis laudibus detrahis.

177

FERENTEM feliciter praecedentem.

178

FORTVNAM DOMAS quae solet alios secundis rebus extollere. Vt Vergilius:

'et seruare modum rebus lassata secundis'.

<178-179>

<CVI CEDAT ADRASTVS / IMPERIIS> quippe quo nullus potior inuenitur.

179-181

QVIS TE SOLIO SICYONIS AVITAE / (EXCITVM INFRENOS COMPONERE LEGIBVS ARGOS / NESCIAT) Sicyon ciuitas est Achaiae, in qua primo regnauit. Vnde Argos rogatus Adrastus aduenit, ut mores barbaros naturae suae lenitate componeret.

181-184

(ATQVE VTINAM HIS MANIBVS PERMITTERE GENTIS / ... QVAS DORICVS ALLIGAT INTVS) / ISTHMOS (ET ALTERNO QVAS MARGINE SVMMOVET INFRA / NON FVGERET DIRAS LVX INTERCISA MYCENAS) <Doricus ... Isthmos> Peloponnesum significat omnem, aut quod summouet Helladem aut Ioniam <ab illa>. Adhuc enim illis locis Thesei uersum legunt:

'inde est Peloponnesus, hinc Ionia'.

(GENTIS / ... QVAS DORICVS ALLIGAT INTVS / ISTHMOS ET ALTERNO QVAS MARGINE SVMMOVET) INFRA [id est: 'intus' et 'infra' Aegaeum dicit mare et Ionium, quae Isthmos diuidi<t>]. Id est illas gentes, quae sunt intra et extra Isthmon. Sensus ergo talis est: si tua mansuetudo illis gentibus praesideret, nunquam Mycenae fraterno scelere potuissent fugam Solis scire.

185

SAEVA NEC ELEAE (GEMERENT CERTAMINA VALLES) Elea ciuitas est Oenomai, cuius crudelitatem detestatur, quod in petitores filiae suae Hippodamiae crudelis exstiterit.

<186-187>

<ET QVAE / TV POTIOR THEBANE QVERI> uel de quibus crudelitatibus et tu, Thebane Polynices, queri poteris.

191-192

(TAMEN OMNIS CORDE) RESEDIT / TRISTITIA (ADFIXIQVE ANIMO CESSERE DOLORES) bene: praesentibus gaudiis praeterita oblitus est, quo ostenditur humana uarietas.

193-195

NEC MINVS HAEC LAETI (TRAHIMVS SOLACIA QVAM SI / PRAECIPITI CONVVLSA NOTO PROSPECTET AMICAM / PVPPIS HVMVM) notandum, quod comparationem miscet allocutioni, ut supra:

'ueluti, magnum <si iam tollentibus austris,>
<Ionium nigra iaceat sub nube magister>
<immemor armorum uersantisque aequora claui'.>

PROSPECTET AMICAM suffecerat addidisse humum, nisi iungeret et amicam. Vt Plautus in Menaechmis:

'uoluptas nulla est nautis, Messenio,
maior meo animo, quam qui ex alto ad
terram prospiciunt. Maior, non dicam dolo,
quam si adueniens terram conspicias, quae fuerit tua'.

195-197

(IVVAT INGRESSOS FELICIA REGNI / OMINA QVOD SVPEREST FATI VITAEQVE LABORVM) / FORTVNA TRANSIRE TVA <fortuna transire tua> sub tutela fortunae tuae. Hoc est: iunctos felicibus infelices posse aduersa superare. Dicunt ergo laetari se, quod futuras aerumnas suas felicitatis eius prosperitate ualeant euitare.

[191]

[NONDVM LAETA VENVS quod superius deest, hic redditur. Iuuat laeta Venus]. Docet poeta infelices felicibus iunctos fortunam et laborem uitae contra fata posse transire. Sic Cicero in Philippicarum primo: 'multa etiam contingunt praeter naturam praeterque fatum'. Et hoc diuersum est: nam quod putant, [quod] infelices felicibus iunctos [et] immutantes fortunam fata superasse, uel [ex] ipsius felicitatis factos sine fato esse participes, hoc non est. Nam ut miser iungeretur felici homini, per quem ad bonum statum peruenire po[tui]sset, id ipsum fati fuit. Vt:

'fata per Aeneae iuro'

et:

'Lauso
Parcae fila legunt'

et alibi totum iuxta fati propositum:

'fataque fortunasque uirum moresque manusque'.

Denique infinito<s> scimus fidos carosque potentibus, potentia omni promerita priuatos fato prohibente, et alios nuper agnitos et nullius fructus cum essent humiles laborum, ab eisdem multa bona meruisse. <FELICIA REGNI OMINA> quia felicia ista sunt uota.

202

PRIMISQVE HYMENAEIS Vergilius:

'cui pater i(ntactam) d(ederat) p(rimisque) i(ugarat)
o(minibus)'.

204

TVMIDA IAM VIRGINITATE matura.

205

GAVDIA MENTE PARANT dum uotis exagitant<ur>, uidentur parare, quod gaudeant. Ordo ergo: alacres Argi

<202>

... gaudia mente parant.

206-207

LYCAEOS / PARTHENIOSQVE (SVPER SALTVS) montes Arcadiae. Et in Lycaeo templum est Panos, in quo natus asseritur. Vnde Vergilius:

'Panos de more Lycaei'.

Famam ergo ait in haec loca penetrasse.

207

EPHYRAEAQVE RVRA Corinthiorum regioni confinia extrema posuit. Corinthus namque a mari Arcadi<am>, a terra Peloponnesum claudit.

208

OGYGIAS ... THEBAS non montes Ogygios, sed locum ubi Thebae sunt constitutae. EADEM DEA TVRBIDA uelox Fama.

209

PERFVNDIT rumoribus imple[ui]t.

210

LABDACIVM Eteoclen. Patronymicum ab auo Oedipi, huius proauo. (PRAEMISSAE) CONSONA NOCTI conuenientia, ut nihil a somniis discreparent. Conueniens ergo cum somnio praecedentis noctis, qua a Laio in Tiresiae effigiem mutato Eteocles fuerat admonitus. Vel ipsa fama consonat praemissae nocti, id est quae nuper exacta est, qua Laius auus futura uisus est commonere. Consonam autem conuenientem famam cum promissis Laii, qui ait superius:

'dant animos socer augurio fatalis Adrastus
dotalesque Argi'.

<211-212>

<HOSPITIA ET THALAMOS ET FOEDERA REGNI / PERMIXTVMQVE GENVS> 'canit' ubique subaudiendum ab eo quod dicturus est:

'quis furor est? iam bella canit'.

215-216

(SPECIES EST) CERNERE AVORVM / (COMMINVS) imagines auorum comminus cernere. Est operae pretium descriptio eorum quorum statuae in Adrasti domo fuerant constitutae. Vt Vergilius:

'quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum
antiqua e cedro [I(talusque) p(aterque) S(abinus)]
[u(itisator)]'.

216

(VIVIS) CERTANTIA VVLTIBVS AERA Vergilius:

'et uiuos ducunt de marmore uultus'.

217

TANTVM AVSAE PERFERRE MANVS ut imitarentur uitam. Quasi contra naturam fecissent, quod addidissent aeri spiritum.

219

IASIVS etiam iste rex Argiuorum fuit. PLACIDVS ... PHORONEVS quod primus Iunoni sacrificasset.

220

[ET] BELLATOR ABAS Abantis filius Proetus, cuius filiae Proetides Furiis fallentibus a Venere boues sibi sunt creditae, quas Melampus expiauit.

221

COROEBVS hic est, qui, ne Argi pestilentia laborarent, Apollini se perimendum obtulit et ueniam meruit. FERENS CAPVT uel suum altius ferens, uel illius, quod occiderat, monstri.

222

TORVAQVE IAM DANAI F(ACINVS) M(EDITANTIS) I(MAGO) Danaus, Beli filius, ex pluribus coniugibus quinquaginta iilias habuit, totidemque Aegyptus, frater eius, filios, qui Danaum fratrem filias suis filiis in matrimonium postulauit. Danaus responso comperit quod generi sui manibus interiret. Argos profectus est et primum dicitur nauem fecisse, a cuius nomine Argo dicta est nauis. Aegyptus misit filios suos ad persequendum fratrem hisque praecepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non redirent, ut Agenor filio imperauerat. Qui postquam uenerunt Argos, coeperunt patruum oppugnare. Danaus postquam uidit se resistere non posse, filias suas fratris sui filiis spopondit uxores. Quae patris iussu uiros uniuersae suos interfecerunt. Sola Hypermestra Lynceo pepercit.

224-225

(PROCERVM MANVS OMNIS ET ALTO) / QVIS PROPIOR DE REGE GRADVS (STANT ORDINE PRIMI) quisquis regem affinitate contingit, id est proceres et illi qui regibus genere iungebantur [et] stabant primi, ut singulorum ordo poscebat et generis gradus. (ALTO / ...) STANT ORDINE PRIMI <ordo>: alto ordine stant primi. Hos autem dicit, quod Tullius sic nominauit: 'qui uiuunt in regnis' hoc est qui regibus obsecuntur. STANT ... PRIMI illi etiam proximi regi stabant qui ornabantur generis dignitate.

227-228

CASTA MATRVM C(INXERE) C(ORONA) / A(RGOLIDES) multitudine religiosa, id est pars matrum uirginibus nupturis admixta.

229

FOEDERA CONCILIANT id est: sponsos commendant et docent eas foedera nuptiarum.

230

(HABITV ...) VERENDO uirginali.

232

DEIECTAEQVE GENAS id est: terram intuentes prae pudore.

233

PRIMAEQVE MODESTIA CVLPAE culpam putant amissionem uirginitatis.

235

TENEROS ... PARENTES timidos, quia delectauerint Adrastum filiarum lacrimae. Erat enim pudoris insigne etiam uota trepidare.

237

[ET] ASPERIOR PHOEBI SOROR fratre asperior, quia ille citharae, illa uenatibus operam dedit.

239

ILLA SVAS CYNTHO COMITES AGAT H(AEC) A(RACYNTHO) Cynthus Deli mons est Dianae sacer, unde Diana Cynthia dicta est. Aracynthus Atticae regionis mons Mineruae sacer.

240

TVNC SI FAS (OCVLIS) id est: si liceat, quoniam mortalibus concessum non est uidere caelicolas.

244

FATIGANT diu inuocant, ut Horatius:

'prece qua fatigent
uirgines sanctae minus audientem
carmina Vestam?'

245

(QVAE CVIQVE DOMVS SACRIQVE) FACVLTAS unusquisque pro uiribus suis uota faciebat.

247-248

NEC MINVS AVDITI (SI MENS ACCEPTA MERENTVR / TVRE DEOS) sensus: nec minus auditi sunt illi qui ture deos placabant illis qui hostias immolarant. Victimarum enim loco sola etiam bona conscientia diis litatur. Sicut Persius:

'compositum ius fasque animi sanctusque recessos
mentis et incoctum generoso pectus honesto'.

249

LACHESIS unam pro omnibus posuit.

252-253

PALLADA MONYCHIIS (CVI NON ARGIVA PER VRBES /POSTHABITA EST LARISSA IVGIS) Pallas, quae non minus diligit Larissam quam Monychiam. Larissa autem oppidum est Adrasti in quo nunc nuptiae fiunt, non illa Thessaliae unde Achilles dicitur natus.

255

LIBARE uel consecrare uel aliquid templis appendere. Vergilius:

'sacrum tibi pascere crinem'

id est nutrire.

255-256

PRIMOSQVE SOLEBANT / EXCVSARE TOROS id est: in templo Mineruae solebant uirgines nupturae placare deam quae sit fautrix uirginitatis et excusare quod necessitate et lege naturali nubere cogebantur.

257-260

(SVMMI DELAPSVS CVLMINE TEMPLI) / ARCADOS EVHIPPI SPOLIVM (CADIT AEREVS ORBIS / PRAEMISSASQVE FACES FESTVM NVBENTIBVS IGNEM/ OBRVIT) Euhippus, rex <...> Argiuorum, mirae felicitatis fuit. Cuius clipeum qui[a] apud Argos nobiliter rem gessisset accipiebat, ut illo per urbem incedens honestaretur. Vnde prouerbium apud illos tale est, cum alicuius ignauiam irriderent, ut Callimachus ait:

ὡς τὴν ἀσπίδα †ατον† ἑλών.

Hoc nunc spolium dicit faces nuptiales exstinxisse, cum caderet uera ominis ratione, quia nuptias bella diremerunt.

260

EQVE ADYTIS SIMVL E(XAVDITA) R(EMOTIS) Vergilius:

'et mugire adytis cortina reclusis'.

263

MOX AVDISSE NEGANT ut homines suspicionem sedarent, more uulgi potentibus blandientes audisse se negant quae constabat gaudiis obfutura.

265-267

(NEC MIRVM NAM TVM INFAVSTOS DONANTE MARITO) / ORNATVS ARGIA GERIS (DIRVMQVE MONILE / HARMONIAE) dicit non esse mirandum quod aduersum omen acciderit, siquidem Argia, uxor Polynicis, funestum monile acceperit, quod Thebis ueniens ad Argos extulerat. Et repetit originem huius muneris, quod a Vulcano Veneri fabricatum fuisse dicatur et deinde Harmoniae <fuerit>, postremo reginarum omnium quae Thebis uixerunt, quas istius monilis omine dicit infeliciter deperisse.

272

HARMONIAE DOTALE DECVS ut illa puniretur, quae ex adulterio Martis et Veneris nata esset. Huiusmodi enim uenenis infecerat illud monile Vulcanus, ut necesse esset hoc monile gestanti aerumnarum mole opprimi. Hoc enim usa est Harmonia, Agaue, Semele, Iocasta, Argia, ultimo Eriphyla, nam ad Polynicen hoc hereditario iure peruenerat. Quaecumque ergo hoc ornatu usae sunt, graui exitu et aerumnis affectae sunt. SVB LVCE IVGALI id est sub die nuptiarum quo Cadmo nupserat.

273-274

DOCTI QVAMQVAM M(AIORA) L(ABORANT) / C(YCLOPES) quamquam maiora docti sunt facere, tamen hoc laboriose fecerunt.

274-276

NOTIQVE OPERVM TELCHINES (AMICA / CERTATIM IVVERE MANV SED PLVRIMVS IPSI / SVDOR) hi tres fratres dicuntur fuisse inuidia liuidi. Qui cum uicinorum agros uiderent prouentu fertiles, natura felices, hos sparsisse dicuntur aquis Stygiis ut redderent infecundos. Qua culpa poenam metuentes solum uerterunt seque ad Cyclopes contulerunt. Est ergo sensus: in hoc plurimus est Vulcano sudor, quamuis et Cyclopes in hoc laborauerint ipsique Telchines. Telchinas ergo inuidos ad hoc monile faciendum concordasse dixit, ut fieret. PLVRIMVS IPSI / SVDOR Vulcano scilicet, ut, qui facienda aliqua imperare consueuerat, personam sumeret fabricantis. Vnde Vergilius:

'ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
fecerat'.

<IPSI> id est per se, non per ministros.

276

(ARCANO FLORENTIS) IGNE SMARAGDOS uirides lapides. Quemadmodum glaucum pro 'uiride', sic ignem pro 'splendore' posuit.

277

(INFAVSTAS) PERCVSSVM ADAMANTA (FIGVRAS) id est characteribus nocentissimis sculptum.

278

GORGONEOSQVE ORBES ita exsecrandum monile describit, ut huic pulchritudinem conferat atque terrorem. Nam Gorgoneos ... orbes ponit instar oculorum, ut ad monstri speciem stupefaceret intuentes magnitudo et pulchritudo gemmarum.

278-279

(SICVLAQVE INCVDE RELICTOS) / FVLMINIS EXTREMI CINERES hoc est: qui perfecto fulmine superfuissent, quasi hoc perniciosiores essent. Constat enim hoc monile post fulmina fabricatum de fragmentis. VIRIDVMQVE DRACONVM uel iuuenum uel uenenosorum.

280-281

HIC FLEBILE GERMEN / HESPERIDVM in Aethiopia speciosissimum pomarium Atlantis fuit, in quo nascebantur mala aurea, quae Hesperides custodiebant Aegle, Erethusa, Hesperethusa, et draco peruigil. — <...> acceperat responsum, ut ea quandoque ex Ioue genitus raperet. — nihilominus tamen fides responsi explicata est, missusque est ab Eurystheo rege Hercules, Iouis filius, qui ea mala abstulit occiso dracone peruigili. Diximus poetam omnia contulisse quae gratiam facerent et timorem. Ideo etiam aurum uult infame fuisse quo monile compositum est, ut iure confirmetur malum fuisse.

281

ET DIRVM PHRIXEI VELLERIS AVRVM Phrixus et Helle[s] insania a Libero abiecti cum in silua errarent, Nebula, mater eorum, dicitur uenisse et arietem uellere aureo insignitum exhibuisse, in quo praedictos filios suos iussit ascendere et in Colchos ad regem Aeetam transire ibique arietem immolare. Qui cum ex praecepto matris ascendissent, illos aries in pelagus detulit. Helle[s] lapsa nomen ponto dedit. Phrixus matris praecepto parens arietem immolauit pellemque auream Martis templo dicauit, quam Iason, Aesonis filius, cum Argonautis dicitur petisse. Hunc Aeeta rex libens recepit filiamque ei dedit uxorem. Et cum ex ea liberos suscepisset, ueritus est Aeeta, ne se a regno deiceret, quod ei responsum ex prodigiis fuerat <ut ab> aduena, Aeoli progenie, mortem caueret, <et> Phrixum interfecit. At filii eius ratem ascenderunt, ut ad auum Athamantem transirent. Hos naufragos Aeson excepit.

283-284

ET QVAE PESSIMA CESTON / (VIS PROBAT) etiam illam uim monili permiscuit quae uis ceston probat id est quae cuius sit potestatis ostendit. Ceston enim cingulum dicitur Veneris, quo utitur ad honestas nuptias. Et quoniam uirgo Cadmo nupserat Harmonia, ideo hoc iunxit. Nam ad turpes nuptias Venus dicitur non uenire. Ideo 'incestum' dicitur quod sacrato illo Veneris cingulo non fuerit iunctum.

285

ATQVE HILARI (PERFVNDIT CVNCTA VENENO) <hilari> id est lucido, [ut possit exinde aliquid fingi laetitiae,] ut esset faci[l]e delectabile et gratum, latenter autem nociuum et pestiferum.

286

[NON HOC] PASITHEA (BLANDARVM PRIMA SORORVM) id est una Gratiarum. Sunt autem tres: Pasithea, Aglaie, Euphrosyne, Iouis et Eurynomes filiae, Veneris famulae.

289-291

PRIMA FIDES OPERI (CADMVM COMITATA IACENTEM / HARMONIA VERSIS IN SIBILA DIRA QVERELIS / ILLYRICOS LONGO SVLCAVIT PECTORE CAMPOS) periculum huius monilis fidem fecit Harmoniae, quae prima experta est. Nam in anguem uersa est cum marito ob hanc causam, quod <Cadmus>, Agenoris et Ar<g>iopae filius, draconem Martis, qui fontem custodiebat, occidit. Ideo uult hoc contigisse, quia nuptialibus donis hoc monile possederat.

292-293

IMPROBA MOX SEMELE (VIX DONA NOCENTIA COLLO / INDVIT ET FALLAX INTRAVIT LIMINA IVNO) uult etiam Semelen huius infelicitate monilis exstinctam et magis ornatus inuidia a Iunone quam paelicatus inductam ut a Ioue improbe posceret quod nefas esset corpus sustinere mortale. Optime autem Semelen improbam dixit, quod uoti fuit immodica, ut Iouem uellet uidere cum fulmine.

294-295

TEQVE ETIAM INFELIX P(ERHIBENT) I(OCASTA) D(ECORVM) / P(OSSEDISSE) N(EFAS) bene infelix, quae non imposuit per malorum experimenta finem cupiditati. Nam hoc monile Iocastam etiam post Agauen certum est habuisse.

298

SACRO ... AVRO exsecrabili. Vt Vergilius:

'auri sacra fames'.

299

VIDERAT HOC CONIVNX (PERITVRI VATIS) Eriphylen dicit, Amphiarai uatis uxorem.

299-300

ET ARAS / ANTE OMNES (EPVLASQVE) quia apud antiquos ante aras numinum celebrabant iura nuptiarum. Et est ordo: ante aras et epulas nuptiarum.

302

NIHIL AVGVRIIS ADIVTA PROPINQVIS propinquis siue quia auguris uxor est, uel his prodigiis, quae paulo ante clipei casu contigerant. — nihil proderat, inquit, quod augurem habebat maritum, nam infausta cupit. Secundum illud Vergilii:

'sed non auguriis potuit depellere pestem'.

303

(QVOS OPTAT GEMITVS) QVANTAS CVPIT IMPIA CLADES mariti mortem, furorem filii, interitum suum.

305

INSONTES NATI MERVERE FVRORES Alcmaeonem dicit, qui post mortem matris conuersus est in furorem patre mandante. Vt Iuuenalis in secundo:

'nil pueri faciunt, ipsam configite matrem'.

Item Lucanus:

'crimine quo parui caedem potuere mereri'.

307

ISMENIVS HEROS Polynices, qui a Thebano fluuio nomen accepit, quem poeta a fluuio frequenter appellat.

308

IAMQVE ET SVA (QVAERERE) REGNA eleganter sua, qui et apud Argos ex coniunctione regia imperabat.

311

DESCISSE DEOS quasi dii non innocentes, sed potentes et feliciores sequantur, sic a se ad fratrem esse traductos. Descisse ergo quasi ab amicitiis, ut ciuitas quae ad hostes decurrit 'desci<sce>re' dicitur. Vt Lucanus:

'lassata triumphis
desciuit Fortuna tuis'.

312

NVDVM LATVS (OMNE) ab amicis desertum. Regum enim semper latera stipatorum satellitumque corona claudebat.

313-314

NAMQVE VNA SOROR (PRODVCERE TRISTIS EXSVLIS AVSA VIAS) Antigonen dicit, quae fratrem sepeliuit. Nam et Ismenen aliam sororem habuit Polynices. PRODVCERE prosequi. Vt Terentius:

'comes produxi'.

315

ET MAGNA LACRIMAS INCLVSERAT IRA id est: dolore nimio siue iracundia lacrimarum clauserat cursum. Vt Vergilius:

<'tenuemque inclusit sanguine uitam'>

<et ipse alibi>:

'inclusitque dolor lacrimas'.

316-318

TVNC QVOS EXCEDENS HILARIS (QVIS CVLTVS INIQVI / PRAECIPVVS DVCIS ET PROFVGO QVOS IPSE NOTARET / INGEMVISSE SIBI) cogitat, discessu suo qui gauisi sint, qui doluerint. Omnia, inquit, haec in animo reuoluebat, et fratris cultum et quos sibi profugo gemuisse prospexerat. Ergo si aliquibus potuit exilium displicere, reuertentem tanto magis poterunt adiuuare.

320-321

(QVA NON GRAVIOR MORTALIBVS ADDITA CVRIS) / SPES VBI LONGA VENIT qua nulla grauior mortalibus cura est. Sallustius: 'animo cupienti nihil satis festinare'. Cicero: 'eripis etiam spem, quae sola homines in miseriis consolatur'. Hanc enim curarum omnium constat esse postremam. Graue enim tormentum est spes quae longa exspectatione differtur. Terentius:

'spem pretio non emo'.

321-322

(TALEM SVB PECTORE) NVBEM / (CONSILII) cogitationum multitudinem, quae animum sollicitudinis mole confundit.

322

DIRCEN fontem Thebanum, per quem Boeotiam debemus accipere. Cadmi autem domos Thebas dicit.

326-327

RECEPTO / SANGVINE id est recepta uirtute. Lucanus:

'dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi
iussa, Cato'.

328

(PASTVSQVE ET) CAPTA ARMENTA REPOSCIT ab inimico uictore.

332

MENTE ACVIT exercuit uel in maiorem rabiem concitauit. FIDA proprium uxoris epitheton.

332-334

(VIAS ARCANAQVE CONIVNX) / SENSERAT (VT ... TORIS PRIMO COMPLEXA IACEBAT / AVRORAE PALLORE VIRVM) Argia dispositionem mariti senserat, prima exorta aurora complexa uirum. Pallorem dixit colorem croceum. Primo enim aurora cum Luciferi candore pallescit, deinde fulgore rosei solis afflatur.

335

NIL TRANSIT AMANTES Vergilius:

'quis fallere possit amantem?'

337

NVNQVAM IN PACE SOPOR id est: dormiens semper inquietaris curis. Aut hoc dicit, quod noctu, cum solent homines in quiete esse, tu per uigilias non admittis soporem. Pacem enim hic proprie nocturnam quietem asseruit.

338

(MAGNAS) LATRANTIA PECTORA (CVRAS) ex magnis curis tumultuantia.

339

ADMOTA DEPREHENDO MANV lacrimas tantum an pectoris motus et pulsus?

339-340

NIL FOEDERE RVPTO / (CONVBIISVE SVPER MOVEOR VIDVAQVE IVVENTA) oratorie. Cur enim metuit, si se dicit posse contemnere? Vergilius:

'nil super imperio moueor'.

Figura <ἐπιτροπή> oratorie facta. Quod euenire timebat, hortabatur, ut Vergilius:

'<i>, sequere Italiam uentis'

et:

'non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro'.

CONVBIIS[VE SVPER] synaeresis.

341-342

ETSI CRVDVS AMOR (NECDVM POST FLAMMEA TOTI / INTEPVERE TORI) <crudus> recens, immaturus necdum temporis longinquitate firmatus. Ergo talis ordo est: etsi necdum intepuere tori. Sensus: etsi necdum post nuptias calefactus [est] torus mariti [nec] temporis prolixioris accessibus deferuescit. Adeo pauci dies sunt, ex quo sunt nuptiae celebratae.

342-343

(TVA ME PROPERABO FATERI) / ANGIT AMATE SALVS sic ait, ut uincat, quia propter suum commodum nil suadet, sed asserit se a<n>gere causam mariti, ut hoc totum, quod ad cautelam mariti proficit, sibi putet quaeri. INERMIS aut facultatibus, quae desunt, inermis aut non tu inermis, sed armatorum multitudine destitutus.

344-345

(POTERISQVE TVIS DECEDERE THEBIS) / SI NEGET ergo si negauerit, subsequens est ut fratris insidiis pereas.

345-346

ATQVE ILLVM (SOLLERS DEPRENDERE SEMPER / FAMA DVCES TVMIDVM NARRAT) sensus: atque illum fama tumidum narrat, quae solet ducum indicare mores. Ordo autem est: atque illum tumidum narrat fama, quae sollers est reges deprendere. Fama enim ista studia semper illustrat, et semper, qua maiore dissimulatione, celebrantur.

347

NECDVM CONSVMPSERAT A(NNVM) qui necdum consumpto anno inimicus tibi atque infestus fuit, quid censes eum nunc moliturum, quippe cum eum deponendi imperii cura sollicitat?

348

EXTA MINANTIA DIVOS quae deos minantur iratos.

350-351

(NVNQVAM MIHI FALSA PER VMBRAS) / IVNO VENIT quae Argis praesidet, nec potest fallere quos defendit. Et Homerus dicit somn[i]um [de] experimento esse ut maritus <de>terreatur.

351

NI CONSCIVS ARDOR DVCIT uel alterius coniugis uel amicae. Inuidiose quasi mulier. Credidit enim Polynicen aliam Thebis coniugem reliquisse. Nihil enim putat nisi amorem uxori praeferri posse.

353

RISIT ECHIONIVS IVVENIS risit Polynices, quod obiecit illi amorem alterius coniugis more et leuitate muliebri, quoniam semper familiare uxoribus est suspicari maritos suos aliarum mulierum illecebris detineri. Docet autem poeta obiectis falsis criminibus ridendum potius quam dolendum.

355

TEMPESTIVA opportuna, quasi tempori conuenientia. LACRIMASQVE REPRESSIT incertum est cuius, suas an coniugis: si suas, ne fleret, si uxoris, ut iam non fleret.

356-357

(SOLVE METVS ANIMO DABITVR MIHI CREDE) MERENTVM / CONSILIIS (TRANQVILLA DIES) eorum consiliis, qui merentur imperia gubernare, dabitur mihi regnum: desiste, inquit, de maerore meo esse sollicita. Bene sic coepit, quia uxor hoc se solum timere dixerat, quod pro ipso faceret.

357-358

TE FORTIOR ANNIS / (NONDVM CVRA DECET) ordo: te non decet cura, quae tuis annis est fortior.

358-359

SCIAT HAEC SATVRNIVS (OLIM / FATA PARENS) quod futurum sit, Iuppiter nouerit.

359-360

OCVLOSQVE POLO DIMITTERE (SI QVOS / IVSTITIA ET RECTVM TERRIS DEFENDERE CVRAT) sensus: haec ad Iustitiam cura pertineat, si tamen respicit terras. Id est: futura nostra sciant fata <et Iuppiter> et Iustitia, si reuera respicit terras aut homines curat.

361

FORS ADERIT LVX ILLA TIBI bonus ordo, ut metum coniugis in fine felicitatis promissionibus solaretur.

364-366

(TYDEA) ... / ... / ... (SOCERVMQVE) AFFATVR TRISTIS ADRASTVM ordo: Tydea et Adrastum affatur tristis. Cetera διὰ μέσου inserta sunt.

367

FIT MORA CONSILIO id est: diu habito tractatu cunctati sunt ut multum cogitantibus placeret una sententia, id est: utrum bello an legatis regnum peteret Polynices?

367-369

(CVM MVLTA MOVENTIBVS V)NA / (IA)M POTIOR CVNCTIS (SEDIT SENTENTIA FRATRIS / PERTEMPTARE FIDEM) id est: omnibus melior sententia placuit, Eteoclis fidem legatione temptare.

370

EA MVNERA legationis officium.

373-374

TVTIQVE REGRESSVS / LEGATO quod legatum nefas esset interfici. Sacrosancta enim sunt legationis officia, ut <inquit> Cicero, ut etiam inter hostium tela incolumis uersaretur.

375

(ITER) SILVIS AC LITORE (DVRVM) id est siluis quae erant in litore, aut quia iter difficile est per siluas et litora.

376-377

(QVA LERNAEA PALVS AMBVSTAQVE SONTIBVS ALTE) / INTEPET HYDRA VADIS hic enim in Lerna palude Hydram Hercules igni perdomuit damnis capitum et uulneribus pullulantem. Intepuit ideo quia, cum ferro uinci non posset, uulneribus est ignis admotus. Tepet ergo adhuc quasi flamma uictrici.

377-378

ET QVA VIX CARMINE RARO / (LONGA SONAT NEMEE NONDVM PASTORIBVS AVSIS) sensus: et quamuis Nemeaeum leonem constet Herculis uirtute prostratum, tamen prioris periculi metu<s> interrumpit pastorum timidas cantilenas.

379

QVA LATVS EOOS (EPHYRES QVOD VERGIT AD EVROS) Corinthi latus emensus est. Et orientem dixit Eoos , occidentem Euros.

380

SISYPHIIQVE SEDENT PORTVS cum inter duo maria montem positum Sisyphus crudeli latrocinio occupasset — hac enim poena mortalium pascebatur, ut homines praegrauans ingenti saxo necaret — tandem ab accolis deorum lege punitus apud inferos saxi quod uoluit poenas exsoluit pondere. Portus Corinthus ex utraque parte duos habet, Sisypheum et Lechaeum, quos nunc poeta commemorat.

380-381

IRATAQVE TERRAE / (CVRVA PALAEMONIO SECLVDITVR VNDA LECHAEO) Isthmon significat, ubi se Ino cum Palaemone praecipitauit. Lechaeum uero promuntorium Corinthiorum.

382

NISVM Megaram significat, in qua Nisus regnauit. Quidam Nisum montem Megarensium dicunt, in quo sepultus est Nisus, quem ferunt crinem habuisse purpureum. ELEVSIN oppidum est Athenis uicinum, in quo Ceres eximie colitur, unde sacra Cereris Eleusina uocantur. Vergilius:

'tardaque Eleusinae matris uoluentia plaustra'.

Ceres, cum Proserpinam filiam suam quaereret, uenit ad Eleusium regem, cuius uxor Hioma puerum peperit Triptolemum, seque nutricem simulauit. Hanc regina libens nutricem filio suo recipit datque ei nutriendum. Ceres, dum alumnum suum uellet immortalem reddere, interdiu lacte diuino nutriebat, noctu clam igne eum obruebat. Itaque praeterquam soliti erant mortales crescebat. Cum hoc pater miraretur, nocturno tempore obseruauit et, cum Ceres puerum igne obrueret, pater exclamauit. Illa irata Eleusium exanimauit ac Triptolemo alumno suo aeternum beneficium contulit, nam fruges ei propagandas et currum draconibus iunctum tradidit, quibus ille uectus orbem terrarum frugibus obseuit. Postquam domum rediit, Cepheus rex eum tamquam aemulus interficere conatus est. Sed re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit, ibique oppidum constituit, quod ex patris sui nomine appellauit Eleusin. Cereri sacra primus instituit, quae θεσμοφόρια Graece appellantur.

383

[TEVMESIA uel oppidum Teumesum uel promuntorium dicit, de quo se Ino cum Melicerte filio praecipitem dedit, qui Graece Palaemon, Latine Portunus dicitur.] ARVA [G(RADV)] TEVMESIA a campo eiusdem regionis Thebis uicino. Item arces /... Agenoreas propter Cadmum, conditorem <Thebarum>, Agenoris filium.

386

TRANS LEGEM (AC TEMPORA REGNI) id est ultra anni spatia quae sortitus fuerat ut primo ipse regnaret.

388

QVERITVRQVE FIDEM (TAM SERO REPOSCI) oratorie Eteocles in suum fratrem transtulit crimen, quod tunc demum Polynices deposcat imperium. Dolet ergo, quod cessantibus legatis tam sero frater uicissitudinis fidem reposcat, quod iam dudum negare potuisset, uel quod tardius ei perpetrandi parricidii detur occasio.

<391>

<RVDIS FANDI> militaribus armis imbutus ordinem ac modum orationis ignorat.

392

IVSTIS MISCENS TAMEN ASPERA COEPIT non blanda locutus est, quae possent persuadere, sed aspera, quae magis ad iram accenderent. Et ostendit Tydeum uirum fortem militiae magis quam eloquentiae operam tribuisse.

393-394

SI TIBI PLANA FIDES (ET DICTI CVRA MANERET / FOEDERIS) quia, ut supra edoctum est, hoc iurauerant fratres, ut annis singulis imperium gubernarent. Ergo queritur, quod contra legem aut sacramentum germano negaret regnum.

396

FORTVNAM EXVERE hoc est deponere dignitatem. [ET] LAETVM id est non inuitum.

398

PACTAE TANDEM S(VCCEDERET) A(VLAE) hoc est inter uos partitae, quam ex pacto debitam accipere iam debebat.

399-400

SED QVIA DVLCIS AMOR REGNI (BLANDVMQVE POTESTAS / POSCERIS) id est: sed quia omnibus dulce est regnum, ultro rogaris. Non dixit 'quod Polynices cupiditate regnandi coactus est te rogare', ne uideretur illi maledicere, sed dicit hoc uitium generale esse. Aut certe illud exsequitur 'ignoscimus tibi, quod cupiditate regnandi minime imperium exuisti, nam hoc uitium commune est omnium'. Generalia enim uitia ueniam facillime promerentur. Vt Lucanus:

'quicquid multis peccatur, inultum est'.

401

(AMISSAE) REDIERVNT MONTIBVS VMBRAE id est: in illo loco sunt umbrae in quo fuerunt tempore illo quo es adeptus imperium: ut ex conuersione temporum annum iam transisse monstraret.

403

EXSVL AGIT CASVS oratorie praesens tempus amplexus est. AGIT CASVS hypallage pro 'agitur casibus'.

404

SVB IOVE id est sub caelo. Horatius:

'manet sub Ioue frigidus
uenator'.

Tamen Iouis non recte Caelum dicitur. Nam si Saturnus, pater eiusdem, Caeli et Terrae est filius, Caelum — si dici potest — auus ipsius est Iouis potius quam ipse Iuppiter.

405

AMBIRE circumire.

407

TENVEM (... ANNVM) in quo tenuis fuit et inops.

408-409

MONEO (REGNORVM GAVDIA TEMET / DEDOCEAS PATIENSQVE FVGAE MEREARE REVERTI) iucunda conclusio. Moneo, inquit, ut regnorum gaudia sponte dediscas et, dum pateris te aula recedere, propter hanc ipsam patientiam dignus esse dicaris qui recipias dignitatem. Qui enim sponte non reddit, cum ui perdiderit, qua audebit fronte repetere? (PATIENSQVE FVGAE) MEREARE REVERTI id est: ut sis exemplo fratri[s] et tu profugus [et] inde <mere>aris ad regnum redire.

410-411

(AST ILLI TACITO SVB PECTORE DVDVM) / IGNEA CORDA FREMVNT more peccantum, qui audire uera non possunt.

412-414

CVI SVBTER INANES / (LONGA SITIS LATEBRAS TOTVMQVE AGITATA PER ARTVS / CONVOCAT IN FAVCES ET SQVAMEA COLLA VENENVM) id est: quasi serpens diu sub concauis terrarum latebris perpessa sitim atrocius gerebat uenenum. (TOTVMQVE AGITATA PER ARTVS) / CONVOCAT IN FAVCES (... VENENVM) uirus ex omnibus artubus colligit in fauces et in fauces proprie, quia et hic contrario eiecturus est uenena uerborum.

415-420

COGNITA SI DVBIIS (FRATRIS MIHI IVRGIA SIGNIS / ANTE FORENT NEC CLARA ODIORVM ARCANA PATERENT / SVFFICERET VEL SOLA FIDES QVA TORVVS ET ILLVM MENTE GERENS ... / ... / PRAEFVRIS) sensus: si mihi essent iurgia fratris incognita, orationis tuae prosecutione, qualis erga me esset futurus, agnoscerem. NEC CLARA ODIORVM (ARCANA PATERENT) quod aperte ostendit suum odium contra me. [SVFFICERET VEL SOLA FIDES id est: nisi fratris in me odia et orationis tuae furorem agnoscerem, ad reddenda, quae reposcis, potui fide compelli.] [QVA[M] TORVVS] quoniam deest iusta defensio, loquendi tantum inuenitur occasio. Vt in Terentio ualidae propositioni lenonis quia respondere adolescens non potuit, minatus est caedem. Leno enim dixerat:

'quod? si ego illam nolo uendere,
coges me?'

Contra adolescens iusto argumento lenonis inclusus calumniosa ac multum diuersa respondet:

'ante aedes non fecisses melius erat conuicium:
nam tam abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris'.

418-420

(CEV SAEPTA NOVVS IAM MOENIA) LAXET / (FOSSOR ET HOSTILES INIMICENT CLASSICA TVRMAS / PRAEFVRIS) <laxet> commoueat, diruat. Talem se gerit, quasi iam teneat urbis statum et euertat. FOSSOR fossores dicuntur in exercitu cuniculatores, qui cuniculos faciunt per quos ingressi milites murorum fundamenta conuellunt. Dicit ergo Tydei orationem illi tempori conuenire quo ista fiunt. Ideo ait praefuris id est ante furis, cum adhuc quae dixerat non agantur. Hucusque ergo principii tenditur sensus: si quid de iurgiis fratris odiisque dubitarem, sufficeret mihi fides, qua praefuris [hoc est in qua tu ualde furis]. Nunc autem quid necesse est minari, cum odiorum arcana nudata sint?

421

AVT REFVGO PALLENTES SOLE GELONOS refugo deuio, quia dicuntur Scythae, quos nunc Gelonos appellat, non habere aeris temperamenta, quia longe a sole submoti sunt. Hi sub septentrione degunt, ad quos sol uix peruenit: ideo pallentes.

422-423

(PARCIOR ELOQVIO) ET MEDII REVERENTIOR AEQVI / (INCIPERES) <medii ... aequi> nihil enim magis medium quam iustitia est. Considerata ergo reuerentia iustitiae parcior esses alloquio.

423-424

NEC TE FVRIBVNDAE (CRIMINE MENTIS / ARGVERIM) id est non te arguo propter crimina mentis tuae. Agnosco enim fratris esse, quaecumque tua prosecutione complecteris.

425-426

(NEC SCEPTRA FIDE NEC) PACE SEQVESTRA / (POSCITIS ET PROPIOR CAPVLO MANVS) <pace sequestra> id est media. ET PROPIOR CAPVLO MANVS hoc dicendo significauit ad bellum potius esse uicinos, cum regna magis debuerint fide reposcere. Vnde quidam in principio hoc accipiunt non absurde: 'sufficeret uel sola fides'.

427

ARGOLICO dicendo Argolico et non 'Thebano' inuidiose fratri praescripsit, quasi ibi debeat imperare, non Thebis. NONDVM AEQVA (TVIS) quasi in comparatione prosecutionis Tydei leuiora mandentur.

428

QVAE SORS IVSTA MIHI iusta, quia maior natu erat. Et ideo dicit se priorem regnare debuisse quippe natu maiorem. Licet placitum fuisse dixerimus ut uicissim imperium gubernarent, tamen sorte perfectum est ut aliquis primus acciperet potestatem. Sed oratorie Eteocles, quoniam scit in sorte esse casum, non iudicium, stringit ad hoc, ut merito accidisse uideatur, non fortuito. Ideo ait iusta.

430-431

TE PENES (INACHIAE DOTALIS REGIA DONO / CONIVGIS) ordo: te penes est regia Inachiae dono coniugis.

431-432

DANAAE (... / ... CVMVLENTVR OPES) <opes> quas Argi[u]a possideat. Hoc autem ideo dictum ut doceat fratrem habere quod repetit. (QVID ENIM MAIORIBVS ACTIS) / INVIDEAM nolo enim uerbis maioribus cumulare, ne uidear inuidere.

433

LERNAMQVE REGAS Amymone, Danai filia, dum studiose in silua iaculo exerceretur, imprudens Satyrum percussit. Et eam cum Satyrus uiolare uellet, illa Neptuni implorauit auxilium. Quod cum Neptunus uidisset, fugato Satyro ipse eam compressit. Ex quo coitu natus est Nauplius, pater Palamedis. Vnde Vergilius prosapiem repetens ait:

'Belidae nomen Palamedis'.

Neptunus uero cuspide dicitur locum in quo Amymonen compresserat percussisse. Vnde cum aqua flueret, Lernaeus fons dictus est et fluuius Amymone.

433-434

HORRIDA DIRCES / (PASCVA) memor poeta superiorum. Nam ait:

'dumque uter angustae squalentia iugera Dirces
uerteret'.

435-436

NON INDIGNATI (MISERVM DIXISSE PARENTVM / OEDIPODEN) oratorie disputat, quasi Polynices indignetur felicitate elatus. Sensus ergo: et licet miserum Oedipum non tamen indignor patrem uocare.

436

[ET] TANTALVS AVCTOR Tantalus, Iouis et Plutus Nymphae filius. Ideo ait:

'propiorque fluat de sanguine iuncto
Iuppiter'

propter Perseum, unde Danaum origo maxime trahitur.

439

HVNC ... LAREM exiguum et pauperem.

440-442

(QVAM ...) OFFENDAT [ET] SOCER ILLE SENEX quam superbam et indignaturam talem socerum dicit.

442-443

IAM PECTORA VVLGI (ADSVEVERE IVGO) tertia causa ualidior, quare non reddat imperium, in fine est collocata non sine aliqua specie ueritatis: certatur magnae commendationis scaena. Dicit enim perfidum se uelle dici, dummodo suis ciuibus prosit.

443

PLEBISQVE PATRVMQVE more Romano locutus est, ut primo plebem diceret, post patres.

<445>

<DVBIO PIGEAT PARERE TYRANNO> successori imperium seruire non pati<a>tur. Et in primo ideo querelam populi induxit posse <se> ambos perdere.

446

REGNVM BREVE id est breuis administrator.

446-447

QVANTVS / HORROR (ET ATTONITI NOSTRO IN DISCRIMINE CIVES) cum de me agitur. Quasi Thebani timere coepissent, si Polynici redderetur imperium.

448

(HOSNE EGO) QVIS CERTA EST (SVB TE DVCE) POENA RELINQVAM id est: hos tibi ego ad supplicium tradam, si tamen fueris adeptus imperium, quibus certa est poena meritorum? Merentur enim supplicia, quod mihi paruerint.

449-451

FAC VELLE (NEC IPSI / ... PATRES / REDDERE REGNA SINENT) fac me regnum ad fratrem uelle transducere, ciues non sinent.

452-453

(REDDES) / INGEMINAT REDDES Tydeus tantum hac inuidia orationis egit, ut, licet legatus esset, iuste tamen mereretur occidi.

453-456

NON SI TE FERREVS AGGER / (AMBIAT AVT TRIPLICES ALIO TIBI CARMINE MVROS / AMPHION AVDITVS AGAT NIL TELA NEC IGNES / OBSTITERINT) nec tibi blandiaris, quod sis firmissimo muro uallatus. Quicquid enim obuium fuerit, superabitur nostra uirtute. <AMPHION> Amphion, Iouis et Antiopae filius, lyrae carminibus ad Thebanos aedificandum muros dicitur saxa duxisse.

457

(CAPTIVO MORIBVNDVS HVMVM) DIADEMATE PVLSES oratorie, ut infelicior poena sit mori cum dignitate quam fraude possedit.

458-460

AST HORVM MISERET (QVOS SANGVINE VILES / CONIVGIBVS NATIBVSQVE INFANDA AD PROELIA RAPTOS / PROICIS EXCIDIO) <horum> ciuium scilicet tuorum. Conciliauerat sibi Eteocles omnium animos militum, quos rursus Tydeus omnes infensos regi facit, dum dicit ipsum causam esse bellorum. QVOS SANGVINE VILES ad mortem faciles. Vt Vergilius:

'nos animae uiles'.

462-464

(NEC CRIMINA GENTIS / MIRA EQVIDEM DVCO SIC PRIMVS) SANGVINIS AVCTOR / (INCESTIQVE PATRVM THALAMI) primum auctorem generis Oedipum dicit. Nam cuius atrocitatem deprehendimus, maiorum uituperationem ad exaggerandum inuehimus. Vt Vergilius:

'Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?'

464-465

SED FALLIT ORIGO / (OEDIPODIS TV SOLVS ERAS) ex dissimilitudine et bonitate morum Polynices Oedipi filius non putatur.

465-466

HAEC PRAEMIA MORVM / (AC SCELERIS) id est poenas et captiuitatem tuorum.

466

NOS POSCIMVS ANNVM subaudis 'sed tu regna perpetua'. Vt Lucanus:

'arma tenenti
omnia dat, qui iusta negat'.

467-468

(HAEC AVDAX ETIAMNVM IN LIMINE) RETRO / VOCIFERANS sensus: haec, cum egrederetur, dicebat, respectans in limine.

469

OENEAE VINDEX (SIC ILLE DIANAE) Oeneus, Porthaonis filius, Aetoliae rex, cuius ciuitas est Calydon nobilissima. Et summam potestatem regni sui turbauit neglegentia sacrorum, annua siquidem uota pro imperii fructibus celebrans numen Dianae contempsit. Propter quam nimiam indignationem oppressus est, ut uideretur omnes placaturus, si illam solum adorasset. Ea aprum magnitudinis summae regioni eius immisit, qui uastatis Calydoniis terris Calydonius ab urbe gentis est appellatus. Cuius feritate Oeneus fractus edictum tale proposuit, ut dimidiam regni partem caperet qui monstrum interemisset. Meleagri uirtus periculum non expauit, siquidem eius filius undique iuuentutem collectam ad illam noui generis expeditionem uocauit. Inter quos etiam Atalante conuenit, Iasii filia, summa uenatrix, quae in saltibus prima omnium praedictum aprum sagitta percussit. Postea Meleager in se uenientem feram excepit interemitque. Et gratus aduersus puellam futurus, quae inter uiros successu uirtutis enituerat, pellem monstri illius cum capite <ei> dedit ad testimonium laudis. Sed munus peractum fortitudine inuidia<m> prodidit. Plexippus namque et Agenor, Meleagri auunculi, indignati sunt sibi praelatam fuisse uirginem et eam dono spoliauerunt. Qua contentione fata sibi maturauere. Id indignatus Meleager consanguinitate calcata matris suae fratrem Plexippum occidit sibique matris affectum abstulit. Althaea siquidem dum saeuit ultione germanorum, [nam] titionem, quem habebat occultum — qui, cum Meleager nasceretur, in regia subito apparuerat eius sortis, ut iuuenis tamdiu uiueret, quoad is esset seruatus — [quem] mater ignibus mersit eumque cum filii fatis exstinxit. Quae postquam admissum nefas agnouit, laqueo uitam finiuit.

470

(ADVNCAE) FVLMINE MALAE propter aduncos dentes, quod more ictus fulmine<i> prostrauisset.

471

PELOPEA PHALANX id est Argiua, quae auxilio uenerat, ut Ouidius refert. Ergo Peloponnesos uicina Aetoliae.

473

IXIONA Pirithoum significare uidetur, Ixionis filium.

474

MELEAGRE metathesis pro 'Meleager'.

476

CALYDONIVS HEROS propria ratio Tydeo. Calydonius propter patriam, mores, et tegimentum.

482-483

NEC PIGER INGENIO (SCELERVM FRAVDISQVE NEFANDAE / RECTOR EGET) id est qui semper sollers fuit et peritus scelerum. Quia inuidiose aggressus fuerat Eteoclen Tydeus legatus missus a Polynice, inde iam cogitat, quemadmodum insidias praeparet.

486-487

ET SANCTVM (POPVLIS PER SAECVLA NOMEN / LEGATVM) definitio legati. Et cum exclamatione pronuntiandum. Vt sensum exaggerationis adiuuaret, sanctum legationis nomen adiecit.

488

QVID REGNIS NON VILE [PVTAT] indignatio poetae auxesin fecit. Dicit enim: quid non uile ducit regnandi cupiditas?

489-490

(O CAECA NOCENTVM / CONSILIA) O SEMPER TIMIDVM SCELVS <caeca> quia insidiis agitur et hoc ideo timidum. Antequam fiat, de potentia aduersantis, timidum post, de conscientia, iuxta Tullium dicentem: 'ut nihil timeant, qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos uersari putent, qui peccauerint'. TIMIDVM SCELVS quod nisi a timentibus non committitur. Sed utrum hoc ad Eteoclen refert, qui sceleratus est, quia Tydeum timet, an ad illos quinquaginta, quos ideo parauerat, quia timebat? Denique hoc sequitur:

490-491

EXIT IN VNVM / PLEBS FERRO (IVRATA CAPVT) ut sit catalogus. EXIT IN VNVM quia scelus commissuri pauci timebant, idcirco plures armauerat; plebs autem dixit, ut inuidiam numero hoc nomine compararet. At contra unius Tydei caput plebs ... iurata consurgit.

495

MACTE ANIMI (TANTIS DIGNVS QVI CREDERIS ARMIS) laus Tydei, cuius uirtus non unius insidiantis dexteram poscit.

496

FERT VIA PER DVMOS (PROPIOR ... CALLE LATENTI) hoc est: ducit <uia> compendiosior latente calle. Vt Vergilius:

'olli per dumos, qua proxima meta uiarum,
armati tendunt'.

Topographia.

496-497

QVA CALLE LATENTI / (PRAECELERANT DENSAEQVE LEGVNT COMPENDIA SILVAE) docet per compendium insidiatores praecessisse.

498

MALIGNIS non his, qui obsidere possunt, sed illis, quorum causa obsidetur.

499

VRGENTVR artantur.

502

ARTE strictim. Aduerbium est.

504

IMPORTVNA CREPIDO feralis, luctuosa. Contra campum crepido erat id est saxum eminens. Saxum illud dicit in quo Sphinx fuit. Et quaerendum, utrum importunum 'exsecrandum' dixerit an importuna 'non conueniens', quia ex ipso saxo insidiae uideri poterant praeparatae.

505

HIC FERA QVONDAM Sphinga[m] dicit, quae in hoc aliquando insederat saxo.

506

ERECTA GENAS erectas genas habens.

506-507

SVFFVSAQVE TABO / LVMINA eorum cruore, quos occiderat, orbes oculorum habens suffusos.

507

CONCRETIS (INFANDO SANGVINE PLVMIS) solidatis et in unum redactis abundantia sanguinis. Vt Vergilius:

'concretos sanguine crines'.

511

INEXPLICITIS inexplicabilibus siue obscuris.

<511-512>

<AVT COMMINVS IRE VIATOR / AVDEAT ET DIRAE COMMERCIA IVNGERE LINGVAE> uicibus habens confabulationem. Vt Vergilius:

'uarioque uiam sermone leuabant'.

COMMERCIA aenigmatis illius, quod Sphinx proposuit. Commercium autem proprie est mutare inuicem aut emere uel uendere. Hic nunc iucunde deriuauit commercium, ut diceret audire uoces et reddere.

513-515

(NEC MORA) QVIN ACVENS (EXSERTOS PROTINVS VNGVES / LIVENTISQVE MANVS FRACTOSQVE IN VVLNERA DENTES / TERRIBILI APPLAVSV CIRCVM HOSPITA SVRGERET ORA) <nec mora> si non soluisset propositam quaestionem. LIVENTISQVE MANVS peremptorum scilicet cruore perfusas. TERRIBILI APPLAVSV alarum sonitu. Vt Vergilius:

'plausumque exterrita pinnis
dat tecto ingentem'.

Dicit ergo Sphinga[m] alarum strepitu deuictos circumuolare consuetam.

517

HEV SIMILI DEPRENSA VIRO uel tam callido uel tam scelerato, hoc est crudeli parricida, matris marito, qui meruit ut se sponte caecaret. Ergo hic dixit simili: horrore pari exsecrando. CESSANTIBVS ALIS motus alarum suspendit. Volatum ergo Sphinx alis cessantibus detulit.

520

(DAMNATIS) AVIDVM PECVS (ABSTINET HERBIS) <auidum> quamuis auidum. Vt Lucanus:

<'fugere reuulsis>
<unguibus impastae uolucres'>

<et ipse alibi>:

'impastae fugistis aues'.

523

PRODIGIALE NEMVS illud dicit, quod ossibus humanis albebat.

524

PERITVRA COHORS illos iuuenes dicit quos Tydeus est occisurus.

527

HVMENTI ... PALLA roscido uelamine.

531

QVA LAXANT RAMI NEMVS qua pro 'ex qua parte' rariores arbores steterant. (ADVERSAQVE SVB) VMBRA luci, quae esse aduersa uenientibus uidebatur.

533

OBSTVPVIT (VISIS) furore potius quam timore.

534

(INCLVSVM CAPVLO TENVS) ADMOVET ENSEM ut sit paratus ad caedem, manu tractat auxilium, id est euaginationem parat.

536

NON HVMILI TERRORE ROGAT interrogabat non territus.

539

QVO DVCE FRETA COHORS id est qui armis praeerat.

540

(AVDENTI) DEVS ET FORTVNA (RECESSIT) deus ad Victoriam rettulit. <FORTVNA RECESSIT> id est: frustratus est eius ictus.

541

OLENII TEGMEN SVIS Olenos Aetoliae regio est, in qua sus Calydonius dicitur interemptus, cuius exuuiis Tydeus nunc tegitur et armatur.

542-543

SVPER LAEVOS HVMEROS (VICINA CRVORI / EFFVGIT) id est: super sinistri humeri partem hasta imminens paene uulnus inuenit.

543

VIDVO ... LIGNO cuspide: ab ea parte quae ferro caret ac per hoc infirma. Metaphora a muliere: ut quae auxilio mariti caret infirma est, ita lignum quod non habet ferrum unde uulnus infligat infirmum est.

545-546

(PALLENTIAQVE) IRA (ORA) <pallentia> furore, non metu.

546

(NEC TANTA PVTAT SIBI) BELLA PARARI paucos esse credidit nec putauit quinquaginta sibi uirorum fortium insidias comparari.

548

QVIS TIMOR AVDENDI quis pauor uestram frenauit audaciam?

551

HOS DEIRE IVGIS anastrophe: hos de iugis ire.

553-554

VT CLAVSAS INDAGINE PROFERT / IN MEDIVM (VOX PRIMA FERAS) haec comparatio ad superiora referenda est. Dicit enim sic illos aut de iugis prodisse aut creuisse de uallibus, quemadmodum de retibus ferae quas in medium uox uenantum et clamor expellit. Tunc enim licet scire quam multae sint, cum terrore clamoris coactae fuerint non latere. Est ergo ordo: sic illos excursare e latebris uidet ut clausas indagine feras uox prima in medium profert. Indago autem est, cum siluam uenantum corona uallat ut ferae euadere non possint.

554-555

QVAE SOLA MEDENDI / TVRBATA RATIONE VIA EST id est quae sola uia salutis est: in hostes incidentem ardua petere.

556-557

ET ABSCISIS (INFRINGENS CAVTIBVS VNCAS / EXSVPERAT IVGA DVRA MANVS) ordo est: et abscisis cautibus infringens uncas manus iuga dura exsuperat.

558

VNDE PROCVL TERGO METVS (ET VIA PRONA NOCENDI) qui locus esset facilior ad nocendum et a periculo defenderet terga pugnantis. Hoc est: de longe esset timor, ne a tergo circumueniretur. In quo saxo stans interim post se hostes timere non poterat.

559-560

QVOD VIX PLENA CERVICE (GEMENTES / VERTERE HVMO MVRISQVE VALENT INFERRE IVVENCI) bene et iuuenci et plena ceruice. Bona auxesis: ut aetati robur adiungeret.

561

DEIN TOTO SANGVINE NIXVS id est toto corporis nisu. Vt Vergilius:

'quibus integer aeui
sanguis'.

563-564

QVALIS IN ADVERSOS LAPITHAS (EREXIT INANEM / MAGNANIMVS CRATERA PHOLVS) Lapithae, gens Thessaliae omnium uirium sublimis patientia, cum ceteris diis immortalibus annua sacra conficerent, in ipsa religione genus sacrilegii commissum est. Cum enim Pirithoi, regis sui, nuptiae celebrarentur et sacrificia diis omnibus facerent, Martis solius aras incultas reliquerunt; siue ignorantia seu contemptu numinis, habetur incertum. Quae res manifesto punita est exitu. Mars namque fecit ut aduersus Centauros bellarent, a quibus uicti sunt. Ciuitas damno intellexit religionis uirtutem. Vnde Vergilius:

'Mars perdere gentem
immanem Lapithum ualuit'.

564-565

STVPET OBVIA LETO / (TVRBA) iam a comparatione discessit et ad factum Tydei redit. Potest enim ambiguitas circumuenire lectorem.

<570-571>

<NEQVE ENIM TEMNENDA IACEBANT / FVNERA> in honorem occidentis laudantur occisi. TEMNENDA aphaeresis pro contemnenda.

573

TERRIGENAS CONFISVS AVOS qui gloriaretur auos se promeruisse terrigenas, de Cadmi sationibus originem ducens, qui mutuis uulneribus perierunt.

573-574

(NEC VERTERE CVIQVAM / FRENA) SECVNDVS (HALYS) <secundus> inferior, id est equitandi arte peritus.

575-576

PENTHEVMQVE TRAHENS (NONDVM TE PHAEDIMVS AEQVO / BACCHE GENVS) <Pentheumque trahens ... genus> id est a Pentheo originem generis trahens.

[NONDVM TE PHAEDIMVS] (AEQVO / BACCHE GENVS) Phaedimus, [nomine] nondum te propter Penthei nomen, Liber, habens propitium, Tydei armis occubuit.

580

LIBENS ne uideretur ab hostibus loco in quo steterat pulsus.

581

ORBEM scutum obuolutum. Bene subdidit orbem. Sunt enim scuta oblongae facturae.

583-584

(TERGOQVE ET VERTICE) TEGMINA NOTA / (SAEPTVS) id est: terga sua et caput muniit apri Calydonii tegmine.

586

OGYGIDAE Thebani, ab Ogygio terrigena.

586-588

(TRAHIT OCIVS) ENSEM / BISTONIVM TYDEVS (MAVORTIA MVNERA MAGNI / OENEOS) unde Tydeo Bistonius ensis, nisi quia Oeneus Martis est filius? Primum quia uicina est Aetolia Thraciae, aut quia Mars apud Bistonas colitur. Ensem uero Bistonium Thracium dixit, quia Bistonia gens Thraciae est.

590

DECVTIT obiectu depellit scuti.

592

IN SOCIOS ERRARE MANVS ut ex constipatione iaculari uolentes sese inuicem uulnerarent.

594

ANGVSTVS TELIS optime dixit angustus, id est qui aditum uulneribus non daret. INEXPVGNABILIS quia uni in multos facilis iactus est, multis in unum difficilis. Sallustius in Iugurthino: 'pauci in pluribus minus frustrabantur'.

595-596

NON ALITER ... / (ARMATVM IMMENSVS BRIAREVS STETIT AETHERA CONTRA) Briareum bello Gigantum constat cum Ioue sensisse. Sed hic contra sic posuit, quemadmodum Vergilius:

'Iouis cum fulmina contra'

et ut Terentius:

'ille item ut contra me habeat'.

Contempta ab hoc etiam fulmina. Videbatur enim suis sibi tantum manibus fortiter dimicare. — Tartarus ex Terra procreauit Typhonem immanem magnitudine, cui centum capita draconum ex humeris nata erant. Hic Iouem prouocauit ut, si uellet, secum de regno certaret. Iuppiter fulmine pectus ei percussit. Qui cum flagraret Aetnam ei superimposuit, et ex eo dicitur ardere adhuc. Ipse etiam alio nomine Briareus et Aegaeon dicitur. De quo Vergilius:

'Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt'.

595

PHLEGRAE Phlegra regio est Macedoniae, in qua Terra Gigantes procreauit.

598-599

[INDE] PELETHRONIAM (... PINVM / MARTIS) <Pelethroniam> Thraciam siue Thessaliam. Vt Vergilius:

'frena Pelethronii Lapithae'.

Ipsae enim regiones dicatae sunt Marti.

599

MVTATA refecta siue ad proelium renouata. PYRACMONE quia Vergilio docente cognouimus etiam hunc fulminum fabricatorem fuisse. Ait enim:

'et nudus membra P(yracmon)'.

600-601

(TOTO) NEQVIQVAM (OBSESSVS OLYMPO / TOT QVERITVR CESSARE MANVS) aut nequiquam obsessus aut nequiquam queritur multitudini manuum suarum hostes deesse, cum fuerit uictus.

602

HVC ILLVC CLIPEVM (OBIECTANS) circumspectat omnes partes, ne ab hostibus circumuentus occumbat.

604-605

(SPICVLA DEVELLENS CLIPEO QVAE PLVRIMA TOTO / FIXA TREMVNT) ARMANTQVE VIRVM nam ipsa in hostes retorquet. <CLIPEO> quo ali<en>orum telorum impetus retunditur, cum in tela impingit. Lucanus:

'totaeque uiro dant tela ruinae'.

607

NEC MORTEM (SPERARE VALET) ita fuerat uulneratus ut mortem timere non posset.

613

DEMISSVS fluens.

617

PROCIDIT IMPVLSV (NIMIIS CONATIBVS INFANS) dicit illum furore genitum, non dolore. Dum enim Dryope, mater eius, praegnans furore bacchatur, reluctantem taurum cornibus traxit. Dicit ergo hunc non nascendi ordine procreatum, sed conatu nimio utero matris expulsum.

620-621

VNVSNE VIRI (TOT CAEDIBVS VNVS / IBIT OVANS ARGOS) Vergilius:

'unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus
a(ggeribus)'.

621

VIX CREDAT FAMA REVERSO quod unus tantos occiderit.

624

TEVMESIA CORNVS Thebana. Teumeson mons est Thebanorum. Ideo Tydeus Thebana hasta, quia spoliis hostium armatus exstiterat.

625-626

ATQVE ILLI VOCE REPLETA / (INTERCEPTA NATAT PRORVPTO IN SANGVINE LINGVA) ordo: atque illi uoce intercepta prorupto in sanguine natat repleta lingua.

629-630

(VOS QVOQVE THESPIADAE) CVR INFITIATVS HONORA / ARCVERIM FAMA cur uos arcuerim id est priuauerim? HONORA ... FAMA id est honesta, honorifica.

631-632

(NIL) INDOLE CLARIVS ILLA / (NEC PIETATE FVIT) indolem corporis dixit, pietatem animi.

633-634

SINGVLTIBVS ARTVM / (... THORACA) angustum. Singultibus enim angustatur latus.

634

EXHAVRIT concauum facit id est uacuat.

634-635

NEC VINCLA COERCENT / (VNDANTEM FLETV GALEAM) inundatio lacrimarum galeae uincula rumpebat.

635-638

CVM MVLTA GEMENTI / (PONE GRAVIS CVRVAS PERFRINGIT LANCEA COSTAS / EXIT ET IN FRATREM COGNATAQVE PECTORA TELO / CONSERIT) cum multa gemeret, a tergo percussus est et hostili telo corpori fratris affixus. CONSERIT coniungit.

638-639

ILLE OCVLOS (ETIAMNVM IN LVCE NATANTES / SISTIT ET ASPECTA GERMANI MORTE RESOLVIT) qui prior fuerat uulneratus, <oculos> aperuit, ut in utraque morte fratrum ambo lugerent se inuicem morientes.

642-643

(MISERABILE) VOTVM / MORTIS uotum iniquae mortis, quia et uno telo [et] gemini et eodem momento periere.

644

(PROTINVS) IDEM VLTRO coepit iam ipse ultro hostes insequi, a quibus ante appetebatur.

645-646

(TREPIDIS) VESTIGIA RETRO / (PASSIBVS VRGENTEM) sua retro uestigia urgebat fugiendo imminente Tydeo.

646-647

INIQVA / (... HVMO) quae fuerat sanguine madefacta. Hic autem iniqua proprie 'inaequali' dixit.

647

DISTRACTVS extensus. Hoc uero sub hac significatione ponendum est, ut Vergilius:

'turbatis distractus equis',

quamuis Cicero in Philippicis: 'de Varronis bonis rem ullam distractam'. Sed etiam illic ingenio legentes possumus 'diuisam' accipere. Distractus ergo hic ait extensis manibus, ut rogaret.

648

NITENTEM conantem, ab eo quod est 'nitor niteris'.

649

(HAS STELLIS) INTERLABENTIBVS VMBRAS sensus: quae umbrae sunt eo tempore, quo stellae labuntur.

650

NOCTEMQVE TVAM hoc est: quae tibi fauet, quam tu <tuam> effecisti uincendo.

651

VVLGI ... PAVENTIS dum tua facta refero perculsi.

652

CONTEMPTO TE REGE CANAM id est: uirtutis tuae facta referam, quae aures Eteoclis satis offendant.

655

NIL VVLTVM MVTATVS nimirum quia, qui ignoscentis animum gerunt, primo frontis suae nubilum disserenant. Vt Lucanus:

'at Caesar facilis uultu [mente]que serenus'.

658

QVID TIMIDE SEQVERIS COMPENDIA VITAE iucunde consolatur et terret. Namque hoc pollicetur nullum, si bella uenerint, euasurum. In hac autem parte si consideres, prouisum tibi est quod nunc moreris, ne grauiori supplicio reserueris.

659

BELLA MANENT Lucanus:

'non hoc ciuilia bella,
ut uiuamus, agunt'.

659-660

(CRASSVM SANGVINE TELVM) / IAM REDIT corpore iam reuulsum telum. Neque enim poterat gladium uagina recondere nisi hoste iam perempto.

661-663

(NON HAEC) TRIETERICA (VOBIS / NOX PATRIO DE MORE VENIT NON ORGIA CADMI / CERNITIS) dixerat enim ea nocte Tydeum Thebas intrasse qua Libero patri sacra celebrantur. Trieterica ergo et orgia Liberi sacra sunt, quae exacto triennio mos est celebrari, sicut Olympiaci Iouis sacrum redit intermisso quinquennio.

663

(AVIDAS BACCHVM) SCELERARE PARENTES id est crudelitate sua scelestum facere, quia Bacchae insaniunt usque adeo ut crudelis Bacchus in illarum furore uideatur. [Quia Agaue homicidium nescia perpetrauit.] Et ideo hoc deo potius ascribitur quam furori.

664

NEBRIDAS pelles dammarum, quae Graece νεβρί<δες> appellantur. Ac per hoc Baccharum indumenta significat quibus sacrificiorum tempore uti consuerunt. Vt Vergilius:

'pellibus in morem cincti'.

665

IMBELLEM AD SONITVM tympani et saltationis Baccharum imbellis. MARIBVSQVE INCOGNITA VERIS in comparatione Thebanorum ueris maribus dicit.

665-666

INCOGNITA ... / ... PROELIA luxuriosae saltationis. Quasi hi qui aduersum se pugnauerunt sacrorum consuetudine fuerint effeminati.

666

CELAENAEA Celaenae Marsyae ciuitas, ubi primum dicitur tibiarum usus inuentus, quibus Apollinem prouocare ausus est. A quo uictus temeritatis suae poenas exsoluit. Marsyas enim Celaenaeus fuit. Vt ipse infra: 'et illustres Satyro pendente Celaenae'. FOEDA ... PROELIA stupra. Vt Vergilius:

'at non in Venerem segnes nocturnaque bella'.

667

HIC ALIAE CAEDES non parricidales. Contra illas quas matres intulisse dicuntur et hic increpat.

668

PAVCIQVE in comparationem uirtutis meae. HAEC INTONAT quippe plenus furore uirtutis.

671

NEC SVSTINET VMBO hic umbonem pro 'humero' posuit aut pro 'manu'.

672

MVTATVM SPOLIIS Theronis scilicet, cuius clipeum, cum <eum> perfodisset, acceperat. Aut certe mutatum spoliis infectum sanguine sociorum. Itaque per cruorem suum mutauerat iam colorem. Vt Lucanus:

'perdiderat uultum rabies'.

673-674

(CRVENTIS) / RORIBVS cruentis aspersionibus. Vt Lucanus:

'sanguineis stillauit roribus arbor'.

676

MASSYLAS (... OVES) Mauras. ut Vergilius:

'Massylique ruunt equites'.

677-678

ET TABE GRAVATAE / (IVBAE) tabes dicitur recentis cadaueris foetor — Lucanus:

'longusque in carcere foetor'

— et humor, qui destillans cadaueribus corrumpit terram. Vnde Vergilius:

'et terram tabo maculant'.

682-683

(ILLE ETIAM THEBAS SPOLIIS) ET SANGVINE PLENVS / (ISSET) sensus hic de Homero uenit, ut tunc demum castris Dolonis Diomedes excedat, cum esset admonitus a Minerua. Nam Vergilius hunc sensum in Nisi et Euryali personis seruauit:

'acceleremus, ait, nam lux inimica propinquat'.

685

(MVLTAQVE OPERIS) CALIGINE PLENVM id est nimia felicitate mentis obcaecatum. Caliginem dixit: quae non prospiciebat futura pericula.

687-688

(ABSENTES CVI DVDVM) VINCERE THEBAS/ (ADNVIMVS) nam in istis quinquaginta, quod omnes lectissimae uirtutis fuerant, absentes uictae sunt Thebae.

688-689

(NIMIVMQVE SECVNDIS) / PARCE DEIS nam qui immoderate sua felicitate utitur, fauentes sibi deos fatigat. Elatus enim animus rebus secundis utilia minime respicit. Vergilius:

'et seruare <modum> rebus lassata secundis'.

HVIC VNA FIDES (OPTANDA LABORI) ut tantae uirtutis gloriam solus consecutus fuisse uidearis.

693

AEROS genitiuus Graecus est ut 'Memnon, Memnonos'.

694-695

NEC VERITVS (PROHIBERE DVCEM SED FATA MONENTEM / PRIVAVERE FIDE) hoc dicit: nec ueritus est hic augur prohibere ducem, id est Eteoclen, ne morituros tot mitteret, sed instantia morituris fata fidem augurii derogauerunt. Vt Vergilius:

'tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
o(ra) d(ei) i(ussu) n(on) u(mquam) c(redita) T(eucris)'.

696

DAMNATVR liberatur.

697

AONIDVM Thebanorum. Vt Vergilius:

'Aonas in montes'.

700

FRAGILES (AEVO) uetustate corruptos.

703

TALES IN BELLA VENIMVS et in Romana historia hoc Porsennae Mucius dixisse fertur, cum eius dextera focis imposita diceret suae patientiae similes uiros atque uirtutis a senatu plures in eius exitium destinatos.

710-712

HVIC LEVES GALEAS (PERFOSSAQVE VVLNERE CREBRO / INSERIT ARMA FERENS HVIC TRVNCOS ICTIBVS ENSES / SVBLIGAT ET TRACTAS MEMBRIS SPIRANTIBVS HASTAS) in hoc consecrando Vergilium secutus est. Nam ille, dum Marti offerret exuuias, ait:

'aptat rorantes sanguine cristas
telaque trunca uiri'.

715

INGENIVMQVE PARENTIS bene ingenium, quia de capite nata dicitur Iouis. Et hoc antiqui bene figuratum esse dixerunt, ut, quia naturae ratione prudentia hominis in capite est, Minerua, quae sapientiae dea est, nata de Iouis capite crederetur. Est uero mysterium lucis, quod intaminata atque armis munita uirgo de uertice dei maximi et secreti orta dicatur.

716

HORRORE DECORO ipse quidem terror uultus pulchritudine mitigatur: speciosus terror, pulchritudo terribilis.

717

(CASSIS ET ...) CRVDESCIT (... GORGON) <crudescit> crudelior fit. Zeu<g>ma.

718-719

(NEC MAGIS ARDENTES MAVORS) HASTATA(QVE PVGNAE IMPVLERIT BELLONA TVBAS) <hastata> hastis armata siue hastifera, id est: magis tu bellicosa quam Mars aut Bellona. IMPVLERIT pro 'impellit'. Mutauit modum.

720-721

SEV PANDIONIO ... / (MONTE) Pandionium montem dicit a Pandione, filio Ericthonii. Tereus, Martis filius, Thrax <...>

721

(AONIA ...) ITONE ciuitas Boeotiae, Mineruae sacra, ut ipse ait:

'ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae
agmina'.

[Bacchylides Mineruam 'Itoniam' dicit. ITONE. Ergo Mineruam ab oppido cognominauit, quod est in Macedonia, ubi eius antiqua est aedes, uicina Boeotiae, in qua Itonus regnauit, Herculis filius et Paphies].

722

(LIBYCO) TRITONE fluuius uel palus in Libya in qua Minerua dicitur nata, sicut Lucanus affirmat, unde Graeci etiam Mineruam Tritogeniam uocant.

724

INTEMERATARVM participium sine uerbi origine.

726

PORTHAONIS Porthaon Oenei pater fuit, auus Tydei.

727

(MARTIA) PLEVRON constat Tydei genus a Marte defluere, ut idem ait:

'Marti non degenerare paterno'.

Nam Meleager Martis <fuit> filius. PLEVRON Aetoliae ciuitas prope Calydonem, Marti consecrata. Alii regionem Calydoniorum dicunt. [PLEVRON MARTIA quia ibi maxime Mars colitur].

728-731

AVREA (TVNC MEDIIS VRBIS TIBI TEMPLA DICABO / COLLIBVS IONIAS QVA DESPECTARE PROCELLAS / DVLCE SIT ET FLAVO TOLLENS VBI VERTICE PONTVM / TVRBIDVS OBIECTAS ACHELOVS ECHINADAS EXIT) cum in media urbe tibi aedem dicauero, in tantum templi altitudo tolletur ut et Ionium mare et Echinadas insulas Acheloumque despicias. Harum insularum Lucanus meminit:

'et tuus, Oeneu,
paene gener crassis oblimat Echinadas undis'.

In Acheloo enim, Aetoliae fluuio, tres insulas his nominibus natura constituit: Artemita, Megale, Agalia — Ouidii quoque celebratas carminibus.

732

[HIC EGO] MAIORVM PVGNAS maiorum sui generis scilicet.

733-734

(FIGAMQVE SVPERBIS) / ARMA THOLIS Vergilius:

'suspendiue tholo'.

Tholus est in media templi camera locus in quo uouentium primitiae aut exuuiae figebantur.

737

ACTAEAS (FACES) Athenienses, quia Athenarum iuxta litus sita sunt secreta nemorum loca. Vt Vergilius:

'in sola secreta Troades acta'.

737-738

ET AB ARBORE CASTA / (NECTENT PVRPVREAS NIVEO DISCRIMINE VITTAS) [oliua siue lauro. Pro inuentore id quod inuentum est. Nam casta non est olea, sed Minerua. Aliter:] castam arborem dixit, quae post quinquennium Athenis Mineruae offerebatur <ob libera> tam pestilentia ciuitatem, quam εἰρεσιώνην nominant, in qua omnium frugum pomorumque primitias obligabant, ut Cratinus ait. Hanc igitur castam arborem dicit in qua purpureis nexibus omnia supra dicta pendebant, quae tamen interiectis duobus pedibus candida fila discriminant.

740

(ARCANVM) NVNQVAM INSPECTVRA PVDOREM arcanum ... pudorem dicit [aut] eius simulacrum uerum, id Palladium, quod illicitum erat cernere. Quo quidam quondam uiso priuatus est uisu [aut uirginitatem eius]. ergo, si sic est, inspectura pro 'rimatura' uel 'inquisitura' accipitur.

741-742

TV BELLIS TV PACE FERES (DE MORE FREQVENTES / PRIMITIAS OPERVM) [bellorum potens, quod proprium est ei]. NON INDIGNANTE DIANA semper tibi de primitiis sacrificabo, nec mihi, sicut solet, Diana indignabitur. Occulte historiam tangit, ubi Diana contempta in sacrificio immisit aprum qui Calydoniam regionem uastaret.

LIBER III

Conquestio Eteoclis de tarditate quinquaginta missorum. Maeonis aduentus et caedis indicium. Indignatio regis. Mors Maeonis et eius a rege interdicta sepultura. Profectio lugentium matrum ad locum caedis et cadauerum funeratio. De Thebanis malis conquestio et regis iniustitia. Iouis imperium Marti ut Thebana bella suscipiat. Veneris querela apud Martem de Thebanis. Martis responsio pro Thebanis. Regressio Tydei uulnerati et eius hortatio ad bellum. Polynicis allocutio pro iniuria Tydei <et> affectiones obliquae. Curatio Tydei. Descriptio solis occidentis et orientis noctis. Descriptio Martis bellum mouentis. Captatio auguriorum ab Amphiarao et Melampode in monte Aphesan<te> et omnium signorum descriptio. Allocutio Capanei iniuriosa contra Amphiaraum et religionem. Argiae apud patrem allocutio et belli postulatio. Patris responsio permulcentis.

1-4

(AT NON AONIAE MODERATOR) PERFIDVS (AVLAE / NOCTE SVB ANCIPITI QVAMVIS VMENTIBVS ASTRIS / LONGVS AD AVRORAM SVPERET LABOR OTIA SOMNI / ACCIPIT) <perfidus> aut quia regnum negauit aut quia contra ius gentium legato parauit insidias. Docet enim poeta malorum conscientiam esse peruigilem, quippe Eteocles, quamuis adhuc stellis labor supersit ut ascenso axe perueniatur ad lucem, tamen otia somni non accepit. Ouidius in libro secundo, ubi describit Inuidiam:

'Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
nunquam recta acies, liuent rubigine dentes,
pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno.
Risus abest, nisi quem uisi mouere dolores,
nec fruitur somno uigilantibus excita curis,
sed uidet ingratos intabescitque uidendo
successus hominum, carpitque et carpitur una'.

(NOCTE SVB) ANCIPITI uel propter noctem ancipitem, cum ipse anceps esset, uel ancipiti media. Notanda figura anacoluthon. Secundum Sallustium: 'qua nocte ipse fiebat anceps'.

4-5

(INVIGILANT ANIMO) SCELERISQVE PARATI / (SVPPLICIVM EXERCENT CVRAE) prima enim sceleris nostri poena est cogitatio. Vt Iuuenalis:

'prima haec est ultio, quod se
iudice nemo nocens absoluitur'.

Constat ergo malorum conscientiam semper esse peruigilem.

6

EI (MIHI) interiectio timentis.

8

(NEC NVMERO VIRTVTEM) ANIMVMQVE REPENDIT non cogitabat contra numerum tant[or]um unius subsistere posse uirtutem.

9

NVM REGIO DIVERSA VIAE proponit sibi quod fieri potuit aliter quam ipse mandauerat. Ideo autem laudandus Tydeus, quia quod fecit nec metuens potuerit suspicari.

10-11

AN SCELERIS DATA F(AMA) P(ER) V(RBES) / (FINITIMAS) <sceleris> id est uiolatae legationis sanctimoniae, uel quod religiosum officium legati peteretur insidiis. Tertium quod suspicatur tale est: dicit quippe a finitimis ciuitatibus Tydeo aduersus insidiantes esse subuentum.

13

ET CHROMIS ET DORYLAS Dorylas saxo periit inter illos quos uno ictu dicit esse prostratos. Chromis inter sacra uulnere prostratus occubuit.

17-18

HEV SEGNES (QVORVM LABOR HAERET IN VNO / SI CONSERTA MANVS) uere segnes, si conflixerunt et ab uno uincuntur.

23

(CALABRAE DATVS) ARBITER ALNO <Calabrae ... alno> species pro genere. <ARBITER> quilibet arbiter <est> magister id est gubernator.

25

(PVRIOR) OLENII (FRVSTRA GRADVS IMPVLIT) ASTRI progressus Haedorum serenus, quod sidus pluuiale est in ortu et in occasu serenum aerem facit. Vt Vergilius:

'quantus ab occasu ueniens pluuialibus haedis
uerberat imber humum'.

Sensus: frustra nauigare compulit Olenii astri purior gradus. <OLENII> Arcadii, quod ibi fuerit capra quae Iouem nutriuit, Amalthea.

26-27

(OMNIA MVNDI) CLAVSTRA TONANT <claustra> cardines dixit [quia uoluuntur]. Vt: 'intonuere poli'.

<27>

<MVLTVSQVE POLOS INCLINAT ORION> et quasi conuersum polum facit pondere congregatarum niuium. INCLINAT ORION Iuppiter et Neptunus, cum ad Oenopionem regem in hospitium uenissent et ab eo liberaliter recepti fuissent, optionem dederunt ut, siquid uellet, ab eis exposceret. Ille liberos sine coniuge postulauit. Cui Neptunus et Iuppiter imperauerunt, ut tauri corium, quem eis immolauerat, terrae infoderet. Illi in eo urinam fecere, unde natus est Orion. Qui cum Dianae stuprum inferret, illa Terrae ope scorpionem uindicem sumpsit, quem occisum Iuppiter in caelum transtulit. Simili modo et Diana uindicem suum inter sidera collocauit. — mensis ergo Ianuarii tempus poeta describit, quo Orion in occasu est constitutus.

30

NESCIVS qui nesciret, non qui nesciretur.

32

(SEROS) MAERENTIBVS INCREPAT (ORTVS) aut sollicitis, quibus maerore nox geminari uidetur, aut maerentibus dictis.

34-35

(VBI PRIMVM MAXIMA TETHYS / IMPVLIT EOO CVNCTANTEM) HYPERIONA PONTO cum primum <o>c<e>ano sol exit. Ex Hyperione autem Graeci fabularum scriptores stulte natos esse finxerunt uenerabiles deos, Solem et Lunam, pariter et Auroram, sperantes ueluti stolidi homines quia fallaciis super horum numinum natiuitate posset fides offerri ab his qui <non> nouerunt nec mundum nec diem sine Sole Lunaque esse potuisse a primordiis rerum nec tanta lumina utero fuisse gestata. Hyperiona ergo non, ut Graeci fingunt, Titanis filium accipiendum, sed simplicitate Latina explicandum est ambiguum Graecitatis: Hyperiona dicunt 'super omnia saecula'.

36-37

IMA FLAGELLATIS (... / PONDERIBVS TREPIDAVIT HVMVS) dicunt physici quod suis fixa ponderibus in aere librata pendeat tellus. Et omne graue cum pendet, si motum habeat, flagellatur. Ergo terra cum in medio fuerat aere librata, motum passa est, suis flagellata ponderibus.

39

SEPTENAEQVE IVGO CONCVRRERE PORTAE Thebarum portas ostendit, quia dicitur Thebana ciuitas septem habere portas. Vnde a Graecis ἑπτάπυλος dicta est.

40

ET PROPE SVNT CAVSAE quibus prodigia ista contigere.

41-42

(TRISTIS MORTE NEGATA) / HAEMONIDES hic est quem Tydeus, ut uictoriae suae testis esset, non est dignatus occidere.

42-43

DVBIVSQVE NOTARI / (SIGNA DABAT MAGNAE LONGE MANIFESTA RVINAE) tempus diei significauit et noctis, quo difficile hominis uultus ad perfectum potuisset agnosci. Sensus: quamuis per obscurum nuntius agnosci non posset, quid tamen nuntiaturus esset, manifestis agnouerant signis.

[<42-44>]

[<NECDVM ORA PATENT DVBIVSQVE NOTARI / SIGNA DABAT MAGNAE LONGE MANIFESTA RVINAE / PLANCTVQVE ET GEMITV> id est: quis esset adhuc ignorabatur et tamen quid nuntiaret habitus et gestus eius prodiderat.]

47

ABEGIT numerum per diuersa dispersit.

48

ET HIBERNAE (VENTOSA CACVMINA LVNAE) quia signa tempestatis in lunae sunt cornibus constituta.

52

(AMISSOS LONGO CIET ORDINE) TAVROS comparatione[m] hero<es> tauros dixit, [aut] quia solent tauros lupi uincere.

55-57

TOLLVNT / CLAMOREM (QVALIS BELLO SVPREMVS APERTIS / VRBIBVS AVT PELAGO IAM DESCENDENTE CARINA) tantum clamorem tulerunt, quantus fit in ciuitate ab hostibus capta aut naufragio iam carinam mergente.

63

(NOCTIS) VAGA LVMINA absolute stellas dicit, ut sit generaliter, aut quinque planetas Saturni, Iouis, Martis, Veneris, et Mercurii. Ceterum Sol et Luna non sunt stellae nec ex planetarum numero, sed totius mundi duces ac domini.

64

ET TE MALA PROTINVS ALES quoniam manu sua erat periturus, ait mala ales id est malum augurium. Quotienscumque enim ales feminino dicitur genere, malum portendit augurium, ut Horatius:

'mala soluta nauis exit alite',

masculino autem bonum demonstrat, ut Vergilius:

'namque uolans <rubra> fuluus Iouis ales in aethra'.

67-68

(PLACITOQVE) IGNARA MOVERI / ATROPOS quae ab his, quae semel mortalibus statuit, moueri non possit. Vt Vergilius:

'Fortuna omnipotens et ineluctabile F(atum)'.

69-71

PRODIGA VITAE / PECTORA (ET EXTREMAM NIHIL HORRESCENTIA MORTEM / ASPICIAS) <prodiga> quemadmodum fortunarum prodigus dicitur, qui patrimonium decoquit, ita et uitae prodigus, qui non terretur exitio, sed uitam prodigere uult id est effundere. Pectora autem dixit nihil horrescentia. ASPICIAS utar, inquit, libertate, qua non utitur, nisi qui mori paratus est. Vt Vergilius:

'desine, nam uenio moriturus'.

Et hoc clamore pronuntiandum. Hic enim uerbis satisfacit dolori suo peritura libertas.

<72>

<LEGES> aut ius legationis aut iura pietatis aut legationis leges.

73

GLISCIS hic 'cupis' significat. Id est: cupiditatis tuae crescit incendium.

75-77

TE DIRO HORRORE VOLANTES / Q(VINQVAGINTA) A(NIMAE) (CIRCVM NOCTESQVE DIESQVE / ADSILIENT) integer se oculis tuis ingeret numerus occisorum. Et dicendo quinquaginta animae se quoque optima uirtute iunxit occisis. VOLANTES quasi circa ora tua uolabunt [et ingerent se oculis tuis]. Sapientes dicunt nocentium esse poenas, si quasdam figuras cum uiderint, timeant. Vt Vergilius:

'omnibus umbra locis adero',

et ut ostenderet hoc sceleratorum esse supplicium, adiecit:

'dabis, improbe, poenas'.

79

ET NON CVNCTATOR INIQVI qui iniusta omnia poterat sine dubitatione complere.

80-81

(IRE MANVQVE) / PROTVRBARE (PARANT) ne conuiciaretur regi aut se certe iuste percuteret.

82-83

ET NVNC TRVCIS ORA TYRANNI / (NVNC FERRVM ASPECTANS) quasi utrumque aspiciens, quid esset fugiendum, quid dulcius uideretur, ferrum aut tyrannus.

84-85

IMPERDITA TYDEO / PECTORA id est quae Tydeus noluisset occidere. Vt:

'et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri'.

85

EREPTA ... FATA in proelio paulo ante dilata.

87

TE SVPERIS FRATRIQVE eclipsis figura. Deest enim 'relinquo puniendum'. Quasi festinus in uulnere orationem implere non potuit. Vt Vergilius:

'incipit effari mediaque in uoce resistit'.

88-89

DOLORI / PVGNAT contra dolorem repugnat, ne putaretur sentire cum moritur.

92-93

TVRBATAQVE MVSSANT / (CONCILIA) bene mussant, quia nulla loquendi libertas est sub tyranno. Vt Vergilius:

'cuncti se scire fatentur,
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant'.

94

(SERVANTEM VVLTVS) ET TORVVM (IN MORTE PERACTA) id est adhuc toruum, adhuc minantem. Sallustius de Catilina: 'ferociam, quam uiuus habuerat, in uultu retinens'.

95

(NON LONGVM REDVCEM) LAETATI non diu gauisi quod rediit, quia se statim peremit.

97-98

PACEMQVE SEPVLCRI / (IMPIVS IGNARIS NEQVIQVAM MANIBVS ARCET) quia dixit inquietam illis fore animam, qui ferro pereunt aut insepulti remanent. NEQVIQVAM bene nequiquam, quia secundum Epicurum nihil mortui sentire uidentur. Vnde Vergilius:

'facilis iactura sepulcri'.

Quorundam enim opinio est animas cum corporibus interire, ut Lucretius. Iuxta hos homini sepultura nihil prodest.

99-100

(NEC VMQVAM / ...) PASSVRE SITVM obliuionis mala minime patieris. Vnde Vergilius:

'si quid mea carmina possunt,
nulla dies unquam memori uos eximet aeuo'.

100-102

(QVI COMMINVS AVSVS / VADERE CONTEMPTVM REGES QVAQVE AMPLA VENIRET / LIBERTAS) SANCIRE VIAM uiam dedisti, per quam contemnendo regiam potestatem ad libertatis possimus insignia peruenire.

105

LAVRO ... SVA propter Daphnen, cuius arborem aeternum uiuere uoluit pro perpetuitate amoris sui.

106-107

ET NEMORVM DODONA PARENS (CIRRHAEAQVE VIRGO / AVDEBIT TACITO SVSPENDERE PHOEBO) in Chaonia regione, quae pars est Epiri, Dodonaei Iouis templum esse dicitur notum numinis reuerentia, ubi duae columbae fuisse dicuntur sedentes super duas quercus et responsa dantes, exprimentes in mutis animalibus quod homo adorare uellet. Et postea una earum transuolauit <ad> Delphos, quae ciuitas in regione Boeotiae est iuxta Parnassum montem eiusdem regionis, ibique Delphici Apollinis oraculo opinionem parauit. Altera Hammonis Iouis templum in Africa tenuit. [Dodonaeum igitur fuit oraculum Iouis in Epiro, ubi de quercu columba hominibus responsa dabat.] SVSPENDERE sollicitos facere. Vt Vergilius:

'suspensum numine ducit'.

Sensus: otia habebunt oracula te mortuo, hoc est: propter tuum interitum conticescent.

109-110

ELYSIAS (I CARPE PLAGAS VBI MANIBVS AXIS / INVIVS OGYGIIS) hunc solum de Thebanis dicit Elysios promeruisse campos, ceterum pro meritis scelerum nullam ad Elysios campos animam Thebanam peruenire.

112-113

(IACENTEM) / ET NEMVS ET TRISTIS VOLVCRVM REVERENTIA SERVAT aut quae mortuo exhibetur reuerentia, aut quod ore prohibebantur attingere.

116-117

QVISQVE SVAS (AVIDI AD LACRIMAS MISERABILE CVRRVNT / CERTAMEN) ad suas quisque lacrimas, id est quas de suis habituri sunt. Et est <currunt> uerbum sine praepositione. Vt Sallustius: 'radicem montis accessit'.

117-118

(QVOS DENSA GRADV COMITANTVR EVNTES / MILIA) SOLANDI STVDIO quorum licet nemo fuisset occisus, tamen solandi gratia sequebantur.

121

INFAMES SCOPVLOS aut Sphingos caedibus notos, aut quia illic a Tydeo quinquaginta confossi sunt. Vt Horatius:

'infames scopulos Acroceraunia'.

124

(ASPECTV ...) ACCENSA (CRVENTO) id est suorum cadaueribus uisis.

126

LVCTVS ATROX hoc totum poetice incorporauit.

128

PROCIDVAE paene cadentes id est ruentes in faciem.

129

LVMINA SIGNANT id est: claudunt oculos mortuorum.

131

NEQVIQVAM quia mortuis nullus doloris sensus est.

134

MAGNA PARENS IVVENVM (GEMINI NVNC FVNERIS) ibat enim ad sepulturam duorum. IDE nomen est mulieris, cuius duos filios geminos a Tydeo diximus interemptos. Ergo Graeca declinatio: [nominatiuus] 'haec Ide, huius Ides'.

135

(SQVALENTEM) SVBLATA COMAM squalentem comam sublatam habens.

137

TERROR INEST LACRIMIS id est: prae dolore luctus coeperat esse terrori. Sexus oblita quippe uirorum fortium mater durauerat.

137-139

(PER ET ARMA ET CORPORA PASSIM / CANITIEM IMPEXAM DIRA TELLVRE) VOLVTANS / (QVAERIT INOPS NATOS) pathos: dolores a facto.

139

OMNIQVE IN CORPORE PLANGIT omnia putans filiorum esse cadauera per errorem lamentabatur per singula corpora.

140

THESSALIS HAVT ALITER BELLO GAVISA R(ECENTI) sic etiam in Lucano maga uidetur esse descripta, recens cadauer quaerens occisi hominis. Constat enim animas eorum qui olim defuncti fuerunt reuocari non posse.

141

CVI GENTILE NEFAS (HOMINEM REVOCARE CANENDO) id est: cui proprium hoc <et> facile est, quia omni<bu>s magis suae gentis est crimen hominem reuocare. Vt Vergilius:

'saepe animas imis excire sepulcris',

ut in corpora iterum hominum redire compelleret.

142

MVLTIFIDA multifarie fissa.

144

EXPLORAT MANES innoxia uiuorum. BVSTO mortuo uel cadaueri.

145

QVERVNTVR id est: dolent sibi requiem tolli.

150

LACRIMISQVE OCVLI (PATVERE PROFVSIS) obducuntur enim oculorum uisus humore lacrimarum. Qui, ubi profusus fuerit, reddit aspectum.

152

TVOR pro 'intueor'.

152-153

(VOS) EXTREMO IN FINE LIGAVIT / (INGENIVM CRVDELE NECIS) memor poeta superioris descriptionis. Ait enim:

'exit et in fratrem cognataque pectora ferro
traicit'.

155

TANGERE aequare, contingere.

156

(OGYGIAS TITVLIS) ANTEIRE PARENTES Nioben specialiter tangit.

157-159

(AT QVANTO MELIVS) DEXTRAQVE IN SORTE (IVGATAE / QVIS STERILES THALAMI NVLLOQVE VLVLATA DOLORE / RESPEXIT LVCINA DOMVM) <dextra> prospera. QVIS STERILES THALAMI quibus thalami infecundi. NVLLOQVE VLVLATA (DOLORE) / ... LVCINA [dea] id est non inuocata parturientibus prae dolore. Vt Terentius:

'Iuno Lucina, fer opem, serua me, obsecro'.

Quanto melius, inquit, cum illis agitur quae propter sterilitatem suam non subiacent orbitati.

159-160

(MIHI QVIPPE MALORVM) / CAVSA LABOR mire dixit ut liberos cum labore genuisse uideatur, quos cernit exstinctos. Laboraui ergo ut infelix fierem. IN LVCE PATENTI publice, honesto interitu. Quia nocte occubuerunt nec luce pugnantes, ubi uirtus potuisset uideri. [Alii: querela quod inglorii nocte perierunt.]

161

AETERNAQVE (GENTIBVS) quae essent apud omnes gentes memorabilia.

<163>

<MORTEM OBSCVRAM> quia inter paucos nec in magno proelio concidistis aut quia nocte perempti fuistis.

164

ET SINE LAVDE quia non inter cuneos hostium nobilis est datus interitus.

167-168

INDISCRETIQVE (SVPREMIS / IGNIBVS) una uobis traditur sepultura, quos nec in morte fata discriminant.

169

DIGESTA (STRAGE) id est dispositis cadaueribus urnisque iam cognitis.

171

PVERIQVE RVDES aut aetate breues aut malorum ignari.

172

PACTVM sponsum. Vt Vergilius:

'et pactae coniugis o(stro)'.

176-178

(IBI) GRANDIOR AEVO / (ANTE ROGOS DVM QVISQVE SVO NEQVIT IGNE REVELLI / CONCILIVM INFAVSTVM DICTIS MVLCEBAT ALETES) quo in loco Aletes aeuo grandior lugentibus ante rogos suos gemitus solabatur.

179

SAEPE QVIDEM INFELIX haec oratio consolationem tenet, quae constat exemplis. Vt Vergilius:

'o passi grauiora'.

Dicit autem nunquam tantam scaenam infelicitatis accidisse Thebanis. Et ne contra praeceptum faciat, si infelicitatem carere dicat exemplo, ideo dicit unum diem posse istis cladibus comparari, quo Niobe quattuordecim filios uno momento ira numinum perdidit. Omnes enim reliquae historiae de Thebanorum calamitate, praecipue ex superioribus, bene iam notae sunt.

182

VNDE NOVI FETVS proprie fetus, quia fetus terrae partus est. Vt Vergilius:

'sic quoque mutatis requiescent fetibus arua'.

185

CONSEDIT corruit, consumpta est.

185-187

NEQVE FVNEREA (CVM LAVDE POTITVS / INFELIX ATHAMAS TREPIDO DE MONTE VENIRET / SEMIANIMEM HEV LAETO REFERENS CLAMORE LEARCHVM) putabat se occiso filio Learcho Athamas gloriam consecuturum, quem prae furore feram putauit. Gloriabatur ergo insana mente uenationis euentu. DE MONTE de quo se Leucothea cum Palaemone praecipitauit in fluctus.

188

HIC GEMITVS THEBIS talis qualis nunc est quinquaginta hominum clade peremptis.

189-190

FVROREM / VICIT resipuit ad hoc solum, ut agnosceret orbitatem.

190

EXPAVIT quia adhuc causam nesciebat.

191-193

VNA DIES (SIMILIS FATO SPECIEQVE MALORVM / AEQVA FVIT QVA MAGNILOQVOS LVIT IMPIA FLATVS / TANTALIS) prope est ut haec infelicitas consolatione careat, si nihil unquam tale contigit. Ideo subdidit exemplum. Quia, ut Ouidius ait, Niobe Latonam coli uetabat in se cupiens transferre honorem numinis, quod illam in utroque sexu liberorum se iactabat fetibus anteire. Tantalis autem Niobe, quia Tantali fuit filia. Filii Niobae hi: Archemorus, Antagoras, Tantalus, Phaedimus, Sipylos, Xenarchus, Epinicos, item filiae: Astycratia, Pelopia, Ch[e]loris, Cleodoxe, Ogime, Pthia, Neaera.

193

INNVMERIS (... CIRCVMFVSA RVINIS) quia innumera orbitas cinxerat matrem, ut nunc uirorum fortium caede circumuallabat orbitas ciuitatem.

194

CORPORA TOT (RAPERET TERRA TOT QVAERERET IGNES) quia pro numero filiorum rogos cuique mater extruxerat. (CORPORA ...) RAPERET TERRA illa re<cu>peraret. Nam hodieque Niobe sic pingitur: gremium conferta tot natis, dum unum quemque amplecti manibus affectat.

196

LONGO EXAMINE id est turba.

197

INVIDIAM PLANXERE DEIS ut Lucanus:

'et nullis defuit aris
inuidiam factura parens'.

198

BINA PER INGENTES (STIPABANT FVNERA PORTAS) Thebae a ueteribus heptapylae sunt nominatae quia septem portis ambiebantur. Vt ostenderet Niobe<n> quattuordecim habuisse filios, ait: bina funera per singulas portas efferebant. Vt et hinc daretur intellegi Thebanam ciuitatem septem portarum exitu decoratam.

201-203

(NEC QVOD TIBI DELIA CASTOS / PROLAPSVM FONTES SPECVLA TEMERARE PROFANA / HEV DOMINVM INSANI NIHIL AGNOVERE) MOLOSSI Actaeonem dicit, qui mutatus in ceruum putatur quod Dianam nudam aspexerat, et a suis dicitur canibus laniatus.

204-205

(VERSO QVOD SANGVINE FLVXIT) / IN SVBITOS REGINA LACVS Dircen significat, quam Amphion et Zethus, Antiopae et Iouis filii, tauro uinxerunt, de cuius sanguine fons natus est eius nomine decoratus.

205-206

SIC DVRA SORORVM / (PENSA DABANT VISVMQVE IOVI) ideo, inquit, illa non fleo, quia patientius fertur, quod fato accidit. Nunc ergo quinquaginta isti regis uitio ceciderunt. Sic Cicero in Philippicis: 'multa autem impendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum'. Ideoque poeta describit illud fatorum fuisse, hoc non. De qua re magna quaestio est. Sed si philosophiae inuestigemus arcana — si haec tamen talia credamus euenisse — reperire possumus hoc magis fato factum quam per Eteoclis insidias contigit. Quid enim deorum iracundiis extra fatum? Licet enim diis, qui ipsa fata senserunt, facere quod uelint, qui humanum genus hoc uinculo ligauerunt, non suas uoluntates atque licentias. Attamen si utrumque perpendas, et hoc et illud de fato euenisse cognoscis. Nam ut quinquaginta morerentur, per regis perfidiam contigit, et illa quae <de> regibus facta narrauit, de Dirce, de Niobe, de Pentheo, de Agaue, de Actaeone, etiam decretum fuisse poteramus agnoscere. Omne enim, quodcumque, fato moritur. Vt Vergilius:

'stat sua cuique dies'.

<207>

<PATRIAE TOT CVLMINA CIVIS> tamquam quae tegerent aut ornarent.

208

EXVIMVS perdidimus.

209

(ET IAM BELLORVM) EXTREMA DOLEMVS sensus: cum nondum bella commissa sint, iam timemus extrema bellorum quae uicti pati consuerunt.

216

VNDE EA LIBERTAS quaeritis, inquit, quo uoto Aletes crimina in regem libere congerat. Videt enim sibi et uitae finem propinquum et omne incolumitatis spatium esse translatum. Et propter hoc, ne moriatur inglorius, quasi liber et constans, ut hoc de illo populus post loquatur, optat occidi. Vnde Lucanus:

'uanam spem mortis honestae
concipis'.

220-221

(FVRENTES) / BISTONAS ET GETICAS (... VRBES) gentes Thraciae crudelissimae, ob quam causam Mars esse de Thracia dicitur. Vt Vergilius:

'Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis'.

223

FVLMINE CRISTATVM (GALEAE IVBAR) quod exibat de crista galeae infinitum luminis habens, eratque galea in morem fulminis cristis ornata.

223-224

(ARMAQVE IN AVRO) / TRISTIA quae quamquam essent aurea, tamen tristitia non carerent, ut esset terror in proelio.

225

TONAT AXE POLVS incertum, utrum poli axem an currus dixerit, sed rectius currus axem accipimus.

226

(SOLEM LONGE FERIT) AEMVLVS (ORBIS) luce radianti par magnitudine.

230

ENSE MADENS ET NVBILVS IRA madentem sanguine gladium tenens aut ferens et furore tristis.

231

EXTVRBENT RESIDES FRENOS id est uincula legis et foedera quibus tenentur in pace. Vt Vergilius:

'ni frenum accipere'.

ET CVNCTA PEROSI quasi communis uerbi sit participium, ut 'perosus te' et 'perosus tibi'. Vergilius:

'lucemque perosi',

alibi:

'non genus omne perosum
femineum'.

233

ET FOEDERA TVRBA ante bellum enim Thebanum inter Argos et Thebas odia penitus non fuerunt.

234

QVAE DEDIMVS concessimus tibi otia longa subito bello turbare.

239

ADDE FIDEM ut nuntianti Tydeo credant.

241

NIGRAE infernae, quia bellorum.

242

COLVS pensa. Notandum plurali numero declinatas.

242-243

(MANET HAEC) AB ORIGINE MVNDI / (FIXA DIES BELLO) secundum illos qui dicunt nascente mundo praefinita esse hominum fata.

243

(POPVLIQVE) IN PROELIA NATI quasi mundi haec constituta sint lege ut hi populi bellis intereant.

246

ARCEM HANC AETERNAM inter ortum et occasum omne quod medium est 'meridies' nominatur et est sedes deorum, unde est illud ἁ μεσότης ἀρετά, id est 'aurea mediocritas'. Inde facile apud Maronem Mercurius ad Atlantem uenit, quamuis:

'hic uertice caeli
constitit':

intellegamus, prope septentrionem.

247

(TESTOR ET ELYSIOS) ETIAM MIHI NVMINA FONTES ordo: testor Elysios fontes, qui etiam mihi sunt numina. Vt Vergilius:

'di cuius iurare timent et fallere numen'.

<249-250>

<VERSASQVE SOLO SVPER INACHIA TECTA / EFFVNDAM TVRRES)> ut consoletur omnes, minatur Argiuis. Constat enim timorem periculi accipere solacium, si hoc non solus quicumque patiatur.

250-251

(STAGNA IN CAERVLA) VERRAM / (IMBRE SVPERIECTO) aut in mare traham aut diluuio conteram.

253-254

MORTALIA CREDAS / (PECTORA SIC CVNCTI VOCEM ANIMOSQVE TENEBANT) sic praecepto Iouis cuncta sunt territa numina ut crederentur esse mortalia.

262

IAMQVE ITER EXTREMVM (CAELIQVE ABRVPTA) parte qua deficit caelum. Vt Homerus:

ῥῖφε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο,

significans interuallum quo terra separatur a caelo. <CAELIQVE ABRVPTA> sic et 'abrupta montium' dicimus. Id est Olympi ardua, quod caelum dixere ideo quia apex eius omnibus inuisibilis est. Infra eum enim nubes sunt. Vt Lucanus:

'nubes excedit Olympus'.

263

NVLLA FORMIDINE nec mirum, quia Martis arma non timuit, quae irati Iouis temnere consueuit.

264

[IAM IAMQVE] RIGENTES erectas siue horribiles. Vt Vergilius:

'riget horrida <barba'>

<et ipse alibi:>

<'riget horrida> tergo
palla.'

265-266

(TVNC PECTORA SVMMO) / ACCLINATA IVGO (VVLTVMQVE OBLIQVA MADENTEM) <acclinata> incumbens. Venus super iugum uultum madentem lacrimis obliquum tenens, ut hoc habitu Martem in amorem suum magis magisque succenderet.

269

SOCER O (PVLCHERRIME) quia Cadmus Harmoniam, Martis et Veneris filiam, duxit uxorem. Iure ergo Martem socerum nominauit.

273

CRIMINIS HAEC MERCES adulterii scilicet, quia spreto Vulcano cum Marte concubuit. Iam nec coniugii memor est, quae uocat crimen. Amat dolor acerbare coniugium. Vt apud Vergilium 'hospitem' appellauit Aeneam Dido furore percussa:

'cui me moribundam deseris, hospes?
hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'.

274

(HOC MIHI) LEMNIACAE DE TE MERVERE CATENAE quibus in Lemno deprensa cum Marte uincta fuit. Quamquam Veneris et Vulcani notissima fabula sit, breuiter tamen exinde pauca perstringam. Postquam filiabus Solis Venus amores immisit et singulae exitiali morbo detentae interiere, Vulcanus Mineruae consilio monile astu perfecit, nam consciam facti Mineruam indicant oculi Gorgonae, quos dicit poeta in illo monili gemmis insertos. Fecit ergo monile pulcherrimum infausti ominis, quod dedit Harmoniae cum Cadmo nuberet, cuius malo omine in dracones cum marito conuersa est. Deinde hoc monile Semele gestauit, quae fulminibus Iouis absumpta est. Inde habuit Ino, quae, a marito Athamante occiso per furorem uno ex filiis Learcho, cum alio, id est Palaemone, se praecipitauit in mare ut mariti insequentis uitaret insaniam. Post habuit Agaue et ipsa filium furore percussit. Hae omnes filiae Cadmi et Harmoniae fuerunt. Habuit et Iocasta, quae per errorem filio nupsit. Habuit et Argia, sed Eriphylae dedit, ut mariti proderet latebras.

279-280

(GAVDEAT ORNATVSQVE NOVOS IPSIQVE LABORET) / ARMA TIBI ut:

'Marti currumque rotasque uolucris'.

280

TV aposiopesis. Vt Vergilius:

'quos ego!'

AENA aerea, id est fortia.

283

HYMENAEIS Hymenaeus puer genere Atheniensis fuit. Is cum annos puerilis aetatis excederet neque adhuc uirum posset implere, ea pulchritudine praeditus fuisse dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex ciuibus suis uirgo nobilis adamasset, ipse, mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, [satis] animo solo satisfaciebat aspectu. Cumque nobiles feminae cum uirginibus sacra Cereris Eleusinae celebrarent, subito aduentu piratarum raptae sunt, inter quas etiam Hymenaeus (qui illo amatam fuerat subsecutus) qui puella creditur. Cum igitur per longinqua maria praedam piratae uexissent, ad quandam regionem tandem deuoluti perueniunt ibique somno oppressi ab <Hymenaeo> sunt perempti. Hymenaeus relictis ibi uirginibus reuersus Athenas pactus est a ciuibus dilectae nuptias, si eis suas filias restituisset. Quas ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenaei nuptiis miscere.

285

(VIPEREO TYRIOS DE) SANGVINE IACTAS propter quinque illos qui de draconis dentibus nati sunt et occisis reliquis soli superfuisse dicuntur, qui condenti Thebas Cadmo socii fuerunt, id est Echion, Pelorus, Hyperenor, Vdaeus, et Cthonius.

286

(DEMISSVM) IOVIS SERIE GENVS Cadmi scilicet, cuius origo hoc ordine a Ioue descendit: Ius et Iouis filius Epaphus, Epaphi filius Belus, Beli et Libyae Agenor, Danaus, et Aegyptus, Agenoris Cadmus, Cadmi Polydorus, Polydori Labdacus, Labdaci Laius, Laii Oedipus, Oedipi Ismene, Antigone, Eteocles, Polynices.

290

ILLYRICAS (DEIECTAT VIRVS IN HERBAS) ubi Cadmus fugiens infortunia Thebarum, existimans se loco etiam mutare fortunam, cum Harmonia coniuge uersi sunt in dracones [in Illyrico]. Vt Lucanus:

'Encheliae uersi testantes funera Cadmi'.

295

(O MIHI BELLORVM REQVIES) ET SACRA VOLVPTAS †matheseos† hic monstrauit. Si enim mixtus aliis sideribus fuerit Mars, uehementior truculentiorque fit, econtra si Ioui[s], bonus, si Veneri[s] supplex fiet.

296

VNAQVE PAX ANIMO pacem a Venere petiit, cui soli concessum est Martem domare. Vt Lucretius:

'nam tu sola potes tranquilla pace iuuare
mortales, quoniam belli fera moenia Mauors
armipotens regit, in gremium quia saepe tuum se
reicit aeterno deuinctus uulnere Mauors'.

302

EXCIDĔRVNT propter metrum, ut:

'longa decem tulerunt fastidia menses'.

302-303

PRIVS IN PATRVI (DEVS INFERA MERGAR / STAGNA ET PALLENTES AGAR EXARMATVS AD VMBRAS) prius perdam condicionem huius potestatis, quam aliquando mei sanguinis obliuiscar.

[303]

[EXARMATVS id est: prius perdam immortalitatem, quam mei generis obliuiscar.]

304-305

(SED NVNC FATORVM MONITVS MENTEMQVE) SVPREMI / (IVSSVS OBIRE PATRIS) <supremi> summi. Vt Terentius:

'pro supreme Iuppiter'.

Iureiurando confirmauerat se omnium meminisse, et superest ut queratur contra Thebanos aliquid moliri. Per uenialem statum excusat. Dicit enim se facere, sed coactum.

305-306

NEQVE ENIM VVLCANIA (TALI / IMPERIO MANVS APTA LEGI) nunquam enim ad haec potest mitti Vulcanus. Et opportune imbecillitatem obicit mariti, ut amorem Veneris in se transferret.

310-311

(SED NE MIHI CORDE SVPREMOS) / CONCIPE CARA METVS id est: nolo timeas excidia Thebanorum, qui non uincentur ita ut penitus pereant.

316

APERTO id est caelo.

318

IRA IOVIS id est fulmen.

318-319

SI QVANDO (NIVALEM / OTHRYN ET ARCTOAE GELIDVM CAPVT INSTITIT OSSAE) quoniam hi montes tam finguntur altissimi ut inter nubes potius delitescant.

320

ARMAVITQVE IN NVBE MANVM nubem dixit fulmen. Vt Vergilius:

'ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem'.

321

TRISVLCA pro quadrisulca, quia fulmen ex quattuor consistit: aqua, igne, nube, uento.

322-323

(TERRITAT ... AVT DITIBVS AGRIS) / SIGNA DARE (AVT PONTO MISEROS INVOLVERE NAVTAS) ut signum det aut perituras esse fruges aut nauigantibus imminere naufragia. DITIBVS locupletibus, id est fertilibus.

324

IAMQVE EMENSVS ITER transitus ad Tydeum.

325

LEGIT praeterit.

326

STANT (FVLTI PVLVERE CRINES) horridi sunt, aut certe pleni sunt puluere.

328-329

(ORAQVE) RETRO / (SORBET ANHELA SITIS) maciem indicat, quasi retro eius facies ducta sit.

333

(TVNC QVOQVE LASSA TVMET VIRTVS MVLTVMQVE) SVPERBIT ideo dixit superbire †uirtutem, sicut animum uirtutemque† transcendat.

<334>

<PECTORE DESPECTO> quasi ad gloriam suae uirtutis despectet superato hoste pectus habere confossum, quem laus uictoriae et uicti gemitus consolantur. VACVA (... HARENA) quod in ea solus iacet.

<335>

<CRVDOSQVE VETAT SENTIRE DOLORES> omne quippe gaudium quod nimium est nostri nos facit immemores.

336-338

(MEDIAS ETIAM NON DESTITIT VRBES / QVICQVID ET) ASOPON (VETERESQVE INTERIACET ARGOS / INFLAMMARE ODIIS) <Asopos> fluuius est Boeotiae. Dicit autem omne spatium quod inter Asopon et Argos interiacet in bellum Tydei inflammationibus excitatum.

343

(DEVS OMNIA) CREDERE SVADET <omnia> Tydei relatione<m>.

345-346

(ET) FORTE VERENDVS / (CONCILIO PATER IPSE DVCES COGEBAT ADRASTVS) oeconomia opportuna. Quippe hoc actum est occasione concilii ne reuertenti Tydeo publicus deesset auditor.

350-351

(NVSQVAM PIETAS NON GENTIBVS) AEQVVM / FAS (AVT CVRA IOVIS) quia scelerati hac spe peccant, dum non sperant deos criminum uindices fore. Vnde Vergilius:

'contemptorque deum Mezentius'.

Nam sunt philosophi qui, cum uideant naturae mala necessitate res contrarias ac pessimas mundo parari, dicunt curam humanarum rerum penitus <deos> non habere. Vnde Vergilius Epicurum secutus ait:

'scilicet is superis labor est, ea cura quietos
s(ollicitat)'.

Aut si omnino ad deum humanarum rerum pertinet cura, crudelis est. Vt idem:

'nec curare deum credis mortalia quemquam'.

CVRA IOVIS quasi uiolatae hospitalitatis gratia deum hospitii praesulem uiolatum esse dixit. Vt Vergilius:

'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura locuntur'.

352

SAVROMATAS AVIDOS Sauromatae populi sunt Scythiae ultra Pontum [sunt] uicini[s] sedibus Amazonarum, ad quos non peruenit potestas Romanorum. Vnde Iuuenalis:

'ultra Sauromatas fugere hinc libet'.

Sauromatas ergo Sarmatas dicit, genus hominum ad omne scelus paratissimum.

352-353

(SERVATOREMQVE CRVENTVM) / BEBRYCII NEMORIS Pollux cum Argonautis ad Bebryciam appulsus est, cum eum Amycus Bebryciorum rex ad caestuum prouocasset certamen. Amycus autem hanc consuetudinem semper habuit, ut insidiaretur in Bebrycio nemore, ubi, si quis forte aduena deuolutus fuisset, ab eo caestibus prouocatus occumberet. Hunc Pollux eodem certamine superatum dicitur occidisse. Hic autem Amycus Neptuni et Melopes filius fuit, quem Pollucem diximus prostrauisse. Cuius mortem uindicaturi ciues cum Polluci instarent, Argonautae asserturi commilitonem suum in aciem processerunt uictoriamque Bebryciorum [con]tulerunt. Bebrycia autem Bithynia est. Vt Vergilius ad Daretis augendum uirtutis meritum dixit:

'qui se
Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat'.

356

ARTAM COMPAGIBVS VRBEM muris ualloque munitam. Quia urbem dicere iactantis erat, ideo adiecit artam, id est angustam.

358

NOCTE DOLOQVE VIRI (NVDVM IGNARVMQVE LOCORVM) quantae occasiones periculorum fuerint, Tydeus exponit: nox, dolus, <nudus> ipse, inscius loci.

<359>

<NEQVIQVAM> et tam<en> aperto uicimus.

360

VACVAM uiris fortibus exhaustam.

369-370

(HOSNE MIHI REDITVS GERMANE) PARABAS / (IN ME HAEC TELA DABAS) ut huiusmodi mihi parares insidias, aut certe qualis Tydeus reuersus est, talis et ego ad Argos redirem.

371

(FRATRI FACINVS TAM) GRANDE NEGAVI utique ego debui proficisci, ut frater plenum parricidii titulum possideret.

373

(NEC VOBIS TANTI SIM) CAVSA TVMVLTVS ut Vergilius:

'ne matris miserae tanti sim causa tumultus'.

374

(NEC ME ADEO) RES DEXTRA LEVAVIT nec me, inquit, tantum extollit coniugii repentina felicitas ut nesciam quam sit durum quietos homines ad bella compellere. Hoc autem mire anticipat, ne postea ipse culpetur. Alioquin nullus magis bella desiderat. Agitur quippe de eius imperio.

375

(QVAM DVRVM NATIS ...) [QVAM TRISTE] REVELLI scio, inquit, quemadmodum durum sit a liberis distrahi [ituris ad bellum].

<376>

<NON ME VLLIVS DOMVS ANXIA CVLPET> nolo domorum habere maledicta, si quae forte fuerint uiduatae necessitate bellorum.

377

(RESPECTENTVE TRVCES OBLIQVO LVMINE) MATRES desiderio filiorum mihi infestae sint. Vt Horatius:

'bellaque matribus
detestanda'.

<MATRES> id est quarum filii me sequantur ad bella.

378

IBO[QVE] LIBENS Cum dicit ibo, facit ut solus ire non debeat.

378-379

(LICET OPTIMA CONIVNX) / AVDITVS(QVE ITERVM REVOCET SOCER) <auditus> a me scilicet. Vt obtemperans primum non isse, sic hoc dicit, ut intellegamus Polynicen ad Thebas ante ire uoluisse. Sed prohibitum se ab Adrasto queritur, ut prius legatio mitteretur. Artificiosa ergo conquestio est, quae sic agitur ut in ultionem sui etiam nolentes ire compellat.

383-386

OMNIBVS VLTRO / (NON IVVENVM MODO SED GELIDIS ET INERTIBVS AEVO / PECTORIBVS MENS VNA SVBIT VIDVARE PENATES / FINITIMAS ADHIBERE MANVS IAMQVE IRE) defectu orationis totius aperuit uoluntatem. Nam dum astute repudiabat auxilia, id egit ut mereretur. Vltro bene, quia [ille] ingeniose noluerat putans illos ultro uelle. Aut ultro 'ultra' accipimus. Vt Vergilius:

'et miserescimus ultro'.

386-387

SED ALTVS / CONSILIIS (PATER) profundus pater consilio siue prouidus. Vt Vergilius:

'arces, quibus altus Apollo
praesidet'.

388-389

ISTA QVIDEM SVPERIS (... MEDENDA / LINQVITE QVAESO) more Romano orationem de bello habiturus primum sibi deos facit esse propitios.

<398>

<EPIDAVRIVS ...IDMON> Epidaurus ciuitas in Graecia, unde Aesculapius fuisse dicitur, medicinae artis inuentor. Et bene perito medico illius ciuitatis tribuit gloriam, a qua inuentor artis ipsius dicitur sumpsisse principium.

399

NVNC VELOX FERRO non ad asperitatem rettulit, sed ad bene faciendum uelocitate operis, dum aliquid resecatur.

401

PRINCIPIA IRARVM (QVAEQVE ORSVS VTERQVE VICISSIM) id est orationis suae libertatem, uel quae huic ab Eteocle responsa fuerint.

403-404

(QVI CONTRA QVANTIQVE DVCES) VBI MAXIMVS ILLI / SVDOR quos fortiores reppererit, apud quos tota uirtute pugnauerit.

<404>

<INDICIO SERVATVM MAEONA TRISTI> quemadmodum unum seruasset Maeon[id]em qui indicia Thebanis acceptae cladis exponeret.

406

TYRIVSQVE INCENDITVR EXSVL inflammatur Polynices referente Tydeo quid fecerit, nimia aemulatione uirtutis.

407

DEVEXO MARGINE (PONTI) inclinato in eam partem mundi qua de caelo in oceanum mergitur. Tota enim haec poetica descriptio translata este de Homero. Ille enim hanc scaenam in Neptuni descriptione depinxit.

410

RAPIDIS ... PASSIBVS uelociter transeuntibus. ACCVRRVNT ... HORAE quasi Solis Horae sint comites. Praeterea descriptionis istius consideranda pictura est, quemadmodum diuersae diuersis fungantur officiis.

413

MERITOS bene meritos, post laborem scilicet fatigatos. IVGALES equi Solis dicuntur Xanthus et Aethon, quorum nomina edidit Martialis libro octauo dicendo:

'quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
frena uolunt'.

Ouidius uero omnium quattuor equorum Solis nomina euidentius suis demonstrauit carminibus dicens:

'interea uolucres Pyrois et Eous et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
flammiferis implent pedibusque repagula poscunt'.

415

NOX SVBIIT alterne quippe crescit umbra noctis, ut quidam uolunt, aut subiit in caelum. Vt Vergilius:

'uertitur interea caelum et ruit oceano nox'.

Si<c> ergo cum oritur dies, nox ruit, cum occidit, nox surgit, alterno ut surgant, alterno ut cadant.

418-419

(NAM TYDEA LARGVS HABEBAT / PERFVSVM MAGNA VIRTVTIS) IMAGINE (SOMNVS) occupant eum labores egregii. In somnis enim uidebat ea quae gesserat.

422

(APOLLINEASQVE) THERAPNAS ciuitatis nomen est in Laconia Apollini sacrae nec a sororis eius religione dissentien<ti>s, ut ipse alibi:

'Hecate lassata Therapnis'.

424-425

(COMVNT FVROR IRAQVE CRISTAS / FRENA MINISTRAT EQVIS) PAVOR ARMIGER omnes ergo terrores circa Martis currum fuisse poeta describit. Vt Vergilius:

'Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur'.

<425-426>

<VIGIL OMNI / FAMA SONO VANOS RERVM SVCCINCTA TVMVLTVS> ut, quicquid sonuisset, populis esset horrendum.

429

VRGET ENIM STIMVLIS (AVRIGA CRVENTIS) quasi Fama sit Martis auriga, quae omnia rumore compleret.

430

FACTA INFECTA LOQVI Vergilius:

'tam ficti prauique tenax, quam nuntia ueri'.

434

[INCITAT] AEGAEO Aegei fabula, patris Thesei, et apud Vergilium bene comperta est: ex cuius nomine, quod se propter Theseum in mare praecipitauerit, id pelagus Aegaeum sit appellatum.

439

MAGNIQVE FIDEM TESTARIS ALVMNI hic enim praestitit ut uentos illa contemneret et munere auxilii et fidei officio esset stabilis. Cuius fabulae notio apud Vergilium manifesta est.

440

SEPTIMA (... AVRORA) ex quo Tydeus reuersus fuerat.

441

PERSEIVS HEROS mos poetae huius est frequenter easdem personas nondum cognitis praenominibus inuocare, ut nunc Adrastum significat. Perseus enim Argis regnauit, ut ipse alibi:

'Perseos alter in Argos
scinditur'.

443

MVLTA SVPER BELLO GENERISQVE TVMENTIBVS bene generis. Nam et Tydeus in uindictam sui bellum desiderat et Polynices ut recuperaret imperium. Ergo bellum desiderant unus uictor, alter incensus. Ideo tumentibus id est anhelantibus bellum.

450-451

(VATVM MENTES AC PROVIDA VERI) / SACRA MOVERE DEVM temptare audire, auguria belli per uates cognoscere. Lucanus:

'finemque expromere rerum'.

Proprie enim moueri sacra dicuntur, ubi coeperint incohari. Vt Lucanus:

'sacris tunc admouet aris'.

453

SED MENTE VIRENS (PHOEBOQVE MELAMPVS) hic Proetidas insanientes accitus <a Proeto> sene[x] purgauit. Proetus igitur, Abantis filius, rex Argiuorum, inimicam felicitatis suae habuit coniugis fecunditatem. Tres etenim sustulit iilias et ad tempus nuptiarum usque perduxit. Sed incontinens uirginum lingua infelicitatis edidit causas. Hae enim feruntur sollemniter templum Iunonis intrasse et se deae praetulisse [Antigone Laomedontiades]. His rebus offensa Iuno in iuuencas uertit puellas et cupiditatem iniecit siluas petendi <adeo ut plerumque mugirent et collo iuga timerent>, credentes se formam induxisse uaccarum. Quod eo usque passae sunt, donec Proetus regni partem, si quis eas in pristinum statum mentis restituisset, proposuit habiturum et ex his coniugem. A Melampo ergo Proetides sunt insania liberatae, acceptamque Melampus unam ex uirginibus duxit uxorem et consors regni Proeti fuit et gener. Idem Melampus herbariae artis peritissimus fuit. Vt Vergilius:

'Amythaoniusque Melampus'.

<454-455>

<DVBIVM CVI PRONVS APOLLO / ORAQVE CIRRHAEA SATIARIT LARGIVS VNDA> id est: dedit uaticinandi scientiam. Et est sensus: dubium erat, utrum Amphiarao an Melampo pronus Apollo magis esset, uel cuius ora potius satiasset unda Cirrhaea, quia uterque nobilis, uterque diuinandi peritus.

458

(DIRAQVE NEFAS) MINITANTIA VENA diuinantia exta negauerant bonum exitum futurum esse bellorum.

460

(MONS ERAT) AVDACI (SEDVCTVS IN AETHERA DORSO) usque adeo audax emerserat altitudo ut caelum posset pulsare cacumine. Et bene audaci, quod propius caelo ausus esset insurgere.

461

APHESANTA mons est Tarsi Ciliciae, unde se Perseus emiserat ad uolandum, cum ad exstinguendam Gorgonam Libyen peteret. ἀπὸ τοῦ ἀφιέναι Aphesanta nomen accepit.

463

TEMERASSE VOLATV uiolasse, ut cibi uindicaret quod homini natura non dedit.

465

AC PAENE SECVTA EST Perseum Danae mater. Et mire temperauit sensum et sollicitudinem carae matris expressit.

466

CANENTIS OLIVAE candidae.

468

EVADVNT PARITER pariter ascendunt.

469

(ALGENTES) LAXAVIT SOLE PRVINAS sol incidens aera frigidum gelu dissoluit. Ouidius:

'solque pruinosas radiis siccauerat herbas'.

471

PERNICIBVS (ALIS) uelocibus.

472

ADDERE CONSILIVM addere bene dixit. Non est enim ipsius, quod mouetur.

474-475

(NON) CIRRHA DEVM (PROMISERIT ANTRO / CERTIVS) Cirrha prope Parnassum est, quo in loco Apollo futura praedicit.

475-476

(FRONDES LVCIS QVAS FAMA MOLOSSIS) / CHAONIAS SONVISSE TIBI Epiroticas quercus dicit, in quibus sedentes columbae sciscitatoribus futura dicebant. Vt Vergilius:

'atque habitae Grais oracula quercus'.

476-477

ARIDVS HAMMON / INVIDEAT [Iuuenalis:]

['quicquid dixerit astrologus, credunt a fonte relatum]
[Hammon'.]

— Liber, cum ex India ueniens in deserta et in extrema parte Libyae teneretur ac siti laboraret exercitus, rogasse dicitur Iouem ut se patrem probaret. Vnde ex arena subito aries apparuit, quo duce Liber aquam inuenit. Petit Iouem ut arietem in astra transferret. In eo autem loco in quo aqua fluxit templum constituit, quod Iouis Hammonis dicitur. Simulacrum autem eius adiectis cornibus arietinis confictum est. De quo templo postea data esse dicuntur oracula. Hic †Zoamachon† opinione Metrodori Peri<e>getici condidit ab Aethiopia usque in Libyam tria opinata templa: †triannus† solis in Aethiopia hoc est ter fulgentis quantum per ceteram terram ardet; in climate ultimo Libyae, quod Sagittario clauditur signo, [esse] Hammonis templum Iouis intra Aethiopas <id est> Indos — sunt enim et qui PseudoAethiope<s> uocantur. — et Libyas ultimos [esse] prope Alexandriam.

478

NILIACVMQVE PECVS Apin dicit, taurum lunatum Isidis, qui Aegyptiis motu corporis sui et quibusdam signis futura praedicit [qui e Memphide nascitur].

478-479

(PATRIOQVE AEQVALIS HONORI) / BRANCHVS [Branchi meminit Terentianus de metris:]

['hymnum Branchiadae Phoebo cantasse Iouique]
[pastorem Branchum, cum captus amore pudico]
[fatidicas sortes docuit depromere Paean'.]

Branchus Thessalus fuit, dilectus Apollini, ut Hyacinthus, quem acriter interfectum dolens sepulcro et templo sacrauit. Illinc Branchiades Apollo dicitur, [BRANCHIADAE qui Iouem Branchum colunt; credunt enim quod magnum fuerit Iouis incrementum] <...> potest et haec deriuatio religionum currere: quod Isthmia, quae in honorem Neptuni aguntur, finguntur Melicertia — nam constat Melicertam a Sisypho rege susceptum, cum Boeotia [nauigio] Isthmos delatus esset — et Nemeaea Archemori[a] in honorem <et> Iouis celebrari uolunt. <...>

479-480

(VNDOSAE QVI RVSTICVS ACCOLA PISAE) / PANA LYCAONIA (NOCTVRNVM EXAVDIT IN VMBRA) Pan apud Pisas rusticos numine suo replere solet, datque oracula qui impletur deo. Ergo neque ille aequari potest tibi, o Iuppiter, qui in nocturna umbra audit Pana, id est: quasi per ipsum numen loquitur hominibus. — diuersa loca commemorat et quis deus quo in loco futura praedixerit.

481-482

DITIOR ILLE ANIMI (CVI TV DICTAEE SECVNDAS / IMPVLERIS MANIFESTVS AVES) laus [uero] augurii est, quae per reliquarum artium diminutionem extollitur.

481-483

(CVI TV DICTAEE SECVNDAS / IMPVLERIS MANIFESTVS AVES) MIRVM VNDE (SED OLIM / HIC HONOR ALITIBVS) in errorem inducitur ista admiratio cum inuocatione. Nam quasi Vergilium, sed non recto ordine, sequitur. Ait enim:

'haud equidem credo, quia sit diuinitus illis
<ingenium aut rerum fato prudentia maior'.>

(MIRVM VNDE SED OLIM) HIC HONOR ALITIBVS rationem redditurus est unde concessum sit auibus futura praedicere. Quod Vergilius quasi philosophus explicat Epicureus, hic quasi Platonicus.

<483-484>

<SVPERAE SEV CONDITOR AVLAE / SIC DEDIT EFFVSVM CHAOS IN NOVA SEMINA TEXENS> prima opinio est ab Hesiodo: futura praedicere quia supernus orbis conditor, cum chaos figuraret in semina, hanc illis potestatem concessit. In noua autem semina, ut generatim omnia procrearent, quae corpora, ut Epicurei uolunt, textu inani fiunt atomorum.

485-486

(SEV QVIA) MVTATAE (NOSTRAQVE) AB ORIGINE VERSIS / CORPORIBVS hoc philosophice. Aiunt enim μετεμψύχωσιν fieri animarum in corpora. Vt lectum est in Horatio: 'nec te Pythagorae fallunt arcana renati'. Primo enim anima ipsius in Euphorbi <corpus> migrasse dicitur Troiano proelio, dum de clipeo ageretur 'Danai de poste refixo', secundo in Pythagorae, tertio in pauonis, quarto in Homeri, quinto in Ennii poetae, ergo animas in qualiuis corpore eandem tenere sapientiam. Haec autem secunda opinio est.

486-488

SEV PVRIOR AXIS / (AMOTVMQVE NEFAS ET RARVM INSISTERE TERRIS / VERA DOCENT) tertia opinio dicit aues ideo futura praedicere quia in aere sunt et purissime uiuunt, exinde quia raro terris insidunt, quae sunt nefastae. Ergo aues uera dicere illa res facit: axis purior.

492

SOLVERE ECHIONIAS L(ERNAEA) C(VSPIDE) P(ORTAS) soluere in excidium deducere. ECHIONIAS id est Thebanas. LERNAEA CVSPIDE Argolico ferro.

493

LAEVVSQVE TONES id est: bono omine confirmes auspicia, quia optimum augurantibus signum est, si de sinistra caeli parte tonuerit. Vt Vergilius:

'caeli de regione serena
intonuit laeuum'.

Et totum poeta quasi augurandi peritus exposuit. Dextra enim parte in contrario, laeua in bono. Vergilius:

'ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix'.

495

(SI PROHIBES) HINC NECTE MORAS hoc est: ne ad Thebanos ire cogamur incassum.

495-496

DEXTRISQVE ... / ALITIBVS quia de caelo uenientibus a dextra parte auibus auguria mala sunt.

498

(IMMENSI FRVITVR) CALIGINE MVNDI quicquid hominibus non patet, solus uidebat.

<499-500>

<POSTQVAM RITE DIV PARTITI SIDERA CVNCTIS / PERLEGERE ANIMIS OCVLISQVE SEQVACIBVS AVRAS> intentionem incredibilem describit, nam obtutu <in> uno fixi oculi non dubitatione caligant?

502-503

NONNE SVB EXCELSO (SPIRANTIS LIMITE CAELI / AMPHIARAE VIDES CVRSVS) ordo: nonne uides, Amphiarae, sub excelso limite caeli spirantes cursus? Aut uentorum dixit aut stellarum. CVRSVS id est uolatus. <Vergilius>:

'quo cursu deserta petiuerit'.

Serenos autem 'prosperos' dixit.

504-505

LIQVIDO (... MEATV / PENDEAT) id est or<di>nato uolatu pendeat.

505

(PLACABILE) PLANXERIT (OMEN) quodam stridore ululatum dederit. Vides ergo ut nulla auis placatum sonitum dederit. Planxerit ergo: cum stridore sonuerit. Vt:

'nunc litora plangunt'.

506

NON COMES OBSCVRVS TRIPODVM coruum dicit, qui in tutela Apollinis est. Cur autem coruus Apollini sit dicatus, haec fabula est: Apollo, cum Coronidem grauidam fecisset, coruum ei custodem apposuit, ne quis ad eam occulte temerator accederet. Cum hac Ischys occulte concubuit, quem fulmine Iuppiter exstinxit. Ipsam Coronidem Apollo sagittis occidit, cuius mortuae exsecto utero Aesculapium produxit in lucem. Vnde Vergilius:

'fulmine poenigenam Stygias detrusit ad undas'

id est per poenam matris natum. Coruum autem ex albo nigrum fecit. [Vnde lac album Homerus dicit aut in calice aut in alio uitreo uase missum in sole umbram non facere. Vnde lac digestum dicit. Ait enim: γάλα λευκόν.]

507

(FLAVAEQVE SONANS) AVIS VNCA MINERVAE huius alitis talis est fabula: Nycteus, Aethiopum rex, felix, si nunquam pater fuisset, habuit filiam Nycti<menen> nomine. Quae cum scelerato amore patrem diligeret, amorem suum nutrici confessa est infandumque petiuit auxilium. Ea, cum mentita esset domino suo Nycteo a quadam illum extranea diligi uirgine, impetrauit ut filiae suae imprudens uteretur amplexibus. Sero illi cognitum facinus statuit uindicare. Quapropter agnitam inter ipsos amplexus filiam cum uoluisset exstinguere, illa Mineruae implorauit auxilium. Cuius protectione periculo est erepta uersaque in auem, quae ex conscientia commissi facinoris diei fugit aspectum et Mineruae tutelae dicata est. Alii dicunt filiam Proeti fuisse patris<que> uim timentem aufugisse, quam Minerua mutauit in noctuam.

508

NON VENIT AVGVRIO MELIOR QVI VVLTVR id est uultur, qui solet bona omina augurantibus facere. Cuius auis auspicio fundata dicitur Roma. Quod Lucanus praeteriens tetigit dicens:

'uulturis ut primum laeuo fundata uolatu'.

<508-509>

<ALTIS / DESVPER ACCIPITRES EXSVLTAVERE RAPINIS> praeliban<te>s dira, ui qu[i]a eorum fruge[m] id est cruentis epulis <...>

511-512

ET FERALIA BVBO / (DAMNA CANENS) cum filiam suam Ceres raptam a Dite comperisset, conquesta a Ioue impetrauit ut ei filia redderetur, ita tamen, si nihil apud inferos gustauisset. Et cum in eo fuisset ut matrem filia sequeretur, Ascalaphus, qui apud inferos erat, dixit Proserpinam e pomario Ditis e malo punico gustasse tria grana. Indignata Ceres conuertit Ascalaphum in bubonem. De Proserpina uero ficta sic fabula est. Ceterum tenore philosophiae diuina anima esse signatur, quae, incidens naturae cogitationes et nefarie polluens, necessitate haesit tenta infernali hoc mundo. Buboni autem tale studium non tam fabula quam natura praescripsit. Quam sit ferale bubonis augurium, testis est poeta Vergilius:

'solaque culminibus ferali <carmine bubo>'.

516-519

(EQVIDEM) VARII PATER OMINA PHOEBI / (SAEPE TVLI IAM TVM PRIMA CVM PVBE VIRENTEM / SEMIDEOS INTER PINVS ME THESSALA REGES / DVCERET) saepe, inquit, tuli uaria Phoebi omina, ex quo me inter reges semideos pinus duxit Thessala. Dicit autem: ex illo tempore, quo cum Argonautis uectus sum. Semideos ... reges ait, quia filii <deum et> regum omnes fuerunt qui in illa naui impositi sunt. Thessala autem pinus Argo, quae in Pelio monte Thessaliae fabricata est. Peliae igitur, Neptuni filio, a sortibus praeceptum erat: cum Neptuno sacrificaret et aliquis nudo pede superuenisset, tunc ei mortem appropinquare. Is ergo cum annua sacra faceret Neptuno, Iason, Aesonis filius, cum uenisset ad flumen, in limo unum ei calciamentum adhaesit. Ille, ut celerius ueniret, neglexit. Cum superuenisset sacrificio, Pelias aspexit et memor sortium iussit eum arietis pellem inauratam a Colchis petere a rege Aeeta. Qui conuocata Graecorum nobilium iuuentute Colchos profectus est.

520-521

(NEC ME VENTVRA LOCVTO / SAEPIVS IN DVBIIS) AVDITVS IASONE MOPSVS Mopsus, Apollinis et Mantus filius, amicitia Iasoni fida coniunctus, diuinandi peritus. Ait ergo nunc Melampus: non plus me auditus est Mopsus imminentibus cladibus, cum ego futura praedicerem. In tantum enim magnus fuit Mopsus in augurandi peritia ut post mortem ei templa dicata sint, a quorum adytis saepe homines responsa accipiunt.

523

QVAMQVAM MAIORA PARANTVR id est: maiora uideo quam timemus. Lucanus:

'sed uenient maiora metu'.

526

STRYMONIA (...ARCTO) Strymon fluuius est Thraciae. Est autem in septentrione. Vt

'Strymoniae dant signa grues'.

527

(FECVNDA ... PLACIDI) CLEMENTIA NILI quia ibi nunquam frigus est. Vt Lucanus:

'nunquam fugiente rosa'.

528

HAC RERE <IN> IMAGINE THEBAS in hac imagine finge Thebas esse.

<529-530>

<NAM SESE IMMOTI GYRO ATQVE IN PACE SILENTES / CEV MVRIS VALLOQVE TENENT> reddit causas, cur pro Thebis accipi debeant cygni: quia, ut Thebani muris, illi se gyro uallabant.

532

ARMIGERAS (SVMMI IOVIS) significat aquilas, quae in tutela sunt Iouis.

533

(INACHII SINT HI TIBI) CONCIPE REGES finge has, inquit, tibi Argiuorum reges, quia septem reges contra Thebas conspirauerunt.

534

NIVEI GREGIS cygnorum scilicet.

536-537

(CERNIS INEXPERTO RORANTES SANGVINE VENTOS) / ET PLVMIS STILLARE DIEM quia excussae in congressu plumae mixtae sanguine ex aere cadunt. Vt Vergilius:

'tunc cruor euulsae labuntur ab aethere pennae'.

539

(HIC EXCELSA PETENS) SVBITA FACE SOLIS INARSIT omnes aquilae, quas pro septem ducibus interpretatur, eo genere periturae sunt ut ipsos duces exitium manet, ut docebimus, Capaneus fulmine. Ideo dixit face inarsit quod ausus sit dei contemptu arma tollere, et cum in altum sustollitur contra fas, fulminatus decidit [ut Vergilius:]

['insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos'.]

540-541

ILLVM VESTIGIA ADORTVM / (MAIORVM VOLVCRVM TENERAE DEPONITIS ALAE) Parthenopaeum significat, qui puerili aetate maiora uiribus suis temptando confossus est.

542

HIC HOSTI IMPLICITVS (PARITER RVIT) Polynicen significat, qui fratri morienti implicitus fuit.

542-543

HVNC FVGA RETRO / (VOLVIT AGENS SOCIAE LINQVENTEM FATA CATERVAE) Adrastum dicit, quia solus euasit. Vt Vergilius:

'et Adrasti pallentis imago'

id est timore fugientis.

544

HIC NIMBO GLOMERATVS OBIT Hippomedontem significat fluminis periturum esse uertigine.

544-545

HIC PRAEPETE VIVA / (PASCITVR IMMORIENS) Tydeum dicit, qui interfectoris sui Melanippi oblato sibi capite cerebrum eius, dum moreretur, absorbuit.

546-547

QVID FVRTIM INLACRIMAS (ILLVM VENERANDE MELAMPV / QVI CADIT AGNOSCO) Amphiaraus Melampo dicit: 'quid fles, quia uides me moriturum? Augurium cadentis cygni mihi finem uitae portendere ego cognosco'. Notandum quia uocatiuum Melampu dixit.

549

TERROR HABET VATES qui non tantum uidisse se crederent, sed fuisse perpessos.

549-550

PIGET (IRRVPISSE VOLANTVM / CONCILIA) piget eos exauditos fuisse, quos utique pigere debuisset, si eos auguria fefellissent. Sed quia mala compererant, piget irrupisse uolantum concilia.

551

AVDITIQVE (ODERE DEOS) declamatio e contrario.

551-553

VNDE ISTE PER ORBEM / (PRIMVS VENTVRI MISERIS ANIMANTIBVS AEGER / CREVIT AMOR) διαπόρησις poetica. Quaerit enim, unde prius hominibus studium augurandi uel uaticinandi uenerit. Vt Lucanus:

'cur hanc tibi, rector Olympi,
sollicitis uisum mortalibus addere curam?'

555

ERVIMVS QVAE PRIMA DIES (VBI TERMINVS AEVI) id est: de secretis elicimus, quae dies mundi aut natalis aut finis sit.

556

QVID BONVS ILLE (DEVM GENITOR) secundum mathematicos, apud quos dicitur Colopeus.

558

ASTRORVMQVE VICES †matheseos†, ubi sit luna uel quo signo, uel quae astra significent. NVMERATAQVE SEMINA LVNAE si semina, propter spumam magicae artis, si semita, propter obliquum circulum quo cursus exercet. Numerata autem, quia per numerum dierum flammarum suarum augmenta detrimentaque recipit.

559

THESSALICVMQVE NEFAS artem magicam dicit, qua cadauera cogit futura praedicere.

559-561

AT NON PRIOR AVREVS ILLE / (SANGVIS AVVM SCOPVLISQVE SATAE VEL ROBORE GENTES / MENTIBVS HIS VSAE) <scopulisque satae uel robore gentes> non ut antiqui aureo saeculo fuerunt. Sicut Vergilius:

'gensque uirum truncis et duro robore nati'.

Ad hoc Saturnum expulsum et aureis saeculis <dicitur> praefuisse. Vt est:

'aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula'.

SCOPVLISQVE SATAE huius fabulae quod argumentum sit, accipe. Iuppiter, cum uideret humanum genus relicta innocentia uitiis se dedisse, emendaturus publica<m> mortalitatis peste<m> etiam periculo naturae diluuio, effusione imbrium terras operuit atque ita uniuersum genus hominum deleuit. In communi ruina habuit reuerentiam pietas. Deucalion namque et Pyrrha, fratres idemque coniuges, cum illibata san<ct>itate meruissent numinum misericordiam, nauicula uecti Delphos impositi <sunt> ibique Themi<di>s, quae oraculo praeerat, audierunt responsum: ita posse reparari humanum genus, si ossa matris post terga iactarent. Obscurata ueritas errore fuit, usque dum prudentia melior oraculo fieret. Intellexerunt enim 'matrem' terram significare quippe rerum omnium genitricem, ossa uero eius lapides. Vnde Vergilius:

'Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem'.

Itaque saxa post terga iacta mirumque dictu homines nati, atque ita solitudinem orbis repleuit ingenium et pietas. — Diluuium uero hoc quod dicitur, falsissimum est. Nam usque nunc duret et mundus omnis tectus sit undis. Fama cataclysmi inanis est nec fieri potuit, sed mystice per fabulam figuratum est, quia, ut diximus, genus mortalium uitia aeque <et> ignauia inuasit. Dicit autem antiquis ista requirendi curam penitus non fuisse. [VEL ROBORE GENTES ut Vergilius:]

['gensque uirum truncis et duro robore nata'.]

562-563

QVID CRASTINA VOLVERET AETAS / (SCIRE NEFAS HOMINI) Horatius:

'quid sit futurum cras, fuge quaerere'.

565

ET NVLLA MODESTIA VOTI quia illicita semper optamus.

566

DAMNATAQVE ... SERTA absoluta. Vergilius:

'damnabis tu quoque uotis'

id est persolues.

568-569

(IAM BELLA TVBAEQVE / COMMINVS ABSENTESQVE FREMVNT) SVB PECTORE THEBAE quae futura sunt aliis, sunt praesentia sacerdoti.

573

TE PVDOR ET CVRAE (RETINENT PER RVRA MELAMPV) erat enim et augur et medicus. [Vt Vergilius:]

['Amythaoniusque Melampus'.]

575-577

(ET IAM SVPREMA TONANTIS / IVSSA FREMVNT AGROSQVE VIRIS) ANNOSAQVE VASTANT / (OPPIDA) id est: quae iussa sunt, implere festinant cupiditate pugnandi.

582

TVNC FESSA PVTRI RVBIGINE (PILA) Lucanus:

'et scabros nigrae morsu rubiginis enses'.

<587-588>

<ALII CORTYNIA LENTANT / CORNVA> Vergilius:

'simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae'.

CORTYNIA Cretensia. Vt Lucanus:

'Cortynis arundo
tenditur in Scaeuam'.

588-589

(IAM FALCES AVIDIS ET ARATRA CAMINIS / RASTRAQVE ET INCVRVI SAEVVM) RVBVERE LIGONES naturam ignis expressit, quae facit ferrum rubescere.

590-591

(CAEDERE NEC VALIDAS) SANCTIS A STIRPIBVS H(ASTAS) / (NEC PVDOR) non pudebat illos de sacris lucis praefixisse lanceis hastilia. Vt Vergilius:

'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
<sustulerant>'.

594-597

(VBI TEMPTAT / ENCELADVS MVTARE LATVS SVPER IGNEVS ANTRIS / MONS TONANT EXVNDANT APICES FLVCTVSQVE PELORVS) / CONTRAHIT tanta saxa de uertice ab Encelado uolui dicit ut mare fieri possit angustum quod Italiam a Sicilia separat. Vt Lucanus:

'ne rupti repetant confinia montes'.

<602>

<DIV TVTO SVPERVM CONTEMPTOR> qui idcirco diu tutus fuerit quod ei supremus dies seruabatur in Thebas.

603

LARGVSQVE ANIMAE ut Horatius:

'animaeque
prodigum Paulum'.

MODO SVASERIT IRA qui, si iratus esset, posset uitam summa felicitate contemnere. Vt Vergilius:

'est hic, est animus lucis contemptor'.

604

(VNVS VT E SILVIS PHOLOES) HABITATOR OPACAE utique Centaurus. Vt Vergilius:

'ecce duo nubigenae cum uertice montis ab alto
descendunt Centauri'.

PHOLOES mons Thessaliae.

<605>

<INTER ET AETNAEOS AEQVVS CONSVRGERE FRATRES> talis ergo erat quales Gigantes aliquando fuerunt. Magnitudinem eius [ex] Gigantibus comparauit id est Cyclopibus, <eos> de locis quibus fuerunt notans. Vt Vergilius:

'cernimus ...
Aetnaeos <fratres>'.

607

(QVAE TANTA) IGNAVIA [CLAMAT] Vergilius:

'quae tanta animis ignauia uenit?'

609

VNĬVS secutus auctoritatem Vergilii dactylum posuit unius. Vt 'unius ob noxam'.

613

(MVGIAT) INSANO PENITVS SECLVSVS IN ANTRO ut est:

'horrendas canit ambages antroque remugit'.

615-616

(VIRTVS) MIHI NVMEN ET ENSIS / (QVEM TENEO) totum Vergiliane de Capaneo ponit. Ait enim ille:

'dextra mihi deus et telum, quod missile libro'.

617

(VOLVCRVM) QVAE TANTA POTESTAS quae illi praestatur ut futura cognoscat.

620

OECLIDES Amphiaraum, Oeclei filium, dicit.

620-623

(ALIO CVRARVM AGITANTE TVMVLTV) / NON EQVIDEM EFFRENO (IVVENIS CLAMORE PROFANI / DICTORVMQVE METV LICET HIC INSANA MINETVR / ELICIOR TENEBRIS) non me timor aut terror furiosi iuuenis de secreto agit ad publicum, sed amor ciuium et cura rei publicae. Ordo talis: non elicior tenebris dictorum metu et iuuenis profani effreno clamore commotus.

623-624

ALIO MIHI DEBITA FATO / (SVMMA DIES) iam coepit pericula sua promere ab exitu suo incohans, quoniam hiatu terrae se cognouerat periturum.

624

(VETITVMQVE) DARI MORTALIBVS ARMIS id est me occumbere. Ac per hoc non timebo Capanei iram, quia ei me non licet occidere.

626

QVOD VLTRA EST quia futurum est, quod ultra praesens tempus est.

632

(NVLLA) OMINA CVRAE non timori sunt uobis deorum responsa, quia improspera sunt?

633-634

QVID ME PERSEI (SECRETA AD CVLMINA MONTIS / IRE GRADV TREPIDO) Aphesantem significat montem, in quo auguria captauerant. De hoc enim Perseus primum uolauit, quando ad caput Gorgonae auferendum profectus est. Dicit ergo nunc Amphiaraus: si hoc facturi eratis, quod furor suadet, cur me augurandi causa sollicite misistis ad montem?

637

CONSVLTI (TESTOR PENETRALIA MVNDI) id est: quae oracula petendo consului.

641

VIDI HOMINVM (DIVVMQVE METVS) manifestus iam metus est. DIVVM quare? Aut propter Venerem aut Iunonem, quarum altera Thebanis, altera timebat Argiuis. An omnium, quia Capaneus animos erat elaturus in caelum? Vt Lucanus Iliacon:

'atque Helenae timuisse deos'.

642

(ET LACHESIN PVTRI VACVANTEM SAECVLA) PENSO id est cito hominum fata rumpentem. Vt Lucanus:

'lassant rumpentes stamina Parcae'.

643

DEVS (ECCE FVRENTIBVS OBSTAT) <deus> id est Phoebus, qui incensis uobis ardore[m] bellandi opponit augurium.

645

(DIRI ...) NOVALIA CADMI Thebanos campos significat, quibus olim seminante Cadmo dentes draconis seges nata est armatorum. Proprie ergo dixit noualia aruorum loca quae annis singulis situ seruantur ad semina iacienda. Vergilius:

'impius haec tam culta noualia m(iles) h(abebit)?'

647

IBIMVS id est in bellum. Mire et hoc uult futurorum necessitate compleri, ne quid furori suo Capaneus assignet.

648-649

(TVVS O FVROR AVGVR) ET VNI / ISTA TIBI ista quae praedicis tibi soli contingant. Vt Vergilius:

'capiti cane talia, demens,
Dardanio'.

650-651

ET TVA NON VNQVAM (TYRRHENVS TEMPORA CIRCVM / CLANGOR EAT) proueniat, inquit, tibi ut aures tuas nunquam tubarum sonitus irrumpat clangor.

656

(I SIDONIOS) LEGATVS AD HOSTES repete regnum Polynicis.

657

HAEC [PACEM] ... SERTA quae Amphiaraus gerebat in capite.

657-659

(TVA PRORSVS INANI / VERBA POLO CAVSAS) ABSTRVSAQVE MOMINA RERVM / (ELICIVNT) ut sacrilegus dicit, quia quaecumque eueniunt mundi uertigine, non numinum dispositionibus, fiunt. ELICIVNT reuera quicquid loqueris fatum est, aut tuo arbitrio fata disponis.

659-660

MISERET SVPERVM (SI CARMINA CVRAE / HVMANAEQVE PRECES) totum hoc secundum Epicurum dicit poeta. Ait enim Lucretius:

'omnis enim diuum per se natura necesse est
immortali aeuo summa cum pace fruatur,
semota a nostris rebus <se>iunctaque longe:
...
nec bene promeritis capitur nec tangitur ira'.

Vt Vergilius:

'scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat'.

Miseri, inquit, dii sunt, si tuis precibus mouentur ad praedicenda futura mortalibus.

661

PRIMVS IN ORBE DEOS FECIT TIMOR negat deos ulla re alia celebrari nisi timore mortalium. Vt Lucanus:

'quae finxere, timent'

et Petronius Arbiter istum secutus:

'primus in orbe deos fecit timor'.

663

(HOSTILEM ISMENON) GALEIS (DIRCENQVE BIBEMVS) poculum enim militis galea est. Vt Lucanus:

'sic concitus ira
excussit galeam, suffecitque omnibus unda'.

665

VENTISQVE quia solent augures uentorum flatibus futura cognoscere.

666

(BELLORVM) PROFERRE DIEM dilationem bello dare. Vt Terentius:

'saltem aliquot ad
proferendum proficiscar dies'.

669

INSANIRE MANV furere manibus, bellare, non ut tu uaticinationibus furis.

669-670

(RVRSVS) FRAGOR (INTONAT INGENS / HORTANTVM) populi clamor hortantis, ut Capanei sententiam sequerentur. Sic Lucanus:

'elatasque alte, quaecumque ad bella uocaret,
promisere manus'.

671-672

(VT RAPIDVS TORRENS ANIMOS CVI VERNA MINISTRANT) / FLAMINA (ET EXVTI CONCRETO FRIGORE MONTES) nam Fauonii flatu solutae niues addunt fluminibus incrementa. Vt Lucanus:

'at Genusum nunc sole niues, nunc imbre solutae
praecipitant'.

CONCRETO FRIGORE definitio niuis: quid est nix? — concretum frigus.

678-679

(AT GEMITVS ARGIA VIRI) NON AMPLIVS AEQVO / CORDE FERENS id est: ulterius aequo corde mariti gemitus ferre non potuit Argia, caritatis affectione deuincta.

681

ET FLETV SIGNATA GENAS nam quaedam uia apparet lacrimarum in plangentis facie et <in> maestorum uultibus orbitam suam tristitia dereli<n>quit.

682-683

PARVVMQVE SVB VBERE C(ARO) / (THESSANDRVM PORTABAT AVO) Vergilius:

'paruumque nepotem
ipse trahit'.

[THESSANDRVM hoc est 'Thessandrus Sthenelusque duces', Polynicis et Capanei filii.]

683

IAM NOCTE (SVPREMA) id est in fine constituta, cum explicatur ante nouos ortus id est ante aduentum diei.

684-685

(VBI SOLA SVPERSTITE PLAVSTRO / ARCTOS) AD OCEANVM (FVGIENTIBVS INVIDET ASTRIS) quia Arctos Oceano non mergitur positione cursus sphaerae circularis. οἴη δ' ἄμμορός ἐστι λοετρῶν Ὠκεανοῖο. Sed fabulas quae in Septentrionem sunt fictae a Graecis contra ueri propositum disseramus. Callisto, Lycaonis Arcadiae regis filiam, in comitatu Dianae Iuppiter cum uidisset, in amorem eius incidit nactusque a reliquis segregatam nymphis, in Dianam mutatus seductamque compressit et grauidam fecit. Cuius cum crimen crescens uterus proderet, indignata Diana comitatu suo eam reppulit. Quae exactis decem mensibus enixa est paruulum, qui Arcas cognominatus est. Indignata Iuno, quod paelex sua ex Ioue etiam mater esset, Callisto uertit in ursam. Cuius filius Arcas cum esset in adultam perductus aetatem, imprudens in matrem incidit ursamque credens misso telo eam perimere uoluit. Non sustinuit Iuppiter ignorantem parricidium perpetrare statimque eos inter sidera rettulit. Ille Arcturus et alio nomine Arctophylax uocatur, illa ἄρκτος μείζων, Latine 'Septentrio Maior' appellatur. Quod signum loco non mouetur neque mergitur. Tethys enim, uxor Oceani, nutrix Iunonis fuit, quae propter affectum nutritae eam prohibet in Oceanum cadere. Vnde Vergilius:

'Arctos Oceani metuentes aequore tingui'.

687-689

(CVR TVA CVM LACRIMIS MAESTO SINE CONIVGE SVPPLEX) / LIMINA NOCTE PETAM (CESSEM LICET IPSA PROFARI / SCIS GENITOR) intellegis, pater, causa[m] esse mariti uxoris lacrimas, etsi lingua mei animi non sit interpres.

689

(IVRA...) GENIALIA coniugalia. Viris enim genius conuenit, mulieribus Iuno: sed bene uxor super coniugis iurauerit partes.

693-694

(NON SI MIHI) TIGRIDIS HORROR / (AEQVOREAEQVE SVPER RIGEANT PRAECORDIA CAVTES) totum Vergiliane amantis expressit affectum. Dido enim, ut Aeneae exprobraret duritiam cordis, ait:

'sed duris genuit te Caucasus horrens
cautibus <Hyrcanaeque admorunt ubera tigres>'.

697-698

(ATQVE HANC PATER) ASPICE PROLEM / (EXSVLIS HVIC OLIM GENERIS PVDOR) Thessandrum dicit, qui patie[ba]tur pudoris ignominiam si dicatur exsulis filius. Vergilius:

'idem ego, nate, tuum uiolaui crimine nomen,
pulsus ob inuidiam regno'.

700

QVEM DIXIT APOLLO id est quem oracula tibi generum per portenta dixerant.

701-703

NON EGOMET (TACITOS VENERIS FVRATA CALORES / CVLPATAMVE FACEM TVA IVSSA VERENDA TVOSQVE / DILEXI MONITVS) id est: non cum furtiuo amore et culpabili Polynicen dilexi, sed, ut exsul<i nuber>em, tuis praeceptis parui et, ut maritum amarem, tuis monitis parui.

705

QVANTVS AMOR (... MISERO NVPSISSE MARITO) Lucanus:

'non legum iura nec arma,
unica materia est coniunx miser'.

Nam maritum affectio commendat. Si sit miser, auget misericordia caritatem.

707

(VT TIMEAM DOLEAMQVE) ROGO peto ut concedas quod proficiscente marito dolebo, quod pugnante timebo.

714-716

SED MIHI MVLTA DEI (... / ... MVLTA METVS REGNIQVE VOLVBILE PONDVS / SVBICIVNT ANIMO) ordo: sed mihi multa dei <metus> regnique pondus subiciunt animo.

716-717

(VENIET QVI DEBITVS ISTIS) / NATA MODVS eleganter religiosus pater sollicitae filiae belli pollicetur effectum.

718-719

(NEV SINT DISPENDIA IVSTAE) / DVRA MORAE neu damnum putes utiles moras. Ipsa enim tarditate bello proficitur. Vt Lucanus:

'saepe mora melior'.

LIBER IV

Continet hic liber Bellonam iacientem hastam ad initium belli et persuadentem pugnam, sacrificium Iouis et in ipso omen aduersum, ad bellum euntium planctum suorum. Dehinc catalogus de his qui uenerunt in auxilium Adrasti, et singulorum nomina ducum. Prima descriptio Adrasti, secunda Polynicis generi eius, tertia Tydei eiusdem generi, quarta Hippomedontis, quinta Capanei, sexta Amphiarai descriptio euntis ad bellum prodente coniuge et accipiente ornatus ab Argia, septima Parthenopaei euntis ad bellum inscia matre. Matris aduentus et allocutio eius dissuadentis eum a pugna. Dehinc a Thebis praeparatio Eteoclis contra fratrem. Aduersa monstra. Furoris correptio Iocastae decurrentis in monte et allocutio eius uaticinantis futura. Extractio umbrae Laii et eius umbrae uaticinatio futuri mali. Iter Graeci exercitus euntis Thebas. Liberi patris descriptio cum omni choro et eius allocutio pro Thebis, cum exercitum Graeciae uideret Thebas petere. Preces eius apud Nymphas ut cuncta siccarent et euntibus Graecis siti exhaustis potum fontis negarent. Nympharum uiscera in terram redacta. Remotio Argiuorum. Sitis descriptio. Adrasti allocutio ad Hypsipylen, nutricem Archemori, filii Lycurgi. Hypsipyles responsio et demonstratio fontis Langiae. Descriptio exercitus ad aquam festinantis.

1-2

TERTIVS (HORRENTEM ZEPHYRIS LAXAVERAT ANNVM) / PHOEBVS id est tertius annus ex emisso pacto fratrum. Primus enim fuit, quo imperauit Eteocles, secundus, quo conuentus est a Tydeo ut redderet regnum — qui annus itu ac reditu Tydei consumptus est — tertius, a quo incipitur bellum. HORRENTEM ... ANNVM hieme asperum uel horridum frigore. Annum ergo pro parte anni, per quem 'hiemem' poeta significat. ZEPHYRIS LAXAVERAT eleganter, quia hieme liquentia solidantur. Vt Vergilius:

'nam frigore mella
cogit hiems eademque calor liquefacta remittit'.

Item:

'caeduntque securibus humida uina'.

Quae omnia resoluit uerna temperies. Vt Vergilius:

'et Zephyro putris se gleba resoluit'.

2-3

(ANGVSTVM COGEBAT) LIMITE VERNO / (LONGIVS IRE DIEM) tempore utique uerno, quo imminutis noctibus dies sumit augmentum.

3-4

(CVM) FRACTA IMPVLSAQVE FATIS / (CONSILIA) quia contra consilium Adrasti indictum est bellum. <FRACTA IMPVLSAQVE FATIS> uoluntate Fatorum fracta id est disrupta et ab ancipiti cogitatione abscissa et destinata ad indictionem belli. Ideo subiunxit impulsaque Fatis. Iam enim disrupta facile ad bellandum Fatis impelli potuerunt.

4

(TANDEM) MISERI (DATA COPIA BELLI) utrisque — scilicet fratribus — infeliciter exstitit causa bellandi, quos pactos infelicior habuit imperandi condicio.

5-6

PRIMA (MANV RVTILAM DE VERTICE LARISSAEO / OSTENDIT) BELLONA (FACEM) aut quae prima bellum coeperit ante Martem, aut prima domina proeliorum. RVTILAM splendentem. DE VERTICE LARISSAEO de arce ciuitatis Argiuae.

6-7

TRABALEM / HASTAM ingentem. Congrue inde hastam dixit emissam, unde bellum ueniebat ad Thebas.

8

(AONIAE CELSO STETIT AGGERE) DIRCES <Dirce> nomen Thebani fontis a reginae uocabulo nuncupatum. Et modo poetice dixit, neque enim poterat hasta de uertice Larissaeo usque ad Thebas ire.

9-10

(FERROQVE AVROQVE) CORVSCIS / ... VIRIS splendidis Argiuorum ducibus id est ferri <aurique> nitore fulgentibus.

11

PLAVDIT EQVOS plausibus excitat.

13

DICTA DIES ADERAT aposiopesis. Subaudimus uero 'coetibus' aut 'sacrificiis' aut quibuslibet rebus. <DICTA> supra dicta.

14-15

(NVLLISQVE SECVNDVS IN EXTIS / PALLET ET ARMATIS) SIMVLAT SPERARE (SACERDOS) cum metu futuri mali sacerdos ipse palleret, populis tamen propitios deos esse fingebat, ne animus uirorum fortium minueretur. Quia, ne armati aduersum omen accipiant, prospera pro terribilibus nuntiat.

19

TRISTE nomen pro aduerbio, ut si dicatur 'tristiter'.

19-20

(CVNCTIS DEPENDET AB ARMIS) / SVSPIRANDA DOMVS domus pro 'familia', suspiranda pro 'desiderabili' posuit. Id est: omnes armati domus suae dulcedine tangebantur.

21

DEDVCERE CONOS inclinare apices galearum.

26

HAERET AMICA MANVS in ancipiti pietas constituta, quid potius faceret, ignorabat.

27

(MANANTESQVE OCVLOS) HINC OSCVLA TVRBANT per oscula fletus fiebat qui turbabat oculos.

31

(NOTA PVPPIM) DE RVPE SALVTANT uale illis dicunt et ut bene nauigent optant. Est ergo 'salutare' etiam abeuntibus uale dicere. NOTA cum ab ea domum rediens salutaretur.

32-33

NVNC MIHI FAMA PRIOR (MVNDIQVE ARCANA VETVSTAS / CVI MEMINISSE DVCVM VITASQVE EXTENDERE CVRAE) ideo ista numina inuocantur, quia nullum bellum Thebano antiquius fuit. Vt Lucanus:

'hinc aeui ueteris <custos>, famosa uetustas'.

Hic ergo inuocatio est Famae ac Vetustatis: o Fama, cui cura est meminisse uirorum fortium uitas, ne obliuione sopiantur.

34-35

TVQVE O NEMORIS (REGINA SONORI / CALLIOPE) nemoris Pindi uel Parnassi, unde uox funditur Pieridum.

37

SVBLATA MOLIRE LYRA heroicum iam ardorem innectens <non> remissa lyra commemora[ta].

37-38

(NEQVE ENIM ALTIOR VLLI) / MENS HAVSTO DE FONTE VENIT quia illic tu donas eloquia.

39

PONDERE CVRARVM magnitudine sollicitudinum. <PROPIORQVE ABEVNTIBVS ANNIS> circa finem uitae iam positus.

40

VIX SPONTE uel quod senectutis tardaretur incommodo uel quod ad bellum ire cogebatur inuitus.

40-41

(INCEDIT ...) CONTENTVS FERRO (CINGI LATVS) gladio tantummodo incedebat praecinctus aut propter senectutem, ne armis grauaretur, aut propter potestatem, quae munimini eius poterat sola sufficere.

43

LVCTATVR ARION hic Arion natus est Neptuni munere et Terrae, equus nimiae uelocitatis, quem nunc Adrastus curru iunctum ducebat ad bellum. Alii dicunt filium ipsius Neptunum Pelopi donasse, a Pelope ad Adrastum <...> cum igitur usque adhuc ignotus esset equorum cursus mortalibus et horum animalium natura egeret terra, Neptunus, remediaturus humanos successus ingenio ac potentia, in Thessalia terram tridente percussit, subitoque mirum dictu solo prosiluerunt duo equi, Scyphos et Arion. Inde optimae naturae equi Thessalici per orbem feruntur.

44

HVIC propter hunc: <ut>

'huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat'.

PROSYMNA ciuitas Argiuorum.

45

(PECOROSAQVE) PYLOS Arcadiae est regio quam Graeci Phigaliam uocant, quam pecorosam ferunt quod egregio abundet pecore, unde fuit Nestor. Hinc Persius:

'findor, ut Arcadiae pecuaria rudere dicas'.

46-47

(QVAEQVE PAVET LONGA SPVMANTEM VALLE) CHARADRON / (NERIS) <Neris> ciuitas Peloponnensis quae Charadro fluuio iracunde teritur.

47

<INGENTI TVRRITAE MOLE CLEONAE> montis nomen Argiui, ut ait Callimachus.

48

[CLEONAE] ET LACEDAEMONIVM THYRE L(ECTVRA) C(RVOREM) historia talis est: Thyre ciuitas est [ciuitas] Laconiae in confinio et Argiuae regionis. Hic populi duo quondam inter se bello dissentientes, Lacedaemones et Argiui. [Sed] Lacedaemoniis dux Othryades, cum eius exercitus iam prope uictor esset, <et> tamen graui uulnere iaceret, excepto — antequam totam animam exhalaret — sanguine, trophaea iussit attolli, quibus digito sanguine oblito ter hoc scripsit: κατὰ Ἀργείων κατὰ Ἀργείων <κατὰ Ἀργείων> <Propter> hoc dixit Lacedaemonium Thyre lectura cruorem, siue quia apud Lacedaemonios uerberum et plagarum habebatur certamen.

49

MEMORES (TRANSMISSI AB ORIGINE REGIS) qui haberent memoriam generis, quia Adrasto longa affinitate iunguntur.

50

QVI DREPANI SCOPVLOS Corinthi Drepanon dicit, non Siciliae. OLIVIFERAE SICYONIS Corinthi municipium oliuis fertile. Vnde Vergilius:

'teritur Sicyonia baca trapetis'.

Hanc autem primum Adrastus ciuitatem regnando possedit, ut ipse in secundo libro testatur dicens:

'quis te solio Sicyonis auitae
excisum infrenos componere legibus Argos'.

51-52

(QVOS PIGRA VADO) STAGILLA TACENTI / (LAMBIT) id est quos Stagilla palus lambit.

52

(ANFRACTV RIPARVM INCVRVVS) ELISSOS flumen Achaicae regionis. Hunc Graeci ita uocant, tractum nomen a flexibus.

<53-55>

<STYGIAS LVSTRARE SEVERIS / EVMENIDAS PERHIBETVR AQVIS HVC MERGERE SVETAE / ORA ET ANHELANTES POTO PHLEGETHONTE CERASTAS> qui fertur ex Cocyto fluuio inferorum undarum augmenta percipere, uel in isto dicuntur Furiae fessas siti animare serpentes.

56-57

SEV TECTA MYCENIS / (IMPIA) propter fratrum discordias et parricidiales epulas et fugam Solis. Vnde Vergilius:

'nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe'.

59

(INOAS) EPHYRE (SOLATA QVERELAS) ipsa est quae Corinthos [quae Dyrrachium], in qua mater Palaemonis colitur. Huic templum ciuitas prima Ephyre dedit, quia de Sciradibus petris se Ino, uxor Athamantis, praecipitauit in mare. Et cum corpus filii Melicertis Corinthum fuisset appulsum, de habitu contemplati regis fuisse filium humauerunt. Cui humato institutum fertur lustrale certamen quod Isthmicum uocant. Vt quidam uolunt, ita solata est Ephyre matris querelas. [Est autem Corinthi ciuitas. Vnde Vergilius:]

['Ephyreaque aera' hoc est Corinthia.]

60

CENCHREAEQVE (MANVS) Cenchreae portus est Corinthi.

60-61

(VATVM QVA CONSCIVS AMNIS) / GORGONEO PERCVSSVS EQVO equo Pegaso, cuius ungula percussus locus fontem effudit qui Hippocrene[s] dicitur. Hoc enim fonte qui labra proluerit, poeta fiet. Ideo uatum ... conscium dicit. Pegasus autem, Neptuni et Medusae Gorgonae filius, uolare solitus, cum uenisset in montem Heliconem, qui est in Boeotia, ungula locum quem percusserat, fontem inde excussit. Hunc dicit seruare uatibus carmina. Vnde Persius:

'nec fonte labra prolui caballino'.

61-62

(QVAQVE OBIACET ALTO) / ISTHMOS (ET A TERRIS MARIA INCLINATA REPELLIT) <Isthmos> terra siue mons qui Aegaeum mare diuidit ab Ionio. Ideo autem dixit maria inclinata repellit, quod Achaiam, in qua pater regnauit Pelops, duo maria circumdant, adeo ut insulam faciant nisi utrumque pelagus obiectus Isthmos interiaceret. Lucanus:

'gracilis mare separat Isthmos'.

64-66

(PARS) GAESA (MANV PARS ROBORA FLAMMIS / INDVRATA DIV NON VNVS NAMQVE MANIPLIS / MORS) NEQVE SANGVIS (HABENT) <gaesa> tela Gallica. Vt Vergilius:

'duo quisque Alpina coruscat
gaesa manu'.

(ROBORA) FLAMMIS / (INDVRATA DIV) ut:

'hic torre armatus obusto'.

— [NEQVE SANGVIS] ordo: alii gaesa, alii robora flammis indurata pro telis habent. Nam quia non ipsis unus sanguis aut origo fuit, ideo dissimilia arma gestabant.

73

(INGENTES) PLAGARVM IN PECTORE NODOS signa praeteritarum uirtutum. Id est cui praestant priora uulnera dignitatem.

74-75

DIRCAEVS ... / ... GENER Polynices, de fonte Boeotiae sic uocatus, qui ex Dircaeo funere, cuius corpus quod taurus traxit iuxta eum inuentum est, inde nomen accepit. Polynicen ergo Dircaeum appellat.

<75-76>

<CVI COMMODAT IRAS / CVNCTA COHORS> ideoque propter quem ab omnibus prodiebatur ad bellum.

77-79

(SEV QVOS MOVET EXSVL ET HAESIT / TRISTIBVS) AVCTA FIDES (SEV QVIS MVTARE POTENTES / PRAECIPVVM) in quibus haec est fides aucta calamitatibus, quia misericordia commoti sunt, siue quibus praecipuum erat potentes mutare.

80-81

(DEDERAT NEC NON SOCER IPSE REGENDAS) / AEGION ARENENQVE ciuitates Arcadiae quas regendas Polynici genero quasi dotalis familiae Adrastus dederat, ne exsul regnare desuesceret aut certe ne sentiret exilium. THESEIA TROEZEN Thessaliae ciuitas, quam Theseiam dixit quod Theseus Troezen<i>ae ciuitatis iter obsessum a latronibus liberum praestitisset, uel quia Theseus <Aegei et> Aethrae filius in hac urbe natus est.

84

DEBITVS HOSPES fatalis: responso Apollinis debitus.

85

TVLIT aut detulit aut gessit.

87

SPHINX ideo dicta est quod quaestionibus ita constringeret homines ut se expedire non possent. Nam Graece σφίγγειν 'constringere' dicitur uel 'uinculum', quod illa propositis suis quasi uinculis colligaret omnium mentes, [uel] praeter Oedipoden patrem, cuius labor Sphinx est.

91-92

(HAEC MENTEM OCVLOSQVE REDVCIT / CONIVGIS ET DVLCES AVERTIT) PECTORE THEBAS a cupiditate Thebarum solo coniugis reuocatur affectu.

94-96

(IAM LAETVS ET) INTEGER ARTVS / (VT PRIMAE STREPVERE TVBAE CEV LVBRICVS ALTA / ANGVIS HVMO VERNI BLANDA AD SPIRAMINA SOLIS) integros artus habens post uulnerum curationem. Dicit ergo Tydeum audito tubarum strepitu nondum curatis uulneribus tamquam integro corpore ad bellum prodiisse, cuius arma uti uerno tempore anguis lubricus splendore radiabant.

97-98

(LIBER SENIO ET) SQVALENTIBVS ANNIS / (EXVTVS) quia deposita pelle dicuntur serpentes in iuuentutem redire. Herba quaedam dicitur marathros, quam cum comederint, senium deponunt aetatis.

100

(PRIMO) SICCAVERIT ORA (VENENO) id est: in se exhauserit uenena serpentis.

102

SENSIT SCOPVLOSA PYLENE <sensit> detrimenta cultorum. PYLENE ciuitas Aetoliae.

103

(FLETAQVE COGNATIS AVIBVS) MELEAGRIA PLEVRON ciuitas Aetoliae, ut Homerus ait, in qua Meleagri sorores, dum fratrem flerent, in aues uersae sunt quae hodie 'meleagrides' uocantur. Causa enim haec illis fletus fuit, cum Althaea, mater Meleagri, titionem fatalem combureret, dum uindictam Plexippi et Agenoris quaerit, quos Meleager occiderat. Quo facto ipsa post tantum nefas merito laqueo uitam finiuit exosa lucis. Secuta est luctum alia calamitas. Namque Meleagri germanae in tantum fratrem fleuerunt ut deorum misericordia in aues uerterentur.

104-105

(QVAE IOVE PROVOCET IDEN) / OLENOS Arcadiae ciuitas, in qua Iouem Amalthea capra dicitur nutriisse, quae in cultu[m] Iouis Idam prouocat, montem Cretae in quo Iuppiter colitur. Contendit autem ut Iouem suum alumnum uindicet.

106-107

(HERCVLEA) TVRPATVS (GYMNADE VVLTVS / AMNIS) palaestri<ca> arte superatus, ut Ouidius ait. Qui autem uerius, hunc dicunt fluuium ante inuium ab Hercule in fossam deductum uires amisisse. Vt Lucanus ait:

'et scisso gurgite riuus
dat poenas maioris aquae'.

Achelous autem fluuius Deianiram, Oenei regis Aetoliae filiam, in coniugium petiit, cum eo tempore praedictam etiam Hercules postularet. Accepta lege ab Oeneo ut, qui uirtute superasset, ipse eam acciperet, congressi in certamine, cum uinceretur Achelous, mutatus est initio in iuuenem, mox in draconem, tertio in taurum, nouissime in fluuium, qui per Aetoliam fluens labitur in Acarnaniam. Sed uictum Acheloum Hercules truncauit cornu, quod Nymphis consecrasse dicitur, Fortuna [est] <Cornu>copiam fecisse.

107-109

(ADHVC IMIS VIX TRVNCAM ATTOLLERE FRONTEM / AVSVS AQVIS GLAVCOQVE CAPVT SVBMERSVS IN ANTRO / MAERET ANHELANTES) AEGRESCVNT (PVLVERE RIPAE) dicitur Achelous duobus alueis fluxisse, cui Hercules unum clausit. Ideoque dicitur cornu truncatus. Hoc etiam sciens poeta [aliud agens] occulte tetigit dicens: anhelantes aegrescunt puluere ripae. Maerentem ergo 'tristem' dixit.

111

PATRIVS (STAT CASSIDE MAVORS) etenim ex Marte Oeneus dicitur natus, ex Oeneo Tydeus. Sic enim in primo:

'et Marti non degenerare paterno
aspicies'.

Quod alii [quasi] referunt ad uirtutem. Vt Vergilius:

'et Mauortius Haemon',

non Martis filius, sed qui uirtute polleret.

116

MAIOR AT INDE (NOVIS IT DORICVS ORDO SVB ARMIS) transitus ad Hippomedontem. Magna arte et uarietate sermonis primo copia, deinde describitur dux.

[117]

[LYRCIE fluuius est Aetoliae.]

119

INACHE fluuius est maximus in Graecia, cuius Io filia a Ioue compressa in uaccam mutata est. Vnde Vergilius:

'at leuem clipeum sublatis cornibus Io'.

119-120

PERSĒA ... / ... HVMO Argiua, ubi Perseus regnauit. Persēa ergo principale pro deriuatiuo 'Perseia', unde et longam posuit 'se'.

120

CVM TAVRVM AVT PLIADAS (HAVSIT AQVOSAS) quorum ortu pluuiae immensae funduntur. Et optime tempus excepit, nam aestate torrente degenerat. Ideo tempus adiecit quo undarum sumit augmentum, cum signa sunt pluuialia, quae illum mouent.

121

GENERO TVMVIT IOVE id est gloriatur quod cum eius filia Io concubuerit Iuppiter. Tum<uit> ergo elatus est.

122

DRYOPVMQVE (TRAHENS ERASINVS ARISTAS) Dryops et Icadius duo de finibus dum contenderent, Hercule iudice, terminos ceperunt <...>

123

(RVRA ...) EPIDAVRIA <Epidaurus> ciuitas Argiuorum, ubi Aesculapius colitur, equorum fertilitate gratissima. Vnde Vergilius:

'domitrixque Epidaurus equorum'.

123-124

(DEXTER IACCHO / COLLIS AT) AETNAEAE CERERI (NEGAT) <Aetnaeae Cereri> Siculae Proserpinae. Ostendit supra dictum collem aptum uinetis esse, frugibus infecundum.

125

PYLOS NELEIA Pylos a Neleo, patre Nestoris, nuncupata Neleia.

126-127

(NONDVM NOTA PYLOS IVVENISQVE) AETATE SECVNDA / (NESTOR) <nondum nota Pylos> quia nondum militauerat Nestor. Multumque ipsa nouitate declarauit. Nam prima aetas triginta annorum est, secunda sexaginta. Nam Nestorem constat tertia aetate ad bellum uenisse Troianum. Ideo adhuc iuuenem aetate secunda dixit, quia postmodum militauit.

130

LATVS OMNE SVB ARMIS quod latus eius armis tegitur.

<132-133>

<PERFECTAQVE VIVIT IN AVRO / NOX DANAI> laus operis. [NOX] non nox uiuit, sed quae gesta sunt nocte.

136-137

ILLVM PALLADIA (SONIPES NEMEAEVS AB ARCE / DEVEHIT) Hippomedontem dicit, qui [ab Athenis id est] a Capitolio Mineruae ad bella descendit. (SONIPES ... / ...) ARMA PAVENS id est equus nouus ad bellum. <VMBRAQVE IMMANE VOLANTI> uelocitatis insignis.

138

ATTOLLIT PVLVERE CAMPVM quasi ipse campus assurgat.

139-140

VTROQVE ... / PECTORE eleganter utroque, hominis et equi, quod bimembres sunt, id est humano et equino.

141

[PAVET] OSSA [VIAS] mons Thessaliae, in quo et Centauri.

142-144

(NON IPSIS FRATRIBVS HORROR / AFVIT INGENTI DONEC) PENEIA (SALTV) / STAGNA (SVBIT) Peneus Thessaliae fluuius. Quasi tam diu timeant, donec ad amnem ille perueniat.

145-146

(QVIS NVMERVM FERRI GENTISQVE ET ROBORA DICTV / AEQVARIT) MORTALE SONANS quod pro meritis militum fortitudines <non> poterint laudare mortales.

146-147

(SVVS EXCIT IN ARMA / ANTIQVAM) TIRYNTHA DEVS Iuppiter mutatus in Amphitryonem Alcaei et Astydamiae filium concubuisse cum Alcmena Electryonis filia dicitur in urbe Tirynthia. Vnde natus est Hercules, unde et Tirynthius dicitur. De qua Plautus tragicocomoediam dixit.

147-149

(NON FORTIBVS ILLA / INFECVNDA VIRIS FAMAQVE IMMANIS ALVMNI) / DEGENERAT (SED LAPSA SITV FORTVNA) non degenerat a fama Herculis: ipsi quidem fortes sunt, sed aeuo mutata est fortuna ciuitatis.

149-150

(NEQVE ADDVNT) / ROBVR OPES quia non potest fortuna addere uirtutes. Sola enim uirtus neque donatur neque accipitur. Vt Sallustius: 'probitatem, industriam, aliasque artis bonas neque dare neque accipere quispiam potest'.

151

MONSTRAT CYCLOPVM DVCTAS SVDORIBVS A(RCES) ductas aedificatas. Vt Vergilius:

'pars ducere muros'.

Cyclopes istius ciuitatis moenia condiderunt, sicut asserunt Graeci.

152-153

(DAT TAMEN HAEC IVVENVM TERCENTVM PECTORA VVLGVS) / INNVMERVM BELLO expositio. Quid sint ter centum pectora? Vulgus innumerum: quia tam fortes erant ut multorum facta fortia sua uirtute pensarent.

154-156

(FLAVAE CAPITI TERGOQVE LEONVM) / EXVVIAE (GENTILIS HONOS ET PINEVS ARMAT / STIPES) bene totum a similitudine Herculis. Quemadmodum ille claua, sic isti stipite.

156

(INEXHAVSTIS ARTANTVR) TELA PHARETRIS ita erat pharetra referta sagittis, ut exhauriri non posset.

157-158

(HERCVLEVM PAEANA CANVNT VASTATAQVE MONSTRIS) / OMNIA (FRONDOSA LONGVM DEVS AVDIT AB OETA) aut canunt omnia uastata monstris id est purgata, aut certe omnia audit Hercules in frondosa Oeta positus, quae uastata est monstris. In qua etiam concrematus Hercules eo loci cui Typhrestion nomen est. PAEANA proprie paean Apollini canitur. CANVNT ut Vergilius:

'ibant aequati numero regemque canebant'.

159-160

(DAT NEMEA COMITES ET QVAS IN PROELIA VIRES) / SACRA CLEONAEI (COGVNT VINETA MOLORCHI) ordo: Nemea dat comites, dant et Molorchi uineta. CLEONAEI <Cleonae> ciuitatis nomen est Nemeae siluae uicinae. Herculem eo loco Molorchus accepit hospitio censu pauper, diues affectu. Vt:

'ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci'.

Ergo cum Hercules ad occidendum leonem isset ab Eurystheo missus, a Molorcho susceptus hospitio est, cuius filium leo interfecerat, didicitque ab eo quemadmodum aduersus ferum coiret. Quo superato ludos instituit, quos a loco Nemea appellauit. [Igitur: Nemea dat comites, dant et Molorchi <uineta>.]

<161>

<GLORIA NOTA CASAE> quia omnes in clipeorum pictura casam Molorchi et Herculis hospitium auro figuris notantes descripserunt.

164

QVA CVBITI SEDEANT (VESTIGIA TERRA) <sedeant> calcati, pressi sunt. Ordo: qua cubiti terra sedeant uestigia. Cubitum posuit pro loco cubilis. CVBITI [genus] cuius generis sit in Captiuis Plauti lectum est ex persona Ergasili parasiti:

'ne quis hac platea negotii conferat quicquam sibi.
Nam meus est ballista cubitus, pugnus <catapulta est mihi>'.

Sedeant autem mire. Significat enim factam lacunam terrae Herculis mole. Hanc descriptionem poetae pictam ipsius Tirynthe portabat exercitus.

165-166

AT PEDES (ET TOTO DESPECTANS VERTICE BELLVM / ... CAPANEVS) pedes quidem erat Capaneus, sed omnibus eminebat. Solent enim equites altiores esse pedestribus. Bellum ergo pro bellatoribus posuit.

166-168

(QVATTVOR INDOMITIS CAPANEVS EREPTA IVVENCIS / TERGA SVPERQVE RIGENS) INIECTV MOLIS (AENAE / VERSAT ONVS) ostendit multis taurorum coriis, laminis etiam aeneis Capanei clipeum obductum fuisse.

168-169

(SQVALET TRIPLICI RAMOSA CORONA) / HYDRA RECENS (OBITV) ita ueritatem expressit pictura, ut paene recenti obitu Hydra cum suis serpentibus interiret.

171

(MORIENS) IGNESCIT [IN AVRO] admouetur ignis uulneri. Itaque factum ut non pullularet.

172

(FERRO) CAERVLA LERNA ferri materia facta est caerula.

175

NON MATRIS OPVS non matris manu factum, sed artificum manu fabricatum: quasi imbellibus illa conueniant, quae a femina fabricantur. Vt Vergilius:

'et tunicam, molli mater quam neuerat auro'.

Haec ergo thorax [aut ex aere aut] ex ferro facta fuerat, quippe Capanei solius apta uirtutibus.

177

STAT FRONDIBVS (ORBA CVPRESSVS) horret frondibus amputatis hasta et ὑπερβολικῶς non hastam nominat, sed cupressum.

178

AMPHIGENIA ciuitas est cuius Homerus quoque meminit.

179

PLANAQVE MESSENE non ipsa plana, sed in plana camporum patentia constituta. MESSENE ciuitas prope Pylum, quam <P>amisus amnis interfluit. MONTANA(QVE ... ITHOME) sic Homerus epitheto pari significauit: καὶ Ἰθώμην κλωμακόεσσαν. Quod significat montuosa. <ITHOME> ab excessione ueloci securi <...>

180

(SVMMIS INGESTVM MONTIBVS) AEPY oppidum Messenae dissimile. Nam, ut illa in campo posita est, ita hoc in montibus collocatum.

181

GETICO ... VATI Thamyrin dicit, quem Musae ingenti liuore commotae caecasse dicuntur.

182

DORION oppidum de quo hic poeta fuit.

183

AONIDAS Musas a montis nomine nuncupatas.

183-185

(MVTOS ...) DAMNATVS (IN ANNOS / ORE SIMVL CITHARAQVE... / CONTICVIT PRAECEPS) <damnatus> caecatus mente, non lumine. [ORE SIMVL] optime poeta Homeri ambiguum uerbum πηρόν intellexit de hoc ipso, quod accentus commutatione significauit non caecatum, sed eum cuius sit damnatum ingenium ut nec chordarum gloriam nec sonum uocis inferret.

186

(INLVSTRES SATYRO PENDENTE) CELAENAS Celaenae Lydorum ciuitas, in cuius antro Marsyas uictus ab Apolline est et supplicio affectus a tortoribus. Cuius de sanguine fluuius eius nomine natus est. Vt Lucanus asserit:

'et rectis descendens Marsya ripis
errantem Maeandron adit'.

Est sensus: temeritas Thamyris Marsyae debuit coerceri suppliciis. Vt Lucanus:

'damnatae Phoebo uictore Celaenae'.

<191>

<VETITOQVE DOMVS IAM FVLGVRAT AVRO> Alcmaeon hoc monile occisa matre Apollini consecrauit, quod in fontem missum hodieque cerni dicitur, quod si quis manu attrectauerit <et> ostenderit caelo, offendi solem et tempestates oriri. Vnde Vergilius:

'maestamque Eriphylen
crudelis nati monstrantem uulnera cernit'.

193-194

(SED PERFIDA CONIVNX) / DONA VIRO (MVTARE VELIT) de Homero transtulit. Ita uelit pacisci, ut malit monile habere quam coniugem.

196-198

(NAM REGVM ANIMOS ET PONDERA BELLI) / HAC NVTARE VIDET (PARITER NI PROVIDVS HEROS / MILITET) uidet Argia belli totius mutari sententiam, si Amphiaraus desit auxiliis.

198

SACROS exsecrandos.

202-203

SAT DVBIVM (COETV SOLANTE TIMOREM / FALLERE ET INCVLTOS ARIS ADVERRERE CRINES) sensus: sufficit ad solacium feminae tali tempore <...> orantibus carere. Ordo talis est: sat mihi timorem dubium coetu solante fallere hoc est dissimulare.

207

[FORS DEVS] (ARGOLICASQVE HABITV) PRAESTABO MARITAS praecellens superabo. Et notandum, cum Sallustius dixerit: 'praestare ceteris animalibus'. Maritae dicuntur uxores maritis deditae. Vt Horatius:

'nec sit marita, quae rotundioribus
onusta bacis ambulet'.

212

(SCELERVMQVE INGENTIA) SEMINA MOVIT ideo ingentia semina, quia et maritum prodidit ut periret et in se excitauit filium ut fieret parricida. Ipseque est correptus insania.

214

DISPARE COETV bene dispare. Nec enim tanta nobilitas equi ex eadem stirpe equam potuit inuenire. Coetu a coeundo dixit in uenerem.

<215>

<CYLLARVS IGNARO ... CASTORE> hunc equum Pollucis dixit Vergilius licentia poetae:

'Cyllarus et quorum Grai meminere poetae'.

Hic Castoris est, sed inter amabiles fratres totum decet esse commune.

220

(HINC ATQVE) INDE MORAE IACVLIS id est: impeditae et occupatae fuerant manus eius ex iaculis.

222

(CLIPEO) VICTVM PYTHONA CORVSCAT quia uates Apollinis, cui gloria erat serpentem Pythonem occidisse. Insigne uiro forti religio fecerat sacerdotis.

223

(APOLLINEAE ...) AMYCLAE Laconicae ciuitas sacra Apollini, in qua Hyacinthus in agone celebratur in honorem pueri regis. Qui cum exerceretur disco, repercussus Zephyri uertigine quod sibi Apollinem praetulisset, occisus est. Cuius sanguis in florem nominis sui uersus est ob memoriae perpetuam dignitatem. Vt Vergilius:

'inscripti nomina regum
nascuntur f(lores)'.

224

(DVBIIS) MALEE (VITATA CARINIS) Maleae, quae propter periculum a nauigantibus circumeuntur. Vt Vergilius:

'Maleaeque sequacibus undis'.

Historia autem de hoc monte fertur huiusmodi: Maleus Tuscorum rex, qui tubam primus inuenit. Is cum piraticam exerceret et mare tempestatibus esset infestum, hunc montem insedit, qui et Apollinem Maleoticum de suo uocabulo et montem ipsum Maleam nominauit. Alii dicunt hunc montem Achaiae esse. Bene Statius haec dicit auxilia uatem habuisse, quia hi populi deum praecipue uenerantur Apollinem.

225

(PLAVDENTIQVE HABILES) CARYAE (RESONARE DIANAE) Caryae templum est in Laconica Dianae sacrum, quod etiam Caryatium nominatum est ex hac causa: cum luderent uirgines, meditatus ruinam omnis chorus in arborem nucis fugit et in ramo eius pependit. Quam nucem Graeci καρύαν uocant. Ergo de arbore et templum et dea nomen accepit.

226

(PHARIS) VOLVCRVMQVE PARENS (CYTHEREIA MESSE) et hunc uersum de Homero transtulit. Volucrum ergo parens columbarum, unde se probat Cytheream esse quia amat aues Veneri consecratas. Quae autem causa sit ficta quod Venus columba delectata <sit>, talis est: quod Venus et Cupido, cum quodam tempore uoluptatis gratia in quosdam nitentes descendissent campos, lasciua contentione certare coeperunt qui plus sibi gemmantes colligeret flores. Quorum Cupido adiutus mobilitate pennarum, quamquam naturam corporis uolatu superauit, uictus est numero. Peristera enim Nympha subito accurrit et adiuuando Venerem superiorem effecit cum poena sua. Cupido siquidem indignatus mutauit puellam in auem quae a Graecis περιστερά appellatur. Sed poenam honor minuit. Venus namque, consolatura [et] innocentis transfigurationem, columbam in tutela sua esse mandauit.

227-228

EVROTAE / (DVRA MANVS) Eurotae cur dixerit, ipse narrauit. Iuxta hunc fluuium Lacones uapulando contendunt. Gloriosior tamen ille est qui ultra praescriptum numerum plagarum animae non pepercit, quod, cum deuouerit spiritum, publice funeratus capite coronatur. Tanta enim crudelitas in hac gente est ut mater lacrimas suas consoletur funere coronato.

<228-230>

<DEVS IPSE VIROS IN PVLVERE CRVDO / ARCAS ALIT NVDAEQVE MODOS VIRTVTIS ET IRAS / INGENERAT> deum dixit hoc hortari Mercurium quia palaestrarum numen est. Vnde Mercurius ad uirtutem et belli officia studiosus palaestrae est.

231-232

GAVDENT (NATORVM FATA PARENTES / HORTANTVRQVE MORI) quia, cum dimicant, contra uerbera patientiam dicuntur hortari, cum autem ad bellum eunt, arma dant liberis et ha<n>c hortatione<m> subiciunt: 'aut cum his aut supra haec', quod significat uel uictores debere reuerti uel mortuos. Vnde Lucanus:

'inde ruenti
in ferrum mens prona uiris'.

232-233

(DEFLENT IAMQVE OMNIS EPHEBVM / TVRBA CORONATO CONTENTA EST) FVNERE MATER sensus: omnis quidem turba ephebi lamentantur interitum, mater sola neglegit luctus, quia filius coronatur exstinctus.

236

ET CONO L(EDAEVS) A(PEX) aut ut Castoris pilleus aut Ledaeus olorinus, quia in olorem mutatus Iuppiter cum Leda concubuit. Nam hi quoque Lacones fuerunt.

237

MERENT militant. Vergilius

'merui quoque'

dixit, unde missos militia 'emeritos' dicimus. [MERVI id est 'militaui'.] Vt Lucanus:

'castrorum in plebe merebat'.

238

DEPRESSAE (... PISAE) quia uallibus undique Pisae cinguntur et Cro[to]nio monte premuntur.

239-240

(FLAVE ...) ALPHEE SICANIS / (ADVENA) constat enim hunc fluuium amore Arethusae Nymphae occultas egisse uias subter mare et in Sicilia fluctibus amatae misceri. ADVENA[M] merito scilicet aduena[m], quia ab Elide in Siciliam labitur per mare nec tamen aquae marinae miscetur.

241

CVRRIBVS circensibus propter Olympicum certamen, quod lustris singulis Ioui exhibetur Olympico. PVTRIA ARVA id est nimis culta. Vt Vergilius:

'et cui putre solum — namque hoc imitamur arando'.

242

ET BELLIS (ARMENTA DOMANT) aut in bellis ... domant.

242-244

(EA GLORIA GENTI / INFANDO DE MORE ET FRACTIS DVRAT AB VSQVE) / AXIBVS OENOMAI ex quo Oenomaus hanc legem procis filiae posuit, ut uictus interficeretur, uxorem uictor acciperet. Qui[a], Myrtili aurigae sui fraude deceptus, ipse supplicia quae praeponebat expendit. ET FRACTIS ... AXIBVS ingenio ut diximus Myrtili, qui corruptus rotas cera coniunxerat. Dixit autem de his qui ex Pisa sunt ingenitum esse ut equis gaudeant ex illo studio, quod rex Oenomaus <ea> arte praecelleret.

246-248

TV QVOQVE ... / ... / (PARTHENOPAEE) Parthenopaeus, Atalantae filius. PARRHASIAS (... CATERVAS) Arcadias. Vt Vergilius:

'Parrhasio dictum Panos de more Lycaei'.

247

A RVDIS ANNORVM (TANTVM NOVA GLORIA SVADET) ut adhuc in annis minoribus constitutus non timeas incerta bellorum. Vt Vergilius:

'ante annos animumque gerens curamque uirilem'.

248-250

(SALTVS TVNC FORTE REMOTOS / TORVA PARENS...) / PACABAT CORNV (GELIDIQVE AVERSA LYCAEI) id est: uenationibus pacata ferarum reddebat interitu. Vt Vergilius:

'aut Erymanthi
pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu'.

251-252

PVLCHRIOR HAVT VLLI (TRISTE AD DISCRIMEN ITVRO / VVLTVS) id est: Parthenopaeo pulchrior nullus fuit.

253

NEC DESVNT ANIMI (VENIAT MODO FORTIOR AETAS) id est: in Parthenopaeo animorum uigebat insigne, si modo ad id etiam aetatis robur accederet.

254-255

QVAS NON ILLE (DVCES NEMORVM FLVVIISQVE DICATA / NVMINA QVAS MAGNO NON IMPVLIT IGNE NAPAEAS) Nymphas aut Dryadas [aut Oreadas] aut Potamidas aut Napaeas dicit. Dryades sunt, quae quercubus delectantur, [Oreades montibus,] Potamides fluminibus, Napaeae uirgultis et floribus.

256-258

IPSAM MAENALIA (PVERVM CVM VIDIT IN VMBRA / DIANAM TENERO SIGNANTEM GRAMINA PASSV / IGNOVISSE FERVNT COMITI) <ipsam> Dianam scilicet, quae Atalantae ob amissam uirginitatem ignouit <SIGNANTEM GRAMINA> eleganter infantis gressum non calcantem sed signantem ostendit. Vt Horatius:

'reddere qui iam uoces scit puer et pede certo
signat humum'.

Dicit ergo Dianam, cum tam pulchrum uidisset Parthenopaeum, Atalantae dedisse ueniam, cui propter concubitus fuerat irata Meleagri.

261-262

(PVLVERE BELLI) / FLAVENTEM SORDERE COMAM Horatius:

'sunt, quos curriculo puluerem Olympicum
collegisse iuuat'.

<263-264>

<TITVLVMQVE NOCENTEM / SANGVINIS HVMANI PVDOR EST NESCIRE SAGITTAS> sensus: erubescebat Parthenopaeus, quod nondum humano sanguine suas sagittas infecerat et quod non hac crudelitate laudis fuerat titulum consecutus.

266

VNDANTEM(QVE) SINVM (NODIS INRVGAT HIBERIS) qui undantem chlamydem quassando facit panno. NODIS ... HIBERIS balteo.

267

IMBELLI PARMA cum qua nunquam pugnasset.

267-268

(IMBELLI PARMA PICTVS CALYDONIA) MATRIS / PROELIA hoc est scuto picta gerens proelia. Calydonium quippe aprum comitata uiros Atalante sagittis fixit, ut priore libro docuimus.

268-269

ASPERA PLVMIS / (TERGA) loricae squamas explicuit, quam alii 'cataphractam' uocant. Vnde Vergilius:

'quem pellis aënis
in plumam squamis auro conserta tegebat'.

269

CORYTOS corytos dicitur theca arcus, ut pharetra sagittarum. Aut certe corytos pro pharetris posuit. Vt Vergilius:

'corytique leues humeris et letifer arcus'.

272-273

(ARMA) / MIRANTEM GRAVIORIS ERI armorum permutatio grauiorem equo fecerat dominum. Addita enim lorica onerosior Parthenopaeus exstiterat.

275

ARCADES HVIC (VETERES ASTRIS LVNA PRIORES) Cicero pro Fundanio opinionis huius meminit, cum de nobilitate tractaret. Aiunt autem Arcades <adeo se> esse uetustos <ut> [denique] de antiquitate cum Phrygibus certauerint. Hi singulos paruulos cum singulis nutricibus clauserunt quibus ademerant linguas ut experirentur utrum uox nata esset an disceretur, et, si esset innata, quaenam illa esset, Phrygum an Arcadum. Producti autem pueri βεκός locuti esse dicuntur, qua significatione Phrygum lingua 'panis' intellegitur. Sic ergo cognitum est Arcadas non esse primigenas. Item de eodem, cur se Arcades nobiles dicant, Thucydides libro primo ait hunc morem Graeciae fuisse, ut coacti[s] in alienam ire terram, quas fertiles esse cognouerant, easdem uastabant ueteribus incolis pulsis. Sed Arcades soli ob sterilitatem agrorum commoti non sunt et ideo soli nobiles existimantur. Ouidius de his libro secundo:

'ante Iouem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et luna gens prior illa fuit'.

276-277

NEMORVM <Q>VOS STIRPE RIGENTI / (FAMA SATOS) non quia de arboribus uere nati sunt, sed quia deerat usus casarum et in morem pecorum uagabantur. Filios autem suos aut arborum caueis aut cautium specubus contegebant, quos transeuntes arborum filios aestimabant. Quam opinionem Vergilius asserit dicens:

'gensque uirum truncis et duro robore nati'.

282-283

HI LVCIS STVPVISSE VICES (NOCTISQVE FERVNTVR / NVBILA) quasi qui primi nati sunt, quod diei nox obscura succederet.

283

(OCCIDVVM LONGE) TITANA SECVTI oculis persecuti sunt solis occasum.

284

DESPERASSE DIEM dicit homines arboribus natos perpetuam noctem timuisse solis occasu.

284-285

RARESCVNT (ALTA COLONIS / MAENALA) desolantur necessitate bellorum. Vt Vergilius: <'squalent abductis arua colonis'. > (ALTA ...) / MAENALA [ET] PARTHENIVM (... NEMVS) mons et nemus Arcadiae.

286

VENTOSA (... ENISPE) uentosam dixit aut tempestatibus grauem aut, ut quidam uolunt, in edito positam.

286-288

(RHIPEQVE ET STRATIE VENTOSAQVE DONAT ENISPE / NON TEGEA) NON IPSA DEO (VACAT ALITE FELIX / CYLLENE TEMPLVMQVE ALEAE NEMORALE MINERVAE) omnes hae ciuitates Arcadiae in Maenalo monte. Vnde Vergilius:

'Tegeaeum subligat ensem'

et:

'Cyllenae gelido conceptum uertice fudit'.

[Et:]

['si ...]
[... fas est quemquam coepisse deorum.']

289

CLITOR et hic fluuius est Arcadiae.

289-290

(TIBI PYTHIE LADON) / PAENE SOCER propter Daphnen Ladonis filiam, quam Apollo dilexit. Paene autem, quia [uirginitatis damnum est] in laurum ante concubitum <dicitur> fuisse conuersa. (CANDENSQVE IVGIS) LAMPIA NIVOSIS Lampia ciuitas est Arcadiae niuosis montibus constituta. Ergo Lampiam a candore pruinarum dictam nominis ipsius proprietas monstrat. λαμπρόν enim Graece 'splendidum' dicitur.

291

(PHENEOS NIGRO) STYGA MITTERE (CREDITA DITI) palus a qua Styx sumit exordium. Constat inter prudentes Pheneum Stygi undas submittere aut subministrare.

292

(IDAEIS VLVLATIBVS) AEMVLVS AZAN ideo aemulus, quia in illo monte, ut Iuppiter <in Ida>, ita etiam Mater Deum colitur ritu Idaeo. AZAN apud Arcadas Curetes hoc nomen habent de monte Azanio. Vnde uulgo in sacris Deae Magnae <Din>dym<i> dicitur Azan.

294

(GRATA PHARETRATO) NONACRIA RVRA (TONANTI) Nonacria una pars orationis est ut 'Trinacria'. Est autem nomen loci uel agri Arcadiae in quo Iuppiter in speciem Dianae conuersus cum Callisto Lycaonis filia concubuisse narratur. Ouidius sic:

'in uirgine[m] Nonacrina[m]'.

295

CYNOSVRA locus Arcadiae, unde et Minor Vrsa 'Cynosura' dicitur. Lucanus

'propiorque mari Cynosura feretur'.

296

AEPYTIOS (... AGROS) a ciuitate uel monte ducis nomine nuncupatos. Hi quoque Arcadiae populi.

297

HERCVLEO VVLGATOS ROBORE MONTES uirtute Herculis cognitos.

298

(MONSTRIFERVMQVE) ERYMANTHON ET (AERISONVM) STYMPHALON quorum in altero aprum cepit quem uiuum Eurystheo detulit, in altero aues quae Stymphalides uocantur occidit. Erymanthon quidam uolunt locum esse qui iuxta Parthenios agros est, ubi Hercules de Auge susceptum filium exposuit Telephum, qui a cerua nutritus est. Sed haec loca hic non conuenit suspicari. Nam montes eos dicit in quibus Hercules de apro et de auibus triumphauit. Erymanthos autem mons et silua est eodem signata uocabulo in Arcadiae finibus constituta. Stymphalon autem aerisonum dicit quia non sagittis sed aeris sonitu Hercules Stymphalidas occidit.

301

(PASTORALI ...) [PROELIA] TRVNCO id est pedo, quod armorum genus Homerus κορύνη uocat. Vt Vergilius:

'sternentes agmina claua'.

Item:

'stipitibus duris agitur sudibusue praeustis'.

306-308

MILITE VICINAE (NVLLO IVVERE MYCENAE / FVNEREAE TVNC NAMQVE DAPES MEDIIQVE RECVRSVS / SOLIS ET HIC ALII MISCEBANT PROELIA FRATRES) [plenus enim fabulae ita se continet textus.] Atreus et Thyestes, Pelopis filii, Tantali nepotes, alternis uicibus regnum regebant. Verum Thyestes, cum incestasset Aeropam, fratris uxorem, ab eo pulsus <est> a regno. Sed inter eos, quia scelere certabant, uidebatur pro uindicta ficta gratia reconciliationis. Atreus fratri filios suos apposuit epulandos, cui post epulas filiorum capita signum conuiuii feralis ostendit. In cuius rei †delectationem†, cum Thyestes consulta de oraculis posceret, responsum est per eum illi certam uenire posse uindictam qui ex ipso et filia Pelopeia natus fuisset. Vnde ille cito filiae amplexus inuasit. Ex qua natus est puer quem illa in siluas propter conscientiam abiecit. Hic caprae uberibus nutritus ex eadem re Aegisthus nomen accepit. Atreum in uindictam patris, cum adoleuisset, occidit. Idem autem Agamemnonem, cum Clytaemestram uxorem eius adulterasset, occidit. Vt ipse Vergilius:

'ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum
<coniugis infandae prima inter limina dextra>
<oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter>'.

Qui postea ab Oreste, filio Agamemnonis, cum ea quam adulterasset occisus est. Sed ab origine irarum quae fuerit causa describam. Mercurius aegre ferens a Pelope Myrtilum filium suum in pelagus praecipitatum spoliatumque uita legem repperit uindictam quae consolaretur orbitatem. Nam Pelopis filiis Atreo et Thyestae tantum discordiae iniecit ut germanitatis iura disrumperent. Thyestes enim, cum sciret regnum penes eum fataliter mansurum qui arietem aurei uelleris haberet quem tum Atreus regnum ingressus plurimum custodiebat, corrumpens Aeropam fratris sui uxorem eum ad se transferri posse iudicauit. Quod ille postquam didicit, eum cum duobus filiis suis expulit. Et postea simulata gratia ad eum misit eiusque filios interemptos epulandos apposuit. Quo facinore cum eum punisset, Sol dicitur ab eorum se regionibus auertisse. Vnde Vergilius e contrario:

'nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe'.

Ergo ne Mycenae auxilio sint, par fuit paene fortuna, quia et illos fratrum odia uexabant. [Thyestes enim Atreo fratri filios epulandos apposuit ob adulteratam Aeropam uxorem suam.] Ideo funereas ... dapes propter epulas et recursum solis propter offensam <in>effabilis dei, qui inter [nulla] nubila pietate tanta egit occasum [et oblatum aurei uelleris arietem, quo fatum regnandi tenebatur].

309

IAMQVE ATALANTAEAS (IMPLERAT NVNTIVS AVRES) Atalante, Iasii filia, fugiens concubitus in uenando Dianae comes facta, sed a Meleagro hoc adinsinuante compressa puerum edidit. Cuius conceptum quia diu sub uirginitate celauerat, Parthenopaeum uocauit. Is admodum puer Polynici auxiliatum Thebas petiit.

316

PRAEDATORIS EQVI equum pro 'equite' posuit.

323

DVM PREMIS uenatores enim, cum uestigant, 'errant'; cum persecuntur, premunt. Vergilius:

'ingenti clamore premes ad retia ceruum'.

329-330

VIX DRYADVM THALAMIS (ERYMANTHIADVMQVE FVRORI / NYMPHARVM MATVRE PVER) <mature> ueneriae uoluptati. Adeo filium dehortatur ut nec <se> uirum credat.

330

(SVNT) OMINA VERI futuri scilicet mali. Id est: uera sunt prodigia, quae uidebam.

332

INFERIOR (VVLTV) quasi irata uel tristis futura morte, aut humilis aut non laeta.

333

[HOC] SEGNIOR ARCVS celeres sagittas non mittens.

336-337

(DVM ROSEIS VENIT VMBRA GENIS) VVLTVSQVE RECEDVNT / (ORE MEI) ne leuitate uultus femina esse credaris. Dum tuo ore mei uultus recedunt, id est: dum uiri sumis formam. Nam modo similis es matri.

339-340

(VOS AVTEM HVNC IRE SINETIS / ARCADES) O SAXIS NIMIRVM ET ROBORE NATI ut origini conueniret animus, quia dura corda habetis et non uos flectit misericordia. Maledicit illis dicendo asperos durosque quia materno non commouentur affectu.

345

(AT PARTE EX ALIA) CADMI MAVORTIA PLEBES utique Thebani. Transitus ad Thebas.

358-360

(FIDE SACRA / AEQVATOS CAELO) SVRDVM ATQVE IGNOBILE (MVROS / FIRMAT OPVS) surdum ... opus pro cantu: διαστολή illa ui operis, quod canente Amphione instructum est. Modo autem surdum est, quia manu, non carmine, condebatur. Ad Thebarum muros cantilena Amphion dicitur saxa traxisse. Vt Vergilius:

'canto, quae solitus, siquando armenta uocabat,
Amphion Dircaeus'.

360-362

TAMEN ET BOEOTIS VRBIBVS (VLTRIX / ADSPIRAT FERRI RABIES NEC REGIS INIQVI / SVBSIDIO QVANTVM SOCIA PRO GENTE MOVENTVR) hoc dicit Eteocli quoque dedisse Boeotiae urbes auxilia. Nullus regis causa uenit ad bellum, sed aut uicinitate compulsae sunt aut misericordia ciuitates.

365

(ORA CRVENTATA) DEFORMIS HIANTIA LANA hyperbaton: ora ... deformis: deformia ora habens, sed hiantia, cruentata ... lana.

366

TVRBIDA non terribilia, sed conturbata.

368

NON INSCIVS AVSI occisi pecoris, ut conscius audacis facti.

370-371

(HIC IAM DISPERSOS) ERRARE ASOPIDE RIPA / (LERNAEOS EQVITES) ut Lucanus:

'est qui, tauriferis ubi se Meuania campis
explicat, audaces ruere in certamina turmas
afferat'.

372

[ILLE RAPI] TEVMESON mons est haud longe a Thebis.

373

NVNTIAT EXCVBIIS (VIGILES ARSISSE PLATAEAS) id est: nuntiat Argiuos hostili more excubias agere. VIGILES ARSISSE PLATAEAS pro multo lumine excubantium uigiles Plataeas dicit arsisse. Est autem ciuitas Boeotiae in confinio hostium: ideo semper inuigilat. Aut, quia in aditu est posita, dicit primo fuisse uastatam.

374-375

(NAM TYRIOS SVDARE LARES ET SANGVINE DIRCEN / IRRIGVAM) FETVSQVE NOVOS <Tyrios ... lares> quos in Thebas Cadmus inuexit. Dirce autem fons est Thebanorum. Vtrumque monstrauit ut Vergilius:

'aeraque sudant'

...

'nec puteis manare cruor cessauit'.

Solent enim ad omen publicum portenta gigni, et est fetus aut bicapitus aut biformis. Vt Lucanus:

'numeroque modoque
membrorum, matremque suus conterruit infans'.

378-382

(SPARSIS SVBITO CORREPTA CANISTRIS / SILVESTRIS REGINA CHORI DECVRRIT IN AEQVVM / VERTICE AB OGYGIO) TRIFIDAMQVE HVC TRISTIS ET ILLVC / (LVMINE SANGVINEO PINVM DISIECTAT ET ARDENS / ERECTAM ATTONITIS IMPLET CLAMORIBVS VRBEM) pathos tribus modis fit. Attendamus igitur, ut haec complexus sit: facto sparsis subito correpta canistris / siluestris regina chori ... <habitu>: trifidamque huc et illuc / lumine sanguineo pinum disiectat, <dictu>: et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem. De fonte Vergiliano hunc colorem deriuauit. Is enim Amatam in siluis eadem fecisse describit. Pathos ipsius tribus modis ostendit: facto:

'ipsa inter medias flagrantem feruida pinum
sustinet',

habitu:

'sanguineam uoluens aciem',

dictu:

'io matres, audite'.

(SILVESTRIS) REGINA CHORI ut choros ducebat sacerdos una Baccharum. Ostendit autem antistitem Liberi, quae Cithaeronem incolebat.

383-384

GENTIS AVITAE / (... AMOR) propter Semelen, Cadmi filiam, matrem Liberi.

387

GANGEN fluuius Indiae, per quem gentem poeta significat. Hunc primus Liber <...>, secundus Alexander, tertius Apollonius. Ouidius de ipso:

'per septem portus in maris exit aquas'.

391-393

(BELLVM LACRIMASQVE METVMQVE / COGNATVMQVE NEFAS INIVSTI MVNERA REGNI) / PENDIMVS inuidiose. Quasi pro sacrificio bellum lacrimasque tibi pendimus.

394

AMAZONIIS VLVLATVM CAVCASON ARMIS Caucasus mons Scythiae. Ideo ululatum, quod Amazones cum finitimis bellare dicuntur, quarum ululatus 'barritus' est, id est 'barbarus ritus'.

396-397

(ALIVM TIBI BACCHE FVROREM) / IVRAVI iuraui tibi in furorem sacrorum, non bellicum, hoc est non ut bella canerem, sed ut sacrorum causas intellegerem. Et bene de more militiae iuraui dixit, quia militiae sacramentum dicitur. Et sacerdotio se dixit iurasse, non bello.

404

ET SALTVM DVX ALTER HABET Creontem significat, qui post interitum fratrum solus possedit imperium.

404-405

GELATIS / VVLTIBVS pallore. Nam iam deposuerat numinis furorem.

406

VARIIS TERRORIBVS IMPAR qui [non] terretur. [ac per hoc inconterritus.] Par est enim timori, qui non terretur.

407-408

TENEBRASQVE SAGACES / (TIRESIAE) quia caecus sed diuinus Tiresias. [Tenebras dicit ignorantiam futurorum,] sagaces, quae totum inuestigarent.

409

[CONSVLIT] ILLE DEOS (NON LARGA CAEDE IVVENCVM) immolationem hostiarum totam hanc de Lucano mutuatus est:

'non tripodas Phoebi, non Pythia consulit <antra>,
nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix
aere Iouis Dodona sonet'.

411

TRIPODE IMPLICITO obscuro Apollinis responso. NVMERISQVE SEQVENTIBVS ASTRA ut arithmetici, quos mathematicos dicimus, quorum in numeris est tota doctrina.

<412>

<TVREA ... SVPRA VOLITANTE ALTARIA FVMO> est etiam ars quaedam ex fumo arae uerum prouidere, quia ex diuisione ipsius fumi quae sint futura cognoscunt quos καπνομάντεις appellant.

412-414

(NEC ... / TAM PENITVS DVRAE QVAM MORTIS LIMITE MANES) / ELICITOS PATVISSE REFERT non aliis rebus melius quam manibus elicitis. Id est: tantum interius inferos aperire refert, quam sunt <in> mortis durae spatia demersi.

415-416

(ET MERSVM ... / ...) PARAT ANTE DVCEM ad futurum scilicet sacrificium Eteoclen. ET MERSVM ... PARAT uerbum figurauit a nomine. (ISMENI SVBTER) CONFINIA (PONTO / MISCENTIS) inter iuncturas Ismeni fluuii pelagique.

417

VISCERIBVS LACERIS extis incisis.

419

CAPAX AEVI antiqua.

420

AETERNVM INTONSAE (FRONDIS) nunquam depositae.

422

(GETICA ...) AB VRSA a septentrionali plaga.

423-424

(VACVVSQVE) SILENTIA SERVAT / HORROR possidet quaedam ueneratio, quia in magno silentio horror nascitur.

424

(EXCLVSAE) PALLET (MALA LVCIS IMAGO) pallor est imago lucis, sed mala id est non similis.

425

NEC CARET VMBRA DEO quasi alios quoque deos habeat consecratos.

426-427

(HANC PICEAE CEDRIQVE ET ROBORE IN OMNI) / EFFICTAM (SANCTIS OCCVLTAT SILVA TENEBRIS) <effictam> sculptam, quasi in omnibus arboribus imago eius esset insculpta. Omnis lucus Dianae est consecratus, ut quercus Ioui.

428

HVIVS INASPECTAE (LVCO) STRIDERE SAGITTAE ut sonus tantum sit, uisus uero nullus.

429-430

(VBI LIMINA PATRVI / EFFVGIT) INQVE NOVAE MELIOR R(EDIT) O(RA) D(IANAE) melior, quando inferos deserit. Lucanus:

'ad quos alio procedere uultu
ficta soles, Hecate'.

434

(EXTRA) IMMANE PATET TELLVS (MAVORTIA CAMPI) extra ipsum lucum campus late diffunditur.

435-437

(DVRVS) QVI VOMERE PRIMO / (POST CONSANGVINEAS ACIES SVLCOSQVE NOCENTES / AVSVS HVMVM VERSARE) durus, quisquis primo hunc arauit, id est Cadmus satis draconis dentibus.

438-441

(INGENTES) INFELIX TERRA TVMVLTVS / (... / EXSPIRAT NIGRI CVM VANA IN PROELIA SVRGVNT / TERRIGENAE) tumultus dicit illarum animarum, quae se occiderunt. Id est: aratoris proscissione indignantes pugnant inter se.

439

SOLAQVE IN NOCTE in qua solitudo est.

442

INSANI ... IVVENCI metu perterriti.

443-444

HIC SENIOR VATES (STYGIIS ADCOMMODA QVIPPE / TERRA SACRIS VIVOQVE PLACENT SOLA PINGVIA TABO) causam dicit, cur ibi Tiresias sacrificet, quia nunc terrigenarum sanguine sanguineus est locus. Sanguine enim inferi delectantur. SOLA PINGVIA TABO satiata cruore. Describitur locus in quo hoc contendit, opportunus inferis sacris.

445-446

ARMENTAQVE SISTI / ATRA MOVET ut Vergilius:

'quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos
constituit'.

447-448

(INGEMVIT DIRCE MAESTVSQVE CITHAERON / ET NOVA CLAMOSAE) STVPVERE SILENTIA VALLES Baccharum uocibus clamosae ualles destitutae immolatarum pecudum mugitibus stupuere. Dicit paene phantasia omnem gregem in luco immolatum usque adeo ut fons de quo potabant armenta et mons per quem errabant ingemiscerent, cum se armentis destitutos uiderent.

450

IPSE MANV TRACTANS cum oculorum officio manibus fungeretur.

451

(NOVIENS) TELLVRE CAVATA pro nouem scrobibus factis, in quibus ductus aquae quae sacris esset necessaria collocauit.

<451-452>

<LARGOS ... / INCLINAT BACCHI LATICES> id est: nobiles latices fudit.

453-454

ACTAEOS IMBRES (SVADVMQVE CRVOREM / MANIBVS AGGERITVR QVANTVM BIBIT ARIDA TELLVS) Actaea dicitur regio Attica, de qua [et] mella quae ueniunt et liquida sunt et nimis dulcia. Vnde Vergilius et montem Atticum Aracynthum dixit Actaeum, quia omnis regio maritima est. Actaeum imbrem mulsum dicit, [aut Actaeos imbres aquam fontis illius unde Actaeon aspersus in ceruum mutatus est.] sed utrum mulsum purum [an fontem] an cruorem pecudum, quo possit tellus arida satiari, incertum est. [Nonnulli rorem marinum in Actaeo Aracyntho dicunt.] SVADVMQVE CRVOREM / (MANIBVS) qui persuadeat manibus ad superos redire. AGGERITVR infunditur. Deest 'tantum'.

456-460

TRIS HECATAE (TOTIDEMQVE SATIS ACHERONTE NEFASTO / VIRGINIBVS IVBET ESSE FOCOS TIBI RECTOR AVERNI / QVAMQVAM INFOSSVS HVMO SVPERAT TAMEN AGGER IN AVRAS / PINEVS HANC IVXTA CVMVLO MINOR ARA PROFVNDAE / ERIGITVR CERERI) <tris Hecatae> quia triformis est aut quia eadem Deum Mater creditur et Proserpina uel Terra uel Vesta. Sic Ouidius de simili sacrificio:

'dis tribus ille focos totidem de caespite ponit:
laeuum Mercurio, dextrum tibi, bellica uirgo,
ara Iouis media est. Mactatur uacca Mineruae,
alipedi uitulus, taurus tibi, summe deorum'.

SATIS ACHERONTE (... VIRGINIBVS) natis de Acheronte. Etenim matre Nocte patre Acheronte natae dicuntur.

VIRGINIBVS Furiis. (CVMVLO MINOR ARA) PROFVNDAE / ERIGITVR CERERI tria sunt in sacrificiis deorum loca, per quae piationem facimus: scrobiculo facto inferis, terrestribus supra terram sacrificamus, caelestibus exstructis focis. Vnde etiam nominata sunt 'altaria', ad quae sacrificantes manus porrigimus in altum.

460-461

CVPRESSVS / ... PLORATA luctibus apta. Cyparissus speciosus puer dum uenaretur in amorem sui Apollinem compulit. A quo accepit ceruum pulcherrimum munere et mansuetum. Qui cum [diligeret] lassus somnum sub arbore capere coepit, subito excitatus strepitu ceruum longe uidit. Credens siluestrem missa sagitta eum <quem diligeret> interemit agnitoque usque eo ingemuit ut ab omni cibo et potu abstineret. Quo tabescente Apollo misertus eius uertit eum in arborem sui nominis. De qua Vergilius:

'fronde coronat
funerea'.

Haec causa est quare cupressus adhibetur locupletum funeribus. Lucanus:

'et non plebeios luctus testata cupressus',

quia inclutas familias Romani hac notabant. Quidam uolunt ad hoc munus electam arborem, quia infructuosa apta defunctis est, uel quod in tutela[m] eam dixerint inferorum.

462

SIGNATI CAPITA designata capita habentes. Prius enim setae tolluntur aut lana et aris imponitur, et ita designatur quasi immolationi[s] uictima. [ET] FRVGVM LIBAMINE PVRO illibato, impolluto. Significat autem salsas fruges.

463

IN VVLNVS CECIDERE GREGES sacerdotum consuetudo talis est, ut aut ipsi percutiant uictimas — et 'agones' appellantur — aut uictimis cultrum alter impingat — qui 'uictimatores' dicuntur. Ideo dixit in uulnus cecidere greges. Vt Vergilius:

'supponunt alii cultros'.

MANTO filia Tiresiae uirgo.

464

PRAELIBAT SANGVINEM primo est immolare, deinde sanguinem libare, tertio reddere, quarto litare.

465

TER CIRCVM ACTA PYRAS cum ter omnes pyras circumisset.

466-467

(ADHVC SPIRANTIA) REDDIT / VISCERA aut aris imponit aut nuntiat patri suo.

468-470

ATQVE IPSE SONANTIA FLAMMIS / VIRGVLTA (ET TRISTES CREPVISSE VT SENSIT ACERVOS / TIRESIAS) <tristes… sensit aceruos> hostias, ut sic futura dicat. Ars autem haruspicinae hoc habet, ut et turis motus et crepitus et fumi motus et flexus colligat, quoniam haec primum signa aut testantur extorum promissus, si bona sint, aut, si contraria, refra[n]gantur, ut testatur liber de turis signis, qui ipsi[us] Tiresiae <a>scribitur. SENSIT quia carebat oculis sacerdos.

470

PLVRIMVS ARDOR ANHELAT bene hoc adiecit. Nam quomodo caecus posset intellegere aras ardere nisi ignis afflatu?

472

ET VOX IMPVLIT IGNEM id est: illius precibus flamma nutrita est.

478

VVLGVSQVE CAVA SVB NOCTE REPOSTVM caua 'patenti' aut 'alta', sed melius caua ... nocte est 'uacua ab opere'. Repostum ideo, quod itidem ad superos ad corpus reuertatur.

479

ET PLENA REDEAT STYGA PORTITOR ALNO <ordo: > et portitor plena alno redeat [ad hanc] Styga[m]. <REDEAT STYGA> quomodo dicimus 'uiam redeat'.

480-481

FERTE SIMVL GRESSVS (NEC SIMPLEX MANIBVS ESTO / IN LVCEM REMEARE MODVS) nocentes, inquit, de Tartaro, pii de Elysio ueniant. MANIBVS Graecorum manes dicit.

481-483

(TV SEPARE COETV / ELYSIOS PERSEI PIOS) VIRGAQVE POTENTI / NVBILVS ARCAS AGAT nubilus infernus. Imperat autem Mercurio et Liberae ut animas piorum euocent. Quare autem Perse<i>< He>cate, ratio est. Quidam enim uolunt non Iouis filiam esse [Mercurium], sed Persae, in qua opinione etiam Hesiodus uersatur in his libris, quos de Theogonia scripsit [quidam Persei].†Coruilius† quattuor Mercurios esse scribit: unum Iouis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iouis et Cyllenes, a quo Argus occisus est. Quem ipsum ob hanc causam Graeci profugum dicunt, Aegyptiis autem litteras demonstrasse. Ergo Mercurium Liberi et Proserpinae filium dicunt animas euocare. De quo Vergilius:

'Leth<ae>um ad fluuium deus euocat agmine magno'.

<483>

<CONTRA PER CRIMINA FVNCTIS ... / 486 TISIPHONE DVX PANDE DIEM> ordo: per crimina functis, o Tisiphone, pande diem. Sensus hic est: Hecate et Mercurius pias animas ducant, nocentes uero Tisiphone.

484-486

QVI PLVRES EREBO (PLVRESQVE E SANGVINE CADMI / ANGVE TER EXCVSSO ET FLAGRANTI PRAEVIA TAXO / TISIPHONE DVX PANDE DIEM) ut Vergilius:

'quae maxima turba est'.

Sed modo aucti per sanguinem Theba<no>rum. TAXO quia de hac arbore uenenosa faces Furiae dicuntur habere. TISIPHONE DVX (PANDE DIEM) tu, inquit, Tisiphone, illos reduc qui scelerati sunt plurimique de stirpe Thebana.

487

DETORQVEAT VMBRAS auertat ad superos quidem uenire cupientes.

489

ILLI FORMIDINE NVLLA subaudimus 'stabant'.

492-493

NVNC (VMEROS NVNC ILLE MANVS ET) VELLERA PRESSAT / (ANXIVS) amplectitur, constringit petens auxilium timoris.

494

CONFRAGA aspera et deserta.

496-497

ET SVDANTIA NISV / (TELA PREMENS) ex manuum sudore. Nam per timorem sudor oritur uenatori.

499

ET CAECA METITVR (MVRMVRA CVRA) caeca ... cura quae caecat mentem et conturbat. Tacito animo non illum uidet, sed magnum esse clamore metitur.

502

LAEVAQVE CONVVLSAE DEDIMVS CARCHESIA TERRAE quae sinistra manu funduntur, laeua manu infuderat.Inferis sinistra manu immolamus pocula.

503-504

CASSVSNE SACERDOS / (AVDIOR) et hunc locum de Lucano mutuatus est. Vt:

'Tisiphone uocisque meae secura Megaera,
non agitis saeuis Erebi per inane flagellis
infelicem animam?'

506

COLCHIS [AGET] ciuitas Scythiae, de qua omnes ueneficae. Vnde Medea.

<507>

<NOSTRI CVRA MINOR> hoc est: illis obtemperatis, nostra praecepta contemnitis.

509-510

(MIXTOS CAELIQVE EREBIQVE) SVB VNVM / FVNESTARE DEOS pro 'in unum' et 'in commune'.

<510-511>

<EXSANGVIA FERRO / ORA SEQVI ATQVE AEGRAS FVNCTORVM CARPERE FIBRAS> immolationem hominis. Propter necromantiam. His enim inferi delectantur.

514

ET QVIDQVID DICI NOSCIQVE TIMETIS haec de Lucano mutuatur, cum minantem manibus Thessalam induceret.

515

(ET TVRBARE HECATEN) NI TE THYMBRAEE VERERER bene: licet magicam faceret, honorem seruauit Apollini. Cuius et reuerentia nolle se dicit germanae eius dei inuocationis metu contumeliam facere. [Ipsa autem Hecate et Diana dicitur.] [Tetigit et philosophice partem sacrorum iuxta picturam, quam inferiore adnotatione commemorat.]

516-517

ET TRIPLICIS MVNDI SVMMVM (QVEM SCIRE NEFASTVM / ILLVM SED TACEO) dicit [autem] deum δημιουργόν, cuius scire non licet nomen. Infiniti autem philosophorum <et> magorum [Persae] etiam confirmant [aut] reuera esse praeter hos deos cognitos qui coluntur in templis alium principem et maximum dominum, ceterorum numinum ordinatorem, de cuius genere sint soli Sol atque Luna. Ceteri uero, qui circumferi a sphaera <astra> nominantur, eius clarescunt spiritu. [Maximis in hoc auctoribus Pythagora et Platone et ipso Tagete.] Sed dire sentiunt qui eum interesse nefandis artibus actibusque magicis arbitrantur. In uersu ergo poeta sic dixit illum, quasi nomen sciret <sic> ['sic' repetiuit] ut proderet, sed hoc magis ad terrorem dixit [illum ut putaretur scire]. Si ergo sciri nefas est, dicci a uate non potuit. Licet magi sphragidas habeant quas putant Dei nomina continere, sed Dei uocabulum a nullo sciri hominum potest. Sed quid ueritas habeat, percipe. Huiusne dei nomen sciri potest qui nutu tantum regit et continet cuncta, cuius arbitrio deseruiunt, cuius nec aestimari potest mundus nec finibus claudi? Sed cum magi uellent uirtutes eius, ut putabant, [sese] comprehendere, singulas appellationes, quasi per naturarum potestates, abusiuo modo designarunt et quasi plurimorum numinum nobilitate Deum appellare conati sunt, quasi ab affectu cuiusque dei ductis uocabulis, sicut Orpheus fecit et Moyses, Dei summi antistes, et Esaias et his similes. Etrusci confirmant Nympham quae nondum nupta fuerit praedicasse maximi Dei nomen exaudire hominem per naturae fragilitatem pollutionemque fas non esse, quod, ut documentis assereret, in conspectu ceterorum ad aurem tauri Dei nomen nominasse, quem ilico ut dementia correptum et nimio turbine coactum exanimasse. Sunt qui se — licet secreto — scire dicunt, sed falsum sciunt, quoniam res ineffabilis comprehendi non potest.

518

(IAMQVE EGO) VOS [AVIDE]

'infernae canes, eliciam aut insequar'

deest.

<520>

<PANDITVR ELYSIVM CHAOS> iuxta picturam illam ueterem in qua haec tormenta descripta sunt [et ascensio ad deum].

524

ET STYX (DISCRETIS INTERFLVA MANIBVS OBSTAT) quae meatu suo manes discernit a superis. Vt:

'et nouies Styx interfusa coercet'.

Et ideo hic interflua nominauit.

526-527

(STYGIAEQVE SEVEROS) / IVNONIS THALAMOS Pythagoras dicit duo esse hemisphaeria, quibus proprios deos assignat. Et facit superioris regem Iouem et reginam Iunonem, inferioris Ditem Iouem esse infernum, Proserpinam uero Iunonem infernam. Et duas Veneres: unam supernam et alteram Libitinam. Et alios deos binos constituit: Hecaten, sicuti Ditem Iouem, ita et hanc Stygiam Iunonem. Vt Vergilius:

'Iunoni infernae dictus sacer'.

530

ARBITER HOS DVRA VERSAT CORTYNIVS VRNA licet de disceptatore animarum et censore uitae alia sit secreta et arcana ueritas, tamen, quod ex opinione translatum est in fabulis, scribam. Cortynius arbiter Minos Cretensis, cui ad gloriam et titulum sola natalium sufficeret claritas, meruit placiditate mentis ut illum plus moribus quam generis auctoritate homines mirarentur. Fuit enim rex Cretae ita uita clemens, ut — quod est mirum — gauderent eum dominum quibus imperabat habuisse. Defunctus deinde, quantum mansuetudo mereatur, nec fato quidem hoc honore priuatus est. Nam dicitur apud manes de supremo exitu iudicare mortalium. Veteres enim Graeci, ut impios crudelesque poenas apud inferos luere, sic bonum quemque adeptum bonae uitae praemia post mortem esse dixerunt. Quod est bonitatis exemplum, quia Minos se non ut regem aut tyrannum, sed tamquam unum de plebe gessit; quae laus summa est. Vt Seneca in Thyestis choro:

'nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
Regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis uota regia,
non auro nitidae trabes.
Rex est, qui posuit metus
et diri mala pectoris,
quem non ambitio impotens
et nunquam stabilis fauor
uulgi praecipitis mouet'.

ARBITER [HOS] quasi quaesitor. Ex sorte iudex legit quos habeat in consilio. Vt:

'quaesitor Minos urnam mouet'.

Hic Iouis et Europae filius, cui fuere fratres Rhadamanthus et Sarpedon.

532

POENARVM LVCRA FATERI poenas quas apud superos lucrati sunt. Vt:

'quae quis apud superos furto laetatus inani'.

535

ANGVSTAM CENTENI AEGAEONIS VMBRAM Vergilius:

'Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt'.

ANGVSTAM tenuatam. Nec enim in figura umbrae tanta est magnitudo quanta in corporis ueritate. Vel quem spatia tanta uix capiant, uel quamuis centum manus fuerint, umbra tamen eius memoratur angusta. [Quia maior est in umbra inani quam in corpore magnitudo.]

537

REMEABILE SAXVM Vergilius:

'saxum ingens uoluunt alii'.

Sisyphi exemplo illi signantur, qui contempta uera philosophia ad uoluendum mundi onus crebro uertuntur.

538

FALLENTESQVE LACVS Tantali, cuius ab ore epulae subtrahuntur. Bene lacus pro 'potu' posuit. Sic Horatius:

'Tantalus a labris sitiens fugientia
captat flumina'.

TITYON(QVE ALIMENTA VOLVCRVM) quia Latonae uoluit uim inferre, eius pectus lacerat uultur.

539

(CALIGANTEM LONGIS) IXIONA GYRIS <caligantem> σκοτούμενον quod rotae uolubilitate rapiatur. Ixion, Phlegyae filius, cum misericordia Iouis in caelum sublatus fuisset, Iunonem de stupro interpellare ausus est. Quae de audacia eius conquesta Ioui suadente ipso pro se nubem misit, cum qua Ixion concubuit, et geniti sunt Centauri. Reuersus autem ad mortales Ixion gloriatus est cum Iunone concubuisse. Ob quam causam eum Iuppiter fulmine percussit et ad rotam uoluendam ligauit.

548

NOSTRAMQVE MONE PER SINGVLA NOCTEM quia a Iunone caecatus fuerat Tiresias, qui maiorem libidinem locutus mulierum est, ideo quod ante femina fuisset. Et merito, quia utriusque sexus fuerat expertus naturam. De qua re et ante dictum est.

549-550

CARMENQVE SERIT (QVO DISSIPAT VMBRAS / QVO RECIET SPARSAS) sensus: et serit carmen, quod collectas umbras et non necessarias spargeret, necessarias uero ac passim uagantes in unum cogeret.

550-551

QVALIS SI CRIMINA DEMAS / COLCHIS (ET AEAEO SIMVLATRIX LITORE CIRCE) talis erat Manto, qualis Medea aut Circe, criminibus ademptis, magica arte perfecta. Vt collatio conueniret, Medeae artem tulit herbarum, quia Manto uno carmine potentiam exercet. Circen autem non carminibus constat, sed herbis ualuisse, quia decipiebat poculis transeuntes. Vt Vergilius:

'potentibus herbis
induerat Circe in uultus ac terga ferarum'.

Equidem cum sit naturae ratio fingendo corpora facere homines qui fuerant beluae, resoluta ferae figura humanos uultus effingunt. Circe ergo fuit mortalis, quam stulti Solis filiam fuisse dixerunt, si fas est, ut dei filia credatur esse mortalis. Sed ordinem fabulae perstringamus. Haec igitur Circe in insulam Aeaeam delatos ad se in feras mutabat. Ad hanc forte delatus Vlixes Eurylochum cum uiginti et duobus sociis misit, quos ab humana specie commutauit. Sed Eurylochus inde fugit et Vlixi nuntiauit. Is solus ad eam proficiscitur, cui in itinere Mercurius remedium dedit monstrauitque quomodo Circen deciperet. Qui, postquam ad eam uenit, ab ea poculo accepto Mercurii remedium miscuit et eduxit ensem eique minatus est, ut socios sibi restitueret. Tunc Circe sensit sine uoluntate deorum non esse factum fideque data socios ei restituit. Ipse cum ea concubuit, ex qua Telegonum procreauit. Inde proficiscens ad Auernum delatus ad inferos descendit. — reliquos labores eius Tiresias uates edocuit.

553-554

PRIMVS SANGVINEO (SVBMITTIT INERTIA CADMVS / ORA LACV) eleganter coepit a conditore Thebarum posteriorum historias narraturus. Cadmum et Harmoniam diximus in dracones esse conuersos, quorum ueniunt animae ut bibant fossam sanguinis plenam.

555

AMBORVM Cadmi et Harmoniae.

556

TERRIGENAE quos sparsis draconis dentibus terra edidit.

557

(QVIS AEVI) MENSVRA DIES quibus nascendi moriendique <...> dies fuit.

557-560

(MANVS OMNIS IN ARMIS / OMNIS ET IN CAPVLO PROHIBENT OBSTANTQVE RVVNTQVE) / SPIRANTVM RABIE (NEC TRISTI INCVMBERE FOSSAE / CVRA SED ALTERNVM CVPERENT HAVRIRE CRVOREM) id est: furore uiuentium adhuc arma tractabant suumque magis fundere sanguinem festinabant quam eum, qui erat fusus in fossa, <haurire>. [SED ALTERNVM CVPERENT HAVRIRE CRVOREM] [quos draconis dentibus satis tellus ediderat,] odia uetera retinentes potandi ordinem immatura festinatione turbarunt.

561

FLETIQVE NEPOTES Pentheus, Actaeon, et Melicertes.

562

ORBAM AVTONOEN quia Actaeonem filium perdidit. ANHELAM ... INO uel furentem quod ei [in]nupsit paelex, uel quod mariti Athamantis tela fugiens cum Melicerte sese fluctibus tradidit quod Athamas Learchum occiderat.

564

ET OPPOSITIS SEMELEN A VENTRE LACERTIS quia cum proximas uidisset fulminis flammas, pia mater non immemor pignoris manus uentri, ne perimeretur, opposuit, quasi fulmen non sibi, sed filio formidaret. Mire autem dictum est a uentre, quod inter periculum fulminis filio timeret.

565

GENETRIX CADMEIA Agauen dicit, [non Cadmi filiam, sed quae a Cadmo originem duceret,] quae filium furens occidit. Ergo genetrix Cadmeia ambigue. Non enim mater Cadmi, sed filia. Ordo: Cadmeia genetrix ... insequitur. [Quae scitur esse Cadmeia.]

569

ECHION pater Penthei. [Actaeonis uero Aristaeus fuit, filius Apollinis et Cyrenae.]

570

TRISTEM NOSCO LYCVM [hic est Lycus, qui Megaram filiam suam Herculi dedit uxorem et ob hoc a Iunone in furorem uersus est et filios Herculis ex Megara susceptos Oxea et Creontiadem occidit. Tristem ergo propter mortem nepotum.] hic est [ergo] Lycus maritus Antiopae, Nyctei regis filiae, et tristis ob stuprum coniugis, quam per uim stuprauerat Epaphus. Ille eam proiecit. Epaphus autem fuit ex Io[ne] et Ioue natus. Quam fabulam latius aperiemus. Antiopa, Nyctei regis filia, ab Epapho per dolum est stuprata, quae ob id a uiro Lyco est eiecta ui. Qua pulsa Dircen duxit uxorem. Cui suspicio incidit uirum suum clam cum Antiopa concubuisse. Itaque impetrauit a famulis ut eam uinctam in tenebris clauderent. Cui cum partus instaret, Iouis uoluntate effugit uincula et in monte Cithaerone partum exposuit. Natos Zethum et Amphionem proiecit. Hos pastor pro suis educauit, quos postea mater agnouit. Iniurias eius exsecuti Lycum interfecerunt, Dircen tauro indomito religatam uita priuauerunt.

570-571

(DEXTRAMQVE IN TERGA REFLEXVM) / AEOLIDEN (VMERO IACTANTEM FVNVS ONVSTO) Athamanta dicit, Aeoli filium, cum humero ... onusto, quia sic pingitur: insequens Ino uxorem, collo portans filii Learchi cadauer.

572-573

(NECDVM ILLE AVT HABITVS) AVT VERSAE CRIMINA FORMAE / (MVTAT ARISTAEO GENITVS FRONS ASPERA CORNV / TELA MANV REICITQVE CANES IN VVLNVS HIANTES) <crimina> propter crimina, quia in Dianam nudam inciderat. [FRONS ASPERA CoRNV] Actaeonem significat, quem dicit apud inferos eadem forma mansisse qua apud superos fuerat: habentem cornua.

576

TANTALIS Niobe Tantali filia †et Penelopes†, quae partus sui fecunditate praelata cum filiis <bis> septem a Diana et Apolline probatur exstincta.

577-578

NIL DEIECTA MALIS I(VVAT) E(FFVGISSE) D(EORVM) / N(VMINA) filiis delectatur exstinctis amplius sibi posse in deorum iniuriam licere, cum desint in quibus peccatorum licentia uindicetur. Nam ideo subdidit:

'et insanae plus iam permittere linguae'.

584

EXTERNAE SATIS EST MIHI LVCIS duplex hic expositio est. Nam externae aut humanis aspectibus, quoniam diuinam lucem uult magis intellegi, aut certe quod ipse diuinatione alieno fruebatur aspectu.

584-585

INERTES / (DISCEDVNT) NEBVLAE (ET VVLTVM NIGER EXVIT AER) inertes epitheton est nebulae. Nam uultum caecitate obrutum ad uidenda quae sunt diuina, perpetua nox exuit caecitatis.

588

MAERENT ARGOLICI (... MANES) coniecturam facit de ducum uultibus luctuum futurorum.

589

TORVVS ABAS Acrisii pater, quem idcirco toruum dicit quod fuerit toruus in ciues. PROETVSQVE NOCENS ideo nocens quia Bellerophontem innocentem uoluit occidere. Bellerophontes, Glauci filius, cum ignarus ad Proetum in hospitium uenisset et uxor Proeti Sthenoboea [siue Antia] illum amaret nec ab eo impetrare potuisset ut secum concumberet, apud suum uirum mentita est ab eo se compellatam fuisse. Proetus ad Iobatem, socerum suum, misit et de eadem re Bellerophonti dedit tabellas perferendas socero. Quibus lectis interficere noluit talem uirum. Sed cum ille prudentia sua et castitatis auxilio se ab instanti periculo liberasset, tamen, ut pudicitiam periculi probaret immanitas, ad interficiendum Chimaeram missus est, quam ille Pegaso iuuante prostrauit. Denuo eum misit ut Calydonas uinceret. Etiam illos cum uicisset, nouissime Iobates sciuit quae sibi fuisset causa tanti mali faciendi. Crimina quae in eum confi<n>xerat aboleuit uirtutemque eius laudans alteram filiam Alcimenen ei dedit uxorem. At Sthenoboea re cognita ipsa se interfecit. Ergo hic Proetus nocens, qui innoxiam iuuenem periculis tantis obiecit. Haec fabula apud Homerum est in libro sexto. Ipse est Proetus, cuius filias sub contumelia laesi numinis Iuno furore compleuit, quo se factas buculas putarent. De quibus Vergilius:

'Proetides implerunt falsis mugitibus agros'.

PHORONEVS hic est, qui primus Iunoni sacrificasse dicitur, ut Dardanus Ioui. Phoroneus autem Inachi filius, qui primus mortalibus regnauit, cuius filiam Nioben, quae alia<s> Tantali est, Iuppiter primo mortalem dicitur compressisse.

590

TRVNCATVSQVE PELOPS Vergilius:

'humeroque Pelops insignis eburno'.

590-591

SAEVO PVLVERE SORDENS / (OENOMAVS) sordens, quia per circum tractus est. Saeuo, quia ibi occisi fuerant innocentes.

592-593

(QVID AVTEM / HI) GREGE CONDENSO isti sunt quinquaginta quos Tydeus occidit.

595

FALSO CLAMORE ut Vergilius:

'inceptus clamor frustratur hiantes'.

595-597

(LEVATAS) / INTENDVNT SINE PACE MANVS R(EX) F(ALLOR) A(N) H(I) S(VNT) / (QVINQVAGINTA ILLI) <rex> o rex Eteocles. Eos ostendit Eteocli quos etiam ipse posset agnoscere. Sine pace autem dixit aut bellicosas aut ipsi discordes, cuius causa fuerant interempti.

598

(NOSTRA) PRAESIGNEM MAEONA LAVRV Maeonem illum uatem dicit ideo praesignem ... lauru, quoniam fuit sacerdos Apollinis et diuinatione pollebat. Quem Tydeus a quinquaginta uirorum caede seruatum remisit Thebas incolumem. Qui se in conspectu regis donatam uitam respuens conscientia uirtutis occidit.

599-602

NE SAEVITE DVCES (NIHIL IN MORTALIBVS AVSVM / CREDITE CONSILIIS HOS FERREA NEVERAT ANNOS / ATROPOS EXISTIS CASVS BELLA HORRIDA NOBIS / ATQVE ITERVM TYDEVS) quasi apud indignantes eos loquitur qui fuerant interempti a Tydeo, et casum humanae sortis excusat Fatorum legibus euenisse. Omina prospera uiderat de parte Thebana et Argolicos duces uultu pronuntiasse de fato belli. Sed uidit illos Thebanos quos Tydeus peremit. Quos hic minantes ciuibus suis placat dicens Fatorum fuisse legem ut tot caderent, non uirtutis alienae, dein superstitibus Thebanis, qui Tydeum uidentur esse passuri. Hoc autem mihi uidetur dixisse Statius historiae ductus exemplo ut animas seu manes irasci diceret et a Tiresia placatas. Alexander igitur cum in Asia<m> traduceret exercitum conspexit proximam litori manum armatorum armis Achiuis candentium. Propterea tubam canere iussit et milites nauibus egredi armatos. Sed cum isset a conspectu Macedonum ea species umbrarum ante cunctis perspecta, ut attigit Troicam terram, certus a uicinis factus quod eiusmodi uisiones ibi frequentissime fierent, suspicatus animas esse Achiuorum qui consociati foedere Thessalis fuerant heroico bello, inferias apud tumulos eorum dedit precatus aduersus barbaram gentem auxiliarios sibi fieri, opinatus eosdem et in excessione classis apud litus sibi uisos. Itaque in ea pugna, cum apud Granicum conflixere exercitus, multas eiusdem speciei in proelio conspecta[n]s puta<uit iuua>ntes Macedonum exercitum nec minus alias animas apparuisse barbarico habitu, ex aduerso existimans eos <in> hostium numero. Eo proelio multis ex utraque parte caesis, locus in quo ceciderunt faba primo floruit, quae nata fidem ueteribus praebuit qua abstinendum usu fabae suadent. NIHIL IN MORTALIBVS AVSVM quotiens ratione carent facti immanitate uirtutes, humanis non sunt assignandae consiliis. Vergilius simili admiratione ait:

'non haec humanis opibus, non arte magistral
proueniunt'.

EXISTIS CASVS euasistis. Vt furentum ducum placaret inferias. <Eas> euasisse enim dicit casus et Fortunae ludibria. Nam Vergilius exisse pro 'euasisse' posuit:

'atque oculis uigilantibus exit'.

<BELLA HORRIDA NOBIS> nobis uero supersunt belli discrimina. Vergilius:

'nos alias hinc ad lacrimas'.

606-609

(DIRVMQVE TVENS OBLIQVA NEPOTEM / NOSCIT ENIM VVLTV) NON ILLE AVT SANGVINIS HAVSTVS / C(ETERA) C(EV) P(LEBES) A(LIVMVE) A(CCEDIT) A(D) I(MBREM) / (IMMORTALE ODIVM SPIRANS) obliqua ob parricidium posteris. Horret nepotem Laius ex scelere procreatum nec sacrificii oblatione mitescit. Nam cum importune instantes abigit illos quinquaginta qui Tydei manu fuerant interempti, quos uittis redimitos dicit utpote reges, eosque sanguine sacrificii placat ostenso, illum tamen non sanguinis sacer, non alius liquor qui sacrificiis consueuit offerri mitigat, id est uini aut mellis aut lactis. Sed immortale odium posteris seruans nulla sacrificii oblatione placatur.

611-612

(CVIVS AB INTERITV NON VLLA AMPHIONIS ARCES) / VIDIT AMICA DIES <amica> prospera, id est quae ab exsecrabilibus facinoribus esset aliena. Nam post eius obitum uxor filii sui Oedipodis est sortita coniugium, qui funestam rem saepissime fecunditate partus incesti significauit. Secutum est nihilo minus ut re cognita filius coniunx uoluntaria se caecitatis poena damnaret, deinde Polynicis exilium et post omnia imminens bellum.

613

(MVLTVM) PLACATA MINORIBVS VMBRA calamitatibus posterorum. Nam et parricida filius perpetua erat morte caecitatis damnatus et in regno nepotes erant regnandi cupiditate discordes.

616

(OBSITVS ...) PAEDORE squalore confectus.

617

EIECTVSQVE DIE exclusus a diei claritate.

618

CREDE MIHI quia simili caecatus crucior uita.

619

LITANTI pro 'litato'.

620-621

(VENTVRASQVE VICES ET FVNERA BELLI) / PANDE VEL INFENSVS VEL RES MISERATE TVORVM quoniam si iratus es, narra quod doleam, si placatus es, posteris ede quod caueant.

<622-624>

<TVNC EGO TE OPTATA VETITAM TRANSMITTERE LETHEN / PVPPE DABO PLACIDVMQVE PIA TELLVRE REPONAM / ET STYGIIS MANDABO DEIS> ut in inferorum squalore perpetuo posito regi suaderet quae poscebat edicere, spem ulterioris ripae, ad quam praeter gloriosam mortem quam belli necessitas ingerebat uiolenter occisi prohibebantur accedere, promittit carminibus posse concedere et deis inferis se commendare, quamuis esset contra iura prohibitum.

624-625

MVLCETVR HONORIS / MVNERIBVS T(INGVIT)Q(VE) G(ENAS) placatus muneribus sacerdotis sumpsit sacra libamina et tunc demum reddidit consultanti responsum. Alii tinguitque genas magis intellegi uolunt fletu quam sanguine.

626

VERSANTI MANES consideranti.

627

(AVGVRIO ...) POTISSIMVS melior ad augurandum.

630-632

[POSCITIS] ILLVM ILLVM (SACRIS ADHIBETE NEFASTIS / QVI LAETO FODIT ENSE PATREM QVI SEMET IN ORTVS / VERTIT ET INDIGNAE REGERIT SVA PIGNORA MATRI) schema epizeuxis id est repetitio nominis. Dicit ergo Oedipum, filium suum, haec sacra debuisse facere, qui nece patris et matris concubitu Thebanum mouerat bellum.

633-634

(ET NVNC ILLE DEOS FVRIARVMQVE) ATRA FATIGAT / (CONCILIA) imprecando filiis lassat. Horatius:

'prece qua fatigent
uirgines sacrae minus audientem
carmina Vestam?'

638

LERNAEOS (... ALVMNOS) Graecos a Lerna, palude Argiae.

639

HOS TERRAE MONSTRA propter Amphiaraum, qui hiatu terrae demersus est, seu propter Tydeum, qui prodigialiter Melanippi, percussoris sui, cerebrum uorando defunctus est.

639-640

DEVMQVE / TELA (MANENT) propter Capaneum, qui eo clarior fuit, quod Iouis fulmine meruerit interire.

640-641

(AB IGNE SVPREMO) / SONTES LEGE MORAE id est ex lege morae uenientes, ne sontes sepelirentur Achiui. — sontes autem morae optime nocentes, quia differunt sepulturam. Sic et in primo:

'tumulisque carentia regum
funera'.

644

EI MIHI CRVDELIS (VINCIT PATER) aut quia effectum est uod optauit, aut qui superuicturus est filiis.

646

GELIDAM NEMEEN silua in qua leo ille fuit quem Hercules uicit.

648

SIDONIAS (... PRAEDAS) Thebanas, quia Thebarum conditor Cadmus. Sidonius uero Tyrius.

652-653

MARCIDVS (... LIBER) lassus, ebrius, aut quod molles faciat per pacem.

653-654

(IBI ARMIFEROS GEMINAE IAM SIDERE) BRVMAE / (ORGIA FERRE GETAS) eleganter brumas pro annis posuit, non 'aestates', quia Thracas et Getas perpetuae semper habent hiemes. Vt Vergilius:

'semper hiems, semper spirantes frigora cauri'.

Dicit ergo duobus annis Thracas Getasque exutos furore bellandi docuisse culturas.

654-655

(CANVMQVE VIRESCERE DORSO / OTHRYN ET ICARIA RHODOPEN ADSVEVERAT) VMBRA id est uitibus obsitam facere. Icaria...umbra dixit, quia Icar<i>us comes Liberi accipitur, qui a Libero uini usum ut mortalibus traderet sumpsit. Quod cum pastoribus exhibuisset potandum, ebrii facti putauerunt se ueneno fuisse temptatos <et> Icar<i>um peremerunt. Cuius Erigone filia cum ductu canis inuentum fleret cadauer, in uindictam patris deorum implorauit auxilium. Recepti ambo dicuntur in sidera, Erigone in Virginem, Icar<i>us in stellam Bootae. Dicitur enim cum plaustro suo receptus in caelum. Vnde Iuuenalis:

'haud illo tempore, quo se
frigida circumagunt pigri serraca Bootae'.

656-657

ET IAM PAMPINEOS M(ATERNA) A(D) M(OENIA) C(VRRVS) / P(ROMOVET) Ouidius:

'ipse racemiferis frontem circumdatus uuis,
pampineis agitant uelatam frondibus hastam'.

MATERNA (AD) MOENIA id est ad Thebas, quia exinde fuit Cadmi filia Semele, mater Liberi.

658

LYNCES Triptolemus beneficio Cereris cum fruges per omnes spargeret gentes, ad Ly<n>cum, Scythiae regem, uenit ibique paene deceptus est. Volens enim Ly<n>cus id quod hospes attulerat fuisse suum monstrare, Triptolemum insidiis finire conatus est. At ille periculo cognito stricto gladio Ly<n>cum persequi coepit. Ille in feram sui nominis uersus morum suorum colore distinctus est. Vt Vergilius:

'quid lynces Bacchi uariae?'

659

ARMENTALIA non armentaria. Vt Vergilius:

'armentalis equae mammis et lacte ferino'.

660

MIMALLONES [VRSAS] lingua Macedonum Bacchae. Hinc Persius:

'torua Mimalloneis implerunt cornua bombis'.

661-662

(NEC COMITATVS INERS) S(VNT) I(LLIC) I(RA) F(VROR)Q(VE) / E(T) M(ETVS) E(T) V(IRTVS) (ET) N(VNQVAM) S(OBRIVS) A(RDOR) quae omnia nascuntur ex uino. Vt Vergilius:

'Bacchus et ad culpam causas dedit'

663

SVCCIDVIQVE GRADVS ebrietate titubantes.

668

AERAQVE TYMPANAQVE (ET BIFOREM ... TVMVLTVM) Vergilius:

'tympana uox buxusque uocant'.

671-672

(SAEVVM) / ARGOS masculini generis in plurali tantum numero esse Vergilius docet:

'si patrios unquam remeassem uictor ad Argos',

in singulari uero saeuum Argos notandum neutri generis ciuitatem Argos dictam. Nam et Horatius neutro genere posuit:

'aptum ... equis Argos'.

673-674

CINERI DATA MATER INIQVO / (NATALESQVE ROGI) illud dicit tempus quo fraude Iunonis Semele mater optauit Iouem eo cultu uidere quo cum Iunone concumberet. Quod cum ferre non potuisset, diuino igni apud Thebas consumpta est. Merito ergo eam ciuitatem matris sepulcrum Liber appellat.

674-675

(QVAEQVE IPSE MICANTIA) SENSI / (FVLGVRA) ad exaggerationem materni supplicii dicit etiam se in utero constitutum sensisse uim fulminum.

677

NECTAM FRAVDE MORAS nectam iniciam. Dis enim solum conceditur ut contra fata moram faciant. Vt Vergilius:

'at trahere atque moras tantis licet addere rebus'.

In opinione ergo multorum est multa fieri extra legem Fatorum. Nam si in hoc quod fixum est et ineluctabile dilatio uel mora habetur, fides decreti uiolatur et quasi uincitur fatum. Vnde Cicero:

'multa fiunt praeter naturam praeterque fatum'.

ILLVM ILLVM TENDITE CAMPVM deest 'in'.

678

HYRCANAE (... IVGALES) id est Scythicae tigrides. Vt Vergilius:

'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres'.

679

DICTO PRIVS Vergilius:

'dicto citius tumida a(equora) p(lacat)'.

680-681

(TEMPVS ERAT MEDII CVM SOLEM IN CVLMINA MVNDI) / TOLLIT ANHELA DIES anhela aestuosa, quando sol in Cancro est.

<682>

<ATQVE OMNES ADMITTVNT AETHERA LVCI> et necesse est, quando sol in medio caelo est, omnia illustret.

683-684

(VNDARVM VOCAT ILLE DEAS) MEDIVSQVE SILENTVM / (INCIPIT) cum silerent Nymphae, quibus conuocatis medius ipse constiterat.

684

AGRESTES FLVVIORVM (NVMINA NYMPHAE) oratio Liberi apud Nymphas ut cuncta siti exhausta siccarent. Numina autem fluuiorum sunt Nymphae, a fontibus enim originem ducunt. Vt Vergilius:

'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est'.

685

(ET NOSTRI) PARS MAGNA GREGIS nostri comitatus maxima portio.

687

(ERRANTES OBDVCITE PVLVERE) RIVOS id est: tanta uis sit siccitatis ut riuorum aluei puluere impleantur.

688-689

(PRAECIPVAM) NEMEEN (QVA NOSTRA IN MOENIA BELLIS / NVNC ITER) <Nemeen> paludis nomen unde erant Argiui. Ex qua et campum significat quo aduentat Argiuus exercitus.

689

EX ALTO FVGIAT LIQVOR penitus imperat ut humor ex alto in profundum discedat.

689-691

(ADIVVAT IPSE / PHOEBVS) ADHVC SVMMO (CESSET NI VESTRA VOLVNTAS / LIMITE VIM COEPTIS INDVLGENT ASTRA) quia medio caeli spatio uiolentior terris ardor solis infunditur, per quem unda siccatur. Vt Vergilius:

'et medium sol igneus orbem
(h)a(userat), a(rebant) h(erbae), e(t) c(aua) f(lumina) s(iccis)
f(aucibus) a(d) l(imum) r(adii) t(epefacta) c(oquebant)'.

Et sensus hic est: nisi uestra uoluntas cesset, summo limite indulgent astra uim coeptis. Constat etiam Liberum eundem et Apollinem esse et Solem. Ideo iuuenes omnes imberbes, quia ignis non senescit.

691-692

MEAEQVE / ERIGONES SPVMAT CANIS <meae> id est quam ego uindicaui, id est Erigone. Singulis enim mensibus aliorum siderum ortus ingreditur. Canicularem ergo dicit stellam, quae ideo inter sidera recepta est quia seruauit cadauer Icar<i>i interempti, aut quia ipsa Erigonae nuntiauit interitum domini. Et bene ait meae et propter Icar<i>um patrem. Hodieque enim sacra Libero dantur in Erigones honore<m>. Vergilius:

'oscilla ex alta suspendunt mollia pinu'.

695-696

(NOCTVRNAQVE FVRTA) LICENTVM / CORNIPEDVM (ET CVPIDAS FAVNORVM ARCEBO RAPINAS) licenter facientium Panum, nam solent Nymphas ad usum libidinis rapere. Etiam Faunos sumpto uino in uenerem constat esse petulantes.

<698>

<VIRIDISQVE COMIS EXHORRVIT VMOR> ad imitationem radiorum qui luce sua funduntur. Ergo aut ipse Liber a se cepit ardorem aut uelociter quod petierat impetrauit, ut uirides uuae situ caloris horrescerent.

699

PROTINVS INACHIOS (HAVRIT SITIS IGNEA CAMPOS) Graecus exercitus iam describitur. Inachius autem campus Argiuus. Vt:

'Inachiis sese referebat ab Argis'.

702

AEGRA SOLO MACIES aegra arida, quasi macilenta. Vt Vergilius:

'et uictum seges aegra <negabat>'.

705-710

SIC VBI SE MAGNIS (REFLVVS SVPPRESSIT IN ANTRIS / NILVS ET EOAE LIQVENTIA PABVLA BRVMAE / ORE PREMIT FVMANT DESERTAE GVRGITE VALLES / ET PATRIS VNDOSI SONITVS EXSPECTAT HIVLCA / AEGYPTVS DONEC PHARIIS ALIMENTA ROGATVS / DONET AGRIS) Ouidius libro primo:

'sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alueo,
aetherioque recens exarsit sidere limus,
plurima cultores uersis animalia glebis
inueniunt et in his quemadmodum coepta per ipsum
nascendi spatium, quaedam imperfecta'.

BRVMAE illo tempore quo bruma apud Aegyptum esse creditur. Eoae autem liquenti<a> Aegypti liquore nascentia. HIVLCA AEGYPTVS calore fissa. Vergilius:

'aut ubi hiulca siti findit C(anis) a(estifer) a(rua)'.

Ergo hoc facit Nilus quod apud alias gentes bruma, id est imbres. Vt Lucanus:

'atque hiemes afferre suas'.

710

MAGNVMQVE INDVCAT MESSIBVS ANNVM Lucanus:

'effusis magnum Libye tulit imbribus annum'.

713

(NVNQVAM IN RIPIS) AVDAX ERASINVS qui ripis suis se contineri non patitur. Et idcirco dixit audacem id est grauiter sonantem.

713-714

(AEQVVS / FRVCTIBVS) ASTERION) Erasino contrarius fluuio. Nam cum sit ille populator aruorum, hic fructibus est aequus. Et haec flumina in Nemea silua sunt omnia.

716-717

(VNA TAMEN TACITAS SED) IVSSV NVMINIS (VNDAS / HAEC QVOQVE SECRETA NVTRIT LANGIA SVB VMBRA) <iussu numinis> ipsius Liberi. Bona uero oeconomia. Nam si ei<s> Langia defecisset, perissent Argiui et non esset bellum quod fataliter debebatur.

717-719

LANGIA ... / (NONDVM ILLI RAPTVS DEDERAT LACRIMABILE NOMEN / ARCHEMORVS NEC FAMA DEAE) fons est qui postea uocatus est Archemorus. Et huic consecratus est fons et Nympha, cuius famam postea Argiui accepto beneficio extulerunt quia non perdiderat aquam. Iuxta hunc fontem agon celebratur in honorem Archemori consecratus et in Nymphae beneficium. Archemorus est Lycurgi filius [Graeci] quem Hypsipyle acceperat nutriendum. Quae dum sitientibus Graecis Langian fontem demonstrat, regium puerum ictu serpentis amisit. Idem puer Opheltes, qui post Archemorus est dictus. NOMEN enim lacrimabile sign<ific>at Archemorus ἀπὸ τῆς ἀρχῆς τῆς μοίρας, eo quod primus occisus est. NOMEN gloriam uel famam.

721

HYPSIPYLEN Lemnias fuit. Quodam tempore dum Lemniadum uiri in Thracia pugnantes triennio tenerentur, indignatae desiderio necem feminae aduersus omnes coniurauerunt ut omnes perimerent. Inter quas sola Hypsipyle Thoanti patri pepercit. Ex quo in se armauit ceterarum furorem. Quae dum fugeret, capta ad Lycurgum regem ducta est [Graeciae]. In cuius seruitio cum filium eius Ophelten nutriret, puer dracone periit. Qua orbitate rex iratus cum in Hypsipyle ius dominii exercere uellet eamque filio inferias mittere, a Graecis prohibitus <est>, quibus fontem sitientibus demonstrauit. Graecis uero postea responsum est non prius eos ad Thebas peruenire nisi placassent manes Archemori. Pro qua re illi ludos funebres condiderunt, de quibus ipse poeta plenius loquitur.

723-725

ERGO NEC ARDENTES C(LIPEOS) V(ECTARE) N(EC) A(RTOS) / T(HORACVM) N(EXVS) (TANTVM SITIS HORRIDA TORRET / SVFFICIVNT) <artos> quia arti et angusti efficiebantur per anhelitum hominum. Nam anhelitu solet corpus intumescere.

731

CATENATAS (... LINGVAS) frenatas.

735

AMYMONES (... LIQVOR) ab Amymone, Danai filia, nuncupatus fons. CAECIS latentibus quia ignorabantur.

736

(IGNIBVS HAVSTA) SEDENT quia quod incenditur sedet et deprimitur.

737

FLAVAM LIBYEN Iuppiter Epaphum, quem <pro>creauerat, in Aegypto oppida communire ibique regnare iussit. Oppidum Memphim et alia plura constituit et ex Cassiopa[n] uxore suscepit filiam Libyen, quae postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libyes est appellata.

738

(NVLLAQVE VMBRATAM NVBE) SYENEN ciuitas quae Aethiopiam ab Aegypto diuidit. Quia ibi nunquam pluit, ideo nulla nube umbratam dicit.

740-741

(ERRANTES) SVBITAM PVLCHRO IN MAERORE TVENTVR / (HYPSIPYLEN) cum septem duces Thebas oppugnatum uenissent et aquam quaererent, Adrastus deuenit ad Hypsipylen, Thoantis filiam, cuius alumnus Archemorus periit. Et ludos funebres instituerunt, quibus ludis Hypsipyle cum duobus filiis ex Iasone intererat. Qui et ipsi matrem quaerentes currendo uicerunt. Quorum nomina praeco cum pronuntiasset, Iasonis et Hypsipyles filios esse mater eos cognouit. Qui ab rege impetrarunt ut matrem recuperatam Lemnum reuocarent.

742

(INACHII) PROLES INFAVSTA LYCVRGI Lycurgi duo fuerunt Thrax et Nemeaeus, de quo loquitur poeta. Ille in mari praecipitatus dicitur quia primum aquis uina permiscuit et rem in haustu sinceram pluribus uenenis infecit. Infausta ideo quia peritura.

749-751

(ARQVITENENS) SEV TE LATONIA CASTO / (DE GREGE TRANSMISIT THALAMIS SEV LAPSVS AB ASTRIS / NON HVMILIS FECVNDAT AMOR) siue te, inquit, Diana de grege suo alicui uxorem dedit, siue te deus aliquis suo amore dignatus est. Nam posse hoc fieri Iouis docemur exemplis qui multas Graeciae feminas amauit. TRANSMISIT THALAMIS hoc est <in> matrimonium collocauit. Hoc ideo quia uidet illam infantem ferre. NON HVMILIS FECVNDAT AMOR id est: a numine compressa peperisti. NON HVMILIS quia non patitur iniuriam numen, si tecum id est cum Argiua concumbat.

751-752

(NEQVE ENIM IPSE DEORVM) / ARBITER ARGOLIDVM THALAMIS NOVVS quasi qui consueuerit cum Argolicis matribus saepe concumbere. An quia <Io> Inachi Argiui filiam amauit et Danaen item Acrisii Argiui filiam? Ergo uerisimile est et hanc Iouis paruisse complexibus, quia frequenter luppiter est Argiuarum concubitu delectatus.

755

CARPIT consumit. Vt:

'carpit e(nim) u(ires) p(aulatim)'.

757

[SEV TIBI] FOEDA PALVS caenosa sordibus.

<757-758>

<NIHIL HAC IN SORTE PVDENDVM / NIL HVMILE EST> unde Lucanus:

'moriensque recepit,
quas nollet uicturus, aquas'.

763-764

(DIRCAEOS TIBI DIVA GREGES) NVMERVMQVE REPENDAM / (PLEBIS ET HIC MAGNA LVCVS SIGNABITVR ARA) id est: omnis te plebs uenerabitur, ut pro numero exercitus de Thebanis gregibus tot tibi uictimas immolemus [perseuerat in opinione qua coepit, ut tot hostias de grege Thebano numeret quantus fuerit plebis numerus nominatus.]

765-766

(ORANTIS) MEDIA INTER ANHELITVS (ARDENS / VERBA RAPIT) inter media uerba rapit. An melius sic: media uerba interrumpit?

766

CVRSV ... ANIMAE spiritu uitae.

767-768

(FLATVS ...) SOLVTI / (ORIS) patuli ad auras capiendas. Egent enim humore uitali, ideo aerem expetunt.

769

ETSI CAELESTIS ORIGO EST nam pater eius Thoas Liberi patris fuisse filius dicitur. Ergo ista neptis Liberi fuit.

771-772

(ALTRICEM MANDATI CERNITIS) ORBAM / (PIGNORIS) haec cum Iasone aliquando in Lemno concubuit. Ex quo enixa est geminos, quorum alter Thoas, alter Euneus dictus est, quos fugiens reliquit in Lemno. Et quia <quod> uiuant ignara est, orbam se pignoris esse confessa est.

772

(AT NOSTRIS) AN QVIS SINVS (VBERAQVE VLLA) id est: si meis filiis adducta est nutrix.

774

(SED QVID EGO HAEC FESSOSQVE OPTATIS) DEMOROR VNDIS uoluit dicere de suis liberis et pudore reuocata est. Noluit enim pandere quod uidebatur sine pudore fecisse. Aut ideo in media oratione conticuit, cum illi magis desiderio <hauriendi quam> audiendi succiderent.

777

ICARII ... ASTRI canem Sirium dicit, qui, cum Erigonae patris eius corpus ostendit, in siderum numerum Liberi est beneficio collocatus.

779

(MISERVM ...) ALVMNVM Archemorum, Lycurgi filium, quem draco interemit. Cui proprium nomen Opheltes est.

780-782

PONIQVE NEGANTIS / (FLORIBVS ADGESTIS ET AMICO MVRMVRE DVLCES / SOLATVR LACRIMAS) ordo est: lacrimas poni negantis murmure consolatur et floribus. Poni autem significat abici et conquiescere. Legitur et ponit ... negantem id est inuitum et reluctantem. Expressit enim morem infantiae, quia nolunt a nutricibus separari.

783-784

(DVM PARVVM CIRCA IVBET EXSVLTARE TONANTEM) / CVRETAS TREPIDOS aut ad naturam rettulit Curetum, quod sint celeres ac feroces, aut trepidos metu Saturni intellegamus uel quasi iam deum formidantes Iouem.

784-785

(ILLI CERTANTIA) PLAVDVNT / ORGIA ad certationem plaudunt hoc est feriunt orgia id est tympana.

785

SED MAGNIS RESONAT VAGITIBVS (IDE) postquam Op[i]s Iouem ex Saturno peperit, <Nymphis> commendasse dicitur in Ida, ne a Saturno interiret propter exclusionem regni quod Proteus edixerat. Itaque cum Opem rogasset ubi esset quod pepererat, illa lapidem ei inuolutum ueste monstrauit, quem Saturnus uorauit. Amalthea nutrix, ne uagitus pueri audiretur, Corybantes posuit, qui Curetes Latine 'lares familiares' appellantur.

788

(IN VVLTVM) NITENS pronus reptans.

789

RENIDENS labia contrahens.

790

(TENERIS MEDITANS) VERBA ILLVCTANTIA LABRIS quia infanti quasi quoddam est inter uerba et labra certamen. Nam, dum conatur uerba proferre, impeditur a labris immaturis.

795-796

(TALIS PER LITORA REPTANS / IMPROBVS) ORTYGIAE LATVS (INCLINABAT APOLLO) Iuppiter cum Asterien, Titani filiam, amaret et illa eum contemneret, in auem ortygiam conuersa est, quam nos coturnicem dicimus, eamque in mare deiecit. Vnde insula Ortygia est dicta. Postea ibi Latona enixa est Apollinem et Dianam. Quibus natis insula 'Delos' est nominata. INCLINABAT suo scilicet pondere.

802-805

(IBI EXSVLTANS CONCLAMAT AB AGMINE PRIMVS / SICVT ERAT LEVIBVS TOLLENS VEXILLA MANIPLIS) / ARGVS AQVAE (LONGVSQVE VIRVM SVPER ORA CVCVRRIT / CLAMOR AQVAE) <Argus> hic uexillum portabat et, ut erat in primis positus, exclamauit 'aquae, aquae sunt hic'. Cui tota multitudo respondit exercitus: 'aquae'. Vt Vergilius:

'Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant'.

805

AMBRACII (PER LITORA) PONTI <Ambracia> ciuitas Epiri de qua mare nomen accepit. Lucanus:

'oraque malignos
Ambraciae portus'.

808

(SALVTATVS CVM) LEVCADA PANDIT (APOLLO) hoc est: facit uideri montem ipsum id est Leucada, promuntorium Epirotici maris.

809-811

(INCVBVERE VADIS PASSIM DISCRIMINE NVLLO / TVRBA SIMVL PRIMIQVE NEQVIT SECERNERE MIXTOS) / AEQVA SITIS ut omnibus aequa sitis fuerat, ita omnibus aequam fecerat dignitatem.

811-812

(FRENATA SVIS) IN CVRRIBVS (INTRANT / ARMENTA) pro 'in currus impliciti', ut biberent.

817

DIRIPITVR populatur.

<818-819>

<NVNC SORDET AQVIS EGESTVS AB IMIS / ALVEVS VNDE TOROS RIPARVM TVRBANT a> bibentibus siccantur tori riparum.

825-826

SILVARVM NEMEE LONGE REGINA V(IRENTVM) / LECTA IOVIS SEDES) memor sui poeta laudat Nemeam siluam, quae inter Thebas et Argos est, quod in ea Iuppiter <colitur>, cuius sacerdos erat Lycurgus rex, pater Archemori.

833-835

(NEQVE ENIM TIBI) CANA REPOSTAS / (BRVMA NIVES RAPTASQVE ALIO DE FONTE REFVNDIT / ARCVS AQVAS GRAVIDIVE INDVLGENT NVBILA CAVRI) flumina enim quae ex niuibus uel imbribus sumunt uires possunt siccari. Vel hoc intellegendum: non interim effunduntur, niues cum uerticibus montium solis calore liquuntur.

837

APOLLINEVS LADON siue quod lauros habea[n]t circa ripas suas, quae in tutela sunt ipsius, <siue> propter Daphnen, cuius hic fluuius pater est. XANTHVS VTERQVE quia Lyciae et Troiae est.

838

SPERCHIVS(QVE MINAX) Thessaliae fluuius Centauris uicinus. (CENTAVREVSQVE) LYCORMAS qui et Euenos, quem Centaureum dixit, quod in eo Herculis sagittis Nessus Centaurus sit interemptus. Vt Lucanus:

'et Meleagream maculatus sanguine Nessi
Euenos Calydona secat'.

Centaureum ideo quia hunc Nessus Centaurus custodiebat. Herculis uero fabula cunctis notissima est.

840-841

(CELEBRABERE ...) / AB IOVE PRIMVS HONOS post Iouem tu secundus inuocabere. Sic Horatius:

'tu secundo
Caesare regnes'.

LIBER V

Descriptio alacris exercitus. Allocutio Adrasti ad Hypsipylen petentis ut sibi narret quo esset genere procreata uel quemadmodum nunc seruiat. Illius responsio, quemadmodum coniurauerint Lemniades mulieres ira Veneris hortante Polyxo ut omnem uirilem necarent sexum, et quomodo ipsa Thoanti pepercerit patri eumque praeuio Libero patre, cuius filius fuerat, imposuerit naui et ipsa acceperit regnum. Aduentus Argonautarum et eorum labor tam contra tempestatem quam contra Lemniadas quae eos bellis lacessebant. Pacis petitio ab Iasone. Quomodo suscepti sint hospitio Argonautae et in consortium etiam cubilis admissi. Quomodo ipsa ab Iasone decepta ut eius matrimonio consentiret. Argonautarum discessio. Fama quod uiueret Thoas. Fuga Hypsipylae et captiuitas et uenditio Lycurgo facta. Pueri Archemori descriptio. Draconis terrigenae exsecutio occidentis Archemorum. Ipsius draconis a Capaneo interitus. Planctus Hypsipylae supra Archemori cadauer. Lycurgi aduentus uolentis occidere Hypsipylen. Defensio Argiuorum. Iniuriosa militis indignatio circa Lycurgum pro Hypsipyle. Interuentus Amphiarai pacem facientis. Aduentus filiorum Hypsipylae de Iasone susceptorum. Amphiarai allocutio suadentis ut consecretur Archemorus.

1

(PVLSA SITIS FLVVIO) POPVLATAQVE GVRGITIS ALVVM hunc librum poeta extra ordinem carminis fecit, excessit enim oeconomiam suam. In quo libro ludi funebres sanciuntur Archemoro, qui primus in hoc bello, ut Protesilaus <in> Iliaco, expertus est mortem. <POPVLATA> hic agentis est, non patientis.

2

(AGMINA) LINQVEBANT (RIPAS) postquam ductu Hypsipylae Argiuus exercitus sitis ardore succensus uires liquore et haustu recuperauit, rursus ordinatur ad bellum. AMNEMQVE MINOREM quem per potum minorem fecit exercitus.

<3-4>

<PEDES ARMA / IMPLET> quia uacuantur, cum exuuntur, et ubi corpus muniunt, implentur.

<4-5>

<REDIERE VIRIS ANIMIQVE MINAEQVE / VOTAQVE> Lucanus:

'sic gurgite puro
uita redit'.

<VOTA> uota belli, quae ante susceperant aqua inuenienda.

7-8

LEGEMQVE SEVERI / (ORDINIS) quem confundi militaris prohibet disciplina.

8-9

(VT CVIQVE ANTE LOCVS DVCTORQVE) MONENTVR / (INSTAVRARE VIAS) id est: unusquisque locum suum et dignitatem post potum recepit.

9-10

(TELLVS IAM PVLVERE PRIMO) / CRESCIT quia dum erigitur puluis crescit terra in altitudinem.

11

PHARIIS (... SERENIS) Aegyptiis. Pharos enim ciuitas est Aegypti.

11-13

(QVALIA ...) / RAVCA PARAETONIO (DECEDVNT AGMINA NILO / CVM FERA PONIT HIEMS) laetitiae congrua comparatio. Sic Argiui post sitim laeti erant et alacres ut redeuntes grues ex Aegypto in Thraciam quando fugiunt Notum, qui in Aegypto calorem aeri<s> tempore auget aestatis. CVM FERA PONIT HIEMS desinit. Vt Vergilius:

'cum uenti posuere'.

14

VMBRA FRETIS (ARVISQVE) VOLANT ut sint umbrae fretis et aruis, quasi ipsae grues umbra fretis sint, uolens multitudinem designare. Omne enim spatium pennarum densitate qua praeteruolant inumbratur. AVIVS AETHER hominibus scilicet.

16

ET NVDO (... SVB HAEMO) <nudo> sine honore siluarum. Haemus est autem mons Thraciae. Et bene nudo: uestiuntur enim arboribus. Vt Sallustius: 'uestitus oleastro ac myrtetis aliisque generibus arborum'.

18

DVX TALAIONIDES <Adrastus>, Talai et Eurynomes filius.

20-21

CVI GLORIA TANTA / (VENIMVS) quasi ad gloriam Hypsipyles pertinet quod saluti sit restitutus exercitus.

21

(INNVMERAE FATVM) DEBERE COHORTES sensus: quia nostram uitam tibi debemus. Vt pro salute quam tot cohortibus dederat eosdem habeat debitores.

23

QVANDO pro 'quoniam'. ut Vergilius:

'quando haec te cura remordet'.

24

QVAE DOMVS (AVT TELLVS ANIMAM QVIBVS HAVSERIS ASTRIS) cuius regionis esset aut unde originem duceret.

25

(DIC QVIS) ET ILLE PATER emphasis est. Vt:

'qui tanti talem genuere parentes?'

26

TRANSIERIT FORTVNA LICET id est: quamuis a te felicitas emigrarit. Fortunam autem dixit felicitatem.

29

LEMNIAS [ORSA] Lemniades cum diis omnibus decimas frugum annis soluerent singulis, solam Venerem praetermittendam esse duxerunt. Quae irata his odorem misit hircinum. Quas mariti exsecrantes deserta Lemno odio coniugum Thracas petiuerunt eorumque sibi filias adsciuere coniugio. Quod ubi Lemniadibus compertum est, stimulante Venere in omne genus uirile coniurant remeantesque ex Thracia uiros omnes interimunt. Inter quas Hypsipyle patri Thoanti sola subuenit, ut non solum parceret, uerum etiam fugientem prosequeretur ad litus. Tunc Thoanti Liber occurrit eumque ad insulam Chion prospera nauigatione perduxit. Lemnon Argonautae uenerunt, quos Lemniades suscipientes hospitio cum his concubuerunt. Hypsipyle ex Iasone duos filios procreauit Euneum et Thoantem. Cum plurimis diebus detenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem, postquam intellexerunt Hypsipylen patrem suum seruasse, interficere eam conatae sunt. Illa dum fugit, a praedonibus capta Nemeam deportata est et Lycurgo, regionis eius regi, in seruitutem distracta.

30

INTEGRARE implere uel renouare. Vt Vergilius:

'miserabile carmen
integrat'.

31

INSERTA inducta. Vt Vergilius:

'clipeoque sinistram
insertabam aptans'.

<31-32>

<DEBELLATOSQVE PVDENDO / ENSE MARES> ita, inquit, fuimus furore mutatae ut nostro scelere sexus omnis uirilis occumberet.

33

(O MISERAE QVIBVS HIC) FVROR ADDITVS bene additus, cum libido iam esset in furia uel quasi naturaliter <non> haberent furorem.

34-36

ILLA EGO NAM PVDEAT (NE FORTE BENIGNAE / HOSPITIS ILLA DVCES RAPTVM QVAE SOLA PARENTEM / OCCVLVI) ordo: illa, quae raptum sola parentem occului. Sensus: ne uos pudeat quod me benignam fortuna fecerit, non uoluntas. Hospitem autem se dixit, ne se tamquam parricidam audientes horrerent. Id est: ego illa sum quae non fortuna suadente bene feci, sed sponte occului patrem.

41

(PARQVE) OPERI TANTO <operi> beneficio. Quae tantum merito seruaret exercitum. Lucanus:

'tu nomina tanto
inuenies operi'.

44

NEC FACILIS NEMEE (LATAS EVOLVERE VIRES) explicare tantam multitudinem. Id est: angusta uia est, per quam omnes transire non possumus. Ergo, dum mora est in transitu, narrandi spatium habes.

53-54

(THRACES ARANT CONTRA) THRACVM FATALIA NOBIS / (LITORA ET INDE NEFAS) id est: uicinitas Thraciae in nos suum transtulit nefas. Nam quemadmodum illic Procne filium necauit, ita et nos in Lemno maritos peremimus. — uel quia exemplum de caede maritorum petitum est a crudelitate Terei, qui fuit ex Thracia.

56

(INNVMERIS QVAS SPVMIFER) ASSILIT AEGON mare Aegaeum, quod insulas plurimas habet, dictum ab Aegeo, Thesei patre. Et eleganter insulam insulis comparauit. Assilit insulas id est circumfluit.

58-59

(NVLLOS VENERI SACRAVIMVS IGNES) / NVLLA DEAE SEDES quia adulterium Veneris in honorem Vulcani damnauera<n>t, inde nulla Veneris sedes in Lemno. Vnde iratum numen immisit odorem feminis hircinum, ob quam causam horruisse uiri dicuntur uxores. Igitur pergentes ad Thraciam eorum filias sortiti sunt. Quo dolore commotae Lemniades reuersos uiros uniuersae peremerunt. Sed hanc ueritatem poeta declinauit. Alii dicunt templum Veneris fuisse in Lemno Graecorum opinione celebratum. Diuersa est odii causa. Nam hoc alii asserunt, quia adulterium eius in hac insula uidetur esse detectum. Vt ipsa Venus:

'hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae'.

Ideo etiam illas ineptas Solis filias acriter persecuta est. QVONDAM interdum. Vt:

'quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus'.

60

LENTO(QVE INREPVNT) AGMINE (POENA) <agmine> incessu et impetu. Id est: tarde ueniunt Poenae. Vt Horatius:

'raro antecedentem scelestum
deseruit pede Poena claudo'.

62-63

(NEC VVLTV NEC CRINE PRIOR) SOLVISSE IVGALEM / CESTON id est sui dissimilis, omnibus deliciarum signis amotis, quoniam ira molles abicit habitus. Ceston est uinculum ornamenti quo circumdatur Venus, omnibus illecebris nuptiarumque cupiditatibus elaborato quo matrimonia dicitur alligare. [CESTON subligar.] Declinatur autem 'haec cestos' ut 'Delos, Lemnos'. Specialiter tamen ceston zonam Veneris debemus accipere, quae non rutilo auro gemmisque sit, sed pelle, ut probentur corporeae uoluptates. Ceston uocatur quia copula et matrimonio uis est, quia adeo quae pro adulterio perpetrantur 'incesta' dicuntur, quasi quod non uinctum fuerit sit incestum.

63

IDALIAS (... VOLVCRES) epitheton de numinis sede, quod sint Veneri consecratae columbae.

65

(DIVAM ALIOS) IGNIS (MAIORAQVE TELA GERENTEM) habet enim Venus ignes <nunc> cupiditatis, nunc odii secundum fidem sacrorum uel precationum Veneris Verticordiae praecipue, quae rogatur ut amores iniciat, rursum ut auferat. Si enim potestas est dandi, nihilo minus ius est tollendi. Et amore sublato aut naturaliter odium residet aut immittitur. Vt Vergilius:

'qui mihi reddat eum uel eo me soluat amantem'.

66-67

TARTAREAS (INTER THALAMIS VOLITASSE SORORES / VVLGARENT) sunt qui dicerent Venerem se cum Furiis uidisse. Et bene, philosophice prope, se<d> obscure, hic poeta tetigit furias amori esse coniunctas secundum Vergilium:

'in furias ignemque ruunt'.

Talia enim per amorem committuntur qualia per furorem solent. Quid est enim uoluptas Veneris nisi mera insania? Ideo Venus ignis dicitur, ideo Vulcani et Martis coniunx, ignis et furoris. Idcirco et Furiae ignis facibus distinguuntur armatae.

69

NEC FIDI POPVLVM MISERATA MARITI ideo fidi quia et post adulterium dilexit uxorem. Dixerat enim supra:

'ubi ignifera fessus respirat ab Aetna'.

Dicuntur spiramina ignis in hac insula esse quae constat efflari semper.

81-82

(NAM ME TVNC LIBERA CVRIS / VIRGINITAS) ANNIQVE TEGVNT <tegunt> defendunt id est separabant a tali consilio. Siue tegunt: a curis defendunt. Vt Vergilius:

'hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae'.

85-86

(SOL OPERVM MEDIVS SVMMO LIBRABAT OLYMPO / LVCENTES) CEV STARET EQVOS quia meridie cursus solis uidetur stare.

86-87

QVATER AXE SERENO / (INTONVIT) de numero tonitruum ratio est. Nam omnis impar numerus prospera significat et uiuis ascribitur, id uero quod par est exit infectum. Quod ergo nihil agit, defunctorum est. Vt Vergilius:

'numero deus impare gaudet'.

Et ubique mortuis geminum hoc est parem ascribit numerum uel dualem: quattuor iuuencas inferis Orphei immolat, quattuor dis tauros inferis mactat. Ideo etiam hic quattuor, quia aduersum tonat. Et nitide obseruauit ut senae horae eo tempore diuiderentur a sole ut par numerus, qui est uiuis contrarius, poneretur. Dicitur autem hic impar numerus a Pythagora repertus et masculinae uirtutis et deorum superum propter trinam regulam diuinae rationis. Ergo huiusmodi signa contigerant ut:

'quater ipse in limine portae
substitit aut utero sonitum quater arma dederunt'.

Perocculte Vergilius de numero actus equi infernam infaustamque rem id est mortem pronuntiari praedicebat.

87-88

(QVATER ANTRA DEI FVMANTIS ANHELOS) / EXSERVERE APICES flammarum scilicet. Vt:

'de uertice uisus Iuli
fundere lumen apex'.

88

AEGON [promuntorium Lemni est] id est mare Aegaeum.

91

(TOLLITVR IN FVRIAS ...) INSVETA hoc est: praeter solitum tollitur in furorem.

92

TEVMESIA THYIAS Teumesia Boeotia. Teumesus enim campus iuxta Thebas prope Cithaeronem. Thysias Baccha ἀπὸ θυίειν, βακχᾶν.

92-93

INSANO ... / ... DEO insanum Liberum dicit, qui cultores suos faciat insanos.

95-96

TREMENTI / SANGVINE instabili furore.

98-99

INFELIX COMITATVS (EVNTI / HAEREBANT NATI) quia eos primum occisura est ut fidem faciat sceleris ceteris suadere.

100-101

SVMMASQVE AD PALLADOS ARCES / (IMPETVS) opportune in templo uirginis deae in maritorum interitum feminae uniuersae coniurant. Haec enim dea uidetur damnasse matrimonium uirginitate contenta.

104-106

REM SVMMAM (INSTINCTV SVPERVM MERITIQVE DOLORIS / ... / LEMNIADES SANCIRE PARO) <meriti ... doloris> quem meritum habemus in uiros. Instinctu enim superorum, non humano errore paramus ista committere. Et est ordo: rem summam sancire paro.

105

O VIDVAE uiduas maritas uidetur incongrue posuisse, sed ad explicandum dolorem muliebrem dixit. Hoc est: quae, cum habeatis uiros, illis longe a uobis positis uiduarum uiuitis more. Bene ergo nomen uiduitatis opposuit, quo uocabulo iam de coniugibus desperarent et ut quasi alienos sine affectu uideantur occidere. (FIRMATE ANIMOS ET) SEXVM (PELLITE) non dixit 'sexum perdite' id est naturam immutate, quod fieri nulla poterat ratione, sed pulsa feminea imbecillitate uiriles ad facinus arripite animos.

106-108

(SI TAEDET INANES) / AETERNVM (SERVARE DOMOS TVRPEMQVE IVVENTAE / FLORE SITVM ET LONGIS STERILES IN LVCTIBVS ANNOS) sic ait, quasi semper desint mariti. Vt Vergilius:

'solane perpetua maerens carpere iuuenta?'

IVVENTAE FLORE ideo posuit iuuentae, ne spes sit ulterius neue malum sit temporale. SITVM uetustatem, quae turpis est in iuuene. Vt Vergilius:

'nec ego uicta situ'.

109-110

(VIAM ... / QVA) RENOVANDA VENVS Venerem hic pro 'maritis' posuit. Id est: ut inueniamus alios uiros.

112-113

CVI CONVBIALIA VINCLA / (AVT THALAMI SECRETVS HONOS) interrogatiue, id est: cui uestrum fuit thalami honos secretus?

113-114

CVI CONIVGE (PECTVS / INTEPVIT) cuius pectus intepuit blandimentis mariti complexum?

114

(CVIVS VIDIT) LVCINA LABORES ab inutilibus maritis argumentatur ut doce<a>t quid habeant utilitatis, si uoluerint mutare consilia.

115-116

(VEL IVSTOS CVIVS PVLSANTIA MENSES) / VOTA TVMENT metaphora ab inclusis, qui pulsant ut aperiatur. Et hic partus inclusus est. Non uota tument, sed crescentibus mensibus uterus tumet. Propter quem, <p>artu ut detumescat, uota suscipiuntur.

117-119

(POTVITNE VLTRICIA) GRAIVS / (VIRGINIBVS DARE TELA PATER LAETVSQVE DOLORVM / SANGVINE SECVROS IVVENVM PERFVNDERE SOMNOS) Danaum dicit, qui quinquaginta filiabus suasit ut sponsos suos eadem nocte qua fuerant coniugatae perimerent. Quarum omnes sponsi filii Aegypti, fratris Danai, fuerunt. Et totum hoc ab exemplis posuit.

120-122

QVOD SI PROPIORIBVS ACTIS / (EST OPVS ECCE ANIMOS DOCEAT RHODOPEIA CONIVNX / VLTA MANV THALAMOS PARITERQVE EPVLATA MARITO) <propioribus actis> [[a] recenti[s] exemplo, ut ad tempus referatur.] recentiore [enim] exemplo id est siue quia prope erat Thraciae, in qua Procne, Pandionis filia, Terei uxor, in ultionem suam, quod maritus cum Philomela concubuisset, Ityn filium, quem de Tereo susceperat, interemit; siue propter Harpalycen, quam cum pater amasset et compressisset, illa filium ex incesto natum patri apposuit comedendum; quam opinionem secutus Vergilius ait:

'patriisque epulandum apponere mensis'.

— Praeterquam quod aptum uideatur exemplum, maior necessitas persuasionis est, cum etiam uicinum docetur. Nam Thracia, quae Lemno uicina est, duobus maximis exemplis id est Procne uel Harpalyce Lemniades matres ad perficiendum nefas hortatur. De duabus ergo historiis similibus quaeuis ad rem aptari potest et aptata hortatur ad facinus. Nam sicut bona suasio bonis debet suscitari et asseri exemplis, sic et mala malis. Nullae enim rei argumenta desunt. Et est in utroque pugna: bona bonis, <ut> Vergilius:

'si fratrem Pollux alterna morte redemit',

mala malis, ut Lucanus:

'ne longe fatorum exempla petantur:
fraterno primi maduerunt sanguine muri'.

<122>

<PARITERQVE EPVLATA MARITO> hoc historia non habet, quod Procne pariter cum Tereo filium comedisset. Sed ut Lemniadum animos hoc scelere magis accenderet, Procnen quoque pariter epulatam pro loco persuasioni[s] suae necessario fuisse mentita est.

123-124

(NEC VOS IMMVNIS SCELERVM) SECVRAVE COGO / (PLENA MIHI DOMVS) nec uos ideo e[r]go hortor ad scelus, quod minime orbitate plena mihi sit domus filiis. Et est figura anthypophora: ne ideo uideatur hoc ipsa persuadere quia non habet ipsa quos perimat.

<124>

<INGENS EN CERNITE SVDOR> sudorem autem dixit filiorum multiplicem partum, in quo dolore nimium laboratur. Siue sudorem occidendorum quattuor posuit filiorum, siue sudorem dixit liberos: quos parturiendo et educando sudaui.

126

(IN GREMIO LICET AMPLEXV) LACRIMISQVE (MORENTVR) ut ostenderet grandi necessitate ad tale compelli facinus, quo crudelior fiat, sentire se dicit affectum.

128

PATREMQVE SVPER SPIRANTIBVS ADDAM ut Vergilius:

'natumque patremque
cum genere exstinxem'.

132

FORTVNAM occasionem temporis. Vt Vergilius:

'si fortuna permittitis uti'.

132-134

(SVPERISNE VOCANTIBVS VLTRO / DESVMVS ECCE) RATES (DEVS HOS DEVS VLTOR IN IRAS / ADPORTAT COEPTISQVE FAVET) <rates> reuertentium uirorum. Persuasio est: dicit enim deorum nutu factum esse ut eo tempore coniuges aduenirent quo de eorum caede tractatum est. <Ex> probabili argumento agendi uirtute necessarium fecit dicendo: 'deus hos, deus ultor in iras...' [SVPERISNE VOLENTIBVS VLTRO DESVMVS] ut Vergilius:

'dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'.

134-135

NEC IMAGO QVIETIS / (VANA MEAE) confirmat audaciam suam deos adiuuare somnii expositione. Et est ratio philosophica: cur, quae futura sint, miseris mortalibus praesagiis somniorum demonstrantur? Sed de multis paululum dicam. Natura rerum, ex qua homines mixti sunt, effectus suos silere non patitur. Et cur per ipsam essentiam corporis sentire permittit? Est animae diuina prouidentia, quae, quamuis caeco carcere ac tenebris clausa tenetur, quid e contrario natura factura sit, somniorum uaticinatione denuntiet. (NEC IMAGO QVIETIS) VANA MEAE id est: nec somnium meum uanum est, sed uerum. Ergo debet perfici, quoniam somnium ueritatis imago est. Vt Vergilius:

'nam mihi per somnum Cassandrae uatis imago
ardentes dare uisa faces'

et alibi:

'nec sopor illud erat'.

136

QVID PERDITIS AEVVM iuuentutem uestram quid perditis maritis orbatae?

137-138

(AGE) AVERSIS (THALAMOS PVRGATE MARITIS / IPSA FACES ALIAS MELIORAQVE FOEDERA IVNGAM) <auersis> animo inimicis. Consideranda est persuasio, in qua primum est beneficium, quod mala tollit, deinde quod optima pollicetur. Auersos autem dicit: qui a uobis auersi sunt et qui uos neglegunt. Vt Vergilius:

'fontesque auertitur'.

139

DIXIT hoc loco poeta dicta factaque complexus est.

140

DVM TEMPVS AGI REM id est dum opportunitas agendae rei est. Vt Vergilius:

'iam tempus agi rem'.

142

BISTONIDES (VENIVNT FORTASSE MARITAE) illecebrosa sic fuit. Dixerat enim supra mulieres omnes hoc dolere quia omnes Lemni iuuenes odio odoris uxorum sunt in Thraciam profecti siue in eodem loco coniugiis copulati. Et Bistonides femininum genus posuit. Si de uiris diceret, 'Bistonii' dixisset: — ides additum propter societatem coniugii. <FORTASSE> nam maritos earum uenire notissimum est.

145

LVNATVM peltatum. Quod scuta Amazonarum, quas peltas appellant, in modum lunae formata sint. Vt Vergilius:

'feminea exsultant lunatis agmina p(eltis)'.

145-146

(VBI ARMA) / INDVLGET PATER pater aut secundum consuetudinem poetarum dixit, qui solent deos 'patres' uocare, ut Vergilius:

'quidue, pater Neptune, paras?',

aut pater id est Mars, quia Penthesileae siue omnium Amazonum proprie Gradiuus dicitur pater.

149

SOLARE DOMOS uastare id est solas facere. Compositiuum 'desolare'. Vt est: 'solorum nemorum'.

149-150

IVVENVMQVE SENVMQVE / (PRAECIPITARE COLOS) id est indiscrete omnes occidere.

150-151

PLENISQVE AFFRANGERE PARVOS / VBERIBVS id est uiolenter necare et ipsis uberibus appositos enecare. Et hoc incongrue poeta posuit. Cum tanto tempore dicat earum maritos abfuisse, unde Lemniadibus lactantes filios? Purgatur obiectio, si dicatur etiam trimos infantes lactare posse. Ait enim superius:

'tertia canet hiems; cui conubialia uincla ... ?'

151

(FERROQVE) OMNES EXIRE PER ANNOS id est nullam in necando aetatem excipere. Vt Lucanus:

'crimine quo parui caedem potuere mereri?
Sed satis est iam posse mori'.

152

IVGA CELSA (MINERVAE) hoc est: quae iuga celsa templa Mineruae sunt.

153

PROPTER OPACAT HVMVM uicini agri spatia inumbrat. NIGER umbrosus.

154

ET GEMINA P(EREVNT) C(ALIGINE) S(OLES) gemina duplici hoc est montis et nemoris.

155

SANXERE FIDEM fidem in scelus firmauere. (TV MARTIA TESTIS) ENYO Bellona, soror Martis. Ideo Martiam dixit, quae a ui pro actu ipso nomen accepit, quasi 'Bello nata'.

156

[ATQVE] INFERNA CERES Proserpina.

157-158

(SED FALLIT VBIQVE) / MIXTA VENVS quicquid agitur, quicquid nefarie cogitatur, Venus urget infensa. Et cum hoc poeticum uideatur, est tamen uera ratio. Cuncta enim mala quae geruntur per Venerem fiunt, cui omnes propemodum mortales student.

159

NEC DE MORE CRVOR non sacrificium secundum immolantium [me]ritum factum est, pecudum aut su[ad]um cruore, sed humano sanguine a matribus iuratur in scelus et futura crudelitas parricidii crudelitate sancitur. Sallustius, cum Catilinam parricidium patriae cum coniuratis sancire monstraret, ait plenum humani sanguinis poculum circumtulisse et hinc omnes contra salutem patriae degustasse. [NEC DE MORE CRVOR in sacris enim Liberi consuetudo talis <est> ut occiso capro omnes sacratum sanguinem eius bibant. Est enim animal uitibus eius infensum. Vnde Vergilius:]

['non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris]
[caeditur'.]

[Hoc sane animal contrarium est Libero, ut etiam aliis diuersis diis. Et pecus quod hic uult deus mactari sibi alius non uult. Vt Venus:]

['haud equidem tali me dignor honore'.]

160-161

ET MIRANTIA ... / (PECTORA) id est admiratione digna et quae, nisi a talibus matribus, uiolare ferro nullus auderet.

162

IN SANGVINE VIVO recenti uel adhuc tepido aut certe quo uita firmatur. Ergo cum adhuc non esset puer emortuus, (ostendere uolens poeta furoris insaniam), uix passae emori filium in sanguine semiuiui coniurant.

163

(MATREMQVE RECENS) CIRCVMVOLAT (VMBRA) <circumuolat> nefariam matrem in uindictam sui recens mactati filii umbra. Et hoc poetice. Vt Euripides:

<ποτωμένην>
ψυχὴν ὑπὲρ σοῦ.

Vergilius:

'omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas'.

165-166

QVALIS CVM CERVA (CRVENTIS) / CIRCVMVENTA LVPIS) comparatio non secundum artem poeticam.

168

SVSPENSA sollicita, ut est:

'sonus excitat omnis
suspensum',

aut uelocitate corporis pendens, ut Vergilius:

'uel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter'.

169

(ET ELVSOS AVDIT) CONCVRRERE MORSVS ut Vergilius:

'increpu<it ma>lis morsuque elusus inani est'.

175-176

NIGER OMNIBVS ARIS / (IGNIS) hic enim color conuenit morituris. Vnde Vergilius, quoniam peritura Dido erat quae sacrificium faciebat, ait:

'latices nigrescere sacros'.

176

(IN NVLLIS SPIRAT) DEVS INTEGER (EXTIS) est quoddam in extis signum quod deus appellatur, quod si integrum apparuerit, propitium numen ostendit, sin uero dimidium, iratum significat numen aut certe non praesens.

177-178

TARDIVS HVMENTI (NOCTEM DEIECIT OLYMPO / IVPPITER) Lucanus:

'segnior Oceano, quam lex aeterna uocaret...'

178-179

ET VERSVM (MITI REOR) AETHERA (CVRA / SVSTINVIT) iuxta rationem: qua antipodes feruntur. Vergilius:

'nosque ubi primus equis Oriens afflauit anhelis,
i(llic) s(era) r(ubens) a(ccendit) l(umina) V(esper)'.

Ordo ergo talis est: et uersum aethera miti cura sustinuit. VERSVM ... AETHERA quia nox a quibusdam axis conuersione fit. Vt Vergilius:

'uertitur interea caelum et ruit Oceano nox'.

MITI ... CVRA id est: benigna mente diem tardauit et cursus aeris quo solem Iuppiter retineret longiores effecit, imminentia cupiens nefariae noctis facta tardasse.

183-184

(VNA GRAVI PENITVS) LATET OBRVTA CAELO / LEMNOS id est: cum astris relucentibus aliae insulae cernerentur, immanitate futuri sceleris obruta sola Lemno<s> latebat.

186

IAM DOMIBVS FVSI id est in somnum demissi. Vt Vergilius:

'sub remis fusi per dura sedilia nautae'.

187-188

(VACVANTQVE PROFVNDO) / AVRVM IMMANE (MERO) id est aureas pateras. Vt Vergilius:

'grauem gemmis auroque poposcit
impleuitque mero pateram'.

Dicit ergo hos grauibus poculis ebrios factos ut merito crederentur a feminis interempti.

188-190

(DVM QVAE) PER STRYMONA (PVGNAE / QVIS RHODOPE GELIDOVE LABOR SVDATVS IN HAEMO / ENVMERARE VACANT) <per Strymona> per Thraciam. Strymon enim fluuius Thraciae est, Rhodope et Haemus eiusdem prouinciae montes. <Sensus: > dum ergo [in Rhodopen] commemorant quem laborem pertulerint apud fluuium Strymonem uel apud montem <Rhodopen uel apud> Haemum.

192-193

(DEDERAT) MITIS CYTHEREA (SVPREMA / NOCTE VIROS) et hic obscure illud poeta tangit, quod foetoris causa<m> hircini quem dudum Venus Lemniadibus miserat nunc dulci odore lenisset.

194

PERITVRO non longo tempore duraturo.

196

DECRESCVNT MVRMVRA paulatim uigiliae hominum deficiunt ut ab omnibus eatur in somnum.

200

SECERNITQVE VIROS quos ut letifero sopore perfunderet separauit.

204

HYRCANAE (... LEAE) Hyrcania Indiae regio in qua tigrides generantur.

204-205

(QVAS) EXIGIT ORTV / (PRIMA DIES) id est euocat incipiente die. Exigit proprie est Graeca annotatione signatum: quasi ἐξάγει.

207

TEMERARIA GORGE improba uel audax: quae prima coepit id scelus.

210

RIMATVR quaerit, scrutatur.

213-215

(NEC SEGNIVS ILLA TENENTIS / PONE ADIGIT COSTAS DONEC SVA PECTORA FERRO) / TANGERET tunc enim <non> credidit se peremisse, si tamdiu transfigeret dormientem, donec <ad pectus> adactum ferrum ipsa sentiret.

217

INDIGNO (NON SOLVIT BRACCHIA COLLO) non indigno collo, sed indignae uxoris. Nam amplexus eam fuerat auxilium petens.

219

(PROPRIA LVCTVS) DE STIRPE (RECORDOR) cognationis meae scelera referam.

220-223

QVOD TE FLAVE CYDON QVOD TE ... / CRENAEE ... (QVIBVS VBERA MECVM / OBLICVMQVE A PATRE GENVS) ... / VIDI LAPSARE hos sibi dicit et lactis alimentis et affinitate fuisse coniunctos. (QVIBVS VBERA MECVM) OBLICVMQVE A PATRE GENVS qui collactanei mei fuerant et patris mei nothi. Oblicum ergo dicit ex concubina progenitum. Vt Lucanus:

'obliquo maculat qui sanguine regnum
et Numidas contingit auos'.

222-223

(FORTEMQVE TIMEBAM / QVEM DESPONSA) GYAN VIDI LAPSARE quem fortem desponsata metuebam, quia uirtus pueri formidanda puellis est.

228

FINXERAT composuerat.

233-235

(SIC ILLA IACENTI) / INCIDIT (VNDANTEMQVE SINV COLLAPSA CRVOREM / EXCIPIT) ordo: incidit ... collapsa, id est a matre compulsa.

236

IN MVRMVRE adhuc murmurantis.

237

EGENTEM SANGVINIS (ENSEM) quia senem occiderat et gladium cruore non tinxerat.

239

MEVS ILLE THOAS hic Thoas, Hypsipyles pater, rex Lemnius fuit.

241-243

(ILLE QVIDEM DVDVM QVIS MAGNA TVENTI / SOMNVS AGIT VERSANS SECVM ETSI LATA RECESSIT / VRBE DOMVS) QVINAM STREPITVS (QVAE MVRMVRA NOCTIS) ordo: ille quidem dudum agit uersans secum, quinam strepitus, quae murmura noctis. Ceterum illae duae sententiae per parenthesin interpositae sunt: una, quae generaliter dicit non esse quietos regnantibus somnos, altera, in qua domus remota a ciuitate fuisse monstratur. ETSI LATA RECESSIT / (VRBE DOMVS) dicit occasionem ab urbe disiunctae domus opportunitatem liberandi patris dedisse.

247

ET MECVM FORTASSE CADES bene de periculo suo dubitauit, quia de sexu muliebri non coniurauerant occidendo Lemniades. Perimenda enim haec fuerat ut proditrix coniurationis.

250-251

(QVOSQVE SACRIS) CRVDELIS VESPERA (LVCIS / STRAVERAT) eo quod nox ueniens eos somno prostrauerat. Inter uesper et uespera hoc interest: Vesper est stella, uespera tempus quo ingreditur nox, quod hoc loco poeta describit.

252

HIC IMPRESSA TORIS ORA hic pro 'ibi'. IMPRESSA implicita ora ad lectum.

261-263

GELIDA NON SAEVIVS OSSA / (LVXVRIANT LAPITHARVM EPVLAE SI QVANDO PROFVNDO / NVBIGENAE CALVERE MERO) <nubigenae> Centauri, Ixionis et nubis filii, quam pro se Iuno mutauit. Qui cum in nuptiis Pirithoi ebrietate caluissent et uellent puellae nubentis irrumpere thalamum, a Lapithis, quorum rex Pirithous fuit, interempti sunt. (SI QVANDO PROFVNDO) NVBIGENAE (CALVERE MERO) Herculis fabulam tangit. Qui cum in hospitio ad <D>examenum regem uenisset, Deianiram filiam eius corrupit et fidem dedit se eam uxorem esse ducturum. Post eius discessum Eurytion Ixionis filius Centaurus uxorem Deianiram petiit. Quam pater uim timens Eurytioni promisit, qui constituto die cum fratribus ad nuptias uenit. Eo forte die quo nuptiae celebrabantur superueniens Alcides Centauros interfecit, Deianiramque insperate suo matrimonio copulauit. [Item aliter: Centauri, cum in matrimonium Pirithous Hippodamiam duceret, uino pleni Lapitharum uxores conati sunt rapere. Qui omnes a Lapithis occisi sunt. Vnde Vergilius:]

['et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem'.]

263

VIX mox.

265

THYONEVS sic Thyoneus, quomodo 'Semeleius'. Liberi enim patris mater Thyone dicta est, quae et Semele appellatur. Et in hoc colore Vergilium poeta secutus est. Nam ille in perturbatione Troiani excidii dicit Aeneae Venerem subuenisse, iste Thoanti Liberum patrem.

267

ET MVLTA SVBITVS CVM LVCE (REFVLSIT) quotienscumque se numina mortalibus ingerunt, multo se luminis splendore perfundunt.

270

NVBILVS tristis pro calamitate propriae ciuitatis.

275

QVAE PLVRIMA FVDI <...>

277

INFANDVM NATAE (CONCESSIT HONOREM) ex eo quod dicitur factum intellegitur. <NATAE> id est Veneri. Nihil ergo sine Iouis nutu numinibus conceditur facere. Vt Vergilius:

'concessit in iram
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae'.

Vide[n]s ergo sine iussu Iouis ne numinibus quidem licere suas iniurias uindicare. Vt Horatius:

'ni tuis <uictus> Venerisque gratae
uocibus diuum pater annuisset
rebus Aeneae potiore ductos
alite muros'.

282-283

(VNDE MANVS VNDE HAEC) MAVORTIA DIVAE / P(ECTORA) diuuae Veneri. Exclamatio cum admiratione Liberi patris, sed iucunda et uere poetica. Cum sciamus Venerem semper lasciuam et delicatam, mirandum unde in delicato pectore tam repentina crudelitas.

285-286

(NOSTRVM VISVS) ARCENTIBVS VMBRIS / (MITIS ITER LONGAE CLARAVIT LIMITE FLAMMAE) <arcentibus> id est quamquam arcentibus. Et est anacoluthon, ut sit: quamquam arcentibus umbris tamen iter clarauit limite longae flammae. Longae autem dixit stellae tractu. Clarauit ergo pro 'clarum fecit'.

287

CVRVO ROBORE CLAVSVM fluuiali nauigio, quod sinu roboris incauatur. Et ideo clausum: quasi in angusto roboris collocatum.

288-289

(CYCLADAS AEGAEONI) / AMPLEXO (COMMENDO PATREM) <amplexo> participium est. Hoc est: huic Aegaeoni Cycladas amplexo — pro 'amplectenti' — patrem commendo.

296

(EXORITVR) PVDIBVNDA (DIES) <pudibunda> nomen est, non participium. Nam tempore caret, patiendi significatione priuatur, et indicat non pudentem, sed pudenti similem, quae erubescit admissum facinus temporis alieni et lucet, etiamsi nollet nocturnae caedis crudelitate foedari.

297

(AVERSVM ...) IVBAR ostendit poeta generis neutri. Et Ouidius hoc genere declinauit:

'per iubar hoc ...
... iuro'.

297-298

DECLINIA (TITAN / OPPOSITA IVGA NVBE REFERT) <declinia> quae declinarent et fugerent. Opposita enim nube ante uultus suos Lemniadum crimine declinauerat Sol. IVGA pro 'equis'. REFERT refugit. Fugit enim Sol crudelitatem. Aut refert 'deflectit' melius intellegamus.

299-300

(LVCISQVE NOVAE FORMIDINE CVNCTIS / QVAMQVAM INTER SIMILES) HABITVS RVBOR quamquam inter similes rubor <non> habetur, tamen noui criminis conscientia se inuicem formidabant.

305

INSVLA DIVES (AGRIS OPIBVSQVE ARMISQVE VIRISQVE) uerba plangentis et ideo pronuntiatione sensus est adiuuandus.

306

NOTA SITV positione nobilis. ET GETICO (NVPER DITATA TRIVMPHO) Thracio bello, ex quo redeuntes uictores Lemniadibus multas in triumpho contulerant opes.

307-308

NON MARIS INCVRSV (NON HOSTE NEC AETHERE LAEVO / PERDIDIT VNA OMNES) id est: non naufragio, non bello, non pestilentia perierunt.

309

NON ARMA VIRI (NON AEQVORA VERTVNT) officia uirorum cessasse dicit quibus fuerat Lemnos orbata.

314

SCEPTRVM [QVE] ... ARMAQVE sceptrum ad regni ornamenta, arma rettulit ad uirtutem.

325

SINE CONIVGE LEMNON id est sine uiris. Aut sine culmine dignitatis.

326

VIGILES epitheton commune: uigil<es> ... sensus, aut quia maritorum desiderio nocte fortius cogitatur.

327

INVISA POLYXO quae persuaserat scelus.

332

MASSYLO (... SVB HOSTE) sub leone Mauro.

335-337

ECCE AVTEM (AERATA DISPELLENS AEQVORA PRORA / PELIAS INTACTI LATE SVBIT HOSPITA PONTI / PINVS) aduentum Argonautarum describit ad Lemnon, qui missi erant a Pelia rege ad Colchos <ad> Phrixei arietis pellem auream deferendam. PELIAS ... PINVS Argo nauem dicit, quae in Pelio monte Thessaliae fabricata est. Cicero:

'utinam in nemore Pelio n<e> caesae securibus
ad terram cecidissent abiegnae trabes'.

Siue Peleum, unum de numero Argonautarum, significat Pthium (cuius ciuitas est Pthia, cuius Vergilius meminit:

'Pthiam clarasque Mycenas')

aut certe Peliam, Neptuni filium, qui Iolci summam obtinebat. Hic enim responsum acceperat ut ab eo spoliaretur arce qui altero ei nudo pede occurrisset. Quapropter hoc uelocius sustinuit quo euitare captauit. Iason quidem natus ex Aesone, fratre regis, occursurus sacris quae Neptuno is faciebat, dum per Anaurum flumen transit, detentum limo alterum pedis calciamentum reliquit atque ita fato agente peruenit ad Peliam. Qui in illo timens quicquid <ab> oraculo fuerat dictum, sub specie gloriae eum misit ad Colchos ad auferendam auream arientis pellem. [Ergo Pelias pinus Argo nauem dicit, quae in Pelio monte Thessaliae fabricata est.] HOSPITA quasi prima. INTACTI ... PONTI quia ante Argo nauem inuiolatus fuit.

337

MINYAE Minyae Thessali, a Minya rege Thessalorum, a cuius nomine omnes Argonautae 'Minyae' nominati sunt.

337-338

(GEMINVS FRAGOR ARDVA) CANET / (PER LATERA) <canet> spumat. Id est: dextra laeuaque reuulsi fluctus cano litore feruebant.

340

TONSIS remis.

341-345

MITIOR ET SENIBVS CYGNIS (ET PECTINE PHOEBI / VOX MEDIA DE PVPPE VENIT ... / ... OEAGRIVS ILLIC / ACCLINIS MALO MEDIIS INTERSONAT ORPHEVS / REMIGIIS) Ouidius:

'uerba sono tenui maerens fundebat, ut olim
carmina iam moriens canit exsequialia cygnus'.

Orpheum, quemadmodum in naue caneret, dicit, cuius dulcedinem morientis cygni comparat cantilenae. Dicuntur enim cygni mortis tempore dulcius solito canere.

342-343

(MARIA IPSA CARINAE) / ACCEDVNT consentiunt ut tranquilla subdant. Sic Terentius in Adelphis:

'accedo, ut melius dicas'.

Aut accedunt ut audiant, quasi sensum recipientia. Sed melius 'consentiunt'.

345

(TANTOSQVE IVBET) NESCIRE LABORES id est: cantus dulcedine laborem sentire non sinit.

346-347

ORAQVE PRIMI / (CYANEIS ARTATA MARIS) Symplegadas, ut asserit Euripides. CYANEIS [... MARIS] Cyane Nympha in Sicilia est. Venus indignata, quod Proserpina suum numen contemneret coniugia spernens, <Plutoni>, qui territus uiribus Typhoei euomentis Aetnam, cui subiectus erat, cum ab inferis emersisset, intulit amorem, ut Proserpinam circa cacumen Aetnae flores legentem eriperet. Qua compressa cum properaret curru fugere, Cyane Nympha, quam dilexerat Anapus amnis, intercedente tardatus est. At ille incensus ira morae intercedentem ut rumperet sceptro percussit. Praecepsque in inferna demersa est et in liquorem conuersa. Cuius lacus contiguus est Arethusae.

347-348

NOS THRACIA VISV / (BELLA RATAE) nos putamus Thraces in ultionem uenire nauigio, qui uicti a uiris fuerant Lemniadum.

355

SOLVTO molli aut muliebri.

357

ADVERSO (RISIT GRADIVVS IN HAEMO) utrum situ aduersum posuit id est positione loci an aduerso inimico, quippe Mars Lemnum merito oderat quia in ea insula a Vulcano cum Venere fuerat deprehensus?

361-362

(IAMQVE ABERANT TERRIS QVANTVM) CORTYNIA (CVRRVNT / SPICVLA) tantum, inquit, a portu aberat nauis quantum Cretensium sagittarum iactus exprimitur. Cortynia enim dixit Cretensia.

363

(RATIS ...) PELASGAE Graecae nauis id est Argo.

364

HORROR obscuritas.

364-365

(AB OMNI / SOLE DIES pro 'ab omni die sol', noue dictum.

367-368

(NIGRIS) REDIT VMIDA TELLVS / (VERTICIBVS) arenae funditus auulsae impetu iactantur aquarum.

372

TRITONA nauim. Solet enim omnis nauis pictura quacumque signari. Vt Vergilius:

'hunc uehit immanis Triton'.

373-374

INSANA ... / ARBOR uel magna uel instabilis. Nimis poetice dixit insana arbor. Accipimus enim mobilem, ut hi qui insani sunt loco stare non possunt.

377

DVM LABOR ILLE VIRIS dum Argonautae tempestate iactantur.

378-380

(INVALIDIS) FLVITANTIA (TELA LACERTIS / ... / SPARGIMVS) ordo: inualidis lacertis fluitantia tela spargimus. Et bene inualidis utpote femineis. FLVITANTIA incerta.

379

QVID NON AVSA MANVS sensus: quod non post scelus ausae sumus? Nam, cum occidissemus uiros, etiam semideos bello attrectare temptauimus.

382-383

(AEQVORA) FVNDO / (EGERERE) hoc est sentinam proicere. Ouidius:

'egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor'.

384

(SVSPENSAEQVE) CARENT CONAMINE VIRES Lucanus:

'incertasque manus ictu languente per undas
exercent'.

Omne enim corpus quod motu rei alterius commouetur ad iaciendum stabilem non habet firmitatem. Sicut Sallustius: 'imbecilla est fortitudo, dum pendet'.

385-386

FERREA NIMBIS / (CERTAT HIEMS) iaculorum pluuiam describit. Vt Vergilius:

'ac ferreus ingruit imber'.

387

(MVLTA) CRINITVM MISSILE (FLAMMA) lanceis per stuppam insertum ignem demonstrat, nam, quando flammam aliquis quatit ut iaciat, quosdam crines facit. Vt Vergilius:

'crinemque uolantia sidera ducunt'.

388-389

(DAT OPERTA FRAGOREM / PINVS) ET AB IVNCTIS [AB ILLA] REGEMVNT TABVLATA (CAVERNIS) ab iunctis ergo ὑφ' ἕν noli accipere. Operta autem pinus pellibus, ut mos est. Abiunctis quidam ὑφ' ἕν legunt: diuisis. Sic in Olympio:

'abiungere luna
iunices'.

[Cui contrarium est iungere.]

390

HYPERBOREA ... NIVE Scythica. Hyperborei enim montes trans aquilonem sunt. Et est uocabulum Graecum. ὑπέρ enim Graece, Latine 'ultra' dicitur. βορέας aquilo nuncupatur.

392

AMARO noxio. Vnicuique enim rei res quae nocet amara est. Vt Vergilius:

'tristia temptantum sensu torquebit amaro'.

397

ARMA ALIENA non maritorum suorum arma dixit, sed arma aliena id est sexus alterius, nam, cum per timorem uisorum Argonautarum reuocamur ad sexum, repetit uires suas natura, cum alienas non potuisset implere.

398

AEACIDAS Telamonem et Peleum, Aeaci filios.

399

ANCAEVM Lycurgi filium a Salamina.

400-402

(ATTONITO MANIFESTVS IN AGMINE SVPRA EST / AMPHITRYONIADES PVPPEMQVE) ALTERNVS (VTRIMQVE / INGRAVAT ET MEDIAS ARDET DESCENDERE IN VNDAS) eleganter alternus: ne in uno latere forte consistens mole corporis aut uirtutis uerteret nauem. Alternus ergo nunc hic nunc illic, in neutra parte consistens.

403

AT LEVIS (ET MISERAE NONDVM MIHI NOTVS IASON) leuis: utrum hoc epitheton ad discretionem Herculis dicitur, quia ille grauis, an ad animi mobilitatem, quia nullam Iason firmo amore possedit uxorem? Deserta enim Hypsipyle Medeam duxit, relicta Medea Glaucen sortitus est uxorem. Hoc ideo dixit quia, cum Argonautae Lemnum fuissent ingressi, hanc Iason suo matrimonio sociauit, quam utero grauem reliquit. Ex quo conceptu geminos edidit Hypsipyle.

405

OENIDEN Meleagrum significat.

412

(CLAVVMQVE) AVDIRE NEGANTEM non obtemperantem dextrae. Lucanus:

'qua nullam melius pelago turbante carinae
audiuere manum'.

Audire et nauis dicitur et currus. Vt Vergilius:

'neque audit currus habenas'.

413

<TIPHYS> hic ergo Tiphys gubernator nauis Argo.

413-414

MVTAT / IMPERIA mutare imperia est modo huc modo illuc nauem conuertere.

417

(PALLADIOS OLEAE) MOPSI GESTAMINA (RAMOS) quia Mopsus tamquam uates Argonautarum olea fuerat coronatus. Huic Mopso se Amphiaraus ab Iasone praelatum fuisse iactauit. Ait enim:

'nec me uentura locutor
saepius in dubiis auditus Iasone Mopsus'.

419

(PRAECIPITES VOCEM) INVOLVERE PROCELLAE uox enim, quae aut in speluncam emittitur aut in antrum uel certe per litora ipsa, respondet, quia aut caua loca sunt aut curua; quae uero in libero aere iactatur late fusa inuoluitur.

422

(TRABIBVS) DE MORE (REVINCTIS) contrarie poeta dixit de more, cum nemo nauigium ante temptasset. De more ergo hic ait de propria ipsorum consuetudine.

427-428

(CAELICOLAS SI QVANDO DOMOS LITVSQVE) RVBENTVM / (AETHIOPVM ET MENSAS AMOR EST ITERARE MINORES) <rubentum> quia iuxta Mare Rubrum sunt, siue quia uicino solis <igne> signati sunt. Aethiopas ergo hoc loco describit, quia cum Gigantes <...> ab ipsis suscepti dicuntur hospitio. Aut certe propter iustitiam a numinibus diliguntur. Hoc etiam Homerus in primo libro signauit eo quod Iuppiter cum his propter iustitiam et aequitatem morum deserto caelo frequenter epuletur. Dicuntur enim iustissimi homines esse Aethiopes et ideo relicto orbe frequenter eos reuisunt caelicolae.

430

(ET PAVLVM RESPIRAT) CAELIFER ATLAS Iuuenalis de raritate numinum ita dixit:

'nec turba deorum
talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urgebant Atlanta minori
pondere'.

Quod hic de absentia numinum respirare dixit Atlantem.

431-432

(HIC ET) AB ADSERTO (NVPER) MARATHONE (SVPERBVM / THESEA) Marathon ciuitas in qua Theseus nutritus est. Quam cum Persae inuasissent, ab Atheniensibus Theseo duce caede magnorum uirorum liberati sunt. Vnde factum est ut ita Athenienses iurent: μὰ τοὺς ἐν Μαραθῶνι. HIC ET AB ADSERTO (NVPER MARATHONE SVPERBVM / THESEA) Minos, Iouis et Europae filius, cum patri sacrificaturus ad aras accederet, orauit potentiam numinis ut dignam aris suis hostiam ipse praeberet. Itaque subito taurus apparuit nimio candore perfusus. Quem admiratus Minos religionis oblitus armenti sui maluit esse ductorem. Cuius ardore Pasiphae fertur arsisse. Igitur contemptus a filio Iuppiter indignatus furorem tauro subiecit et Cretensium non solum agros sed etiam moenia uniuersa uastauit. Hunc Hercules missus Eurysthei imperio superauit uictumque Argos usque perduxit. Ibi consecratus <est> Iunoni ab Eurystheo. Sed Iuno exosa munus, quod ad Herculis gloriam pertinebat, taurum in Atticam regionem expulit. Ibique a monte eius 'Marathonius' appellatus est. Quem postea Theseus, Aegei filius, interemit. Quo facto aeternos sibi gloriae titulos comparauit.

432

ET ISMARIOS (AQVILONIA PIGNORA) FRATRES Zethum et Calain dicit, Ismarii Aquilonis filios, id est Thraces a monte Ismaro, cuius etiam Vergilius meminit:

'nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea'.

Et ideo pretiosiores dicuntur a nimietate frigoris uirides lapides qui 'smaragdi' nuncupantur.

434-435

(HIC PHOEBO) NON INDIGNANTE PRIOREM / (ADMETVM) bene non indignante, quia Admeti pecus pauerat et obsequiis eius emeritus ei tamen fauebat, apud quem passus uidebatur iniuriam. Qui[a] iuxta Amphrysum fluuium pecus pauit — unde Vergilius:

'et te memorande canemus
pastor ab Amphryso'

— quod fabricatores fulminis sagitta percusserat quia Asclepius, Apollinis filius, fuerat fulminatus. Rogatu enim Dianae Hippolytum ad auras superas reuocarat. Vt Vergilius:

'Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae'.

436-437

GENERVMQVE PROFVNDI / (NEREOS) generum ... Nereos Peleum significat, quia Thetidem, Nerei filiam, duxit uxorem, Achillis matrem.

438

OEBALIDAE (GEMINI) id est Castor et Pollux, qui Spartani fuisse dicuntur quia Oebalia urbs Spartae est.

CHLAMYS ARDET splendet. Vergilius:

'Tyrioque ardebat murice laena'.

443

VIX CVRSV TENER AEQVAT HYLAS Vergilium imitatus hoc loco poeta est dicentem:

'sequiturque patrem non passibus aequis'.

Hercules cum accessisset comes Argonautis, Hylam, Thiodamantis filium, secum duxit armigerum, admirandae pulchritudinis iuuenem. Qui remum fregit in mari, cum pro suis remigat uiribus, cuius reparandi gratia Mysiam petens siluam fertur ingressus. Hylas uero cum aquatum perexisset, conspectus a Nymphis raptus est. Quem dum Hercules quaerit, relictus ab Argonautis in Mysia est. Vnde Vergilius:

'nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus Hyla, Hyla omne sonaret'.

445-446

(ERGO ITERVM VENVS) ET TACITIS CORDA ASPERA F(LAMMIS) / (LEMNIADVM PERTEMPTAT AMOR) <tacitis> occultis. Vt Vergilius:

'et tacitum uiuit sub pectore uulnus'.

Iterum, inquit, Lemniades coniugalia iura desiderant et Argonautis idcirco iunguntur ut, cum abire coeperint Argonautae, denuo suas derelictis Lemniadibus uideatur iniurias uindicare.

446-448

(TVNC) REGIA IVNO / (ARMA HABITVSQVE VIRVM PVLCHRAEQVE INSIGNIA GENTIS / MENTIBVS INSINVAT) Iuno, inquit, iniecit nobis mentem benignam quia Argonautis fauebat propter Iasonem — qui eam fluuium transiecerat, cum se illa in.anum simularet — ut eorum cupientissime thalamis iungeremur. Et ideo hic Iunonem uiros nitidos effecisse subiunxit ut nuptiis, non adulterio, si hoc Venus efficeret, placuissent.

453

(NOSTRAE) FATVM EXCVSABILE CVLPAE fatum nostrae culpae, quod uiros acciperemus. Minuit ergo amoris inuidiam, cum dicit culpae. Vt Vergilius:

'huic uni forsan potui succumbere culpae'.

456-457

(ETSI) BLANDVS IASON / (VIRGINIBVS DARE VINCLA NOVIS) subaudimus 'erat'. <ordo: > Iason blandus dare uincla uirginibus nouis, id est: qui solitus sit mutare coniugia. Tum sese, postea Medeam, tertio Glaucen et uxorem habuit et dimisit.

457-458

(CRVENTVM) / PHASIN fluuius quem ideo cruentum dicit quod per eum Medea patrem fugiens insequentem interempti fratris dicitur membra iactasse. Siue fluuius Scythiae Phasis est barbarorum caedibus cruentus assidue. COLCHI ciuitas gentis eiusdem, Medeae patria. ALIOS ... (GENERATIS) AMORES quia post Hypsipylen Medeam duxit uxorem.

462

NON SPERATIS (CLAMATVR LEMNOS) ALVMNIS unde enim sperarent filios habere posse, quae uiros omnes occiderant?

464

ENITOR pario. Vnde et 'enixae' dicuntur quae generant.

466

(IAM PLENA) QVATER QVINQVENNIA (PERGVNT) uiginti annos ostendit ex quo ediderat ex Iasone filios.

469-470

(RATIS IPSA MORAM ...) / ODIT duram animauit nauem dicendo moram odit, ut Vergilius colli oculos dedit dicendo:

'aduersasque aspectat desuper arces'.

Mirabilis illa locutio est, quotiens dura a poetis animantur.

475

(AEQVOREI REDIERVNT) VELLERA PHRIXI Phrixus et Helle[s] Athamantis, Aeolo geniti, et Nephelae filii fuerunt. Quos cum nouerca persequeretur infesta, arietem aurei uelleris conscenderunt. Mare ingressi patriam Colchos petebant. Sed enim Helle[s] utpote puella sexu infirmior in mare delapsa nomen 'Helles ponto' tribuit. Phrixus deuenit ad Colchos ibique immolato ariete pellem eius auream Marti dicauit, quam draco peruigil custodiebat. Ad quam repetendam Iason a Pelia rege missus semideos Graeciae congregauit, qui ex nauis nomine 'Argonautae' sunt dicti, quae a uelocitate 'Argo' nominata est, quod dicente Homero datur agnosci. Ait enim: καὶ κύνας ἀργούς id est <canes> ueloces. Quae cum praedictis prima omnium ingressa est mare. Sed Iason ubi Colchos aduenit, adamatus a Medea, Aeetae regis filia, anguem carminibus soporatum necauit et ablatam pellem reuexit ad patriam.

476

VT STATA LVX PELAGO statuta die qua abscederent Argonautae.

477

TIPHYS gubernator nauis Argo. (OCCIDVI) RVBVERE CVBILIA (PHOEBI) physici serenitatem futuram dicunt, si sole occidente nubes rubescant.

479-480

VIX RESERATA DIES (ET IAM RATE CELSVS IASON / IRE IVBET PRIMOQVE FERIT DVX VERBERE PONTVM) bene ostendit tota nocte Iasonem uigilasse, siquidem ortum Luciferi primus aspexit.

484-485

(LONGVMQVE POLO) CONTEXERE (VISA EST / AEQVOR ET EXTREMI PRESSIT FRETA MARGINE CAELI) <contexere> aequare, quia longe prospicientibus mare uidetur caelo coniunctum. Sic enim lumina nostra falluntur ut putemus maris fluctus usque ad caeli marginem peruenire.

486-488

FAMA SVBIT (PORTVS VECTVM TRANS ALTA THOANTA / FRATERNA REGNARE CHIO MIHI CRIMINA NVLLA / ET VACVOS ARSISSE ROGOS) sensus: rumor allatus est Lemnum patrem meum Thoantem in Chio regnare nec mihi cum ceteris Lemniadibus scelus fuisse commune.

491-492

(SOLANE FIDA SVIS NOS AVTEM IN FVNERA LAETAE) / NON DEVS HAEC (FATVMQVE) uerba Lemniadum incusantium Hypsipylen, quod sola in patrem scelerata non fuerit. Et acute dictum. Iam, inquit, illa fecimus nec deorum nutu nec necessitate fatali. His enim defensionibus facinus excusatur. Ergo cum una est innocens, purgationem reliquae perdiderunt.

496

(SED NON ITERVM OBVIVS) EVHAN Liber pater, qui Thoanti patri suo fuerat, cum eiceretur, auxiliatus.

<499-500>

<TALIA LERNAEIS ITERAT DVM REGIBVS EXSVL / LEMNIAS> eleganter iterat. Ante enim quam inciperet ab origine Lemniadum facta narrare dixit:

'seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi'.

500

(LONGA) SOLATVR DAMNA (QVERELA) dixit et hunc sensum poeta superius:

'dulce loqui miseris'.

501

IMMEMOR ABSENTIS (... ALVMNI) infantuli Opheltis, Lycurgi scilicet fluii, quem nutriendum a patre susceperat. SIC DI SVASISTIS interpositio. Id est: hoc diis placuit. ALVMNI non filii, sed qui alebatur.

502-503

COMANTI / ... HVMO herbosae.

503-504

FESSVSQVE DIV PVERILIBVS ACTIS / LABITVR IN SOMNOS PRENSA MANVS) HAERET (IN HERBA) δεικτικῶς expressit aetatem. Nam in actu[s] ludicro[s], cum somno requiescit infantia, quicquid tenuerit non relinquit.

505-506

(INTEREA CAMPIS NEMORIS SACER HORROR ACHAEI) / TERRIGENA EXORITVR (SERPENS) exoritur de nemore. Et est ordo: interea sacer serpens terrigena exoritur nemoris Achaei horror.

516-517

(SAEPE SVPER FLVVIOS GEMINAE IACET) AGGERE RIPAE / (CONTINVVS) id est: utramque ripam longitudinis suae magnitudine tangebat.

518-519

OGYGII (IVSSIS QVANDO OMNIS ANHELAT / TERRA DEI) <Ogygii> Thebani hoc est Liberi patris, ab uno de terrigenis, cuius uoluntate aruerunt cuncta flumina et amnes. NYMPHAE torrentes.

524

INCERTVSQVE (SVI) id est de uita desperans uel quid agat ignarus aut quo tendat.

529-530

(QVANTVS AB ARCTOIS DISCRIMINAT) AETHERA PLAVSTRIS / (ANGVIS ET VSQVE NOTOS ALIENVMQVE EXIT IN ORBEM) Anguis illius meminit qui creditur locatus in caelo, per Aratum celebratus. Hunc describit diuidentem Plaustra a Cynosura usque in australem partem pertinere, hoc est alienum ... in orbem. Poetice autem dicit stellarum figuram quibus Plaustrum efficitur, in utroque sidus accipiens. De quo Vergilius:

'maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis'.

531-533

(QVANTVS ET ILLE SACRI SPIRIS INTORTA MOVEBAT / CORNVA PARNASSI DONEC TIBI DELIE FIXVS) / VEXIT HARVNDINEAM (CENTENO VOLNERE SILVAM) ex monte Parnasso Pythonem dicit serpentem, qui cum Latonam Ioue grauidam persequeretur Iunonis immissu et illa fugiens ad mare usque peruenisset, opportune Delos insula quae instabilis fluctibus uehebatur admota litoribus suscepit Latonam et ingenti periculo liberauit. Ibi Apollinem Dianamque edidit. Post Apollo in uindictam matris Pythonem sagittis occidit et Delon insulam stabilitate donauit.

548-549

(PRATA RECENTES) / AMISERE NOTAS ut etiam miserae ambiguitas nasceretur quia pratorum signa defecerant. Omnia enim perierant serpentis afflatu et distinctum floribus campum ariditas indiscreta confuderat. VIRIDI uenenoso. Horatius:

'nec uirides metuunt colubras'.

550

(SPATIOSAQVE) IVGERA COMPLET magnitudine corporis sui terrae iugera infinita compleuerat.

556

ARCAS EQVES Parthenopaeus.

559

VACVAS late diffusas.

561

MOLARES saxa ingentia, quibus molae fiunt.

564

DAT SONITVM TELLVS quia non resultat uox nisi aliqua sibi soliditate opposita.

566

ET TRABE FRAXINEA CAPANEVS (SVBIT OBVIVS) parenthesis est.

567

[SEV TV] PAVIDI ... (LVCI) inter 'pauidum' et 'pauentem' hoc interest: pauidus est qui pauorem incutit, pauens qui timet. Ergo pauidi ... luci: summitate arborum siue religionis metu incutientis pauorem.

568

(SIVE DEIS) VTINAMQVE DEIS (CONCESSA VOLVPTAS) optat deos esse serpentem. Est enim contemptor numinum et quaerit inuenire facultatem calcandae religionis.

569-570

(NON SI CONSERTVM SVPER HAEC MIHI MEMBRA) GIGANTA / (SVBVEHERES) quia Gigantes serpentinis pedibus fuisse dicuntur, quos 'draconipedes' uocant. Ouidius in quinto Fastorum:

'mille manus illis dedit et pro cruribus angues'.

579

(ILLVM ET) COGNATAE (STAGNA INDIGNANTIA LERNAE) in eadem palude Lerna et nata dicitur et perempta. Ergo cognatae. Siue quod aliquando Lerna similem habuerit pestem siue quia iste anguis uideatur ab Hydra morum originem ducere.

581-582

(LVCOSQVE PER OMNIS / SILVICOLAE FRACTA GEMVISTIS) HARVNDINE FAVNI canna et ferula coronantur Fauni. [Haec ornamenta sua] hos congemuisse mortuo serpente commemorat more lugentum.

583-585

(IPSE ETIAM E) SVMMA (IAM TELA) POPOSCERAT AETHRA / (IVPPITER ... / NI MINOR IRA DEO) <e summa ... aethra> id est per splendorem aetheris. Vergilius:

'nec lucidus aethra
siderea polus'.

Ergo commotus Iuppiter Capanei uoce sacrilega iam poposcerat fulmina, nisi ira modestior sacrilegium distulisset.

585-586

NI MINOR IRA DEO (GRAVIORAQVE TELA MERERI / SERVATVS CAPANEVS) ideo hic Capaneus fulminatus non est quia fulminandus in bello est: quando Iouem ipsum est prouocaturus iniuriis, tunc merito interibit. Maiore enim poena pro immanitate culpae plectetur. Ideo minor ira deo, quia iustius, cum plus peccauerit, punietur.

587

(SVMMAS LIBAVIT) VERTICE CRISTAS iam quasi fulmine consecratus est.

588

PERERRATIS participium passiuum posuit, cum ratio non admittat.

589-591

(MODICO SVPER AGGERE) LONGE / ... / (PROSPICIT) ipsa altitudo longitudinis magnum indicat spatium quo liber plus foret aspectus.

594

NON LACRIMAS (HABET) oculi sine lacrimis patuere.

598

TOTVMQVE IN VVLNERE CORPVS totum uulneri uix corpus suffecit.

600

PIGER (... SERPENS) πρὸς ἀντιδιαστολήν. Piger, quantum ad alites pertinet.

620-622

(O DVRA MEI) PRAESAGIA SOMNI / (NOCTVRNIQVE METVS ET NVNQVAM IMPVNE PER VMBRAS / ATTONITAE MIHI VISA VENVS) superius dixit:

'iam certa malorum
mentis ab augurio'.

625-627

(TANTANE ME TANTAE TENVERE OBLIVIA CVRAE / DVM PATRIOS CASVS FAMAEQVE EXORSA RETRACTO) / AMBITIOSA (MEAE) tanta illius fuit cupiditas quae tantam exstingueret religionem.

631-632

NE TRISTES DOMINOS (ORBAMQVE INIMICA REVISAM / EVRYDICEN) Lycurgum Eurydicenque significat, parentes Archemori. Dominos uero secundum ius gentium dixit quod uicti uel capti seruilibus deputentur officiis.

637

(TACITE) MAERENTIBVS (IMPVTAT VNDAS) quia causa huius mali Argiui fuerunt, quibus dum Hypsipyle aquas ostendit, oblita puerum exposuit morti.

638

SACRIFICI (... LYCVRGI) Lycurgi, sacerdotis Iouis.

641

AVERSO (... TONANTI) auerso aduersanti. Dederat enim numen signa contraria. PROSECTA exta, cum redduntur inspecta. Verbo sacrificantum usus est. Particulae enim minutae membrorum omnium prosecta dicuntur in sacris quae inferuntur aris.

643-644

(HIC SESE ARGOLICIS IMMVNEM) SERVAT AB ARMIS / (HAVD ANIMI VACVVS SED TEMPLA ARAEQVE TENEBANT) hic, inquit, ideo a Thebano se abstinet bello nec Polynici ferebat auxilium quia consulenti responsum fuerat Thebanum bellum ipsius sanguine imbuendum, quod tamen contigit morte filii.

647

PRIMA LYCVRGE (DABIS DIRCAEO FVNERA BELLO) hoc uersu tenor oraculi continetur.

648-649

(ET MAESTVS VICINI PVLVERE MARTIS / ANGITVR AD LITVOS PERITVRISQVE) INVIDET ARMIS quod non iret ad bellum.

<650>

<FIDES SVPERVM> hoc est, quod superius ait: 'nosco deos'. THOANTIS Hypsipyle. πατρονυμικόν a Thoante patre. [Accentus in fine est.]

659

GENERIS MENDACIA SACRI propter Liberum, patrem Thoantis, cuius filia fuisse dicitur Hypsipyle.

663

INFRENDENS infrendere est dentes dentibus quatere. Vt Vergilius:

'dentibus infrendens'.

Infantes enim sine dentibus 'infrendes' dicuntur.

665

RECTOQVE ERYMANTHIVS ENSE quidam rectorque Erymanthius legunt, sed male. Erymanthium ergo Parthenopaeum dicit ab Erymantho, monte Arcadiae. RECTO ... ENSE protenso gladio.

666

(MVLTO) PRAESTRINGVNT (LVMINE) obcaecant. Lucanus:

'obliqua praestringens lumina flamma'.

Id est: aut armorum lumine obcaecant aut toruis oculis intuentur.

668

COMMERCIA VITAE alii uittae legunt. Ergo si uitae, quia omnes Argiui erant siue quia commercia uitae communes sunt irruentes casus excipere; si uittae, quia sacerdos erat Apollinis.

670

VNVS AVVM SANGVIS a Perseo enim, Danaae filio, omnes Graeci originem ducunt. INDVLGETE permittite seu operam date. Vt Vergilius:

'iuuat indulgere labori'.

671

SEDATO PECTORE patienti. Magna enim uirtus est quae irasci non nouit.

673

INGRATIS non sentientibus beneficia aut praestiti minime gratiam relaturis.

675-676

(GENITORQVE THOAS ET LVCIDVS EVHAN) / STIRPIS AVVS Hypsipylae dicit Liberum patrem propter Thoantem auum fuisse.

681

THEBES singulariter dixit.

681-682

(EQVIDEM NON VOS AD MOENIA THEBES / REBAR) ET HOSTILES (HVC ADVENISSE CATERVAS) [subaudis:] non rebar huc uos hostiliter aduenisse.

683-684

(PERGITE) IN EXCIDIVM (SOCII SI TANTA VOLVPTAS / SANGVINIS) <excidium> meum scilicet et socium, regni communis.

684

(IMBVITE) ARMA DOMI id est domestica caede. Subaudis: mea morte.

684-685

(HAEC INRITA DVDVM) / TEMPLA IOVIS quae coluntur frustra aut nihil praestant. QVID ENIM HAVD LICITVM subaudis: feceram, si uilis ancillae morte luctus meos ultus fuissem.

685-687

(TEMPLA IOVIS ... FERAT) IMPIVS IGNIS / (SI VILEM... / IN FAMVLAM IVS ESSE RATVS DOMINOQVE DVCIQVE) incendite templa, quia parum est, si famulorum ius domini perdiderunt.

688-689

(SED VIDET HAEC VIDET ILLE DEVM REGNATOR ET AVSIS) / SERA QVIDEM (MANET IRA TAMEN) Tibullus:

'a miser, et si quis primo periuria celat,
sera tamen tacitis Poena uenit pedibus'.

691-692

(VOLVRES EQVITVM) PRAEVERTERAT ALAS / (FAMA RECENS) nuntiatum Argiuis fuerat Hypsipylen ad supplicium trahi.

692

GEMINOS (ALIS AMPLEXA) TVMVLTVS quia unus in ciuitate erat [Hypsipylen ad supplicium trahi], alter, ubi Lycurgus est.

698

VERSVSQVE DOLOR (DAT TERGA TIMORI) timore belli in metum uersus dolor mortis Archemori.

699-701

(SVBLIMIS ADRASTVS / SECVM) ANTE ORA VIRVM (FREMIBVNDA THOANTIDA PORTANS / IT MEDIVS TVRMIS) secum Hypsipylen ferebat, impetum furentis exercitus Adrastus cupiens refrenare, qui eam putabant interemptam fuisse.

704-707

SIC VBI (DIVERSIS MARIA EVERTERE PROCELLIS / HINC BOREAS EVRVSQVE ILLINC NIGER IMBRIBVS AVSTER / ... VENIT AEQVORIS ALTI / REX SVBLIMIS EQVIS) Vergiliana comparatio est, sed contrarie. Nam ille ad Neptuni comparationem uirum bonum posuit, hic <ad> Adrasti Neptunum. [VENIT AEQVORIS ALTI] ordo: sic uenit rex aequoris ubi maria diuersis procellis euertere uenti.

707

GEMINVS ... TRITON duobus corporibus factus. Vt:

'utroque refringens
pectore montano duplex Hylaeus ab antro'.

709

ET IAM PLANA THETIS Vergilius:

'sic cunctus pelagi cecidit fragor'.

710-712

(QVIS SVPERVM TANTO SOLATVS FVNERA VOTO / PENSAVIT LACRIMAS INOPINAQVE GAVDIA MAESTAE / RETTVLIT HYPSIPYLAE TV GENTIS CONDITOR) EVHAN inuenit poeta, quod primum dubitabat. EVHAN Liber, a quo Hypsipyle originem ducit.

713-716

QVI GEMINOS (IVVENES LEMNI DE LITORE VECTOS / INTVLERAS NEMEAE MIRANDAQVE FATA PARABAS / CAVSA VIAE GENETRIX NEC INHOSPITA TERGA LYCVRGI / PRAEBVERANT ADITVS) tunc enim Hypsipylen matrem quaerentes illuc deuenerant, a quibus cognita est. Hi tunc hospitio a Lycurgo suscepti. MIRANDAQVE FATA quae cogant Hypsipylen de seruitio ad regnum redire.

718-719

PRO SORS (ET CAECA FVTVRI / MENS HOMINVM) eleganter more comoediae contigit agnitio filiorum.

724

(EXPERTIS) NON AVDET CREDERE (DIVIS) incredula enim diu sunt uota laetitiae. Tarde enim fidem adhibemus, cum quae optamus eueniunt.

726

(VMERIS AMBORVM) INTEXTVS IASON Iason, pater iuuenum, ex quo hos apud Lemnum ediderat Hypsipyle.

728

ATQVE ALIO (MADVERVNT LVMINA FLETV) quae paulo ante luctu flebat, nunc gaudio. Alio ergo fletu scilicet gaudio. Terentius:

'lacrimo gaudio'.

[Immoderata enim laetitia et maxime parentum habet lacrimas suas.]

729-730

(ADDITA) SIGNA POLO (LAETOQVE VLVLANTE TVMVLTV / TERGAQVE ET AERA DEI MOTAS CREPVERE PER AVRAS) datum signum est caelo uelut barritus. Liber dedit sonitum tympanorum.

738-739

ET PVER (HEV NOSTRI SIGNATVS NOMINE FATI / ARCHEMORVS) Lycurgi filius, qui primo Opheltes dicebatur, sed, quoniam initia Thebani belli eius initiata sunt morte, iure fatali postea Archemorus nominatus est Graeca pronuntiatione sermonis. ἀρχή enim Graece 'principium' dicitur, μόρος 'mors' sermone eodem nuncupatur.

743-744

(ATQVE VTINAM PLVRES INNECTERE PERGAS) / PHOEBE MORAS sciebat enim aduersa denuntiata, ne pugnarent. Ideo <in>necte<re> ... moras.

748-749

DVM LERNAEA PALVS (ET DVM PATER INACHVS IBIT / DVM NEMEA TREMVLAS CAMPIS IACVLABITVR VMBRAS) Vergilius:

'in freta dum fluuii current, <dum montibus umbrae>
<lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet>'.

751-752

PYLIAE NEC FATA SENECTAE / (MALVERIT PHRYGIIS AVT DEGERE LONGIVS ANNIS) Pyliam ... senectam annos Nestoris dicit. Phrygios autem annos Priami dixit, quem bis excidium Troiae uidisse certissimum est. Vt Vergilius:

'satis una superque
uidimus excidia et captae superauimus urbi'.

Sed amborum annos dicit debere contemni. Neuter enim post mortem est consecratus. Alii uero Tithonum dicunt, Laomedontis fratrem, quem Aurora dicitur adamasse. Et postea, cum ille longae uitae fata defleret, in cicadam mutatus est.

753

CAVAM (... VMBRAM) obscuram: omne enim, quod cauum, obscurum <est>, aut cauam inanem, ut Vergilius:

'nox atra cauam circumuolat umbram'.

LIBER VI

Sextus liber continet agonis causa per totam Graeciam famam futuri certaminis cucurrisse. Secuntur exsequiae Archemori. Descriptio planctus Eurydices matris et patris Lycurgi. Descriptio una Archemori, altera expiationis. Descriptio circensium cum omnium ducum nominibus et equorum et ipsius certaminis uarietate uel euentu, in quo docetur Apollinis fauore Amphiarao concessam esse uictoriam. Currentium puerorum descriptio, in quo certamine uincit Parthenopaeus. Discobole, in quo certamine uincit Hippomedon. Deinde pugiles, in quo certamine Capaneus uincit Alcidamam. Deinde luctatio, in quo certamine uincit Tydeus Agyllea[m]. Prohibitio monomachiae Agrei et Polynicis. Adrasti regis sagittae iactus cum prodigio teli ad dominum reuertentis.

1-3

(NVNTIA MVLTIVAGO DANAAS PERLABITVR VRBES / FAMA GRADV) SANCIRE NOVO SOLLEMNIA BVSTO / (INACHIDAS LVDVMQVE SVPER) agon Archemori apii corona celebratur idcirco quia puer hic cuius memoriae certamen Nemeaeum dicatum est admodum paruus obierat. Ex hoc creditum est hoc coronae genus indicium immaturae mortis electum nam humilis herba immaturi luctus ostendit indicium. Quidam super hanc herbam puerum reptantem a nutrice derelictum et serpente interemptum uolunt. Nam in hoc agone etiam poetae certantes apio coronatur. Vnde Vergilius:

'floribus atque apio crinis ornatus amaro'.

5-7

(PRIMVS PISAEA PER ARVA) / HVNC PIVS ALCIDES (PELOPI CERTAVIT HONOREM / PVLVEREVMQVE FERA CRINEM DETERSIT OLIVA) primus Hercules hunc honorem manibus Pelopis exhibuit, qui[a] erat Herculi per Alcmenam genere coniunctus hoc ordine: Pelopis et Hippodamiae Lysidice filia, Lysidices Alcmena, Iouis et Alcmenae Hercules. Prima ergo certaminum genera haec fuerunt, quae per ordinem hoc loco poeta descripsit: Olympia in honorem Pelopis, cuius uictores oleastro coronantur; Pythia in honorem Apollinis, cuius uictores lauro coronantur; Isthmia in honorem Palaemonis, cuius uictores pinu coronantur; Nemea in honorem Archemori, cuius uictores apio coronantur. Pium autem dixit, quia hoc Hercules Pelopi in honorem consanguinitatis exhibuit. (PELOPI) CERTAVIT HONOREM in honorem ipsius consecrauit. FERA ... OLIVA pro oleastro, quia uictores ipsius certaminis hac fronde coronantur. Possumus et feram pro 'feraci' intellegere.

8-9

(PROXIMA) VIPEREO (CELEBRAVIT) LIBERA NEXV / (PHOCIS APOLLINEAE BELLVM PVERILE PHARETRAE) Pythone enim interfecto Achaei agonem Apollini instituerunt, quem 'Pythicum' nominauerunt.

<13-14>

<PLANCTV CONCLAMAT VTERQVE / ISTHMOS> sic uocantur Isthmia. Celebrantur apud Corinthum in honorem Palaemonis et Leucotheae, marinorum deorum. ISTHMOS terra in longum porrecta quae Ionium ab Aegaeo diuidit. Ouidius:

'et spatio concreta breui, freta bina repellit
unaque pulsatur terra duabus aquis'.

15-16

(EXIMII REGVM QVIBVS ARGOS ALVMNIS) / CONEXVM CAELO genus, id est qui originem ducunt propter illam opinionem qu[i]a dicuntur dii terrenis feminis mixti liberos procreasse. Disputatio est quae dicit bonorum hominum animas ac uirorum fortium a diis sumpsisse principium.

16-17

(QVORVMQVE INGENTIA TELLVS) / AONIS (ET TYRIAE SVSPIRANT NOMINA MATRES) <tellus Aonis> Boeotiam dixit, quia ah his uastabitur. TYRIAE [SVSPIRANT NOMINA] MATRES Thebanas significat a Cadmo Tyrio conditore. Suspirant autem nomina quia uirtute Graecorum orbabuntur maritis amissis aut liberis.

18

NVDAS ... VIRES sine ferro. IN PROELIA in luctamen, in cursus, in caestus.

19

BIREMES naues duplicem ordinem remorum habentes.

27

CORNV FVGIEBAT SOMNVS INANI inani ... cornu idcirco dixit quia illud noctis tempore totum diffuderat, quod idem poeta superius manifestius asseruit dicens:

'cornu perfuderat omni'.

Nam sic a pictoribus simulatur, ut liquidum somnum e cornu super dormientes uideatur effundere. Sic Ennius

'cum sese exsiccat somno Romana iuuentus'.

30-31

EXVTVS HONORO / (VITTARVM) NEXV lugubriter indutus.

37

ARCET ET IPSE PATER pensanda est in matre doloris acerbitas, cum et pater prohibeat luctum.

37-43

(MOX VT MAERENTIA) DIGNIS / VVLTIBVS (INACHII PENETRARVNT LIMINA REGES / ... ACCENSAE CLAMORE FORES) dignis dixit pro aptis temporibus ac per hoc lacrimantibus. [39 CEV NOVA TVNC CLADES] lacrimas orbitatis ingredientium Argiuorum <dicit> renouare solacia. [Naturale enim est ut intermissa lamenta repetantur, cum aliquis notus aduenerit.] Vergilius:

'ut uero Aeneas tectis sese extulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus'.

RESVLTANT / (ACCENSAE CLAMORE FORES) ictae clamore aedes resiliunt.

43-44

SENSERE PELASGI / (INVIDIAM) id est: agnouerunt Argiui lamentationis augmento sibi imputari causam mortis Archemori.

44

ET LACRIMIS EXCVSANT (CRIMEN OBORTIS) flendo ostendunt interitum Archemori non sua culpa, sed Fatorum ordine prouenisse.

45-46

DATVM QVOTIENS (INTERCISOQVE TVMVLTV / CONTICVIT STVPEFACTA DOMVS) id est: quotiens ei flentum stupore permissum est.

48

(INEXORABILE) PENSVM pro statutis Fatorum posuit.

54

TRISTIBVS [INTEREA] RAMIS non ramis tristibus, sed ipsis tristibus qui pyram frondibus intexebant.

[55]

[FERETRVM Graece φέρτρον, unde per diaeresin feretrum fecit. Nam Latine 'capulus' dicitur ab eo quod corpus capiat. Vnde Plautus:]

['capularis']

[id est dignus feretro.]

57

AREA locus rogi ipsius area dicitur.

59

ARABVM STRVE odoribus Arabicis.

<60-61>

<EOAS COMPLEXVS OPES INCANAQVE GLEBIS / TVRA ET AB ANTIQVO DVRANTIA CINNAMA BELLO> compositus recenti ture et cinnamo, ut ostenderet eum poeta orientales gentes uicisse. INCANA non longa aetate corrupta. AB ANTIQVO (DVRANTIA CINNAMA BELLO) ueteris belli praedam istis ostentat odoribus. Liber enim deuicta India hoc unguenti genus gentibus dedit. Et bene dixit durantia. Constat enim cinnama <non> fugere, uel ad illud magis dixisse uideatur quod cinnamum odorem suum longo tempore non amittit. Vnde Lucanus:

'quod nondum euanuit aura
cinnamon'.

62

SVMMA CREPANT AVRO crepant crepitant id est sonant. Auri enim textilis sonus talis est. Aut illud quod in flexuosas laminas caesum est. Vergilius:

'sic leni crepitabat brattea uento'.

63

MOLLE SVPERCILIVM supercilium pro 'fastigio' posuit.

64-66

MEDIO LINVS INTERTEXTVS ACANTHO / (LETIFERIQVE CANES OPVS ADMIRABILE SEMPER / ODERAT ATQVE OCVLOS FLECTEBAT AB OMINE MATER) hanc historiam in primo libro Adrasto narrante cognouimus: Linum, filium Apollinis et Psamathes, Crotopi filiae, expositum a matre a canibus fuisse discerptum. Haec ergo fabula, cum arte esset intertexta, odiosa erat matri quia miserationem paruuli commouebat. Pari enim modo etiam Archemori mors uidebatur illata.

67-68

(ARMA ETIAM ET VETERVM EXVVIAS CIRCVMDAT AVORVM) / GLORIA MIXTA (MALIS ADFLICTAEQVE AMBITVS AVLAE) quoniam maiorum ornamenta funeri adhibebantur.

72

(INDE INGENS LACRIMIS HONOR) ET MISERANDA VOLVPTAS fletus scilicet, quod planctus quasi uoluptatem afferat orbatis parentibus.

75

FESTINVS VOTI[S] (PATER) id est uotis antecedens aetatem filii. Figuratum nomen uel a participio 'festinans' uel a uerbo 'festino'. Vergilius:

'tibi quam noctes festina diesque'.

84-87

(PARTE ALIA) GNARI MONITIS (EXERCITVS INSTAT / AVGVRIS AERIAM ... / ... CVMVLARE PYRAM QVAE CRIMINA CAESI / ANGVIS ET INFAVSTI CREMET ATRA PIACVLA BELLI) <gnari> ... auguris conscii praeceptorum. Pater pyram filio faciebat, sacerdos serpenti, quia fuisse Martis filius credebatur.

94-96

(NEC SOLOS HOMINVM TRANSGRESSA VETERNO / FERTVR AVOS) NYMPHAS (ETIAM MVTASSE SVPERSTES / FAVNORVMQVE GREGES) <Fauni et> Nymphae diu uiuunt et tandem moriuntur. Istam autem siluam dicit illis antiquiorem fuisse et post mortem illorum incolumem ob honorem numinis perdurasse. Veterno autem dixit ad ostentationem aetatis antiquae.

98-106

(CADIT ARDVA FAGVS / CHAONIVMQVE NEMVS BRVMAEQVE) ILLAESA CVPRESSVS / (PROCVMBVNT ... VLMVS) <brumaeque illaesa cupressus> quae nunquam exuitur honore foliorum. [CHAONIVMQVE NEMVS] Ouidius hanc enumerationem arborum epithetis suis decimo libro monstrauit:

'umbra loco uenit. Non Chaonis abfuit arbor,
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
nec tiliae molles nec fagus et innuba laurus
et coryli fragile set fraxinus utilis hastis
enodisque abies curuataque glandibus ilex
et platanus genialis acerque cultoribus impar
<amnicolaeque simul salices et aquatica lotos>
<perpetuoque uirens buxus tenuesque myricae>
et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
Vos quoque, flexipedes hederae, uenistis et una
pampineae uites et amicae uitibus ulmi
ornique et piceae pomoque onerata rubenti
arbutus et lentae, uictoris praemia, palmae
et succincta comas hirsutaque uertice pinus,
grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis
exuit hac hominem truncoque induruit illo'.

108

ISMARA Ismarus mons Thraciae, unde Boreas nascitur. Vt Vergilius:

'miratur et Ismarus Orphea'.

Hic genere neutro posuit, ut 'Maenala, Gargara'.

111

(SILVANVSQVE) ARBITER VMBRAE id est dom<in>us nemorum.

112-113

SEMIDEVMQVE PECVS (MIGRANTIBVS ADGEMIT ILLIS / SILVA NEC AMPLEXAE DIMITTVNT ROBORA NYMPHAE) <semideumque pecus> Panes. Tetigit hanc opinionem ut diceret Nymphas et Faunos esse mortales. Vt Vergilius Turnum, a Venilia Nympha natum, ab Aenea demonstrat occisum, cum ipsius auctor sanguinis immortalis esset. Sunt qui dicunt illam auram numinis quae fontibus arboribusque deuincta est casu aut aquae siccatae aut excisae arboris ilico emori. Sed[es] absurdum est ut numen emoriatur, neque enim res in aliquo potest casu accidere, cum omnia uisibilia et quae incorporata sunt †multis uisa† mori opinentur. [Ceterum] succisa arbore aut siccato fonte ille spiritus qui societate [illius] tenebatur naturae astrictus fugit inuitus, †interdum† aufertur ratione diuina. Ceterum nec ipsis corporibus contingit interitus. Soluta enim figura ad naturam suam recidunt. Vnde et Vergilius:

'scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum'.

Lucanus in nono libro:

'innocuos uita patientes aetheris imi
fecit et aeternos animam collegit in orbes',

quia dicit Pythagoras animas bonorum uirorum in stellas posse conuerti. Semideos autem Panes dixit, quia partem habent deorum, partem hominum.

117

IMMODICI MINOR ILLE FRAGOR (QVO BELLA GEREBANT) ille fragor immodici tumultus non erat minor eo tumultu quo gesturi erant bella. Id est: maiore clamore diripiunt urbem, quam ante pugnauerant.

118-119

IAMQVE PARI CVMVLO (GEMINAS HANC TRISTIBVS VMBRIS / AST ILLAM SVPERIS AEQVVS LABOR AVXERAT ARAS) <pari cumulo> similibus pyris: una pro filio Lycurgus, altera Amphiaraus pro serpente.

121

TIBIA (CVI TENEROS SVETVM PRODVCERE MANES) religio enim iubet ut maioribus mortuis tuba, minoribus tibia caneretur. Persius: 'hinc tuba, candelae'. Homerus in funere Hectoris dicit:

'nunc pyra construitur, quo [no]bis sex corpora Graium
quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque
cumque cauis galeis clipei[s]<que> Argiuaque tela'.

122-124

LEGE PHRYGVM MAESTA (PELOPEM MONSTRASSE FEREBANT / EXSEQVIALE SACRVM CARMENQVE MINORIBVS VMBRIS / VTILE) est enim in musicis modus Phrygius, quem dicit poeta ad euocationem animae conuenire. Quem Pelopem Phrygium Argis asserit tradidisse. Ita et Homerus. Ne autem esset quaestio unde hoc Argiui nouerint subdidit facultatem ut Pelops Phrygius docuerit.

124-125

QVO GEMINIS (NIOBE CONSVMPTA) PHARETRIS / (SQVALIDA BISSENAS SIPYLON DEDVXERAT VRNAS) geminis id est Apollinis et Dianae. Niobe secundum Homerum duodecim filios habuit, Sophocles autem dicit eam quattuordecim habuisse. Amborum opiniones secutus poeta diuersis locis utrumque taxauit. In hoc loco ait:

'bina per ingentes stipabant funera portas'.

Est autem ordo: quo carmine Niobe squalida bis senas Sipylon deduxerat urnas. Quia occisis liberis apud Thebas ad patriam Sipylon funera cuncta deduxerat. Sipylon uero mons est, in quo Niobe in saxum dicitur immutata.

<128-130>

<LONGO POST TEMPORE SVRGIT / COLLA SVPER IVVENVM NVMERO DVX LEGARAT OMNI / IPSE FERO CLAMORE TORVS> hyperbaton. Sed ordo eius talis est: longo post tempore surgit colla super iuuenum torus, quos iuuenes ipse dux legerat. <NVMERO DVX LEGARAT OMNI> hoc est minatus ne triste uitarent officium.

139-140

(NEC TALIA DEMENS) / FINGEBAM VOTIS ANNORVM (ELEMENTA TVORVM) elementa pro 'initiis' posuit. Omnia enim rerum humanarum initia elementa sunt dicta.

149

QVIDNI EGO deest: occidi filium quem neglegenti commisi. Nam dolori interrupta uox conuenit. (NARRABAT) SERVATVM FRAVDE PARENTEM illi ego paruulum crederem quae a se patrem seruatum fuisse iactabat?

150-151

(FERALE ...) / ABIVRASSE SACRVM id est facinus exsecrandum, aut quia sacramentum fuit inter Lemniadas. ABIVRASSE a suo animo abdicasse.

152-155

HAEC ILLA EST (CREDITIS AVSAE / HAEC PIETATE POTENS SOLIS ABIECIT IN ARVIS / NON REGEM DOMINVMVE ALIENOS IMPIA PARTVS / HOC TANTVM) demonstratiue. Id est: quae fuerit ausa <...> dominum proicere, linquere. NON REGEM (DOMINVMVE) pro concessione. ALIENOS (IMPIA PARTVS) deest 'sed'.

155

INFAMIS periculosae. Vt Horatius:

'infames scopulos Acroceraunia'.

TRAMITE trames est uia transuersa. Ergo in periculosae siluae uia filium dimisit expositum. Proprie tamen trames est uia priuata, non publica, id est quae paucis cognita unumquemque ad agrum proprium ducit. Sallustius: 'per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit'.

<164-165>

<ILLA TVOS QVESTVS LACRIMOSOSQVE IMPIA RISVS / AVDIIT> Hypsipylen dicit laetitiae blandimenta sensisse de luctu.

171-172

(QVAESO DVCES PER EGO HAEC) PRIMORDIA (BELLI / CVI PEPERI) oro uos per primordia belli. Per mortem filii Argiuos adiurat cuius obitu Thebanum ueluti sacro aliquo initiatum est bellum.

186-190

(NON SECVS ... / ... / ... / NVNC VALLEM SPOLIATA PARENS) NVNC FLVMINA (QVESTV / NVNC ARMENTA MOVET) ordo: non secus spoliata parens nunc uallem, nunc questu flumina, nunc armenta mouet.

188

SEV DVRAS EVEXIT PASTOR AD ARAS non aras duras, sed pastor.

193

CVLTVSQVE T(ONANTIS) infulas dicit quibus ornatus incesserat quia Iouis erat sacerdos.

194-196

(TERGOQVE ET PECTORE FVSAM) / CAESARIEM (FERRO MINVIT SECTISQVE IACENTIS / OBNVBIT TENVIA ORA COMIS) nouo sermone caesariem posuit pro 'barba'. Supra uultum filii sui et comam misit et barbam. Datur enim sacerdoti[bus] dolor immensus.

197-198

ALIO TIBI (PERFIDE PACTO / IVPPITER HVNC CRINEM VOTI REVS ANTE DICARAM) ut Vergilius:

'quem non incusaui amens hominumque deumque'.

199-200

(SI PARITER VIRIDES NATI) LIBARE D(EDISSES) / (AD TVA TEMPLA GENAS) libatio duabus rebus expeditur: lacte et sanguine. Vnde Vergilius:

'duo lacte nouo, duo sanguine sacro',

quod alterum eorum alimonium sit uitae retinendae, alterum uirium continendarum, quia uita hominum his rebus iuuatur, eaque propterea sepulturae commendari solent, ut †societate parta curationis lucis amissae posteritas defectionis honoretur†. Vnde et flores sparguntur in honorem mortuorum infantum. Vnde Vergilius:

'purpureos spargam flores animamque nepotis'.

Ergo memorat Ioui Lycurgus debuisse crinem suum cum primitiis filii pubescentis barbae templis libare.

201

FERAT HAEC (QVAE DIGNIOR VMBRA EST) id est: quoniam preces meae uel uota nihil ualuerunt quod seruabatur aris, mittatur exsequiis.

203

EXCLAMAT crepitu sonat. Omnis enim clamor sonus est. INSANOS impatienter dolentes uel dolore furiatos.

205

(PROSPECTV VISVS) INTERCLVSERE NEFASTO ne ardens filii funus parentes aspicerent.

210

PALLENTIQVE C(ROCO) colore. Epitheton hic genus croci non expressit. Neutro enim genere nuncupatur. Sallustius: 'in qua crocum gignitur'. Vergilius:

'crocumque rubentem' masculino genere dixit poetice.

211-212

ET ATRI / SANGVINIS (ET RAPTI GRATISSIMA CYMBIA LACTIS) duas res mittit: unam quae nutrit animam, id est lac, alteram qua constat, id est sanguis. Nec mirandum quod sanguinem ad inferos placandos intulerit. Nam sanguis proprie uidetur animae esse possessio, unde 'exsangues' mortuos dicimus. CYMBIA pocula nauibus similia, ut et ipsa nominis figura indicat diminutiue a 'cumba' dicta.

213-214

TVM SEPTEM N(VMERO) T(VRMAS) (CENTENVS VBIQVE / SVRGIT EQVES VERSIS DVCVNT INSIGNIBVS) ordo: tum septem numero turmas uersis ducunt insignibus. SVRGIT EQVES id est equis sedentes. <VERSIS ... INSIGNIBVS> reuersis peditibus.

215-216

(LVSTRANTQVE EX MORE) SINISTRO / (ORBE ROGVM) quia nihil dextrum mortuis conuenit. [Vt funeribus absoluantur, dextro orbe redeunt milites ut resoluantur. Hoc ideo finxit, ne exsequiis implicentur, ut dextro orbe redeant.]

216

(STANTES) INCLINANT P(VLVERE) (FLAMMAS) flammarum apicem uis pulueris equorum pedibus mota fle<cte>bat.

219

(QVATER) MOLLEM F(AMVLARVM) (BRACCHIA PLANCTVM) <planctum> nunc percussionem manuum significat. Planctus etenim dicitur omnis collisio. Varronis opinio est ideo mulieres solitas in luctu ora lacerare ut sanguine ostenso inferis satisfiat.

221-223

(HIC LVCTVS ABOLERE NOVIQVE / FVNERIS AVSPICIVM VATES) QVAMQVAM O(MINA) (SENTIT / VERA IVBET) id est: quamuis nouerat calamitatem imminere immutabilem, tamen <...>

<223-224>

<DEXTRI GYRO ... / HAC REDEVNT> dextro orbe redeunt milites ut exsoluant se ne exsequiis implicentur.

224-225

RAPTVMQVE SVIS LIBAMEN AB ARMIS / (QVISQVE IACIT) unusquisque Amphiarai iussu quodcumque ex armis raptum in ignem iaciebant ut inde expiatio fieret occisi serpentis.

234

PVTRES molles.

235-236

MVLTOQVE SOPORANT / (IMBRE ROGVM) id est: aqua exstinguunt.

239-241

LVCIFER (ET TOTIDEM LVNAE PRAEVENERAT IGNES / MVTATO NOCTVRNVS EQVO NEC CONSCIA FALLIT / SIDERA ET ALTERNO DEPRENDITVR VNVS IN ORTV) <Lucifer> et mane oritur et uespere, sed equo mutato. Quam rem sciunt sidera, quod unum astrum sit, nec falluntur sicut mortales, qui putant duos esse. Poetae autem quadrigas dant Soli, bigas Lunae, equos singulos sideribus. Eundem ergo Vesperum uult haberi. Vt Horatius Vesperum pro Lucifero posuit:

'nec tibi Vespero
surgente decedunt amores
nec rapidum fugiente Solem'.

247-248

EXSPECTES (MORIENTIS AB ORE CRVENTA / SIBILA MARMOREA SIC VOLVITVR ANGVIS IN HASTA) laus operis.

253

(IN LITORE) EPHYRAEO Corinthio, ubi in honorem Palaemonis et Leucotheae ludi funebres celebrabantur. Vt ait ipse:

'it comes Ino<a>s Ephyren solata querelas'

255-256

COLLIBVS INCVRVIS (VIRIDIQVE OBSESSA CORONA / VALLIS IN AMPLEXV NEMORVM SEDET) locum spectaculi describit.

261

ILLIC CONFERTI id est in cohortem densati.

268-269

(EXIN MAGNANIMVM) SERIES ANTIQVA P(ARENTVM) / (INVEHITVR) maiorum imagines proferri significat uel<ut> ad miraculum spectantium, quia moris fuit ut in funere praeferrentur. Vt Horatius:

'funus atque imagines
ducunt triumphales'.

275

(EMISSAEQVE) INDVLGENS I(NACHVS) V(RNAE) ut Vergilius:

'caelataque amnem fundens pater Inachus urna'.

279

[IVPPITER ATQVE] H(OSPES) (IAM TVNC AVRORA COLEBAT) hoc est: hi qui in oriente sunt. Colitur autem et in Aegypto, ubi etiam Isis uocatur. Simul notandum quod communis generis declinauit hospes, cum legerimus: 'bellum, o terra hospita, portas'.

<280-282>

<TANTALVS INDE PARENS ... / ... / PIVS ET MAGNI VEHITVR CONVIVA TONANTIS> hoc est regali habitu et in meliore fortuna. Id est: qualis fuerat antequam deos offenderet.

281

(REFVGAE) STERILEM R(APIT) (AERA SILVAE) id est qui fugientibus pomis uacuum prendit aera. Ergo hic siluam pro 'arboribus' posuit. Vt Vergilius:

'pomaque et Alcinoi siluae'.

283-285

(VICTOR CVRRV) NEPTVNIA TENDIT / (LORA PELOPS PRENSATQVE ROTAS AVRIGA NATANTES / MYRTILOS ET VOLVCRI IAM IAMQVE RELINQVITVR AXE) [Vergilius:]

['humeroque Pelops insignis eburno'.]

a Neptuno [enim] aptatos curruli certamini equos acceperat quorum cursu omnes anteiret. Ipse quoque Oenomaum superauit, qui a Myrtilo supposito axe cereo superatus est [ab his]. Vnde Horatius:

'Myrtoum pauidus nauta secet mare'.

Dicitur enim praedictus auriga a Pelope praecipitatus in mare.

286

SPECIESQVE H(ORRENDA) (COROEBI) hic est Coroebus, qui monstrum Apollinis interemit et pro omnibus se deuouit. Ideo horrenda id est uenerabilis, aut horrenda specie: [et] terribili, quasi contemptor uitae mortisque.

287

ET DANAE (CVLPATA SINVS) Danae Acrisii filia. Haec cum a patre ob custodiendam uirginitatem artius seruaretur, dicitur eius specie captus Iuppiter sese in imbrem aureum demutasse et ita in modum pluuiae Danaes sinum penetrasse. Ex qua coniunctione Iuppiter Perseum edidit. Vnde Horatius:

'si non Acrisium, uirginis abditae
custodem pauidum, Iuppiter et Venus
risissent'.

Terentius:

'deum sese in hominem conuertisse ac per alienas tegulas
uenisse clanculum per inpluuium fucum factum mulieri.
At quem deum! Qui templa caeli summa sonitu concutit'.

287-288

(ET IN AMNE REPERTO) / TRISTIS (AMYMONE) Belus Danai pater, Danaus Amymones. Amymone a Neptuno compressa Nauplion generauit, Nauplius Palameden. Vnde Vergilius:

'Belidae nomen Palamedis'.

289

TERGEMINA (CRINEM CIRCVMDATA LVNA) quia, cum Hercules nasceretur, continuae tres noctes dicuntur fuisse. Tergemina autem nocte non sex, sed tribus uetuste posuit. Vt Vergilius:

'tergemini nece Geryonis'.

290-291

(IVNGVNT DISCORDES INIMICA IN FOEDERA DEXTRAS) / BELIDAE FRATRES ex Belo nati Danaus et Aegyptus fratres. His cum par numerus filiorum filiarumque esset, Danaus deprehendit oraculo se ab uno Aegypti fratris filio occidendum. Itaque simulauit se fratris filiis natas in matrimonii consortium traditurum armauitque occulte filias coniugali nocte ut sponsos occiderent. Vniuersae uoluntatem patris secutae sponsos suos occiderunt. Hypermestra sola Lynceo pepercit. A quo postea Danaus, ut oraculi fides impleretur, occiditur. Inimica ergo in foedera dixit, quae dextrarum coniunctio [ad] discordiam perfecit.

296

PRIMVS SVDOR EQVIS Vergilius:

'prima citae classis ponam certamina Teucris'.

301

ARION equus Adrasti qui ex Neptuno et Cerere natus dicitur, humano uestigio dextri pedis.

309-310

(STVPVERE RELICTA / NVBILA CERTANTES) EVRIQVE NOTIQVE (SECVNTVR) equi uelocitate etiam nubila uincebantur, quasi et ipsa certarent. Item Euri ... secuntur diuine dictum: dedit illis uotum uictoriae, sed ademit effectum.

311-313

(NEC MINOR IN TERRIS ... / AMPHITRYONIADEN) ALTO PER GRAMINA (SVLCO / DVXERAT) <sulco> id est orbita illius currus quem ducebat. Ideo, quod sessoris pondere praegrauabatur, altius infigebantur terrae uestigia.

322-324

ASTRA INSIDIOSA (DOCEBAT / NOLENTESQVE TERI ZONAS MEDIAMQVE POLORVM / TEMPERIEM) <insidiosa> periculosa, ideo quod sunt signa uisu terribilia. Monebat ergo Phaethontem Sol ut non ageret currus per australem aut septentrionalem plagam. Lucanus de Phaethonte in libro, qui <in>scribitur Iliacon, ita:

'haud aliter raptum transuerso limite caeli
flammati Phaethonta poli uidere deique,
cum uice mutata totis in montibus ardens
terra dedit caelo lucem naturaque uersa'.

326-327

OEBALIOS (... / ... EQVOS) Laconicos.

327-329

FVRTO (LAPSA PROPAGO CYLLARE DVM SCYTHICI DIVERSVS AD OSTIA PONTI / CASTOR AMYCLAEAS REMO PERMVTAT HABENAS) <furto> adulterio furtim commisso. CYLLARE equi Castorum Cyllarus et Xanthus. Aliter enim Vergilius:

'Pollucis habenis
Cyllarus'.

Sed non indifferenter iunguntur uocabulo qui sunt uitae permutatione coniuncti. Et templum Castorum dicimus, cum sit duorum. Et legimus 'Castor uterque bonus'. Constat autem hunc inter Argonautas Castorem fuisse et eum omisso equorum studio remigem factum, quo tempore occasio data est ut Cyllarus <Pollucis> uocaretur, sed potest proprie Castoris dici. Fuit enim hoc studium huic, ut Homerus asserit:

Κάστορά θ' ἱππόδαμον καὶ πὺξ ἀγαθὸνΠολυδεύκεα.

Horatius enim:

'Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem
pugnis'.

332

FELIX ADMETVS aut propter amicitiam Herculis aut propter receptam dictus uxorem.

334-335

(OMNIS) / IN VIRES ADDVCTA VENVS cupido libidinis migrauit in uires.

337-338

(TANTVS VTERQVE COLOR CREDI NEC DEGENER ILLO) / DE GREGE CASTALIO de Pegasi grege, qui fontem Hippocrenen Apollini et Musis dicatum ungula sua scalpsit. Neptunus enim pater quorundam equorum fertur: Pegasi ex Medusa, Arionis ex Cerere. Ergo equae Admeti Pegaso concolores fuerunt.

340-343

ECCE ET IASONIDAE (IVVENES NOVA GLORIA MATRIS / HYPSIPYLES ... / NOMEN AVO GENTILE THOAS ATQVE OMINE DICTVS / EVNEOS ARGOO) de Iasone et Hypsipyle duo nati sunt fluii: Thoas et Euneos, quorum Thoas maternum auum nomine refert, Euneos uocatur alter om<i>nis causa a patre nauigaturo. Quorum nomina opportuno tempore poeta commemorat, hi<c> uero quia certaturi noti esse debuerant.

<344-345>

<PAR ET CONCORDIA VOTIS / VINCERE VEL SOLO CVPIVNT A FRATRE RELINQVI> adeo fraterna contentio fuit ut nec uictus doleat nec uictor insultet.

346-348

IT CHROMIS (... ALTER SATVS HERCVLE MAGNO / ... / ... GETICI PECVS HIC DIOMEDIS) Chromin dicit, Herculis filium, quem constat equos habuisse Thraces quos Hercules exstincto rege abduxerat, humanis carnibus uesci consuetos. Cum multi uero hoc exitio hospites interissent, hunc Hercules, ne ab eodem circumuentus periret, equorum suorum pabulum fecit, quos filio suo habendos concessit.

346-350

(HIPPODAMVSQVE ...) / ALTER AB OENOMAO ... / ... (AT ILLE / PISAEI IVGA PATRIS HABET CRVDELIBVS AMBO / EXVVIIS DIROQVE IMBVTI SANGVINE CVRRVS) Hippodamum dicit Oenomai currus regentem. Eorum enim equorum non dissimilis fama est exitio tot procorum. Ideo ambigit poeta quibus equis ab eo maior crudelitas ascribatur. Ex utroque enim stabulo processit horrenda crudelitas.

348

<PECVS> genus pro specie: equos enim significat.

356

MANVS INSERTVS insertas manus habens.

358

PHLEGRAM regio est in qua debellati Gigantes, quoniam ibi ignitis fulminibus perierunt. φλέγειν enim Graece 'ignire' proprie dicitur.

359

ANGVIS Pythonis. FRATRVM ... HONORES id est ea facta, quae reliqui dii gloriae suae <as>signant.

360-361

QVIS SIDERA DVCAT / SPIRITVS secta Platonica dicit omnia spiritu diuino gubernari. Vnde Vergilius:

'principio caelum ac terras c(amposque) l(iquentis)
l(ucentem)q(ue) g(lobum) l(unae) T(itania)q(ue) a(stra)
spiritus intus alit'.

Etenim illa anima quae uinculum mundi nectit 'mens' et 'spiritus' uocata est, quae dat mortalium animis cunctas species motumque et uitam. Vt Vergilius:

'mens agitat molem',

quae Platone attestante firmatur. Sed huius tractatus secretae philosophiae magna laus Persis debetur, quod apud eam gentem horum secretorum primum habita ratio est. [Vel Perse<u>s scilicet ille magnus praeceptor huius philosophiae.]

362

VIVAT MARE ostendit poeta 'uiuum' et 'uiua[m]' posse dici ea quae neque anima neque spiritu mouentur.

<363-364>

<IMANE TELLVS / AN MEDIA ET RVRSVS MVNDO SVCCINCTA LATENTI> thesis philosophica: terra elementorum omnium ima sit an suspensa, ut Lucretius? Ergo utrum uoluatur caelum, quod accidit si media est terra, <an>, quod si in imo desinit, caelum esse dicat<ur> immobile? Sed cum disputantium discordat opinio, uerum non dicit, <ni>si qui rite cognouit originum causas. Vnde Vergilius:

'felix qui potuit rerum cognoscere causas'.

MVNDO SVCCINCTA LATENTI latentem mundum antipodas dicit. Succincta autem pro pendenti, quia, si media est, nulla stabilitate firmatur. Sed de his rebus, prout ingenio meo committere potui, ex libris ineffabilis doctrinae Persei praeceptoris seorsum libellum composui [Caelius Firmianus] Lactantius Placidus.

366-367

DVMQVE CHELYN LAVRO (TEXTVMQVE INLVSTRE CORONAE / SVBLIGAT) citharoedorum disciplinam expressit, quibus mos <est> finito carmine coronam detractam capiti citharae subligare[t].

367

LIMBO zona seu fascia. Limbus enim proprie fascia picta dicitur quae imis assuitur uestibus. Vt Vergilius:

'Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo'.

369-370

CERTAMINIS INSTAR / (QVADRIIVGI) speciem enim belli quadriiugum certamen adduxerat cupido uincendi.

375

[DICERE] PELIACIS (HIC CVM FAMVLARER IN ARVIS) montem Pelion in Thessalia esse notissimum est prope quem deus Apollo Admeti regis pauit armenta. Constat autem huius iniuriae hanc fuisse causam: fulminato Aesculapio quod reuocare ad uitam ausus fuisset Hippolytum, pater Apollo, ubi se uidit orbatum, sagittis Cyclopas occidit qui Iouis fulmina fabricare consueuerant. Ob hoc mortalem indutus formam pecus Admeto iuxta fluuium pauit Amphrysum.

378-379

AT HIC TRIPODVM COMES (ET PIVS ARTIS ALVMNVS / AETHERIAE) Amphiaraus scilicet.

379

[MERITIS TAMEN] ILLE (SED HVIVS) <ille> Admetus. Et notandum uarietatem nominum solis pronominibus separatam ille et huius.

380-381

(DATVR ORDO SENECTAE) / ADMETO SERVMQVE MORI beneficio enim uxoris Alcestae Admetus distulerat mortem. Cuius talis est fabula: Alceste Admeti uxor fuit. Haec, cum agnouisset uiro suo finem propinquare uitae, sese obtulit morti. Quam cum exstinctam Admetus impatienter doleret, Herculis laboribus ei reducta ab inferis dicitur. Eleganter ergo hic poeta serum ... mori Admeto posuit, uidelicet pro quo alter<a> concessit in fata. Vnde Iuuenalis:

'spectant subeuntem fata mariti
Alcestim'.

383

ET NOSTRAE PRIDEM (CECINERE VOLVCRES) sensus: etiam auium nostrarum augurio moriturum te esse praeuidisti.

384

ET OS FLETV (PAENE INVIOLABILE TINCTVS) noluit dare pathos mortale numini, philosophice potius quam poetice. Ouidius idem de Apolline Coronide occisa:

['collapsamque fouet seraque ope uincere fata]
[nititur et medicas exercet inaniter artes.]
[Quae postquam frustra temptata rogumque parari]
[uidit et arsuros supremis ignibus artus,]
tum uero gemitus — neque enim caelestia tingui
ora decet — lacrimas alto de corde petitas
edidit'.

391

DECORA [AEQVA IVGALES] propter metrum 'co' syllaba breuis accipitur.

392

DIVVM VTRVMQVE GENVS quia <et> equi et auriga diuino oriuntur ex semine.

397-398

(SANGVINE FERRVM) / VRITVR calidum fit siue calore atteritur.

400-401

(STARE ADEO MISERVM EST PEREVNT) VESTIGIA MILLE / (ANTE FVGAM) quia illud uidebatur geri, quod adhuc non coeperat. Familiare enim generosorum equorum est inquietudine pedum anticipare cursum, quia multa stan<te>s uestigia muta<n>t. Vergilius:

'stare loco nescit'.

404

TYRRHENVM MVRMVR tubam significat, quam Maleus, Tyrrhenorum imperator, primus inuenit, a qua opinione nec Vergilius discrepat cum dicit:

'Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor'.

407-409

(AMNIBVS HIBERNIS MINOR EST MINOR IMPETVS IGNI) / TARDIVS ASTRA CADVNT (GLOMERANTVR TARDIVS IMBRES / TARDIVS E SVMMO DECVRRVNT FLVMINA MONTE) parabola per hyperbolen, quae tunc adhibetur cum nec illa quidem quae comparantur ad exprimendam similitudinem posse sufficere scriptor affirmat.

413

VIX INTER SESE (CLAMORE AVT NOMINE NOSCVNT) ordo: uix sese internoscunt clamore aut nomine. Aut enim confundit clamore sonum spectantium multitudo aut frequenter <ei> increpitat cuius fautor aduenit. Vtrumque autem turbationem facit.

414

EVOLVERE GLOBVM id est: primam metam transierunt.

418

REPECTIT dispergit, dissoluit.

419

ALBENTIS ... NIMBOS spumas aut sudores.

423

(NEC) OLENIIS (MANANT TOT CORNIBVS IMBRES) Olenium Arcadiae oppidum, unde Oleniam capram fuisse uolunt, Iouis nutricem. Haec cum filiis suis inter sidera recepta est, cuius sidus imbriferum dicitur. Vnde Vergilius:

'quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis
uerberat imber humum'.

Est ergo signum hiemale Aquarium sequens. Dicit igitur uerberum crebritate assiduos imbres posse superari.

430

(CAMPO DOMINVM) CIRCVMSPICIT OMNI id est: pro omni campo circumcurrendo fugit, huc atque illuc circumspiciendo.

436

CHROMIS ASPER Herculis filius.

436-437

(ASPER) / HIPPODAMVS Oenomai filius.

437-438

SED MOLE TENE<N>TVR / (CORNIPEDVM) ut Vergilius:

'melior remis, sed pondere pinus
tarda tenet'.

439

(MVLTAQVE VMEROS) INCENDITVR AVRA id est equorum afflatu.

446

LAXO CVM TANDEM AB ORBE id est ab exteriore gyro.

447

AEQVOREVS SONIPES Arionem dicit aequoreum. Ait enim supra:

'Neptunus equo, si certa priorum
fama, pater'.

451

LABDACIDES patronymicum significat Polynicen, cuius auus Laius Labdaci filius fuit.

454-455

(RVRSVS PRAECIPITES IN RECTA AC) DEVIA CAMPI / (OBLIQVANT) <deuia campi> antiptosis est: dum in directa tendunt, in deuia obliquant.

458

(IS FVROR IN LAVDES TREPIDANT) MORTEMQVE MINANTVR Vergilius:

'uitamque uolunt pro laude pacisci'.

459

MVLTAQVE TRANSVERSIS (PRAESTRINGITVR VNGVLA CAMPIS) multa currentes <uestigia> faciunt per transuersa camporum.

461-462

PHOLOEN [ADMETVS] ET IRIN / (FVMANTEMQVE THOEN) equarum nomina sunt. Supra enim sic dixit:

'uix steriles compescit equas'.

463

(MERITVMQVE VOCABVLA) CYGNVM de colore candenti nomen accepit.

465

IGNEVS AETHION iucunde Graeco nomini expositionem adiecit, quia Aethion dicitur de colore, quia igneus fuit. Vnde et Hyperion, quamuis alii ἀπὸ τοῦ ὑπὲρ αἰῶνας accipiant, utrumque tamen recte.

481-482

(AXE TENET PRENSO LVCTANTVR ABIRE IVGALES / NEQVIQVAM FRENOSQVE ET COLLA) RIGENTIA TENDVNT quia prensum axem reuocauit et continuit illorum cursum. Rigentia autem dixit conatu tensa.

483-484

(VT SICVLAS SI QVANDO RATES) TENET AESTVS (ET INGENS / AVSTER AGIT MEDIO STANT VELA TVMENTIA PONTO) licet uentus inflaret, tamen aestu cogente ire non poterant.

486-487

SED THRACES EQVI (VT VIDERE IACENTEM / HIPPODAMVM REDIT ILLA FAMES) dixerat enim supra Chromin, Herculis filium, equis <usum> Diomedis Thracis — non illius, qui in Troiae excidio militauit — qui humanis carnibus uescebantur.

490

VICTVSQVE ET COLLAVDATVS ABISSET quia praeposuit humanitatem gloriae ne cruentam uictoriam sortiretur, et uictus est cum fauore.

505-506

(NEXVSQVE DIV) PER TERGA VOLVTVS / (EXVIT) habenarum nexum, qui diu uolutus per terga fuerat, liberauit, ne curru loris implicitus traheretur.

506

(ABRIPITVR LONGE) MODERAMINE LIBER / (CVRRVS) id est a rectore, qui excussus curru uoluebatur in puluere.

507

PVTRI ... TELLVRE definitio pulueris.

508

TAENARII CVRRVS Amphiarai scilicet. THESSALVS AXIS Admeti. Aurigas modo demonstrauit a locis siue ab equis. Sic Vergilius duces non suis nominibus, sed nauium, intellegendos fecit dicendo:

'et nunc Pistris habet, nunc uictam praeterit ingens
Centaurus',

Sergestum significare uolens et Mnestheum.

508-509

HEROS / LEMNIVS unum de geminis Hypsipylae dicit, quorum alter, Thoas, iam ruerat, dum Admetum praeterire festinat.

513-514

QVIS MORTIS THEBANE LOCVS (NISI DVRA NEGASSET / TISIPHONE) apostropha cum ecphonesi id est cum exclamatione, quasi crudelitate funerea ad parricidium seruaretur.

527

(DAT GEMITVM TELLVS ET IAM TVNC) SAEVA MINATVR Amphiarao scilicet, qui hiatu terrae recipiendus erat.

528

[ARIONE] CYGNVS equus Amphiarai.

529

HINC VICE IVSTA id est quomodo iustus ordo dictabat.

534

(VICTOR) SEV MARTE SOLEBAT multa enim bella Hercules per exercitum gessit, ut contra Eurystheum, contra Oechaliam, contra Troiam — unde Vergilius:

'Troiamque Oechaliamque'

— nec non etiam [et] in Africa teste Sallustio qui ait: 'postquam Hercules in Africa, sicut putant, interiit, exercitus eius uariis gentibus permixtus est'.

535-536

(AVRVMQVE FIGVRIS) / TERRIBILE declamatio e contrario propter emphasin, quia aurum naturaliter delectare solet. Vt ipse alibi:

'armaque in auro
tristia'.

536-537

(HIC MIXTA LAPITHARVM CAEDE ROTANTVR) / SAXA FACES (ALIIQVE ITERVM CRATERES) pugna Centaurorum et Lapitharum in cratere picta erat, qui in conuiuio efferati furore nec poculis pepercerunt. Vnde Vergilius:

'et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem'.

[ET TORTA MOLITVR] hoc declamationis genus etiam alibi poeta seruauit id est laudando Adrasti pateram, qua dicit impressum fuisse Perseum Gorgonae caput tenentem, et, ut morientis Gorgonae expressius describeret uultum, ait:

'illa graues oculos languentiaque ora
[petentem] paene mouet uiuoque etiam pallescit in auro'.

541

REPETITA iterum picta. Vnde Lucanus:

'cuius pars maxima suco
cocta diu uirus non uno duxit aeno'.

542-543

PHRIXEI (NATAT HIC CONTEMPTOR EPHEBVS) / AEQVORIS Hellesponti, ubi Helle[s], Phrixi soror, in mare cecidit. Dicit ergo Leandrum in chlamyde pictum fuisse natantem.

543

(PICTA) TRANSLVCET (CAERVLVS VNDA) bene translucet, quia a perfectis ita pinguntur natantes ut inter undas eorum membra perluceant. Leandri autem fabula est Ouidio referente notissima.

547

SESTIAS IN SPECVLIS id est Hero, cuius poeta ex loci uocabulo nomen adiecit. Sestos enim in Propontide litore locus est, de quo Lucanus:

'coniungere Seston Abydo'.

MORITVR exstinguitur. CONSCIVS IGNIS lumen amoris, quod Hero solabatur lucendo.

549

AT GENERVM (FAMVLA SOLATVR ACHAEA) secutus Vergilium perditorum praemia poeta seruauit. Ad consolandum enim generum Polynicen Adrastus famulam dedit, sicut ille Sergesto seruam. Vt:

'olli serua datur'.

550-551

SOLLICITAT (TVNC AMPLA VIROS AD PRAEMIA CVRSV / PRAECELERES) transacto curruli certamine eos poeta describit quibus cursu certandum est.

551-553

(AGILE STVDIVM) ET TENVISSIMA VIRTVS / (PACIS OPVS CVM SACRA VOCANT NEC INVTILE BELLIS / SVBSIDIVM SI DEXTRA NEGET) <tenuissima uirtus> definitio, quid sit cursus, id est pars non satis admiranda uirtutis. Et cum plenissime rem quam coeperat definiret, adiecit pacis opus. Sunt etiam sacra quae cursu celebrantur. Et ut agones declararet poeta non satis esse uirtuti, adiecit nec inutile bellis id est necessarium fugae, si uincere non cedatur.

554

(OLYMPIACIS) VMBRATVS TEMPORA RAMIS id est umbrata habens tempora ciuica corona. Sicut Vergilius:

'atque umbrata tegens ciuili tempora quercu'.

[556]

[SICYONIVS ALCON Vergilius:]

['teritur Sicyonia baca trapetis'.]

557

IN ISTHMIACA (... ARENA) id est in agone qui [in] Isthmia uocatur, in honorem Leucotheae et Palaemonis apud Corinthum consecratus.

563-565

QVIS MAENALIAE (ATALANTES / NESCIAT EGREGIVM DECVS ET VESTIGIA CVNCTIS / INDEPRENSA PROCIS) Atalantes confudit historiam. Hanc enim Atalanten diximus filiam <Iasii> fuisse, illam autem quae cum procis cursu contendit [Oenomai filiam, uxorem Pelopis, <Hippodamiam>], Hippomenis uxorem<, filiam Schoenei>. Sed parem historiam posuit secutus Vergilium. Ille enim ait:

'et manibus Procne pectus signata cruentis',

cum hoc constet Philomelam fecisse. Sed mutauit historiam.

570

DIFFIBVLAT noue dixit.

572

LAETITIA id est pulchritudo seu uenustas.

572-573

(NEC PECTORA NVDIS) / DETERIORA GENIS (LATVITQVE IN CORPORE VVLTVS) uestitus pulcher uidebatur, sed pulchrior factus est nudus. LATVIT ... VVLTVS comparatione membrorum. Nudato enim corpore membrorum pulchritudo uenustatem uultus obnubit.

575

PALLADIOS (... HAVSTVS) id est oleum.

583

<PROXIMVS> aut talis aut iuxta. SEGNIOR deterior.

584-585

(ATTAMEN ILLI / IAM TENVEM PINGVES FLOREM) INDVXERE PALAESTRAE rem naturalem expressit. Cito enim genae barbae lanugine uestiuntur [et] ex calore palaestrae et exercitatio ipsa urget corpora.

586

DESERPITQVE GENIS incipit a coma discedere. Siue deserpit: 'de' abundat. Haec enim praepositio aut addit aut minuit aut mutat.

586-587

(NEC SE LANVGO) FATETVR / (INTONSAE SVB NVBE COMAE) id est: non apparet, quasi sub intonsa corna lateat genarum lanugo.

587

CITATOS ueloces.

589

DOCTO non fortuito, sed per artem meditato.

592

BREVEMQVE FVGAM (NECOPINO FINE REPONVNT) breui fuga fiduciam uelocitatis explorant. NECOPINO FINE quia incerta meta est, immo nulla, cum crebro saltu excurritur. Incertus enim modus currendi est, cum unusquisque saltus habita uoluntate praeludunt. Id est: currebant cito redeuntes, quod solent cursui se praeparantes efficere. Vt ipse de equis superius ait:

'pereunt uestigia mille
ante fugam'.

596

CYDONVM Cretensium.

600

SIVE PVTANT ad <im>maturitatem ceruorum rettulit.

601

CONGREGAT sic Vergilius:

'conferto<que> agmine cerui'.

602-603

(PVER ... ) / MAENALIVS Parthenopaeus Arcas, quia Maenalus mons Arcadiae est. Vt ipse inferius:

'crinis
Arcados'

id est [ipsius] Parthenopaei.

610

NEQVIQVAM quia moriturus.

611

LIBER NEXV id est crinis, quia solutus est. [Crinis: subaudis: Parthenopaei.]

618

ARMA FREMVNT id est minantur.

622

OCVLOSQVE MADENTES id est lacrimis plenos. Vt Vergilius:

'tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae'.

625

MERITAMQVE COMAM id est male sibi meritam qua causam morae excepit. Retentione enim crinis sui Parthenopaei tardata uictoria est.

632

(IVVENIS) TEGEAEVS Arcadicus.

633

(DIVA) POTENS NEMORVM Dianam potentem nemorum dicit.

634

(EQVE TVO VENIT HAEC) INIVRIA VOTO quia crinem tibi seruabam consecratum intonsum.

639

EXILIS PLANTIS INTERVENIT AER id est: paene uolat et inter plantas ipsius et terram aer medius calcabatur.

640

NON FRACTO hoc est: non depresso. PENDENT id est: non signant uestigiis terram.

642

(PRENSAQVE FOVET) SVSPIRIA PALMA id est: anhelum laborem uictrici consolatus est palma.

644

IMPROBVS IDAS propter fraudem retenti crinis.

648

PTERELAS discum attulit ad quem certarent. Non tamen unus ex certantibus fuit.

650

EXPENDVNT aestimant.

651

TVRBA RVVNT festinant.

653

CAVEA STIMVLANTE id est hortantibus sociis qui prope ipsum spectabant.

656

ORBEM discum.

658

HVNC RAPITE raptim mittite.

658-659

(AST ILLVD) CVI NON IACVLABILE (DEXTRAE / PONDVS) interrogatiue cum despectu.

659

NVLLO CONAMINE facile et sine labore.

661-663

VIX VNVS (PHLEGYAS ACERQVE MENESTHEVS / ... / PROMISERE MANVS) ordo: uix promisere manus. Et notandum quare unum dixerit, cum alterius etiam nomen adiecisset. Sed hoc secutus Vergilium fecit. Ille enim ait:

'uix unus Helenor et Lycus
elapsi'.

662

(HOS ETIAM PVDOR ET) MAGNI TENVERE PARENTES ne parentum suorum uiderentur minuisse uirtutem.

666

LVCE MALA PANGAEA FERIT terribilis splendoris ictu ferit. PANGAEA mons est Thraciae. Vnde Lucanus:

'uideo Pangaea niuosis
cana iugis'.

667

MVGIT clipeus scilicet.

668-669

(OMNES / ABSTVLIT) IN SE OCVLOS populi uidelicet.

670-671

(TERRA DISCVMQVE MANVMQVE) / ASPERAT ne dum iaceret laberetur.

671-673

(EXCVSSO MOX CIRCVM PVLVERE) VERSAT / (QVOD LATVS IN DIGITOS MEDIAE QVOD CERTIVS VLNAE / CONVENIAT) <uersat> considerat. Circumuersabat enim Phlegyas discum ut colligeret quam partem lateris eius haberet in digitis, quam bracchio retentans alae subderet.

674-677

(PATRIAE NON TANTVM VBI LAVDIS OBIRET) / SACRA (SED ALTERNIS ALPHEON VTRVMQVE SOLEBAT / METARI RIPIS ET QVA LATISSIMA DISTANT / NON VMQVAM MERSO TRANSMITTERE FLVMINA DISCO) <patriae ... sacra> id est agonem Iouis Olympici qui circa Alpheum fluuium Pisarum celebratur, cuius ripas solitus erat Phlegyas disco transi<ce>re. Secundum Alpheum autem Olympicum exerceri certamen etiam Vergilio teste cognouimus. Ait enim:

'cuncta mihi Alpheum linquens lucosque M(olorchi)
c(ursibus) e(t) c(rudo) d(ecernet) G(raecia) c(aestu)'.

679

SED CAELO DEXTRAM (METITVR) Phlegyas discum iaculatus est modo ostentationis gratia, non causa certaminis, et in altum uoluit potius quam in latitudinem iaculari.

680

COLLECTO SANGVINE collecta uirtute.

682

SIMILISQVE CADENTI ad uisum rettulit.

683

CRESCIT IN ADVERSVM id est in altitudinem, quae ascendenti aduersa est disco, quia necesse est ut omnes res ascendentes altitudinis nimietate lentescant. EXHAVSTVS AB ALTO id est consumpto impetu quo missus fuerat.

684

IMMERGITVR ARVIS de grauitate casus altitudinis mensura monstratur.

685-688

(SIC CADIT ATTONITIS QVOTIENS AVELLITVR ASTRIS) / SOLIS OPACA SOROR (PROCVL AVXILIANTIA GENTES / AERA CREPANT FRVSTRAQVE TIMENT AT THESSALA VICTRIX / RIDET ANHELANTES AVDITO CARMINE BIGAS) sic sibi insana hominum et stulta persuasio uindicat quod carminibus caelo luna eripiatur. Quam opinionem Vergilius secutus ait:

'carmina uel caelo possunt deducere lunam'

et alibi significauit eam inductam esse uelleribus dicendo:

'munere sic niueo lanae, si credere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit',

si credi fas est de tanti numinis maiestate ad amorem Endymionis descendisse, quod lex sphaerae et cursus astrorum motusque non patitur. PROCVL AVXILIANTIA (GENTES / AERA CREPANT) ad opinionem hominum rettulit quod arbitrentur auxiliari lunae deficienti si aera percutiant.

689

MOLLE TVENTI despicienti, contemnenti. Id est quasi [cum] facile esset Phlegyam iactu superare.

690

MAIORQVE MANVS SPERATVR IN AEQVO id est maiore uirtute opus esse in longitudinem quam in altitudinem iaculaturo.

691-692

ATQVE ILLI EXTEMPLO (CVI SPES INFRINGERE DVLCE / IMMODICAS FORTVNA VENIT) ordo: atque illi subito uenit Fortuna, cui dulce est fiduciam immodicae uirtutis auferre. FORTVNA VENIT nunc 'aduersa' intellegendum.

694

(ET IAM) LATVS OMNE REDIBAT iaculantem describit. Mos enim est disco certantibus ut nisi flexo toto corpore nequeant iaculari.

697

RARISQVE EA VISA VOLVPTAS pauci risu ceperunt de elusi casibus uoluptatem quod discum Phlegyas muliebriter laudatus amiserat. Sed quoniam in rebus quoque seriis risus emittitur, ideo paucos exstitisse dicit quibus Phlegyae casus laetitiam suscitaret.

698

TIMIDA ... ARTE hypallage pro 'ipse timidus'.

700

CASTIGAT PVLVERE LAPSVS corrigit, hoc est: aspersione pulueris ne [ei] laberetur effecit.

703

ET FIXA SIGNATVR (TERRA SAGITTA) quousque discus M<e>nesthei uirtute fuerat missus. Moris enim fuerat ut locus cadentis disci fixa signaretur sagitta.

706

(ET CASVS PHLEGYAE MONET) ET FORTVNA MENESTHEI id est timor alterius uel imitatio fortunati.

707

(ERIGIT ADSVETVM) DEXTRAE GESTAMEN hoc est: quod consueuerat etiam aliis certaminibus iaculari.

<709-710>

<ET IPSE / PROSEQVITVR> ut iactum uigor corporis adiuuaret.

<711>

<IAMQVE PROCVL MEMINIT DEXTRAE> manus a qua fuerat missus.

712-713

(NEC DVBIA IVNCTAVE) MENESTHEA VICTVM / (TRANSABIIT META) solet enim hoc certamine de uictoria dubitari.

714

(VIRIDES ...) HVMEROS extremos colles qui spatium theatri cingebant.

714-715

OPACA THEATRI / (CVLMINA) theatrum dicit [d]eductam utrimque uallium pronae et supinae ascensu[s] clementi <uel> arduo lenitatem. Opaca autem culmina quia siluae summis montibus imminebant.

716-718

(QVALE VAPORIFERA SAXVM) POLYPHEMVS (AB AETNA / LVCIS EGENTE MANV TAMEN IN VESTIGIA PVPPIS / AVDITAE IVXTAQVE INIMICVM EXEGIT VLIXEN) Homerum secutus, qui dicit Cyclopem <saxum> iecisse in Vlixis nauem quia impediente caecitate eam tenere non poterat. EXEGIT transmisit.

722

[VICTORI] TI<G>RIN (INANEM) simili modo etiam in primo libro de pelle dixit:

'tergo uidet huius inanem
impexis utrimque iubis horrere leonem'.

Et notandum quia metri necessitate tigrin accusatiuum Graecum posuit pro 'tigrem'.

724

(EXTREMOS AVRO) MANSVEVERAT VNGVES praecisa summitate unguium extremitas, quae nocere poterat, fuerat auro uestiente mollita.

727

(QVONDAM NOSTRI DECVS) AVXILIVMQVE PELASGI regis Graecorum, quia gladius hic ualidus et aureus fuit.

730

(HAEC BELLIS) ET FERRO PROXIMA VIRTVS quia et caestu homines occiduntur.

733-734

(TEGMINA CRVDA BOVM) NON MOLLIOR (IPSE LACERTIS / INDVITVR) <non mollior ipse> aeque durissimus, cuius cutis hominis erat durata in boum pelles.

737

NEC MEA CRVDELIS (CIVILI SANGVINE VIRTVS) subaudimus 'esset'. Minatur enim se illum occisurum qui contra steterit, et ideo <ut> ueniret hostis optabat.

739

NVDA DE PLEBE LACONVM siue a more ceromatis ad certamina praeparata uel forti.

741

SED SOCII [FRETVM] id est Lacones. (FRETVM) POLLVCE MAGISTRO deus enim Pollux hoc exercitio, dum inter mortales esset, delectabatur et hunc Alcidama<m> indu<x>it.

744

MATERIAE SVADEBAT AMOR ut doceret quo[d] delectabatur.

746

NVDVMQVE (AD PECTORA PRESSIT) id est: complexus est fouendo. Poeta morem ceromatis exsecutus est describendo. Nudum hic alii 'fortem' intellegi uolunt.

747

[RIDETQVE] VOCANTEM prouocantem.

749

(ET STIMVLIS IAM) LANGVIDA COLLA (TVMESCVNT) quae languida habebat quando dedignabatur certamen.

751

(TVTO PROCVL) ORA RECESSV 'habent' subaudimus.

<752>

<ADITVSQVE AD VVLNERA CLVSI> manibus implicatis.

756-757

(HIC) PAVLO ANTE PVER (SED ENIM MATVRIVS AEVO / ROBVR) Alcidamas adolescens, qui aetatem corporis mole uincebat. Id est cuius uirtus aetatem uirilem praecesserat.

757

(INGENTES SPONDET) TENER IMPETVS ANNOS id est: magna in eo ex impetu aetatis tenerae uirtutis futurae indoles cernebatur.

758-759

QVEM VINCI (HAVD QVISQVAM SAEVO NEQVE SANGVINE TINGVI / MALIT) populus enim iunioribus solet fauere. <QVEM> aliquem. <QVISQVAM> ipsorum. Ordo ergo talis est: neque quisquam malit aliquem uinci aut tingui saeuo sanguine.

759

ERECTO ... VOTO suspenso fauore propter incertum uictoriae exitum.

760-761

(VT SESE PERMENSI OCVLIS ET) VTERQVE PRIOREM / (SPERAVERE LOCVM NON PROTINVS IRA NEC ICTVS) id est: utrique sperabant quod [ab] alterius manus certamen inciperet. Vnde Lucanus:

'inde manum spectant: tempus quo noscere possint
facturi, quae monstra ferant'.

764

HEBETANTQVE TERENDO uanis ictibus caestuum acumen obtundunt.

765

DOCTIOR HIC Alcidamas. DIFFERT ANIMVM spiritum seruat.

766

(CVNCTATVS) VIRES DISPENSAT id est: paulatim erogat.

766-767

AT ILLE NOCENDI / (PRODIGVS) Capaneus in aduersarii nece profusior.

767-768

(AMBAS / CONSVMIT) SINE LEGE (MANVS) sine artis lege. Artis ipsius lex est ut, una manu[s] reuersa, altera[m] feriat. Consumpsit ergo ambarum manuum ictum et perdidit.

769

PROVIDVS ASTV sagacitate.

770

(HOS) REICIT ICTVS refundit.

<771>

<HOS CAVET> eludit, euitat. NVTV (CAPITIS ... CITATI) ueloci[s] capitis motu.

773

INSTAT GRESSV (VVLTVQVE RECEDIT) ut caueret ictus certaminis, anteibat pede, facie recedebat. Quod ipse ait supra:

'tuto procul ora recessu'.

774-777

(SAEPE ETIAM) INIVSTIS (COLLATVM VIRIBVS HOSTEM / ... / VLTRO AVDAX ANIMIS INTRATQVE ET OBVMBRAT ET ALTE / ADSILIT) <iniustis> non aequis, quia Capaneus erat fortior. Ergo frequenter, quamuis eum pateretur, tamen aliquando commotus attemptat.

775

EXPERIENTIA ars experimento collecta.

778

FRACTA diuisa.

784

NESCIT quia ictum furore non senserat.

786

ET SVMMO (MACVLAS IN VELLERE VIDIT) quia laneos pentadactylos habent sub caestibus, qui eminent supra bracchia. Alii autem uolunt poetam de barba dixisse.

789

PRAECIPITATQVE RETRO uerso gradu cogit aufugere.

791

RAPIVNT (CONAMINA VENTI) excipiunt siue frustrantur. Id est: in uacuum minarum eius impetus perierunt.

793

(MILLE CAVET LAPSAS CIRCVM CAVA TEMPORA) MORTES quasi singuli ictus Capanei singulas mortes afferrent.

794-795

(SED NON TAMEN IMMEMOR ARTIS) / ADVERSVS FVGIT (ET FVGIENS TAMEN ICTIBVS OBSTAT) ita Alcidama<s> aduersus cedebat furori ut nunquam fugiens uideretur. Graue enim uiro forti crimen est terga dedisse certamini.

800-801

(SIGNVM) DE PVPPE (DATVM POSVERE PARVMPER / BRACCHIA) <de puppe> a gubernatore. Nam pertica est quaedam in naui quam hortator remig[i]um tenet. Quam si incusserit, remiges non desinunt; si deposuerit, quiescunt a labore. Hanc Plautus 'casteri[n]am' nominauit in Asinaria:

'quin pol si reposui remum, sola ego in casteria'.

801

(VIX REQVIES IAM) VOX CITAT ALTERA REMOS quia primo signo cessatum fuerat a labore, uox sequens denuo remiges excitauit.

802

ECCE ITERVM postquam paululum quieuerunt, rursus ineunt pugnam. IMMODICE uiolenter, quasi qui excesserit modum. <VENIENTEM ELVDIT> uenientem Capaneum eludit Alcidamas. EXIT euitat, declinat.

803

EFFVNDITVR ILLE Capaneus.

804

ALIO PVER (IMPROBVS ICTV) <puer> Alcidamas. IMPROBVS magnus. ALIO ... ICTV quia iam illum supra percusserat.

805

(EVENTVQVE) IMPALLVIT IPSE SECVNDO etiam ipse est felici euentu perterritus ne post secundum uulnus iratum Capaneum ferre non posset.

818

RAMVM palmam. THORACA qui erat palmae praemium.

819

LICEAT exclamatio irascentis indignatione permixta.

823

(ET VICISSE) NEGANTEM ne ab intentione occidendi Alcidamam tardaretur, negat se uicisse Capaneus.

827

(STIMVLIS VRGENTIBVS) ANGVNT stimulant.

829

LABORES artis peritiam.

830

VNCTA PALE[S] palaestrae studium. Bene uncta ad discretionem pastoralium certaminum et luctationum naturalium. Vergilius de pale rusticorum:

'corporaque agresti nudant praedura palaestra',

alibi de artis palaestra:

'exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii'.

833

FELICESQVE DEO (MONSTRANTE PALAESTRAS) quia semper uictor exstitit. DEO MONSTRANTE 'Mercurio' intellegimus. Ipse enim deus huius artis inuentor est. Vt Horatius:

'et decorae
more palaestrae'.

Felices ... palaestras peritas dixit, ut Vergilius:

'quo non felicior alter
unguere tela manu'
id est peritior.

836

PATRIVMQVE SVEM Calydonii apri pellem. LEVAT spoliat.

837

CLEONAEVS (... AGYLLEVS) Cleonae ciuitas Corintho uicina.

838

NEC MOLE MINOR magnitudine corporis non inferior.

838-839

(SIC GRANDIBVS ALTE / INSVRGENS VMERIS HOMINEM SVPER IMPROBVS) EXIT proceritate corporis humanam formam uidebatur excedere.

840

SED NON ILLE RIGOR (PATRIVMQVE IN CORPORE ROBVR) Herculis scilicet.

841-842

EFFVSAQVE ... / MEMBRA plana, non torosa. SANGVINE LAXO cutem enim fluentem mollior sanguis effecit.

842

INDE HAEC AVDAX FIDVCIA quia proceritati Agyllei nullum animi neque membrorum inerat robur.

845

DIFFICILES duri, asperi.

849

MADIDOS (ARTVS) infusos oleo, non sudore.

851

VARA inflexa paululum crura seu foris extensa. Vt Horatius:

'hunc uarum distortis cruribus'.

Quos uulgo 'uascos' uocant. ASTV per artis fiduciam. DEDVCIT IN AEQVVM deflectit ut sibi aequet.

853

SVMMISSVS TERGO inclinans dorsum suum ut se Agylleus inflecteret.

855

VRGENTES prementes.

857

(IAMDVDVM AETHERIAS EADEM) REDITVRA SVB AVRAS si uentorum flatus admitterent.

860

FRONTEMQVE HVMEROSQVE LATVSQVE polysyndeta sunt.

872

CASTIGATA composita seu potius musculis asperata. NON INTEGER ILLE Agylleus. Et subaudiendum 'uiribus [non integer]'.

873

EFFETVS uiribus fatigatus.

874

HARENAS quas in eum Tydeus ingesserat.

877-880

(COEPTIS) NON <E>VALVERE (POTIRI / FRVSTRATAE BREVITATE MANVS VENIT ARDVVS ILLE / DESVPER OPPRESSVMQVE INGENTIS MOLE RVINAE / CONDIDIT) id est: neuter ualuit incepta perficere. CONDIDIT celauit, quia sub ingenti Agyllei corpore exiguitas Tydei celata est.

882

SVSPENSVS AGER definitio est speluncae. Siue ad naturam terrae rettulit quae dicitur in medio aere suspensa, siue quod intrinsecus uacuant terrae uenas qui metallum aliquod quaerunt.

885

INDIGNANTEM ANIMAM dicunt philosophi indignari animas quae inuitae de hac luce discedant. Vnde Vergilius:

'uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras'.

PROPRIIS NON REDDIDIT ASTRIS ingens expositio est quomodo uel quare animae ad astra redeant postquam exutae fuerint nefando corpusculo. Et non solum bene meritorum sed etiam sontium illuc feruntur, ut aut pro uitae pretio optima mercede aeternae lucis donentur aut pro male commissis ab ipsis astris stellisque puniantur atque consumantur, non quidem ut pereant, sed ut affligantur. Et ideo ab his puniuntur secundum Pythagoram, qui ait animas bonorum uirorum in stellas posse reuerti. Vergilius:

'scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum, sed uiua uolare
sideris in numerum atque alto succedere caelo'.

Lucanus in nono:

'innocuos uita patientes aetheris imi
fecit et aeternos animam collegit in orbes'.

886

(ANIMISQVE) ET PECTORE SVPRA EST licet infra sit corpore.

887

[CVM] VINCLIS ONERIQVE illius scilicet qui eum bracchiis alligarat. (ONERIQVE) ELAPSVS INIQVO subductus graui ponderi. Iniquum enim 'graue' dicimus. Vergilius:

'et iniquo pondere rastri'.

889-890

(MOX LATVS) ET FIRMO (CELER IMPLICAT ILIA NEXV / POPLITIBVS GENVA INDE PREMENS) ordo: mox latus firmo nexu implicat genua premens ad ilia.

892

IMPROBVS magnus.

<892-893>

<HORRENDVM VISV AC MIRABILE PONDVS / SVSTVLIT> quia, cum esset parua statura, magni ponderis alte sustulerat uirum, siue quod se maiorem nexibus implicasset.

893-896

(HERCVLEIS PRESSVM SIC FAMA LACERTIS) / TERRIGENAM SVDASSE (LIBYN CVM FRAVDE REPERTA / RAPTVS IN EXCELSVM NEC IAM SPES VLLA CADENDI / NEC LICET EXTREMA MATREM CONTINGERE PLANTA) Antaeum dicit, quem Hercules apud Simitthum, Africae ciuitatem, palaestrico certamine superauit, quem, cum nequiret elidere, medium corripiens bracchiorum suorum nexu confregit, quia Terrae beneficio fortior cadendo surgebat.

906-908

QVOD SI NON SANGVINIS HVIVS / (PARTEM HAVD EXIGVAM SCITIS DIRCAEVS HABERET / CAMPVS) si non exhaustus fuisset uiribus in Thebano campo in quo quinquaginta insidiantes uno relicto superstite occidit.

908

(VBI HAE NVPER) THEBARVM (FOEDERA PLAGAE) ἐπεξήγησις: quid sunt hae plagae? Thebana foedera.

909

HAEC SIMVL subaudiendum 'cum diceret'. PRAEMIA LAVDVM uirtutis insignia.

910

NEGLECTVS ... THORAX uetus.

911-912

(SVNT ET QVI NVDO SVBEANT CONCVRRERE FERRO / IAMQVE ADERANT) INSTRVCTI ARMIS modo sagittariorum uult monstrare certamina id est iactum uelocium sagittarum, sed iaculatores non exhiberi permisit. Commemorationem istius spectaculi dixit, sed ipsam non exhibuit uoluptatem. <EPIDAVRIVS AGREVS> Epidaurus ciuitas Peloponnensis equis nobilis. Vt ipse in catalogo:

'qui rura domant Epidauria'.

916

(SANGVINIS) ADVERSI hostilis uel Thebani.

917

(DILECTAS) CVI DESOLAVIMVS VRBES propter quem reliquimus patriam.

919

ABIGANT HOC NVMINA ut antequam proelium committatur moriaris.

921

NE LAVDIS EGENS ne inhonoratus abiret.

931

LEVES ... PHARETRAS non inanes, sed in quibus sagittae essent haud pinnatae.

934

FLVERE uenire aut procedere. (QVIS FLVERE OCCVLTIS RERVM) NEGET OMINA CAVSIS incusat poeta eos qui dicunt futura non portendi mortalibus.

935-936

(FATA PATENT HOMINI PIGET) INSERVARE (PERITQVE / VENTVRI PROMISSA FIDES) <inseruare> attendere auspicia. Alii 'inseruire' legunt et est uerbum augurum de caelo seruato. Dicit ergo: piget nos insistere, <id est non> quaerimus futura, et ideo perit uenturi fides promissa.

936-937

SIC OMINA CASVM / (FECIMVS) omina sunt rerum futurarum signa siue bonarum siue malarum. Casus autem sunt subiti prouentus. Cum enim non quaerimus quae futura sint nec procuramus aduersa cum neglectu nostro improuisa proueniunt, mala quae accidunt casui deputamus.

938-940

FATALIS (.../.../... HARVNDO) harundinem fatalem dixit quae futura monstraret.

940

TENOREM cursum, impetum.

941

(ET NOTAE IVXTA RVIT) [ANTE] ORA PHARETRAE ante ora eius cecidit qui pharetram tenebat. Vt Ouidius de telo:

'reuolat nullo referente cruentum'.

942

[ERRORE] SERVNT disserunt, disputant.

945-946

(VNI REMEABILE BELLVM / ET TRISTES DOMINO SPONDEBAT HARVNDO) RECVRSVS soli Adrasto sagitta suum reditum pollicetur.

LIBER VII

Hic liber habet indignationem Iouis contra Martem quod bella Thebana lentius gererentur, missionem Mercurii ab Ioue ad eum incitandum, descriptionem domus Martis in Thracia cum omnibus eius ministris, allocutionem Martis ad Mercurium, allocutionem Adrasti regis ad tumulum Archemori, immissionem timoris et nimiam augurii formidinem pariterque cupiditatem ad bellum ocius properandi, conquestionem Liberi apud Iouem pro Thebanis Iouisque responsionem uindictam promittentis. Sequitur descriptio catalogi exercitus Thebanorum, interrogatio Antigones, responsio Phorbantis, allocutio Eteoclis animantis exercitum, instantis belli prodigia, aduentus Argiuorum ad Thebas collocatioque castrorum, egressus cum filiabus Iocastae ad Argiuorum castra, admissio et conquestio de bello, Tydei relatio, occisio tigrium mansuetarum, deinde ingruentis belli timoris descriptio, et hinc atque illinc singularia uel confusa certamina diuerso casu uariaque uictoria cum descriptione et allocutionibus exsultantium ducum. Amphiarai praecipue pugna describitur, circa quem Apollinis fauor et postea confessio cum dolore monstratur. responsum Amphiarai commendantis filium et petentis per eum de uxore uindictam, hiatus terrae et Amphiarai cum armis et curru ad inferna descensio.

1-2

ATQVE EA CVNCTANTES (TYRII PRIMORDIA BELLI / IVPPITER HAVD AEQVO RESPEXIT CORDE PELASGOS) describitur Iouis iracundia. Allocutio apud Mercurium ut minas nuntiet Marti et accuset eum quod patiatur Graecos apud tumulum Archemori uoluptatibus occupari et ut eos furoris stimulis Mars armet ad bellum. CVNCTANTES morantes siue manentes.

3-4

(CONCVSSITQVE CAPVT MOTV QVO CELSA LABORANT / SIDERA PROCLAMATQVE ADICI) CERVICIBVS (ATLAS) dicit iracundia Iouis caelo pondus augeri et hoc Atlantem queri.

8-9

(OCEANO VETITVM) QVA PARRHASIS (IGNEM / NVBIBVS HIBERNIS ET NOSTRO PASCITVR IMBRI) <Parrhasis> Arcas, a gente dicta unde fuit Callisto Lycaonis filia, quae in Vrsam hoc est in Septentrionem dicitur uersa. Lucanus:

'Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes'.

Callisto ergo ipsa est [quae Arctophylax dicitur] Vrsa, quae nunquam oceano tinguitur. ET NOSTRO PASCITVR IMBRI id est caelesti liquore, non marino ut cetera sidera. Nam et sol et astra cetera aquis pascuntur oceani. Nam ut ostenderet Lucanus ignes solis aquis nutriri, ait:

'non pabula flammis'.

15-16

(OMNE QVOD) ISTHMIVS VMBO / (DISTINET ET RAVCAE CIRCVMTONAT IRA MALEAE) <isthmius> 'isthmus' est terra inter duo maria in longum porrecta. Haec enim duo maria orientem occidentemque discriminant: Ionium <ab> oriente, Aegaeum <ab> occidente diuiditur. Omne ergo quod Isthmius umbo distinet id est [quod] Achaiam, in cuius parte Pelops regnauit, et quicquid intra se Peloponnesos includit ac tenet. Duo maria circumdant adeo ut insulam facerent nisi utrumque pelagus interiecta terra diuideret. Ideo autem umbonem montis dixit quia eius pars erectior imminet mari. MALEAE Malea promuntorium est Graeciae quod intrat mare et per quinquaginta milia introrsus extenditur, ubi unda ita saeua est ut nauigantes persequi uideatur. Vnde Vergilius:

'Maleaeque sequacibus undis'.

Hoc autem promuntorium a Maleo, Graeciae rege, nomen accepit.

17-18

ILLI VIX MVROS (LIMENQVE EGRESSA IVVENTVS / SACRA COLVNT) <muros limenque> id est fines patriae. Figura <ἐπεξήγησις>: qui sunt illi? [Id est] iuuentus Argiua. Graeci, inquit, sic litant quasi iam uictores reuertantur ad patriam.

19

OFFENSI[QVE SEDENT] irati quod eorum gratia perisset Archemorus. Siue offensi 'occupati' nouo sermone dixit. SEPVLCRI Archemori, cui ludos funebres celebrant.

20-21

(HICNE TVVS GRADIVE FVROR) SONAT ORBE RECVSSO / (DISCVS ET OEBALII COEVNT IN PROELIA CAESTVS) furore tuo haec, Gradiue, fecisti certamina ut aut disco certarent aut caestibus? OEBALII Pollucis. Vt supra:

'Oebalio donem lugere magistro?'

22

(AT SI IPSI RABIES FERRIQVE) INSANA VOLVPTAS deest 'fuerit'.

26

NVNC LENIS (BELLI NOSTRAQVE REMITTITVR IRA) quasi ideo nunc Mars lenis sit, nec nostra iracundia flectitur.

29-30

NIL EQVIDEM CRVDELE MINOR (SIT MITE BONVMQVE / NVMEN ET EFFRENI LAXENTVR IN OTIA MORES) nil illi minor quod crudele sit, id est Marti, sed bonum <et> mite numen efficiam. Minatur Iuppiter se mitem Martem efficere quod scit cruento numini esse contrarium ut mores illi qui infreni esse consueuerant otii languore torpescant et sit numen eius mite. Graue enim est malum faciendo bonum a suo instituto traducere.

31-32

(NEC SANGVINIS VLTRA) / IVS ERIT (AVSPICIVM) humani sanguinis aut ius aut auspicium non erit: ius potestas, auspicium frequentia.

33

OGYGIO (... BELLO) Thebano. Vna enim porta e septem 'Ogygia' nuncupatur. (OGYGIO) SAT ERIT (TRITONIA BELLO) ad exscindendas Thebas.

35

(ARCTOAE) LABENTEM (CARDINE PORTAE) intrantem portas septentrionis.

36

PRAETENTA circumfusa, adiacentia.

37

AGMINA NIMBORVM infinitus numerus nubium. (PRIMIQVE AQVILONIS) HIATVS principium flatus, quia uenti pinguntur hiantes.

39

PROTEGIT praetegit, tuetur. GALERI pillei.

40

HIC STERILES (DELVBRA MAVORTIA NOTAT SILVAS) ἐπεξήγησις: quid sunt steriles siluae? Delubra Mauortia. NOTAT aspicit auium more, quae uolando aspiciunt uel notant quibus insid[e]ant locis.

41

MILLE FVRORIBVS mille ministeriis Martis.

42

CINGITVR muratur. IMMANSVETA inrequieta [ac sine quiete.]

<43>

<FERREA COMPAGO> [id est] ab ea materia qua murata est. LATERVM parietum.

44

(FERRATIS INCVMBVNT) TECTA (COLVMNIS) <tecta> domus. Ad descriptionem cruentae domus adiecit omnia ferro fuisse constructa ut ubicumque aspiceres Martialem domum ex ipsius aedificii fabricatione cognosceres. Cuius terroris speciem ut Vergilius explicaret, ait:

'porta aduersa ingens solidoque adamante columnae'.

45

LAEDITVR ADVERSVM (PHOEBI IVBAR) offuscatur. Phoebi iubar id est solis splendor laeditur: splendor ferro <non> repercutitur.

47-48

(DIGNA LOCO STATIO PRIMIS SALIT) IMPETVS AMENS / (E FORIBVS) singulis ministeriis Martis epitheta [nomina aptando] coniunxit et finxit officiorum diuersitates ut omnia Martis ministeriis conuenirent.

50

GEMINVMQVE TENENS DISCORDIA FERRVM mire geminum dixit ferrum tenere Discordiam quae semper solet duorum inimicitia uel mortibus gratulari, siue propter fratres, quia in hoc bello maxime fratrum discordia proeliatur.

51

INNVMERIS (STREPIT AVLA MINIS) mire numerum infinitum finxit, quippe pro peccatorum genere. <STREPIT ... MINIS> iam minatur supplicia diuersorum. TRISTISSIMA VIRTVS non religionis aut pietatis causa commota. Sed ideo in hoc bello tristem dixit esse Virtutem quia parricidiis militauit.

52-53

(VVLTVQVE CRVENTO) / MORS ARMATA SEDET quia semper eripit uitam.

56

INSIGNIBANT ornabant siue insignia faciebant.

59

PAENE ETIAM GEMITVS egregie, ut in cruenta domo omnia ingemiscentia cernerentur.

60-61

VBIQVE IPSVM (SED NON VSQVAM ORE REMISSO / CERNERE ERAT) subaudis 'Martem putares ubique simulatum', nusquam tamen hilariore uultu conspicitur.

62-63

NONDVM RADIIS (MONSTRATVR ADVLTER / FOEDA CATENATO LVERAT CONVBIA LECTO) quaestionem quae poterat commoueri, quare adultero Marti Vulcanus habitaculum fundauisset, argutissime diuinus hoc loco poeta dissoluit. Dicit enim ante domum Marti aedificasse Vulcanum quam iniuriam pateretur. <RADIIS> quia Sol radiis suis magnifici flagitii detector fuisse narratur. Sed si ideo res male commissa displicuit, superest ut inueniatur carissimum numen. FOEDA CATENATO (LVERAT CONVBIA LECTO) haec, inquit, limina prius Vulcanus exstruxit quam Martis et Veneris de Solis indicio adulterium cognouisset. Quo comperto utrumque subtilissimis deuinxit catenis atque in conuentum numinum adulteros adduxit.

65

TREMIT ECCE SOLVM adueniente Marte terra concussa est.

66

QVOD PECVS VTILE BELLIS equi Martis.

70

SVBIT CVRRV ingreditur seu aduenit. ASPERGINE aspergo gutta est terrae cruore permixta.

71

MVTAT AGROS sanguine inficit, maculat, uariat siue distinguit. FLENTESQVE CATERVAE scilicet captiuorum.

72

(DANT SILVAE) NIX(QVE) ALTA LOCVM adueniente deo omnia quae in medio sunt locum dare necesse est.

75-76

(IPSI REVERENTIA PATRI / SI PROPE SIT DEMATQVE MINAS) NEC TALIA MANDET si aduentum Martis talem iuxta Iouem casus afferret, multa de ira sua et mandatorum acerbitate minuisset.

77

QVOD IOVIS IMPERIVM allocutio Martis interrogantis Mercurium qualia ad se Iouis mandata portaret.

78

OCCVPAT ARMIPOTENS interrogando Mars praeuenit.

79-80

(CVI ROSCIDA IVXTA) / MAENALA (ET AESTIVI CLEMENTIOR AVRA LYCAEI) Maenalus et Lycaeus montes Arcadiae amoenissimi.

81

(NEC LONGA) MORATVS nulla mora discit patris praecepta.

82

(SICVT) ANHELABANT de bello Scythico remeantes. IVNCTO SVDORE iterato: prioris et sequentis laboris.

86

RVIT cadit uel desinit flare.

87

PAX IPSA TVMET ipsa tranquillitas inquieta.

87-88

(PONTVMQVE IACENTEM) / EXANIMIS (IAM VOLVIT HIEMS) <exanimis> sine uento. Id est: reliquiae tempestatis, licet sine flatu uentorum, tamen adhuc exagitant mare.

90

INERMES ut supra 'ludicras':

'pugnas uisendi uulgus inermes
fama uocat'.

<92>

<VINA SOLO FVNDENS> dis enim inferis et manibus.

<93-94>

<DA PARVE TVVM TRIETERIDE MVLTA / INSTAVRARE DIEM d a> hoc, ut inter triennium haec tibi sacra celebrentur frequentius. TRIETERIDE MVLTA trieterica sacra sunt quae intermisso triennio redeunt et celebrantur.

94-95

[NEC] SAVCIVS [ARCADAS] ... / ... (PELOPS) Pelops scilicet, qui a patre Tantalo numinibus est epulandus appositus.

95-96

ELEA[QVE PVLSET] ... / (TEMPLA) Elea <Elis> [id est Graeciae], ubi ludi funebres et Olympicus institutus est agon, in quo certamine oleastro uictores coronari consueuerunt. EBVRNA ... / MANV ut:

'humeroque Pelops insignis eburno'.

96

NEC CASTALIIS (ALTARIBVS ANGVIS) <Castaliis> Pythii agonis. Apollinem <dicit>, in cuius honorem exstincto serpente agon Pythius celebratur, cuius uictores lauro coronantur.

97

(NEC SVA PINIGERO MAGIS ADNATET) VMBRA LECHAEO licet alibi undam legamus, tamen melius umbram accipimus propter Melicerten, qui se de Lechaeo monte praecipitauit in mare, in cuius honorem agon celebratur Isthmiacus, cuius uictores pinu coronantur.

98

(NOS TE LVGENTI PVER) INFITIAMVR AVERNO id est: cum deum colimus, infitiamur te mortuum id est mentimur uel negamus. Auerno inferis, lugenti inferiali.

99

(MAESTAQVE PERPETVIS SOLLEMNIA) IVNGIMVS (ASTRIS) ludos tuos caelestium agonibus conferimus.

101-103

(MAGNIS TVNC DIGNIOR ARIS / TVNC DEVS INACHIAS NEC TANTVM CVLTA) PER VRBES / NVMINA (CAPTIVIS ETIAM IVRABERE THEBIS) promittit Adrastus se numen Archemori omnibus Graeciae ciuitatibus indicaturum, non solum liberis, uerum etiam bello uictis.

106-107

(QVA SVMMAS CAPVT) ACROCORINTHVS (IN AVRAS / TOLLIT ET ALTERNA GEMINVM MARE PROTEGIT VMBRA) <Acrocorinthus> mons est circa Corinthum immensae altitudinis, cuius umbra utrumque mare tegi poeta describit.

112-113

BONVS OMNIA CREDI / (AVCTOR) ad omnia credenda idoneus auctor est timor. Quo faciente interdum etiam impossibilia credimus. Nihil est enim quod credere homines non suadeat timor.

113

LYMPHARE furiare.

116

VIDISSE PVTANT ad augendam credulitatem nouarum rerum ita dicta confirmant ut quae timore mentiuntur se uidisse confirment.

116-117

TVNC ACRE NOVABAT / (INGENIVM) si deorum aliquis mentiatur, facile potest falsa suadere mortalibus.

123-124

(VBI ISTE FRAGOR) NI FALLIMVR AVRE SED VNDE / (PVLVEREO STANT ASTRA GLOBO) aure hic pro 'auditu' posuit et est oratio populi se inuicem interrogantis. NI FALLIMVR AVRE hoc est: nisi decipimur auditu. Et uidentur interposita uerba Pauoris esse quasi respondentis, ut docet ipsa commatica pronuntiatio. Denique conclusit:

'haec Pauor attonitis'.

126

(AN DVBITENT AGE DVM INFERIAS) ET BVSTA COLAMVS ironia, quasi propter remissionem animi et occupationem ludorum sint ab hoste contempti.

127-128

VARIOSQVE PER AGMINA (VVLTVS / INDVITVR) ut manifestius quae uelit timor affirmet, diuersarum gentium indutus uultibus se exercitibus miscet.

[129]

[PYLIVS Horatius primo:]

['Nestora Pylium'.]

130

ADIVRAT iure iurando confirmat.

131

NIL FALSVM (TREPIDIS) Argiuis nil falSum omnia credentibus uidebatur.

132

(SACRAE ...) FASTIGIA VALLIS in qua sacra fuerant celebrata in honorem Archemori.

135

INSANI fortes.

135-136

NVLLO / MORE RAPIT raptim facit inuadere praeter consuetudinem.

139

PRAECIPITANT (REDIMVNTQVE MORAS) festinanter accelerant ut tarditatis moras celeritate compensent.

139-140

(SIC LITORA VENTO) / INCIPIENTE FREMVNT uociferatione praeparantium nauigium perstrepunt litora.

141

VELA FLVVNT sol<ut>a descendunt.

145-146

(RAPIDVM) GLOMERARE (... / ...ITER) praeter ordinem festinanter impingere.

147

(PATRIOS) REMINISCITVR IGNES in mentem ueniunt patris fulmina quibus se utero matris excussit.

148

PVRPVREVM pulchrum.

150

THYRSVS hasta. (ET INTACTAE CECIDERVNT) CORNIBVS VVAE dicit maestitia Liberum ornatum capitis posuisse. Vbique enim uuis decoratus ostenditur. Ouidius fastorum libro sexto:

'Bacche racemiferos hedera distincte capillos'
['si domus illa tua est, dirige uatis opus.]
[Arserat obsequio Semele Iouis. Accipit Ino]
[te, puer, et summa sedula nutrit ope.]
[Intumuit Iuno, rapta quod paelice natum]
[educet. At sanguis ille sororis erat.]
[Hinc igitur Furiis Athamas in imagine falsus,]
[tuque cadens patria, parue Learche, manu'.]

152

ET TVNC FORTE (POLVM SECVRVS HABEBAT) interpositio. Securus [habebat] aut cura laxatus aut secretus tunc erat Iouis.

155

EXSCINDISNE TVAS (DIVVM SATOR OPTIME THEBAS) cum exprobratione affectum maeroris et cum dolore mouet inuidiam.

157

DECEPTIQVE LARIS dolo Iunonis dicit morte[m] matris suae Semeles uiduatos penates.

158-160

(ESTO) OLIM INVITVS (IACVLATVS NVBIBVS IGNEM / CREDIMVS EN ITERVM ATRA REFERS INCENDIA TERRIS / NEC STYGE IVRATA NEC PAELICIS ARTE ROGATVS) <esto olim inuitus> συγχώρησις: ut hoc enim Semele pateretur, extorsit. Petiit ut ad se fulminibus armatus intraret. Dicit enim nunc Liber: si ante inuitus, dum amatae nihil negas, in Thebas fulmen iecisti, nunc, inquit, quis compulit ut bellum eis iuberes inferri?

162

(NON) DANAEIA (LIMINA TALIS) id est: quando ad Danaen uenisti.

163

PARRHASIVMQVE NEMVS silua ubi Callisto a bue compressa est, quae postea 'Helice' nomen accepit. LEDAEAS(QVE IBIS AMYCLAS) cum ad Ledam uenisti.

164-165

(SCILICET) E CVNCTIS EGO (NEGLECTISSIMA NATIS / PROGENIES) dicit se Liber a multis saepe mortalibus fuisse neglectum ut Lycurgo atque Pentheo. Nam Ouidius quodam loco uerba Penthei iniuriantis Liberum ita descripsit:

'quis furor, anguigenae, proles Mauortia, uestras
attonuit mentes?' Pentheus ait. 'aera<ne> tantum
aere repulsa ualent et adunco tibia cornu
et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
femineae uoces et mota insania uino
obscenique greges et inania tympana uincant?
Vosne, senes miseri, quo longa per aequora uecti
hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
nunc sinitis sine Marte capi?'

165-167

(EGO NEMPE TAMEN QVI DVLCE FERENTI) / PONDVS ERAM (CVI TV DIGNATVS LIMINA VITAE / PRAEREPTVMQVE ITER ET MATERNOS REDDERE MENSES) quoniam fulminata matre femini Iouis insutus est. Vnde Liber 'Bimater' appellatus est quod duas ueluti matres habuerit, et 'Dithyrambus' dictus est quod uelut per duas portas exierit. Sed hoc fabulosum intellegitur. Sub hac autem figura mysticum philosophiae secretum est. Nam et illud falsissimum est, quod Tiresias subiit <...>

171

BVXA tibia uel scabellum quod in sacris tibicines pede sonare consuerunt. TIMENT THYRSOS (NVPTARVM ET PROELIA MATRVM) quomodo Thebani bella non timeant, qui bacchantium matrum thyrsos horrescunt? Et ut bellandi inter illos monstraret speciem, ait: thyrsos nuptarum <et> proelia matrum.

174

PELTIS lunatis scutis quibus utuntur Amazones.

175

SIC HOSTIS DEFVIT interpositio narrationis.

177

(NOVERCALES LVIMVS) DITARE MYCENAS id est: inimicos Argos Thebanorum spoliis ditare. Sensus: melius iratus alios hostes eligeres, ne nos inimicorum faceres praedam.

180

(THRACEN) SILVASQVE LYCVRGI Lycurgus Thracum rex qui Liberum deum esse negabat.

181

ANNE TRIVMPHATOS (FVGIAM CAPTIVOS AD INDOS) Liber enim dicitur de Indis egisse triumphum. Vnde Vergilius:

'nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis
Liber, agens celso Nysae de uertice tigres'.

182-183

(POTVIT) LATONIA FRATER / (SAXA NEC INVIDEO DEFIGERE DELON) Apollinem dicit, qui Delon insulam in honorem materni partus stabilem fecit.

183-184

(ET IMIS) / COMMENDARE FRETIS id est duabus insulis alligare. Freta enim proprie maria dicuntur quae aestu rapido uicinas terras interfluunt. De qua insula ait Vergilius:

'Mycono e celsa Gyaroque reuinxit'.

184-185

(CARA SVBMOVIT AB ARCE) / HOSTILES (TRITONIS AQVAS) Athenas dicit, quas cum inundasset Neptunus, Minerua eas diluuio liberauit. Pro qua urbe contendisse dicitur cum Neptuno inuentis muneribus. Quam fabulam Vergilius tetigit dicens:

'cui prima frementem
fudit equum'.

Item:

'oleaeque Minerua
inuentrix'.

185-186

(POTENTEM / GENTIBVS EOIS) EPAPHVM Iouis et Ius filium, qui regnauit in Aegypto, cuius mater uersa est in iuuencam. Vnde Vergilius:

'at leuem clipeum sublatis cornibus Io'.

187

CYLLENE Arcadia, in qua Mercurius dicitur natus.

187-188

MINOIAVE CVRAT / (IDA) Minos et Rhadamanthus Iouis et Europae filii, Cretensium reges.

189-190

HIC TIBI QVANDO MINOR (IAM NOSTRA POTENTIA NOCTES / HERCVLEAE PLACITVSQVE VAGAE NYCTEIDOS ARDOR) [sed] ut conciliet Iouem in amorem Thebarum, commemorat quas mortalium amare dignatus fuerit feminarum, id est Alcmenam, Antiopam Nycteidem, postremo Europam, cuius frater Cadmus condidit Thebas. QVANDO quoniam. Ordo: hic tibi noctes Herculeae et ardor Nyctei<dos placitus. NYCTEIDOS Nyctei> filiae Antiopae, quae a Lyco expulsa per Dircen a Ioue in Satyrum uerso compressa est, unde Zethus et Amphion feruntur progeniti. [NYCTEIDOS ARDOR amor Antiopae, Nyctei filiae.]

191

HIC TYRIVM GENVS propter Europam et Cadmum, quod Cadmus Tyrii Agenoris filius fuit, qui Thebas condidit, frater Europae. Cuius rei necessitudine Thebanis uult conciliare Iouem.

191-192

(NOSTRO) FELICIOR IGNE / (TAVRVS) <felicior> amore. Felicior ergo Europa Semele, quippe quae fulmen pro amore perpessa est. Ideo nostro igne felicior.

193

INVIDIAM RISIT PATER inuidiosam orationem ridendo Iuppiter mitiorem effecit. Vt Vergilius:

'olli subridens hominum sator atque deorum'.

POPLITE FLEXVM genibus inclinatum.

195-198

(NON CONIVGIS ISTA / CONSILIIS VT RERE PVER NEC SAEVA ROGANTI) / SIC EXPOSTVS EGO (IMMOTO DEDVCIMVR ORBE / FATORVM VETERES SERAEQVE IN PROELIA CAVSAE) sic sum subditus Fatis ut imminentia mutare non possim. Dicit ergo: non Iunonis gratia Thebanis indicimus bellum, o puer, ut putas. Neque enim mutabilis potest esse Iuppiter qui immoto Fatorum ordine ea quae semel decreta sunt compiere non differt. Isti uero populi id est Argiui siue Thebani ad hoc fataliter nati sunt ut bellis intereant.

201

REPONAM reuocem, reprimam, siue cohibeam.

204-205

(AVT LAPITHAS MARTI AVT VETEREM CALYDONA DIANAE) / EXPVGNARE DEDI Mars Lapithas immissis furorum stimulis perdidit, Calydona[m] Diana missu saeuissimi apri uastauit.

207-208

(LABDACIOS VERO PELOPISQVE A STIRPE NEPOTES) / TARDVM ABOLERE (MIHI) id est: sero illis irrogo digna supplicia.

208-209

CRIMINA ... / DORICA Graeca. Propter iniurias Tantali, qui ei exstincto filio Pelope humanos artus apposuit epulandos.

<210>

<TE QVOQVE> in Thebas uindicem uel seuerum.

211-214

(NON TAMEN AVT PATRIO RESPERSVS) SANGVINE PENTHEVS / (AVT MATREM SCELERASSE TORIS AVE CRIMINE FRATRES / PROGENVISSE REVS LACERO TVA LVSTRA REPLEVIT / FVNERE VBI HI FLETVS VBI TVNC ARS TANTA PRECANDI) commemorando quod Pentheus innocens crudeliter sit punitus — comparando enim Oedipi Pentheique facinora, qui nec parricidium fecit nec cum matre concubuit, cum Pentheus ista non fecerit, tamen lacero funere tua lustra compleuit — ergo tu, qui tam saeuissime paruae culpae reos punire consueuisti, non debes tam flebiliter pro nefandissimis supplicare. (AVT MATREM SCELERASSE TORIS AVT CRIMINE) FRATRES / PROGENVISSE REVS quia Oedipus maritus et filius, patris filii fratres sunt. Nullus igitur ibi pietatis ordo seruatus est ubi fuit Iocasta et uxor et mater.

219-220

NON HOC STATVI (SVB TEMPORE REBVS / OCCASVM AONIIS) ordo: non hoc tempore statui Thebas euertere. Et hoc dicendo spes aliqua ueniae postulanti promittitur. Dicit enim Iuppiter se ut cetera numina imminentia mala posse differre, in totum uero immutare non posse.

220-221

(VENIET SVSPECTIOR AETAS) / VLTORESQVE ALII Theseum dicit, qui secundo bello Thebas euertet. NVNC REGIA IVNO QVERETVR nunc Iuno tristabitur quoniam in primo bello omnes excepto Adrasto Argiuorum duces peribunt.

222

(HIS ILLE AVDITIS) MENTEMQVE (HABITVMQVE RECEPIT) dixerat poeta superius:

'lapsoque inhonorus amictu'

et:

'purpureum tristi turbatus pectore uultum'.

Ergo audita <o>ratione Iouis uno Liber tempore ornatum laetitiamque recepit.

223

(SOLE) MALO torrido seu igneo.

223-224

TRISTI ... / ... NOTO nubilo Austro. Est autem floribus inimicus. Vnde Vergilius:

'floribus austrum
perditus'.

224-225

(SI CLARA DIES ZEPHYRIQVE REFECIT / AVRA POLVM) REDIT OMNIS HONOS sic, inquit, laetitia Liberi immutatus est uultus ex grandi tristitia quemadmodum flores flante Austro et solis nimio calore pallescunt perduntque gratiam aspectus sui ac rursus, si placidi Fauonii spirauerit flatus et uirentes herbas frigidior uentus erexerit, et odorem recipiunt et colorem.

228

EXPLORATA certa. LONGO ... AGMINE ordinibus compositis.

229

IRE pro 'uenire'. Vt Vergilius:

'a nauibus itis'.

230-231

(QVACVMQVE INGRESSI) TREMERE AC MISERESCERE (CVNCTOS / THEBARVM) tremebant cuncti et terrebantur aduentu Argiuorum, qui Thebanis consanguinitate coniuncti fuerant. Qui uero erant extranei miserebantur, cum in memoriam reducerent perituras Thebas.

231

NOMINE ET ARMIS subaudiendum 'ceteros anteibat'.

232

ILLE METVM CONDENS Eteocles timorem dissimulans.

237

TESSERA bellorum signum est, ut hospitalem tesseram dicimus. Veteres enim, quoniam non poterant omnes hospites suos nosse, tesseram illis dabant quam illi ad hospitia reuersi ostendebant praeposito hospiti unde intellegebantur hospites. Hic tamen proprie teceram signum bellicum posuit.

238-239

(SVBEVNT) CAMPO QVI PROXIMVS VRBI / (DAMNATVS BELLIS PATET EXSPECTATQVE FVRORES) campum subeunt qui patet ante urbem, qui est ad sistenda bella damnatus id est destinatus.

243

NONDVM CONCESSA VIDERI pudicarum uirginum morem descripsit, quia nunquam uirgines facile uidentur a populo.

244

ANTIGONE Oedipi filia, Polynicis soror. DEFENDITVR occultatur.

245-246

(IVXTAQVE COMES QVO LAIVS IBAT) / ARMIGERO qui Laii ante armiger fuit, eo nunc Antigone utebatur custode.

247-250

SPESNE (OBSTATVRA PELASGIS / HAEC VEXILLA PATER PELOPIS DESCENDERE TOTAS / AVDIMVS GENTES DIC O PRECOR EXTERA REGVM / AGMINA) hanc oeconomiam transtulit iuxta Homerum, qui per inquisitionem narrationem catalogi inducit. Hic per Antigonen ut illic per inquisitionem Priami et relationem Helenae. (SPESNE OBSTATVRA PELASGIS) / HAEC VEXILLA hoc est: Thebanorum militum manus poterit tam immensum Argiuorum exercitum superare? Et parua multitudo contra hostium copias haec ualebit? PATER non patrem genuinum Oedipum dicit, sed ut blandiretur nutritoribus Phorbantem patrem uocauit. <DIC O PRECOR EXTERA REGVM / AGMINA> de auxiliaribus quaerit cateruis, nam suos ciues agnoscit.

250

MENOECEVS hic se pro patria ex responso de muro praecipitem dedit, filius Creontis, qui Eteoclis post fratrum interitum accepit imperium.

251-252

AENA / SPHINGE casside cuius altitudinem in summitate adiecta auxerat Sphinge. Siue signa Thebanomm Sphingas esse monstrauit, ut enim apud Romanos aquilae habebantur signis appositae, sic Thebanorum signa Sphingos uultus ornabat.

252

HOMOLOIDAS Homoloidae portae Thebanae sunt appellatae, quae erant septem. Vnde Thebana ciuitas ἑπτάπυλος dicta est.

254

TANAGRAE ciuitas Boeotiae quae nunc Poemandria nuncupatur.

255

DRYAS hic est quem Diana sagittis propter interfectum Parthenopaeum occidit.

255-257

(HIC CVI NIVEA ARMA) TRIDENTEM / (ATQVE AVRO RVDE FVLMEN HABENT ORIONIS ALTI / NON FALSVS VIRTVTE NEPOS) ut declararet se nepotem Orionis in scuto tridentem <et fulmen> pinxerat. ORIONIS ALTI huius talis est fabula: Pelargus quidam deorum cultor Iouem Neptunum Mercuriumque honorifice suscepit hospitio. A quibus huic est facultas oblata, ut, quia in deos religiosus exstiterat, ab his quod uellet optaret. Is cum adhuc aetatis nullum filium suscepisset, postulauit ut beneficio numinum proles sibi contingeret. Minxerunt ergo numina in bouis corium quem Pelargus diis immolauerat, et hoc defodi iusserunt exactisque nouem mensibus tolli. Ex quo natus est Orion, qui ex urina nomen accepit. οὖρον enim Graece 'urina' dicitur. Hic de stupro compellauit Dianam. Illa irata Terrae implorauit auxilium. Ictu scorpionis interiit quem Terra in ultionem Dianae exsilire compulerat. Alii uero dicunt Orionem ipsius Dianae sagittis fuisse prostratum. Vt Horatius:

'uirginea domitus sagitta'.

261

NISA DIONAEISQVE AVIBVS CIRCVMSONA (THISBE) Nisam hanc quidam uolunt esse regionem, in qua Nisus regnauit, cuius crinem purpureum Scylla filia dicitur amputasse. <T>HISBE ciuitas eiusdem in qua Venus colitur. <CIRCVMSONA> quod Iouis per columbas aliquando dabantur oracula.

263

PINVQVE IVBAS (IMITATVR EQVINAS) quia quasi equinae saetae sunt pini folia.

264

TERRIBILIS SILVIS uenationibus.

265

ERYTHRAE ciuitas numeri tantum pluralis.

266

<S>COLON ... ETEONON ciuitates sunt Graeciae quae Thebanis auxilia miserunt. IVGIS ... INIQVIS arduis siue excelsis.

267-268

ATALANTEAM ... / (SCHOENON) duas Atalantas fuisse certissimum est: unam Arcadem, cuius Parthenopaeus est filius; aliam de Schoeno, nobilem cursu. NOTI ... (VESTIGIA) CAMPI in quibus solebat Atalante cum procis cursu contendere. COLVNT non uenerantur, sed habitant.

269

(MACETVM ...) SARISAS Macedonum lanceas. Hoc enim nomine tela sua ipsius gentis homines uocant. Vnde Lucanus:

'primi Pellaeas arcu fregere sarisas'.

270

(SAEVAQVE) DIFFICILES EXCLVDERE (VVLNERA PELTAS) causa scilicet breuitatis.

271-272

(NEPTVNIA PLEBES) / ONCHESTI Onchestus Neptuni filius fuit qui ex suo nomine hanc condidit ciuitatem. MYCALESSOS promuntorium est ciuitatis eiusdem.

273

PALLADIVSQVE MELAS Boeotiae fluuius Mineruae consecratus. Alii uolunt hunc Athenarum fluuium esse, quem Palladium ad discretionem posuit. Palladius ergo Atticus. Est enim alter Melas in Sicyoniorum finibus. Siue Melam montem dixit oliuetis consitum.

273-274

(HECATAEA ... GVRGITE ...) / GARGAPHIE fons [Dianae] Hecatae consecratus.

275

ET NIMIA (SATA LAETA SVPERVENIT HERBA) cuius satis nimietas herbarum inhabitat quae nascentes opprimat messes.

279

[VIRGO] LYRA GALEAM (TAVROQVE INSIGNIS AVITO) in cono galeae lyram habeba[n]t propter musicam qua Thebani dicuntur muri fuisse constructi. TAVRO propter Iouem et Europam uel propter Cadmum qui bouem secutus est ut Thebanam conderet ciuitatem, uel, quod manifestius, propter Dircen nouercam quam ab his tauro constat esse religatam.

280

MACTE ANIMO (IVVENIS) ut si diceret: perfectae indolis <esto>, iuuenis. 'Mactare' enim dictum est sacrificium perfecisse. Vnde Vergilius:

'macte noua uirtute, puer'

id est 'perfice te'.

280-281

(MEDIOS PARTE IRE PER ENSES / NVDAQVE PRO CARIS) OPPONERE PECTORA (MVRIS) bene opponere dixit ad defensionem murorum.

282-285

(VOS ETIAM NOSTRIS) HELICONIA TVRBA (VENITIS / ADDERE REBVS OPEM TVQVE O PERMESSE CANORIS / ET FELIX OLMIE VADIS ARMASTIS ALVMNOS / BELLORVM RESIDES) per Heliconia intellegi uult poetas etiam ad auxilia conuenisse et commemorat fluuios Musis dicatos: Heliconium, Permessum, Olmium. <CANORIS / ... FELIX OLMIE VADIS> quia apud Olmium fluuium multi sunt cygni et hi qui ab hoc fluuio ueniebant cygnorum more cantabant.

287

RENIDENTEM splendentem niue deposita[m].

296-297

SED AEVI / CONFVDERE MODOS aetatis suae, dum paene aequales sunt, spatia confuderunt. NYMPHE ad ornamentum carminis sui Graecum nomen accepit. νύμφη enim Graece dicitur sponsa.

298-299

MARITI / IGNIBVS uiriles amores concubitus uoluptatem dicit.

300

NEC LONGVM deest 'tempus transiit'.

300-302

ET PVLCHER ALATREVS / (EDITVS AC PRIMAE GENITOREM IN FLORE IVVENTAE / CONSEQVITVR) natus est filius qui patri puero crescendi celeritate paene aequaeuus est.

302

TRAXITQVE NOTAS similitudinem patris in suo uultu signauit.

303-304

(ET NVNC SIC FRATRES MENTITO NOMINE GAVDENT) / PLVS PATER (HVNC OLIM IVVAT ET VENTVRA SENECTVS) <mentito nomine> est nomen 'frater'. Hoc est: gaudet aetate antecedenti desiderio [VENTVRA SENECTVS] uno tempore senescentium patris et filii.

307

EXILEM (GLISANTA) sterilem agrum habentem. CORONIAM nomen a Coro Centauro tractum, a quo et ciuitas dicta, quem reliqui Centauri uelut palum caedentes terrae affixerunt.

307-308

(FERACEM / MESSE CORONIAM) BACCHO GLISANTA (COLENTES) duae ciuitates duorum numinum <im>pari gaudent munere: Coronia Baccho <in>fertilis est, Glisas Cerere infecunda tristatur. Nec euenit ut prouentu suo utraque ciuitas frumenti et uini bono gauderet.

310

HYPSEA [QVADRIIVGOS] fratrem Aeaci dicit, cui Iuppiter [pater] ex formicis socios fecit armatos exsistere. Ex Aeaco Peleus natus <est>, ex Peleo Achilles, cuius milites 'Myrmidones' nuncupati sunt a formicarum origine. μύρμηκες enim Graece formicae dicuntur. — hunc Hypseum in nono libro Capaneus occidit.

312

NAM TERGO NVNQVAM METVS siue quia hic — uirtutis suae praerogatiua — nunquam fugiebat, siue quia uetus consuetudo fuerat ut lorica nusquam nisi pectus tegeret ut spem fugae eriperet pugnaturis. Quod Sallustius apertissime dicendo monstrauit: 'et in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostem uertere' id est: quod nec oculi nec lorica muniebat.

314

(NVNQVAM MANVS) IRRITA VOTO quae in percutiendo nunquam auctoris sui uota decepit.

315

ASOPOS fluuius. Hic cum raptam a Ioue filiam Aeginam aequo animo ferre non posset, omni aquarum agmine concitatus caelum petebat infestus. Hunc Iuppiter fulminauit. Vnde hodieque dicitur eo tempore quo fulmen excepit prunis uiuentibus fluere. Ideo dixit:

'adhuc ripis animosus gurges anhelis'.

Hunc Asopum breue[m esse] Lucanus describit dicendo:

'accipit Asopus cursus'.

321-322

(NONDVM ISTA) LICEBANT / (ETIAM SVPERIS) uitiare uirgines alienas.

323

CONSERVIT(QVE) MANVS contra nubes et fulmina. NEC QVEM IMPLORARET HABEBAT quia huic bella commouerat a quo omnia numina auxilium postulare consueuerant.

327

AETNAEOS (IN CAELVM EFFLARE VAPORES) <Aetnaeos> fulmineos, in similitudinem Aetnae. Fulminatus est Asopus et ipsa aqua efflat adhuc fulminis minas.

330-331

(DVCIT) ITONAEOS (ET ALALCOMENAEA MINERVAE / AGMINA) <Itonaeos> ut ipse supra:

'Aonia diuertis Itone'.

In qua Itonus regnauit, Herculis filius. Haec ciuitas Boeotiae est. Hinc Bacchylides Mineruam 'Itoniam' dixit et 'Alalcomenen' ipsam significauit. Hic Bacchylides Graecus poeta est, quem imitatus est Horatius in illa ode in qua Proteus Troiae futurum narrauit excidium.

331

[QVOS] MIDIE Boeotiae ciuitas in qua Alcmena nata est, Herculis mater.

332

AVLIDA Aulis dicta est ex eo quod illic omnes Graeciae reges in excidium Troiae coniuraturi conuenerant. Vnde Vergilius:

'non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuraui'.

PLATAEAS Boeotiae ciuitas. Vt supra:

'nuntiat excubiis uigiles arsisse Plataeas'.

333-334

REFLVVMQVE (MEATV / EVRIPVM) quia septies in die fluit et refluit quemadmodum Siciliense fretum, quod certis horis fluit ac refluit. Vnde Lucanus:

'Euripusque trahit cursum mutantibus undis'.

334

(QVA) NOSTER [HABET] bene noster, quia est Boeotiae et Euboeae.

334-335

(TEQVE VLTIMA TRACTV) / ANTHEDON ciuitas Boeotiae inter Euboeam et Boeotiam constituta.

335-337

(VBI GRAMINEO DE LITORE) GLAVCVS / (POSCENTES IRRVPIT AQVAS IAM CRINE GENISQVE / CAERVLVS ET MIXTOS EXPAVIT AB INGVINE PISCES) hic piscator fuit de Anthedone ciuitate, qui extractam mari praedam proiecit in litore. Pisces herbarum tactu reuixerunt. Intellexit Glaucus hanc illorum graminum naturam esse ut immortales efficerentur qui ea gustassent. Itaque <ea> auellit et assumpsit. Quo facto ilico deposito humano corpore in marinum uersus est deum. POSCENTIS ... AQVAS quasi eum desiderarent maria deum sibi fieri. (ET MIXTOS) EXPAVIT (AB INGVINE PISCES) postquam se uidit Glaucus deformem uel biformem factum, expauit. Ita enim marina numina Vergilius formauit dicendo:

'cui laterum tenus hispida nanti
frons hominem praefert, in pistrin desinit aluus'.

338

[ET] TORTA circum caput rotata.

339

GAESA hastae Gallorum. Vergilius:

'duo quisque Alpina coruscant
gaesa manu'.

340-342

(TV QVOQVE PRAECLARVM FORMA) CEPHISE (DEDISSES / NARCISSVM SED THESPIACIS IAM PALLET IN AGRIS / O TRVX PVER ORBATA FLOREM PATER ALLVIS VNDA) Cephisus fluuius, Narcissi pater, cum caede Zephyri prostratus esset, Apollinis miseratione sanatus est. Cuius etiam Lucanus meminit dicendo:

'quos impiger <ambit>
fatidica Cephisos aqua'.

Hoc ergo dicit: ad auxilium tu quoque filium destinasses, nisi iam palleret in flore. <THESPIACIS ... IN AGRIS> Thespius enim fuit Narcissus, Cephisi fluuii <filius>. NARCISSVM Narcissus uenandi studiosus fuit. Quo labore fatigatus uenit ad fontem ut restingueret sitim. In fontis speculo imaginem suam uidit et amauit, cum putaret alienam, et, cum coepisset eius desiderio cottidie intabescere, in florem sui nominis est mutatus. ALLVIS irrigas, ne marcescat.

344

PHOCIDA a Phoco, Aeaci filio, quem Peleus et Telamon occidisse dicuntur. A cuius nomine ciuitas nuncupata est in qua Oedipus Laium, dum patrem quaerit, occidit. Quae ciuitas tres habet uias quae se post multa spatia in unam iungunt plateam, ut ipse in primo:

'trifidaeque in Phocidos arto
longaeuum implicui regem'.

[QVI] PANOPEN (... DAVLIDA ... CYPARISSON) tres omnes ciuitates sunt Phocidos.

345

LEBADIA ciuitas Apollini sacrata in qua Trophonius et Agamedes Tauropolitae fratres fuerunt, filii <Ergini ...> Aug<i>ae famosissimi.

346-347

(PARNASSON VTRVMQVE) / AVT CIRRHAM Parnassos mons est Phocidos qui in duo iuga diuiditur id est in Cirrham et Nysam. Cirrha ergo etiam ciuitas dicitur circa montem Parnassum posita. Haec habet stagnum Apollini consecratum, de quo ipse ait superius:

'si stagna peti Cirrhaea bicorni'.

348

CORYCIVMQVE NEMVS quidam 'Ogygium' legunt, quo uocabulo antiqui Thebanos intellegi uolebant, quia post Cadmum Ogygius Thebas rexit. Post etiam nemori est hoc nomen impositum. Etiam tumulus circa Thebas ita uocatur.

351-353

(OMNIBVS IMMIXTAS CONO SVPER) ASPICE LAVRVS / (ARMAQVE VEL TITYON VEL DELON HABENTIA VEL QVAS / HIC DEVS INNVMERA LAXAVIT CAEDE PHARETRAS) ita se deuotos Apollini demonstrabant ut et lauro coronati incederent et maximos eius actus scutorum aptarent insignibus. (VEL QVAS / HIC DEVS INNVMERA LAXAVIT) CAEDE PHARETRAS Niobe, uxor Amphionis, cum quattuordecim procreasset filios — septem uirilis sexus, septem feminei — fecunditatem partuum suorum Latonae praeposuit. Qua re commota filios suos Apollinem et Dianam in ultionem suae instigauit iniuriae. Cuius Niobae filios quattuordecim uterque deus sagittis exstinxit, Apollo pueros, puellas Diana.

355

NAVBOLVS hic Laii fuit auriga.

356-358

(ADHVC CVRRVS) SECVRA(QVE LORA TENEBAT / CVM TVA SVBTER EQVOS IACVIT CONVVLSA CRVENTIS / ICTIBVS O VTINAM NOSTRO CVM SANGVINE CERVIX) <secura> sine metu futuri parricidii. (O VTINAM) NOSTRO CVM SANGVINE [CERVIX] ostendit eo tempore quo Naubolus Laii auriga fuit se Phorbas armigerum fuisse et optat ut eo errore, quo occisus est Laius, ille pariter interisset ne ad uidendum fratrum scelera seruaretur.

360-361

(VOCISQVE) REPENS (SINGVLTVS APERTVM / INTERCEPIT ITER) <repens> et aduerbium potest esse temporis et nomen participiale. Ostendit Phorbantem loqui intercepta singultibus uoce minime potuisse.

363

(O MIRI) SOLLICTVM DECVS quia illi cura est Antigones uirginitatis custodia.

364

(SERAS) TIBI DEMOROR (IMPROBVS VMBRAS) propter te seniles annos in uita demoror.

365

FORS EADEM (SCELERA ET CAEDES VISVRVS AVITAS) ut quomodo Laium sic eius nepotes aspiciam.

366

(DONEC TE THALAMIS HABILEM INTEGRAMQVE) RESIGNEM sicut accepi seruandam, integra nuptiis uirginitate restituam.

369

TRANSABIERE DVCES narratione elapsi sunt.

370

(SAXOSA) CARYSTE insula est iuxta Euboeum fretum, quam saxosam ideo ait quoniam ibi marmora nascuntur quae a loci uocabulo 'Carystea' dicuntur. Vnde Lucanus:

'qua maris angustat fauces saxosa Carystos'.

371

NON HVMILES AEGAS ualde [omnibus notas] <...> (ALTVMQVE) CAPHEREA mons est altissimus naufragiis Graecorum omnibus notus in finibus Euboeae.

378

VLTRO non coacti. IVRASTIS iurare proprie est quotienscumque sacramento exercitus in aliquo bello conspirat siue quia legiones cum scribuntur ante in sacramenta militiae compelluntur iurare.

386

HIC ERAT ET FRATER hostili animo, quasi iam non est, dixit.

388

(NEC SVM TIBI SAEVE) RELICTVS ut inuenias me carentem auxiliis et occidas.

393

(PERSPECVAS SIC) LVCE FORES siue adueniente die perspicuas siue ex cratibus factas quae raritate uirgarum conexae lucem admittunt.

394

DVM TERRA RECENS dum adhuc ros in gramine est, quo tempore gratiora sunt pecoribus pascua.

396-397

HVMVM TRACTVRA (PARENTVM / VBERA) lactis pondere praegrauata.

397

SVCCIDVAS tardantes a succidendo, siue, ut feturae succedentem subolem demonstraret, succiduas dixit id est uicarias.

401-402

(PROPERATVR IN HOSTEM) / MORE FVGAE fecit enim formido ueloces.

403

PRODIGIALE CANENS nescio quid prodigiale denuntians. (CERTI SORS) PRAEVIA FATI certa enim bellantibus sors est mortem sperare.

404

(QVIPPE SERVNT DIROS MONITVS) VOLVCRESQVE FERAEQVE hoc loco prodigiales res poeta describit.

405-406

SIDERAQVE ... / (INFESTVMQVE TONAT PATER ET MALA FVLGVRA LVCENT) ignota sidera apparere tempore belli certissimum est et frequentia fulmina fieri. (AVERSIQVE SVIS DECVRSIBVS) AMNES inter cetera prodigiorum genera fluuiorum etiam incrementa ponuntur tempore incerto.

<410>

<TVNC ET APOLLINEAE TACVERE ORACVLA CIRRHAE> in Cirrha tantum prospera deorum dabantur oracula. Nam cui exitium imminebat taciturnitate templi penitus damnabatur.

411 ELEVSIN

ciuitas est Atticae regionis haud longe ab Athenis in qua regnauit Celeus, qui Cererem dum filiam quaereret liberalissime suscepit hospitio. In qua ciuitate Cereris sacra consueuerant uirginum ululatibus et saltationibus celebrari.

412-413

(ET TEMPLIS) SPARTE (PRAESAGA RECLVSIS / VIDIT AMYCLAEOS FACINVS CONCVRRERE FRATRES) apud Spartam aperto templo eodem tempore Castor et Pollux dimicare inter se uisi sunt. Ex quo omine colligebant Eteoclen et Polynicen impia inter se bella gesturos. <SPARTE PRAESAGA> quia Apollinis oraculum est illic et Hyacinthi Amyclaei. AMYCLAEOS ... (FRATRES) Amyclaei fratres sunt Castor et Pollux.

414-415

(ARCADES INSANAS LATRARE) LYCAONIS VMBRAS / (NOCTE FERVNT TACITA) Lycaon pater Helicae ursae fuisse dicitur, qui dolore stupratae a Ioue filiae deos humanarum carnium cibis uiolauit. Ob quam rem in formam lupi dicitur esse conuersus.

415

SAEVO ... CAMPO in quo uictor filiae sponsos solitus erat necare.

[416]

[ OENOMAVM Atalantes patrem.]

416-417

(ACHELOON VTROQVE) / DEFORMEM CORNV cum uno cornu ante fuerit ab Hercule uiduatus. Quare eum nunc poeta ambo amisisse describit ut omen diri belli tradi possit quod utroque cornu Achelous truncatus uideretur, quod signum periturorum germanorum manifestissimum fuit.

419

(CONFVSVM) IVNONIS EBVR confusum dolore siue turbatum siue pudore uerecundatum.

420

GEMINI MARIS (INCOLA) Corinthios dicit, qui Euripi incolunt partem. Vt Horatius:

'bimarisque Corinthi
moenia'.

[421]

[PALAEMONA [PONTO] Palaemon deus marinus est qui portubus praeest. Cuius nota est fabula. Athamas post furorem a Iunone immissum cum occiso Learcho Melicertam, alterum filium suum, cum uxore sua Ino persequeretur et se illi in mare praecipitassent, uoluntate numinum in deos uersi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in Matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea.]

422-423

(HAEC AVDIT PELOPEA PHALANX SED BELLICVS ARDOR / CONSILIIS OBSTAT DIVVM) PROHIBETQVE TIMERI quamuis imminentia mala etiam prodigiis nuntientur, ne caueant homines, numina credi uetant.

424-425

(IAM RIPAS) ASOPE TVAS (BOEOTAQVE VENTVM / FLVMINA) <Asope> Thebarum fluuius, cuius Aeginam filiam in aquilam mutatus Iuppiter uitiauit. [FLVMINIS] aduentus describitur Argiuorum.

427

ANIMOS incrementa.

428

SEV MONTANA (DEDIT NVBES) frequenter loca altiora abundant niuibus quae, cum aduentu ueris liquefiunt, addunt fluminibus incrementa.

437

ALTERA TELLVS ulterior ripa.

438-440

(AST VBI DVCTOR / TAVRVS INIT FECITQVE VADVM TVNC MOLLIOR VNDA / TVNC FACILES SALTVS VISAEQVE) ACCEDERE RIPAE ad opinionem rettulit armentorum quibus transeunte tauro fluuii altitudo minor et latitudo breuior uidetur effecta.

441-442

(HAVD PROCVL INDE IVGVM TVTISQVE) ACCOMMODA CASTRIS / (ARVA NOTANT) positio castrorum describitur.

445-446

(NVLLIQVE ALIIS A MONTIBVS) INSTANT / (DESPECTVS) id est: nullus erat tam excelsus prope collis cuius altitudo uel despectus castris esse posset incommodus.

446-447

NEC LONGA LABOR (MVNIMINA DVRVS / ADDIDIT) nec multo labore dicit castra munienda.

448

(IN VALLVM) ELATAE RVPES in murorum uices rupes naturae beneficio uidebantur aequatae.

449

PINNAE castrorum excelsa munimina.

450

CETERA DANT IPSI quae deerant munitioni castrorum, manu opere claudebantur.

451

EREPSIT egressus est et sine sensu transiit.

456

(INVALIDAEQVE) AMPHIONIS ARCES prae timore [arces prae timore] somniantibus muri Thebani, quos Amphion exstruxerat, uidebantur inualidi.

457-458

(RVMOR VBIQVE ALIOS PLVRESQVE ADNVNTIAT HOSTES) / MAIORESQVE TIMOR maiora enim nobis uidentur omnia quae timemus.

462-463

(MISERIQVE ROGOS ET CRASTINA) MANDANT / FVNERA commendant ut, si mortui fuerint, eorum sepulturas procurent.

463-464

SI TENVIS DIMISIT LVMINA SOMNVS / (BELLA GERVNT) id est: ad soporem laxauit a rigore uigiliarum. Si leuis ergo somnus eos oppresserit, uidentur sibi bellare.

468

AVT VTRIQVE PATREM quia ambobus fuerat inimicus. ILLE Oedipus pater.

470

[IAM] GELIDAM PHOEBEN noctem. Lunam enim pro nocte posuit.

471

HAVSERAT attenuauerat, absconderat.

471-472

TVMET (IGNE FVTVRO / OCEANVS) feruet, quia ipsum parturit Solem.

472-473

(LATEQVE NOVO TITANE) RECLVSVM / (AEQVOR ANHELANTVM RADIIS SVBSIDIT EQVORVM) <reclusum> <...> siue sedatum. Oriente enim sole tempestas quiescit.

<475-476>

<BRACCHIA PLANCTV / NIGRA FERENS> nigro amictu tecta.

477

(EVMENIDVM VELVT) ANTIQVISSIMA Furiae addit insaniam, eam potissimum nominando quam crudeliorem omnibus esse constabat. Etenim Allecto antiquissimam quasi natu maiorem dixit. De qua Vergilius:

'odere sorores'.

485-486

(TREPIDI VISAM) EXPAVERE MANIPLI / (AVDITAMQVE MAGIS) expauerunt armati Furiae habitum qui, matrem si eminus cognouissent, poterant reuereri.

490

MONSTRAVERIT HOSTEM pro 'monstret'.

494-495

MATREM / MATREM ἀναδίπλωσις.

498

REX ARGIVE inuidiose dicit, quod deserta patria Argiuis imperare maluerit.

501

QVEM NON PERMOVEAS interrogatiue. Hoc est: quem non permoueas [aut] formidine tanti exercitus? Aut: cui non misericordiam incutias, cum post exilium reuertaris ad patriam?

506

(GENETRIX) IVBEOQVE ROGOQVE et personam seruat et tempus: iubet filio, exsulem rogat iure uenientem.

508

QVID AVFERS LVMINA interpositio est.

512

FAS OMNE aequitas siue iustitia seu consanguinitatis affectio.

513

(VIX OEDIPODE) DVCENTE TIMERES quasi de scelerato patre dicit potuisse mali aliquid merito filium suspicari, qui occiso patre postremo matrem duxit uxorem.

515

(ET VESTROS ETIAMNVM) EXCVSO FVRORES defendo quasi iustos in nocentia<m> mea<m>.

522-524

(SI VOBIS HIC PARVO IN TEMPORE CARVS / SITQVE PRECOR) QVID ME ORO DECET (QVIDVE ISTA PELASGI / VBERA) id est: multo plus uobis ego illum diligere debeo quem peperi.

524-525

(AB) HYRCANIS (HOC ODRYSIISVE TVLISSEM / REGIBVS ET SI QVI NOSTROS VICERE FVRORES) <Hyrcanis> Armeniis. Hoc dicit: si hoc a ferissimis gentibus postulassem, potuissem mereri, ut, me media, fratrum discordia sopiretur. (SI QVI NOSTROS) VICERE FVRORES qui sunt nostris sceleribus saeuiores.

528

NVTANTES (... GALEAS) capitum motu trementes.

529-531

(QVALES VBI TELA VIROSQVE / PECTORIS IMPVLSV RABIDI STRAVERE LEONES / PROTINVS) IRA MINOR uictis enim comminus uenabulis leonum ira <quiescit>.

540

NEC FRATER ERAM quasi Eteocles in fratrem, si potestas detur, crudelior sit futurus.

542

(FIDEI) PACISQVE SEQVESTRA sequester dicitur qui certantibus medius interuenit, apud quem cuiuscumque futuri certaminis pignora deponuntur. Hoc uocabulum ab '[ob]sequendo' factum est, quod eius qui electus fuerit utraque pars fidem sequatur.

544

(NEMPE HAEC TRAHIS) AD COMMERCIA NATVM nudando uulnera quae in insidiis nocte susceperat et ostendendo perfidiam Eteoclis crudelitatemque fecit cunctis inuisam.

547

(HEV) NIMIVM MITIS (NIMIVMQVE OBLITE TVORVM) apostropha ad Polynicen.

550

TENE ILLE interrogatiue.

552

ANTE HAEC EXCVSSO (FRONDESCET LANCEA FERRO) comparatio ab impossibili. Ante, inquit, potest fieri ut haec hasta quam gero excusso ferro frondescat quam Eteocles sit germano mitissimus.

555

(HAEC QVOQVE) CASTRA PATENT (NECDVM MERVERE TIMERI) dicit Tydeus etiam Argiua castra Eteocli patere. Quare ad uisendum fratrem non ipse potissimum ueniat? Nec aliquid quod in nostris castris timendum sit exstitit. Necdum enim aliquid hostile commisimus.

564

AD FLVMINA iuxta.

566

ERYTHRAEIS (... ORIS) Indicis. Graece dixit. A colore mar[mor]is rubri ἐρυθρὰν θάλασσαν uocant mare quod est inter Aegyptum et Indiam.

567

MERITAS solutas iugo.

569

SANGVINIS OBLITAS mansuetudine feritate carentes. Vt Lucanus:

'atque hominem didicere pati'.

574

(QVIPPE NIHIL) GRASSATA (FAMES) quae nihil depraedando uastauit. MANVS OBVIA (PASCIT) unde mansuetae dictae sunt ferae, id est: quae manu pasci consueuerunt.

576-577

VAGA RVRE (QVIES SI QVANDO ... / ... INIERE) zeu<g>ma est: siquando uaga<ri> rur<e et rur>a inire quies est. Aut certe uaga [rure] pro 'ipsae uagae'.

585

IMPETE VASTO antithesin fecit. Et Lucretius dixit 'impete' pro 'impetu' libro quinto:

'aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
et manibus totum circum se uertere caelum'.

[Item libro primo:]

['quamlibet in partem, trudunt res ante ruuntque]
[impetibus crebris'.]

586

(NEC DEFVIT) OMEN quod ab auriga incipit.

<587>

<IS PRIMVS> qui cito moriturus.

589

PREMVNT insecuntur.

593

(MVLTVMQVE) HASTILE (RESVMENS) hoc est: multa simul sumpsit hastilia.

603-605

(CVLTOR BACCHEVS) ACONTEA (PHEGEVS / ... / COMMINVS ENSE PETIT) hunc Acontea, qui tigres occidit, Phegeus ense percussit.

604

GEMINOQVE (IN SANGVINE OVANTEM) hoc est: duarum tigrium morte gaudentem.

605

TEGEAEA (IVVENTVS) Arcadica.

606

(AVXILIO) TARDI quia iam mortuo Aconteo auxilium ferebatur.

612

ITE AGE (NVNC PACEM SPERATE FIDEMQVE) increpans Tydeus. Vt Turnus in Vergilio:

'immo, ait, o iuuenes, arrepto tempore Turnus,
cogite consilium et pacem laudate sedentes;
illi armis in tecta ruunt'.

622-623

RETRO VEXILLA (TVBAEQVE / POST TERGVM ET LITVI BELLVM INVENERE SECVTI) ut ostenderet tumultuarie pugnari, peruersum ordinem exercitus monstrat. Dicit retro post aciem esse uexilla, quae solent militum cuneos anteire.

631

[HORRENT] TYRRHENOS (... TVMVLTVS) tubarum cantus.

632-633

SIDONIVM (PTERELAN SONIPES MALE FIDVS IN ARMIS / RVMPENTEM FRENOS DIVERSA PER AGMINA RAPTAT) <Sidonium> Thebanum. Nunc ergo poeta diuersorum mortes ueluti Musa monente describit. MALE FIDVS infrenis, qui timore armorum teneri non poterat. RVMPENTEM retro trahentem ut nimio conamine frena rumpere crederetur.

634

(VENIT HASTA) PER ARMOS equi scilicet. Possumus enim scapulas hominum 'armos' dicere. Vt Vergilius:

'latos huic hasta per armos
acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore'.

639

IN TERGA equina. <RECVMBIT> quasi dominus.

640-642

(STERNVNT ALTERNA FVRENTES / HIPPOMEDON SYBARIN PYLIVM PERIPHANTA MENOECEVS) / PARTHENOPAEVS (ITYN) diuersorum mortes Vergiliane poeta describit. MENOECEVS iste Thebanus est quem in catalogo Phorbas Antigonae monstrauit euntem inter duces. Dixit enim:

'quae noster signa Menoeceus'.

645

[DIVIDVVM a diuisione, dimidium a dimensione dicimus.] [hic ergo] DIVIDVVM in duas partes diuisum [posuit].

647

(IAM RAPIEBAT) ABAS hic Thebanus est qui uictor rapere spolia cupiebat. CORNV ... (ACHIVA) hasta Graeca. Vt Vergilius:

'uolat Itala cornus'.

650

EMANSISSE pro 'emanere'.

651

(ADSVETVM BROMIO) MVTARE (FVROREM) ut sacrorum furorem bellorum insania commutares.

654

INSTITA [PILO] fasciola est quae imam uestem suo pingit ornatu. Vt Horatius:

'quarum subsuta talos tegit instita ueste'.

655

(CRESCVNT) LANVGINE (MALAE) ad opinionem rettulit quia per pilos uidentur malae crescere.

656

(ET RVBET IMBELLIS) TYRIO SVB TEGMINE (THORAX) id est: sub ueste purpurea uidebatur splendor loricae.

657

VINCVLA PLANTAE calciamenta. Vt illud:

'et Tyrrhena pedum circumdat <uincula> plantis'.

658

CARBASEIQVE SINVS carbasus, qua fluxi amiciuntur uel diuites, sericum est aut certe linum tenue. Vergilius:

'tunc croceam chlamydem<que> sinusque crepantes
carbaseos fuluo in nodum collegerat auro'.

(ET FIBVLA) RASILIS AVRO ad luxuriam rettulit pulchritudinem fibulae. Erat enim foraminibus multis exornata, quas uulgo 'interrasas' appellant.

660

VELOX CORYTOS hypallage pro sagittis uelocibus.

661

(PENDENTESQVE SONANT) AVRATA LYNCE (PHARETRAE) hoc est: lyncis pelle aurata tectam habuit pharetram.

662

LYMPHANTE DEO hoc est: furiis incitante.

663-664

(HAEC OMINE DEXTRO / MOENIA CIRRHAEA MONSTRAVIT) APOLLO IVVENCA quia Cadmus Apollinis oraculo bouem secutus est et, ubi procubuit, illic condidit Thebas et ex bouis uocabulo regionem ipsam 'Boeotiam' nominauit.

665

(IN HAEC VLTRO SCOPVLI VENERE) VOLENTES ab Amphione factum, qui summa dulcedine testudinis Cadmo Thebas condenti in eo loco auxiliatus est ut saxa ultro per se applicarentur ad muros.

667

GRADIVVSQVE SOCER per draconem, Martis filium, qui a Cadmo dicitur interemptus. Ex cuius sanguine multitudo nata est armatorum.

674

(PRAEDAM VIDET ET SVA) VVLNERA NESCIT maior cupiditas est praedae quam timor mortis. Nec cauet ut uitet exitium sed festinat ut rapiat.

675

(CONGRESSV ... GAVISVS) INIQVO pedestri certamine urgetur. <Vt>:

'pugna congressus iniqua'.

676

LIBRA<BA>T considerando ubi percutiat. CVPRESSVM hastam significauit.

678-679

(VTINAM IPSE VENIRET) / CVI FVRIS id est Liber, in cuius honorem furibundus aduenis.

681

RELIQVIT id est penetrauit.

682

CREPAT sonat. Vt Vergilius:

'sinusque crepantes'.

683

ERVPTVS (... CRVOR) nimius sanguis siue multum fluens.

685

MARCIDA uino plena siue squalida. PLANXERVNT praeteritum pro futuro. ISMARA Ismarus mons Thraciae uitibus consitus.

686

TMOLVS mons Lydiae. (THESEA) NAXOS insula est in qua Theseus Ariadnen dormientem reliquit.

687

(ET THEBANA METV IVRATVS IN) ORGIA GANGES orgia triennalia Liberi sacra sunt quae dicit modo etiam Indos colere, postquam a Libero patre uicti esse noscuntur.

689

AD CIVES contra ciues.

691-692

AC MVLTO PVLVERE VERTIT / CAMPVM INDIGNANTEM quia excitus puluis notitiam loci commutat.

694

[CLIPEVM (GALEAM)QVE] INCENDIT illuminat.

695

SIDERE splendore uel gratia.

699-700

CERTVS ET IPSE NECIS (VIRES FIDVCIA LETI / SVGGERIT) quia augurio suam praeuiderat mortem. Desperatione ergo uitae fortius dimicat.

[701]

[LAETIOR] aiunt enim futura sentire morituros. Vt Vergilius:

'te quoque fata
prospectant paria atque e(a)d(em) m(ox) a(rua) t(enebis)'.

701

EXPERIENTIA CAELI doctrina et scientia auguriorum.

702

SI VACET liceat. Vergilius:

'hactenus indulsisse uacat'.

(MORTI) CONTERMINA uicina morti.

704

SVPERBIT uictoriae felicitate fit laetior.

706

DIVERSVS dissimilis.

[710-711]

[IMMOLAT VMBRIS / (IPSE SVIS) quasi uictimam, ut in sacris ipse consueuerat. Nam hoc uerbo poeta ad sacerdotis nomen allusit. Aptum est enim occidenti sacerdoti tale uerbum. Vergilius de occiso sacerdote dixit:]

['lapsumque superstans]
[immolat'.]

[Hic de occidente sacerdote ita dixit.]

712-713

(FALCATO CLONIN ET CHREMETAONA) CVRRV / COMMINVS (HVNC STANTEM METIT) solent enim in axibus curruum falces exstare quae incurrentes hostilem populum caedant.

715

SACRVM consecratum.

716-717

INVITVS (IAM FRAXINEVM DIMISERAT HASTAE / ROBVR ET EXCVSSIS APPARVIT INFVLA CRISTIS) ostendit quomodo inuitus. Dicit enim: ante dimiserat telum quam Lycorea agnouisset Apollini consecratum.

720

SCRVTATOR AQVARVM piscator.

724

AVERTERE ad se conuertere.

725

HAVD IPSE MINVS non minus Hypseus Amphiarao.

725-726

TIRYNTHIA (FVNDENS) / ROBORA <robora> agmina. Id est: Nemeaeos iuuenes et Graecam uastabat aciem.

726-727

(SED VISO PRAESENS MINOR) AVGVRE SANGVIS / (ILLVM ARMIS ANIMISQVE CVPIT) id est: cupiens cum Amphiarao confligere ceteros quasi ignauos contemnebat occidere.

727-728

PROHIBEBAT INIQVO / (AGMINE CONSERTVM CVNEI LATVS) id est: prohibebat Hypseum multitudo quae stipauerat Amphiaraum.

728

INDE de ipso cuneo.

730-732

(AONIDVM DIVES LARGITOR AQVARVM / CLARE GIGANTEIS ETIAMNVM) ASOPE FAVILLIS / (DA NVMEN DEXTRAE) fluuium inuocat quem dudum a Ioue diximus fulminatum, qui indignatione ereptae filiae Ioui intulit bellum. Quo facto igni diuino percussus est et, ut infamia eius excepti fulminis in aeternum maneret, dicitur hodieque illo tempore quo ictus est prunis ardentibus fluere.

734

COLLATVS bello comparatus.

736

INDVLGERE VOLENTEM concedere cupientem.

741-742

VVLNERA CITRA / (MORS TREPIDIS IGNAVA VENIT) sine uulneribus solo terrore Amphiarai moriebantur. IGNAVA sine ferro.

742-743

DVBIVMQVE TVENTI / (PRESSERIT INFESTOS ONVS IMPVLERITNE IVGALES) dubium erat uidentibus utrum onere tardatus esset Amphiarai an uelocior factus.

746

(DESILIT HORRENDVS) CAMPO TIMOR montis ruina quae de alto saltibus cadit.

752-753

(IPSE SEDENS) TELIS PARITER(QVE MINISTRAT HABENIS / DELIVS) armigeri et aurigae Apollo implebat officium.

753-754

(ADVERSAQVE FLECTIT / SPICVLA) FORTVNAM(QVE HASTIS VENIENTIBVS AVFERT) casum felicem siue euentum feriendi hastis contra Amphiaraum uenientibus detorquebat.

757

INFAMIS malae famae siue notus parricidio.

759

DEDIT immisit.

761

RIMANTVR TERRAS rimas agunt id est scrutantur. Rimari enim proprie dicuntur sues, cum pascentes cibi gratia terram uertunt.

761-762

(OMNISQVE) PER ARTVS / (SVLCVS ET INCISIS ALTVM RVBET ORBITA MEMBRIS) <per artus> cadauerum membra. Haec omnia signa erant hiatus futuri.

766-767

NEC INSISTI MADIDVS (DAT TEMO ROTAEQVE / SANGVINE DIFFICILES) abundantia sanguinis maiorem Amphiarao currendi lapsum faciebat.

<767-768>

<TARDIOR VNGVLA FOSSIS / VISCERIBVS> graues nimietate sanguinis equorum gressus.

771

SVMMVM ad ultimum aut summum deum.

773

(MORS) INREVOCATA quae reuocari non potest. Futurorum epitheton diligenter seruauit poeta.

780

(QVIS TANTVS) MISERIS HONOR parenthesis. Humiliter enim dixit se non fuisse dignum tanto honore numinis.

784-785

(ACCIPE COMMISSVM CAPITI DECVS ACCIPE LAVRVS / QVAS EREBO) DEFERRE NEFAS scelus esse dicit ornamenta infularum et sacras laurus secum ad inferos ferre.

788

(PVLCHRVM NATI) COMMENDO FVROREM quia in occidenda matre pro pietate peccabit.

791-793

(NON ALITER CAECO NOCTVRNI TVRBINE CAVRI) / SCIT PERITVRA RATIS (CVM IAM DAMNATA SORORIS / IGNE THERAPNAE FVGERVNT CARBASA FRATRES) parenthesis est: non aliter scit peritura ratis. Sic et Apollo sciebat periturum Amphiaraum et se subuenire non posse. (DAMNATA) SORORIS / IGNE quia nautae, cum stellam Helenae uiderint — quae Vrania dicitur, cuius tanta uis est incendii ut malum cauet et nauis ima pertundat ut, etiam si aes fuerit, hoc calore soluatur — ergo si haec stella naui insederit, sciunt se nautae sine dubio perituros. Econtra Castorum sidera sunt nauigantibus salutaria. THERAPNAEI Therapnae Laconicae ciuitas est.

795

(TERRAE / SVMMAQVE) TERGA [QVATI] superficies terrae.

799-800

(IAM) FRONDEA NVTANT / (CVLMINA IAM MVRI) iam siluis et cacuminibus arborum et muris dabatur cum hiatu ipsius terrae confusio.

801

EXCIDERVNT IRAE transitum est a causa bellorum.

805-806

BENIGNA / (TEMPESTAS) benignam tempestatem dixit quia naualia certamina prohibentur.

808

(TALIS ERAT CAMPO) BELLI FLVITANTIS (IMAGO) naualis certaminis speciem titubantibus militibus fecerat terrae motus.

809-816

SIVE LABORANTES (CONCEPTO ... FRATRIBVS) dubitabant quae causa esset tremoris illius, credentes terram mole et ui uentorum fuisse laxatam, qui per cauernas terrae discurrunt, <uel> hiulca<m> uetustate soluisse uel situ aquae in solutionem uertisse, aut certe elemento oppressa<m> maris undarum cessisse uirtutibus aut ipsam terram fratribus perituris tremores ad omen fecisse.

811-812

(FERENDO) / VNDA LATENS dicunt enim quidam terram aqua fulciri uel ferri.

817

(INQVE VICEM TIMVERVNT) SIDERA ET VMBRAE aduersitate sua terrentur. Sidera timuerunt ne erumperent manes, umbrae ne admissa luce proderentur. Vt Vergilius:

'trepidant immisso lumine manes'.

821

RESPEXITQVE CADENS (CAELVM) uel dolore morientis uel ut Apollinem quaereret utpote uates.

822-823

DONEC LEVIOR (DISTANTIA RVRSVS / MISCVIT ARVA TREMOR LVCEMQVE EXCLVSIT AVERNO) quia graui sonitu solida disiunguntur nec tamen eodem fragore hiulca iunguntur.

LIBER VIII

Hic liber continet indignationem Plutonis apud inferos quod rupta terra uenisset Amphiaraus eiusque de Ioue conquestio<nem> eo quod contra ius legitimi foederis descendisset, mittentisque Furiam eique praecipien<ti>s diuersas regum Argiuorum mortes. Responsio Amphiarai ueniam postulantis uxoremque deuouentis. Nuntius Palaemon narrans Adrasto de hiatu terrae et morte Amphiarai. Desperatio omnium post mortem Amphiarai cum eius laudibus. Insultatio per noctem Thebanorum in excubiis. Epulatio, deinde electio Thiodamantis in locum Amphiarai eiusque placatio Terrae cum exsequiis Amphiarai et precibus. Eruptio in bellum. Hinc atque hinc diuersae mortes. Tydei maxima proelia. <...> eius uerba et satisfactio apud Mineruam de aduerso fauore. Mors Atyos, sponsi Ismenes. <Conquestio Ismenes> de morte sponsi Atyos et eius cadaueris in urbem relatio. Tydei insultatio Thebanis fugientibus et impetus contra Eteoclen. Melanippi ex insidiis iaculatio. Tydei debilitas et conquestio de fragilitate corporis humani et quemadmodum exedit caput Melanippi.

1

(PALLENTIBVS) INCIDIT VMBRIS uetus elocutio est per datiuum casum: incidit umbris pallentibus. Claudius:

'herius recedens uesperi Numantinis incidit'.

At Terentius per accusatiuum protulit:

'ergo in eum incidit'

tamquam in rem periculosam.

5

CORPVSQVE NOVVM id est uiuum, siue non deposita apud superos carne.

5-6

(NEC ENIM IGNIBVS ARTVS / CONDITVS AVT MAESTA NIGER ADVENTABAT) AB VRNA Plato inducit scelera hominum in urna uersari. Et urna dicitur in qua mortuorum hominum ossa conduntur. Hic ergo ab urna dixit in qua mortuus ponebatur. Et hoc isto sensu expediuit poeta: non Amphiaraus mortuus ab urna in qua eius condita fuerant membra ueniebat.

9-10

(NECDVM ILLVM AVT TRVNCA LVSTRAVERAT) OBVIA TAXO / EVMENIS quia taxus uenenosa est, propterea ad perfectionem feritatis ex hoc ligno faces Furiae dicuntur <gerere>.

10-11

(AVT FVRVO PROSERPINA) POSTE NOTARAT / (COETIBVS ASSVMPTVM FVNCTIS) asserunt enim poetae mortuorum capita et Furiarum lampade lustrari et eorum nomina a Proserpina in inferorum poste conscribi.

14-15

[ET] SECVRI ... / (ELYSII) id est qui Elysium inhabitant manes. Securi idcirco, quia sunt ab sceleratorum suppliciis alieni. Elysii ergo pro his qui in Elysio habitant posuit.

16

ALTERA NOX id est caligo deterior.

17

VSTAEQVE PALVDES nigrae aut calentes.

18

SVLCATOR PALLIDVS Charon, qui subuectando corpora Stygem consueuit cumba sulcare.

24

VARIAEQVE EX ORDINE MORTES una quidem communisque omnibus mors est, sed uarietate poenarum dissimilis.

<26>

<FERVNT> absoluunt.

27

VINCIT OPVS Parcarum stamina mortium multitudine superantur. Vt Lucanus:

'lassant rumpentes stamina Parcas'.

31

ARGVIT prodit siue probat. (SVPERA) COMPAGE [SOLVTA] terrae superficie.

33

(IVCVNDAQVE) OFFENSVS LVCE iucunda superis, indebita manibus. Et ideo luce Plutonem dixit offensum.

34

QVAE SVPERVM LABES uiolentia siue ruina. Labes a 'labendo' dicta.

36

(VTER HAEC MIHI) PROELIA (FRATRVM) utrum Iuppiter an Neptunus? Conuenienter proposito carmini a Thebanorum odio germanorum inducit de regno et fratres caelestes dissensisse.

37-38

(PEREANT AGEDVM DISCRIMINA RERVM) / NAM CVI DVLCE MAGIS quam mihi ut superi misceantur? Id est: expedit minori per sortem confundere quae fuerint separata.

40-41

NEC ISTE MEVS (DIRISQVE EN PERVIVS ASTRIS / INSPICITVR) meus, inquit, mundus hic non est, si hunc rector perrumpit astrorum.

44

MISERVMQVE PATREM miserum, siue quia amisit imperium, siue quia a poetis apud inferos Saturnus fingitur, quem unum uolunt esse de numero Titanum.

47

(STYGIO PRAETEXAM) HYPERIONA (CAELO) Hyperion Soli[s] aequus est. Dicit enim immissis tenebris Solis se Pluton numina turbaturum.

49-50

VTRVMQVE (TENEBO / TYNDARIDEN) Castoris et Pollucis talis est fabula: cum esset immortalis Pollux et e diuerso Castor morti teneretur obnoxius, pietatis intuitu Pollux morte uicaria fratrem redemit. Vnde Vergilius:

'si fratrem Pollux alterna morte redemit'.

Dicit ergo nunc Pluton retento Polluce, qui immortalis fuerat, cum Castore germano mortali in utroque se [mundo] posse regnare.

50-51

(CVR AVTEM AVIDIS IXIONA FRANGO / VERTICIBVS CVR NON EXSPECTANT) TANTALON VNDAE si poenarum culpas inspectes utrius<que> id est Tantali Ixionisque, utrorumque supplicia uindictae Iouis a Plutone praestantur. Ixion quippe Iunonem ausus est stupri iniuria compellare, Tantalus uero Iouis consilia mortalibus prodidit in eorum audita conuiuio.

52-55

(ANNE PROFANATVM TOTIENS CHAOS HOSPITE VIVO / PERPETIAR ME) PIRITHOI (TEMERARIVS ARDOR / TEMPTAT ET AVDACI THESEVS IVRATVS AMICO / ME FERVS ALCIDES) conqueritur his inferos patuisse qui infanda cupiebant ut ad se aut amator aut raptor intraret. Haec Pirithoi fabula talis est: Pirithous cum Proserpinam rapere suo matrimonio induxisset in animum, huius tam scelerati consilii Theseum participem fecit. Quem cum amicitiarum intuitu Theseus ad inferos Proserpinam pariter rapturus secutus fuisset, graui sunt utrique damnati supplicio. Vnde Vergilius:

'sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus'.

58-59

(VIDI EGOMET BLANDA INTER CARMINA TVRPES) / EVMENIDVM LACRIMAS Orpheus Thrax peritissimus citharae fuit. Is Eurydicen coniugem unico dilexit affectu. Quae cum Aristaeum, Cyrenes Nymphae filium, pudicitiam suam attrectare cupientem fugeret, calcato serpente perempta est. Hoc cum immoderate doleret Orpheus, confisus peritia citharae inferorum secreta perrupit. Cuius capti dulcedine ac miseratione lugentis manes feritate deposita Orpheo coniugem reddiderunt. Dicit ergo nunc Pluton turpes uidisse <se> lacrimas Eumenidum. Turpes ideo quia contra inferorum legem misericordiae lacrimae fundebantur. ITERATAQVE PENSA (SORORVM) propter reditum Eurydices quem concesserant ut denuo uiuentis [pensa] fata pensis traderent.

60

(ME QVOQVE SED DVRAE MELIOR) VIOLENTIA LEGIS quae iubebat Orpheum non respicere uxorem. Melior ergo lex me: scilicet ego dulcedine cantus uictus sum ut Orpheo coniugem redderem, ut concessam perderet inclementia legis obtinuit. Hinc Vergilius:

'ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes'.

63

(INIVSTAEQVE) AB IOVE LEGES quia partiri annum Proserpinae iussit et sex mensibus esse cum matre, totidem cum marito. Ita Ouidius:

'at medius fratrisque sui maestaeque sorori<s>
Iuppiter ex aequo uoluentem diuidit annum.
Nunc dea, regnorum numen commune <duorum>,
cum matre est totidem, <totidem> cum coniuge menses'.

Per lunam fieri manifestum <est>, quae a ueteribus Proserpina nominatur.

64

ET SECTVM GENETRIX (MIHI COMPVTAT ANNVM) uidetur enim dimidium annum matrimonio eius Iuppiter abrogasse. Penes matrem ergo est, ut eius cura statuto tempore filia ab inferis reuertatur ad caelum.

69-71

ATQVE ADEO FRATRES ... / ... (FRATRES ALTERNA IN VVLNERA LAETO / MARTE RVANT) Eteocles et Polynices, qui mallent hoc nefas se potius implere quam Furiam.

69-70

(NOSTRIQVE HAEC) OMINA SVNTO / (PRIMA ODII) Eteoclis et Polynicis interitus omen sit inter me et Iouem futuri certaminis.

72-74

(QVIQVE IGNE SVPREMO / ARCEAT EXANIMES ET MANIBVS AETHERA NVDIS) / COMMACVLET ut tabe soluantur corpora, non flamma pyrarum. Nec interpositis urantur ignibus, sed in solo terrae intemperie aeris membra depereant. Sit mortuis de sepultura negata supplicium bello crudelius, ut solius caeli rogum possint habere communem.

82-83

(NON FORTIVS ... / ... ASTRIFEROS INCLINAT) IVPPITER AXES hoc est: oratione Plutonis tremefacti sunt poli.

84

(AT TIBI) QVOS [INQVIT] (MANES) manes pro 'poenis' posuit. Id est: quos cruciatus patieris? Vt Vergilius:

'quisque suos patimur manes'.

Manes ergo ideo dicti sunt quia damnati aeterna apud inferos poena permanent.

85

SVBIT ILLE sequitur, ut

'pone subit coniunx',

aut certe finita praecedenti oratione subiungit.

86

VANESCENTIBVS in umbram desinentibus.

87

IAM PEDES quia currus et equi cum quibus raptus fuerat uanuerunt.

91-93

(O) CVNCTIS FINITOR (MAXIME RERVM / AT MIHI QVI QVONDAM CAVSAS ELEMENTAQVE NORAM / ET SATOR) Ouidius:

'omnia debemus uobis paulumque morati[s]
serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, haec est domus ultima cunctis'.

Ordo ergo talis est: cunctis finitor rerum putaris, mihi uero etiam sator. (Nam cum Plutoni constet terram consecratam, dicit omnia membra resolui et de terra cuncta procreari. Iuste ergo creator dicitur, a quo uniuersa gignuntur.) At ego, quia uates fui, noram uitae <te> esse creatorem ex eo quod animas iterum mittis in corpora. Vt Vergilius:

'et incipient in corpora uelle reuerti'

et idem supra:

'Fata serunt animas'.

96-97

NEC VENEREM (ILLICITAM CREDE HIS INSIGNIBVS AVSI / INTRAMVS LETHEN) nec Proserpinam rapiam. Thesei et Pirithoi hoc loco audaciam commemorat et ad testimonium pudicitiae ostendit infulas et insignia sacerdotis.

98

PROSERPINA dicta ab eo quod porro serpat.

106

ET NOSTRAE VENIVNT (QVOQVE FVNERA DEXTRAE) propter sui misericordiam dicit se pugnando multas inferis animas addidisse, pro quo beneficio petit sibi esse parcendum.

109-110

(DVM PER CAVA VISCERA TERRAE / VADO DIV PENDENS ET IN) AERE VOLVOR OPERTO id est: dum per illa spatia uado quae sunt sub terra inferorum.

112

VEL CAPTVM (THEBIS) optabilius fuit etiam capi me a Thebanis.

113

PARENTI Oecleo patri.

116-117

NEC DEPRECOR VMBRAM / ACCIPERE id est: nec refuto umbra esse. Deprecor autem est 'refuto'. Vergilius:

'equidem merui nec deprecor, inquit'.

Lucanus:

'non deprecor hosti
seruari, dum me seruet ceruice recisa'.

118-119

NAM TIBI PRAESAGI) QVIS IAM SVPER AVGVRIS VSVS / (CVM PARCAE TVA IVSSA TRAHANT) id est: possem rogare te ut apud inferos augur essem, si scirem et hoc mihi apud inferos profuturum. Verum cum uideam ipsa quoque fata ad tuum arbitrium fila disponere, intellego augurio tibi nil opus omnino.

121-122

ILLI FVNESTA RESERVA / (SVPPLICIA) hoc est: coniugi meae quae mihi minaris reserua supplicia, quae salutem uiri prodidit monili corrupta.

123

INDIGNATVRQVE MOVERI irascitur se in misericordiam flecti.

124

VT LEO MASSYLI (CVM LVX STETIT OBVIA FERRI) Massylia gens Africae mediterranea, leonibus plena.

125

TVNC ARMA CITAT citat incitat. ARMA dentes et ungues, quibus se tuetur et uindicat. Vergilius:

'tum demum mouet arma leo'.

132-133

(ATQVE AVIDAE TRISTIS LOCVS ILLE RVINAE / CESSAT ET INFERNI VITATVR) HONORE SEPVLCRI ad laudem Amphiarai omne spatium campi sepulturae uatis concessum est, quia huic sepulcrum praeter morem hiatus praestitit terrae, quod infernum ... sepulcrum dixit.

141

STRINGIMVS educimus.

145

HEV [PRAESAGIS heu] interpositio est dolentis. PRAESAGIS ... ASTRIS futura denuntiantibus stellis.

146

(FRVSTRAQVE MANVS) CVM VOCE TETENDI petentum auxilia affectum expressit poeta, qui iactatione uel extensione manuum sibi supplicant subueniri. Hoc Vergilius, ut raptae Cassandrae negatum fuisse monstraret, ait:

'ad caelum tendens ardentia lumina frustra,
lumina, nam teneras arcebant uincula palmas'.

153-155

(SPONTE AGMINA RETRO) / NON EXSPECTATO REVOCANTVM (MORE TVBARVM / PRAECIPITANT) nemo enim militaris legis sacramenta seruauit, ne ante pedem e proelio retraheret quam receptui caneretur. Sed tali legiones turbatae nuntio neglectis, dicit, praeceptis et re<li>gione militiae uertebantur in fugam.

155-156

(FALLVNTQVE RVENTES) / GENVA VIROS solutione pedum nimio timore genua languebant et negabant cursum. Vt Vergilius:

'genua aegra <trahentem' et 'genua> labant'.

158

NEC TOLLERE LVMINA TERRA id est: tanto erant inclinati terrore ut oculos a terra leuare non possent.

160

FOEDERE PARVO interpositione pacis modicae.

162-163

QVAE TIBI (NVNC FACIES POSTQVAM PERMISSA GEMENDI / COPIA QVI FLETVS GALEIS CECIDERE SOLVTIS) admiratiue.

168

[ET] EFFLANTES expirantes animam. (INTERNECTERE) PLAGAS insuere. Metaphoram a medicis traxit, qui solent letalia uulnera suturis adnectere.

169-170

(MENSAS) ALIMENTAQVE BELLO / (DEBITA NEC PVGNAE SVASIT TIMOR) ut cibo reficerent uires propter futuram pugnam.

175-176

HOC ANTRA LACVSQVE / (CASTALII TRIPODVMQVE FIDES) subaudis 'Amphiarao praestiterunt'.

177-178

QVIS MIHI (SIDEREOS LAPSVS MENTEMQVE SINISTRI / FVLGVRIS AVT CAESIS SALIAT QVOD NVMEN IN EXTIS) hoc est: quis mihi profert in om<i>nibus? Aut certe: prodit uoluntatem deorum augure interempto? SINISTRI propitii, dictum a 'sinendo'. Sic et Vergilius de bono augurio sinistrum dixit:

'quod nisi me quacumque nouas incidere lites
ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix'.

[Id est: ante sinistra propitia.]

186-187

ADVERSAQVE SIGNA VOCASTI / (STERNERE) id est: ultro hostes ad certamen uocasti.

<189>

<ET NVNC TE QVIS CASVS HABET> mirantur enim mortuum quem mortuum nemo conspexit.

191-192

(ANNE SEDES HILARES IVXTA TVA NVMINA PARCAS) / ET VICE CONCORDI (DISCIS VENTVRA DOCESQVE) et hunc libenter Fata susceperunt praecepturum.

193-194

(AN TIBI FELICES LVCOS) MISERATVS AVERNI / (RECTOR) miseratus quod dicit, non hoc ad indulgentiam ducas sed ad maximum Amphiarai <decus>. Nam ille nulli parcit. Vt Horatius:

'uictima nil miserantis Orci'.

194

INSERVARE proprio usus est augurum uerbo qui, dum captant auguria, dicuntur caelum seruare. Vt Lucanus:

'nec caelum seruare licet'.

198

BRANCHI Branchus Apollinis filius et ipse futurorum peritissimus deus. Vt ipse alibi:

'patrioque aequatus honore
Branchus'.

Varro rerum diuinarum ita refert de Brancho: <Demo>clus quidam decimus ab Apolline cum in peregrinatione pranderet in litore ac deinde proficisceretur, oblitus est filium nomine Smicrum. Ille peruenit in saltum Patronis cuiusdam. Et cum esset receptus, coepit cum suis pueris capras pascere. Aliquando prenderunt cygnum et illum ueste cooperuerunt. Dum ipsi pugnant uter illum patri munus offerret, cum essent fatigati certamine, reiecta ueste mulierem inuenerunt. Et cum fugerent, reuocati ab ea moniti sunt ut Patron unice Smicrum diligeret puerum. Illi quae audierunt Patroni indicarunt. Tunc Patron Smicrum pro suo filio nimio dilexit affectu eique filiam suam ducendam locauit uxorem. Illa cum praegnans ex eo esset, uidit in somniis per fauces suas introisse solem et exisse per uentrem. Infans editus ideo Branchus uocatus est quia mater eius per fauces sibi uiderat <solem in> uterum penetrasse. Hic cum in siluis Apollinem osculatus fuisset, comprehensus est ab eo et accepta corona uirgaque uaticinari coepit et subito nusquam comparuit. Templum ei factum est quod Branchi[a]don nominatur. Et Apollini et filio pariter consecrata sunt templa, quae ab osculo Branchi siue certamine puerorum 'Philesia' nuncupantur.

199-200

NEC CLARIAS (HAC LVCE FORES DIDYMAEAQVE QVISQVAM / LIMINA NEC LYCIAM SVPPLEX CONSVLTOR ADIBIT) et apud Clarium et apud Didymaeum Apollinis est oraculum. Quod autem ambos colant Apollinem Dianamque, ideo 'Clarii' uocabulo nuncupantur. Vt Vergilius:

'qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis'.

Lycia autem Asiae ciuitas est Apollinis sedes, quam post Amphiarai interitum dicit esse tacituram. De qua Vergilius ait:

'qualis ubi hibernam Lyciam'.

Clarium ergo ciuitas est in qua tres dii id est Iuppiter, Neptunus, et Pluton mundum dicuntur fuisse sortiti. In hac Apollo maxime oracula mortalibus dare consueuerat.

201

(CORNIGERI) VATIS NEMVS quia in Syrtibus in eo tantum loco ubi Iouis Hammonis templum est, nemus inuenitur. Vt Lucanus:

'solus nemus abstulit Hammon.
siluarum fons causa loco'.

201-202

(MOLOSSO) / QVERCVS (ANHELA IDVI) quam Chaoniam dicit hoc est Epiroticam, Molossia enim est in Epiro, ubi solebant columbae sub quercu responsa dare. Anhela ergo dixit per similitudinem uatum, qui deo pleni et anhelantes responsa dant. Vt est:

'sed pectus anhelum,
et rabie fera corda domat'.

203

IPSI AMNES Apollini sacri, quorum haustus uates faciunt et poetas [non tamen omnes].

204

SAGIS diuinis. Vnde 'praesagia' praediuinationes mentis. Vt Vergilius:

'praesaga mali mens'.

206-207

IAMQVE ERIT ILLE DIES (QVO TE QVOQVE CONSCIA FATIS / TEMPLA COLANT REDDATQVE TVVS RESPONSA SACERDOS) ciuitas enim in eo loco est post condita in quo hiatus terrae Amphiaraum recepit, quae Ampharma uocatur, ut Homerus ait, quod illic currus, quem Graeci ἅρμα appellant, deciderit. In qua etiam oraculum est, quod Amphiareon uocatur.

212-214

(SIC FORTES MINYAS SVBITO) CVM FVNERE TIPHYS / (DESTITVIT NON ARMA SEQVI NON FERRE VIDETVR / REMVS AQVAS IPSIQVE MINVS IAM DVCERE VENTI) <Minyas> accusatiuum casum posuit Minyas aut Argonautas, qui se mortuo Tiphy gubernatore priuatos esse dolueri<n>t.

215-216

(IAM FESSI GEMITV PAVLATIM ET CORDA) LEVAVIT / (EXHAVSTVS SERMONE DOLOR) per sermonis enim uarietatem et luctus leuatur et labor decrescit. Vergilius:

'uarioque uiam sermone leuabant'.

218

DIVERSA hostili. Lucanus:

'diuersae rostris iuuenem affixere carinae'

id est contrariae.

220-221

(IPSAEQVE AD MOENIA) MARCENT / (EXCVBIAE) ebrietate aut somno. Moenia pro 'muris' posuit. Vt Vergilius:

'sed non ante datam cingetis moenibus urbem'.

221

IDAEAQVE TERGA Cretensia tympana.

222

(ET MODERATA SONVM) VARIO SPIRAMINE (BVXVS) tibiam significat uarie foratam. Vergilius:

'biforem dat tibia cantum'.

223

ALVMNVM nutritum. Alumnus enim ab 'alimentis' dicitur.

224

PAEANES pro 'laudibus' posuit. Nam paeanes uersus sunt in honorem Apollini dicti propter exstinctum Pythonem. Omnis laus Graece dicitur paean ab admiratione. ἐπαινεῖν etenim Graece 'laudare' dicitur. Vergilius:

'laetumque choro paeana <canentes'>

<et>

<'laetumque paeana> secuti'.

224-225

(VBIQVE / SERTA) CORONATVMQVE MERVM secundum Homerum dixit, qui ait crateras in quibus uinum est coronari. Vergilius:

'crateras longe statuunt et uina coronant'.

231-232

(FETOSQVE CRVENTI) / MARTIS AGROS propter eos dixit qui satis draconis dentibus fuerant nati.

232-233

(TYRIAM REPTANTIA SAXA) / AD CHELYN id est <ad> Amphionis citharam, cuius dulcedine<m> secuta saxa exstruxere muros Thebanos.

235-236

ET MVLTA DEDVCTAM (LAMPADE FRATRVM / HARMONIAM) <fratrum> suorum scilicet Cupidinum et Amorum.

237

(GEMMIFERVM ...) HYDASPEN optima enim ibidem sunt lapidum genera.

<242>

<EXISSE ... VVLTV .. SERENO> ex laetitia prouenisse.

246

QVIN HAVSISSE (DAPES) etiam hoc fecit. <QVIN> confirmantis est.

246-247

INSICCATVMQVE CRVOREM / (DEIECISSE GENIS) inhaerentem caecitatis suae cruorem genis eluisse.

250

CAVSA LATET latet causa laetitiae, quia uult poeta crudele esse quod gaudet. Quare sit ergo commutatus ad gaudium Oedipus, ignorabant Thebani. Erat autem illi causa laetitiae quod dimicat aduersum se ferro germanitas.

252-253

(SED PRIMOS COMMINVS ENSES / ET SCELERIS TACITO RIMATVR) SEMINA VOTO id est: tacito uoto auribus menteque captabat hostium motus.

254

INDE EPVLAE (DVLCES IGNOTAQVE GAVDIA VVLTV) hac utique causa perspecta.

255

(POST LONGAE PHINEVS) IEIVNIA POENAE Phineus enim propter proditionem sacrorum supplicium meruit Harpyiarum, a quibus prohibitus ne dapes attingeret longo est ieiunii cruciatu uexatus.

262

QVAMQVAM AEGER SENIO Senium est morbus senectutis.

262-263

(SED AGIT) MISERANDA POTESTAS / (INVIGILARE MALIS) quia maior potestas grauiori semper malo uexatur.

266

(IAM MALE) PERVIGIL IGNIS id est non peruigilans, quia contemptu Argiuorum Thebani uigilias non curabant.

270

(INSCRIPTAQVE) DEVS QVI NAVIGAT ALNO deum, tutelam nauis, intellegimus cum gubernatore nauigare. Habent enim uel sculptos uel pictos praesules suos, quorum nominibus nuncupantur et naues.

271-272

(TEMPVS ERAT IVNCTOS CVM IAM SOROR IGNEA PHOEBI) / SENTIT EQVOS poetice dictum. Ceterum non est ut luna solis inueniatur semper aduentu. Hic lunam pro nocte posuit.

273

MVGIRE ardore solis stridere.

276

PRODITA deserta.

277

ORBVM uiduatum hoc est sacerdotio carens.

282

(SIMILEM) IVXTAQVE SECVNDVM ut Vergilius:

'proximus huic, longo sed proximus interuallo'.

283

(ILLVM INGENS) CONFVNDIT HONOS quia uictus est uerecundatur, id est iudicii ipsius gratia grauatur.

<285>

<SEQVE ONERI NEGAT ESSE PAREM COGIQVE MERETVR> recte ergo quod uerecunde excusabat dignus erat qui cogeretur.

286-287

[SICVT] ACHAEMENIVS (... / ... PVER) Achaemene Parthorum seu Medorum ciuitas.

288

(INCERTA FORMIDINE) GAVDIA LIBRAT laetitiae gaudium metu pensabat utrum posset implere quod sumpserat.

289

AN FIDI PROCERES id est: siue recordatione paternae gratiae fides a sociis etiam filio seruaretur.

290

[CVI] CASPIA (LIMINA) Caspiae portae sunt in Armeniorum finibus constitutae. Vnde Lucanus:

'Caspiaque immensos secludunt claustra recessus'.

293

(NEC ADHVC) IMPLERE TIARAN id est: nec capitis robore diadematis implere mensuram. Ipso enim †uelut particulae† ambitu antiqui pro diademate utebantur. Tiara enim dicitur pilleum quod in capite gerit sacerdos Martis. Vnde Vergilius:

'sacerque tiaras'.

294

VBI INTORTO SIGNATVS VELLERE CRINEM infulis tortis caput coronatum fuisse sacerdotis ostendit.

295

CONVENITQVE DEIS placuit. Id est: dignus hoc sacerdotio a numinibus iudicatus est.

299

ARBORIBVS VIVIS semper uirentibus ut cupresso aut lauro, aut certe uiridibus id est nuper abscissis.

301

INTEGER ANNVS pro parte anni.

303

(HOMINVM DIVVMQVE AETERNA) CREATRIX Tellus.

304

ANIMARVM (ET SEMINA MVNDO) secundum Pythagoram, qui omnibus crescentibus [uel arescentibus] licet insensibilibus animas tribuit.

309

(ET VOLVCRVM) REQVIES uolatus in aere est requies auium terra.

309-310

(FIRMVM ATQVE) IMMOBILE MVNDI / (ROBVR INOCCIDVI) quia sola terra immobilitate fulcitur.

310-312

(TE VELOX MACHINA CAELI) / AERE PENDENTEM (VACVO TE CVRRVS VTERQVE / CIRCVIT) qui[a] mundum opinantur aeternum, terram aiunt pendere aere succinctam. Vnde Lucanus:

'dum terra fretum terramque leuabit
aer'.

CVRRVS VTERQVE solis et lunae, quam antipodarum <...> ut Vergilius:

'solemque suum, sua sidera norunt'.

312-313

INDIVISA(QVE MAGNIS / FRATRIBVS) quia communis est Ioui, Neptuno, et Plutoni. Etenim cum caelum, mare, inferos inter se sortis euentu diuiderent, sola terra indiuisa permansit.

314-315

SVBTERQVE [SVBTERQVE] AC DESVPER (VNA / SVFFICIS) quae nobis, antipodis, inferisque una eadem sufficis.

320

OMNE HOMINI NATALE SOLVM omnibus est habitabilis terra et generans homines, ut uult opinio sapientum, quamuis imperiti putent rotunditatem in omni circuitu habitari non posse. Siue quia omne solum sapienti patria est.

320-322

(SAEVO) / TAMQVAM HVMILI[S] (POPVLOS DECEAT DISTINGVERE FINE / VNDIQVE VBIQVE TVOS MANEAS COMMVNIS) duplex sensus est: tamquam humili populos deceat distinguere fine. Et alter sensus: undique ubique maneas communis.

331

CEV TE CIRRHAEO (MERITVM TVMVLARET HIATV) monte Parnasso, quia in Cirrha parte montis ipsius hiatus terrae est ubi responsa Delphica dabantur. Vt Lucanus:

'totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra
exit et aetherio trahitur conuexa Tonanti'.

335

PRAESAGA quibus diuinare possis id est sacrificio denuntia<re>.

338

(QVO RVIS) ILLE ADYTIS MELIOR (LOCVS) id est, ille locus responsis dandis est dignus ubi hiatu terrae sumptus est Amphiaraus.

341

[ET] VATI (MORTIS SIMVLACRA REPENDIT) id est: Amphiarao imaginarium funus exsoluit. Vt Vergilius:

'tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem
constitui'.

346-347

(STVPET INSOLITO CLANGORE) CITHAERON / (MARCIDVS) horruit tubarum sonitu mons qui ante consueuerat sacrorum uoces audire. Vt Vergilius:

'nocturnusque uocat clamore Cithaeron'.

347

MARCIDVS aut maerore squalidus aut tactu Tisiphones foedatus. (ET TVRRES) CARMEN NON TALE (SECVTAE) <Carmen> tubarum. Sensus: stupent turres Thebanae sonitum Tisiphones, quae Amphionìs fuerant carminibus fabricatae.

353-357

OGYGIIS (IT SORTE CREON ... STIPAT DIRCAEA MENOECEVS) omnium Thebanae ciuitatis portarum nomina eleganter poeta monstrauit: <Ogygias, Neistas, Ho>moloidas, Proetias, Electras, Hypsistas, Dircaeas.

358-361

(QVALIS VBI) AVERSI (SECRETVS PABVLA CAELI / NILVS ET EOAS MAGNO BIBIT ORE PRVINAS / SCINDIT FONTIS OPES SEPTEMQVE PATENTIBVS ARVIS / IN MARE FERT HIEMES) <auersi> meridiani id est Aegyptii. Nilus enim Aegypti fluuius est septem capitibus fluens, unde a Graecis ἑπτάστομος dictus est. Quae omnia eius ostia his nominibus nuncupantur: Pelusi<ac>on, Taniticon, Mendesi[ac]on, Pathmeticon, Sebennyticon, Bolbitinon, Canop<ic>on. PABVLA CAELI imbres enim secundum physicos alimenta sunt fluminum. (EOAS MAGNO) BIBIT ORE PRVINAS bibit accipit. Id est: Aethiopum niues colligit quas praestat Oriens id est Aegyptus. Siue Eoas pruinas bibit secreto fonte quo Aegyptii regnant. HIEMES aquarum incrementa qualia fluminibus hiems solet inferre.

362

DVLCI ... PONTO Nilo specie maris uenienti.

364-365

PRAECIPVE ELEAE (LACEDAEMONIAEQVE COHORTES / ET PYLII) in catalogo horum meminit qui ad auxilia uenerant Amphiarai:

'auget resupina maniplos
Elis', <...>

et Pyliorum meminit:

'quos Pylos et dubiis Malee ditata carinis'.

365

SVBITVM inopinanter illis praepositum.

366

ACCESSERE REGENTI animum commodauerant. Vt Lucanus:

'accedunt Syriae populi'.

368-369

MINOR ILLE (PER ALAS / SEPTIMVS EXSTAT APEX) Thiodamas sex ducibus minor erat.

370

(PARRHASIIS ...) [SI DETRAHAT] ASTRIS quoniam Helice et Cynosura filiae Lycaonis Arcadis fuerunt. Ergo de Septentrionibus dicit.

372

[ET] INCERTI (NVMERANT SVA SIDERA NAVTAE) dubitantes, cum sex uideant sidera, utrum ipse sit Septentrio[n]. In Septentrionali Plaustro septem sunt stellae.

374

MAIORQVE (CHELYN MIHI TENDAT APOLLO) id est: non talis qualis solet in lyricis inuocari carminibus aut certe in aliis operibus quae ad res bellicas pertinere non solent, sed maior furiosior[que], qui bellica tuba sit dignus, ut ipse superius:

'atque alio Capaneus horrore canendus'

380-381

(CRVENTO) / ANGVE NOTAT dedicat morti.

381-382

(IAMQVE IN MISEROS PENSVM OMNE SORORVM) / SCINDITVR ita enim factum est ut multorum uita pariter finiretur.

385

ABOLET(QVE DOMOS CONVBIA NATOS) delet memoriam suorum ac desiderium illis ex animo. Et a toto transit ad partes dicendo conubia, natos.

396-397

(ET SPATIIS VTRIMQVE AEQVALIBVS ACTI / ADVENTAT MEDIVMQVE VIDENT) DECRESCERE CAMPVM accessione utriusque exercitus medium quod erat minuebatur spatium. Ita enim fuerant uicinitate densati ut campus qui medius fuerat interiret.

400

(PARITER) SVSPIRIA FVMANT ex pluri<um> ore utique uicinorum sibimet repugnantium.

401

(ADMOTAEQVE NITENT ALIENA) IN CASSIDE CRISTAE splendorem galearum inuicem uicina arma reddebant.

402

CONI cacumina galearum.

405

(NONDVM DEFORME) CRVORIBVS AVRVM necessitas enim belli aurum aut perdit aut mutat.

406

VITAE PRODIGA (VIRTVS) mortem non curans. Horatius:

'animaeque
prodigum Paulum'.

408

SOLIDA NIVE definitio est grandinis.

411

(CVM) LIBYAE BOREAS (ITALOS NIGER ATTVLIT IMBRES) flante enim aquilone hic serenum est, pluit in Africa. Vnde Lucanus:

'et nostris reficit sua rura serenis'.

415-416

ET MVTVA PERDVNT / (VVLNERA) concursu telorum utrimque frustrabantur.

418

(FORMIDANDAE) NON VNA MORTE SAGITTAE quae et ferro perimant et ueneno.

421-422

NVNC TVRBA RECEDIT / (NVNC PREMIT AC VICIBVS TELLVREM AMITTIT ET AVFERT) modo pelluntur, modo resistentes occupant locum quem amiserant.

428

(PRINCIPIVM PVGNAE ... ASOPIVS) HYPSEVS hic est qui fuit principium pugnae.

432

HIC ET MENTE LACON (CRVDI TORRENTIS ALVMNVS) Lacones potentissimos dicit esse uirtutis. Ideo hunc Menalcam fortem memorat tam gente quam mente. Crudi autem quia incolae Eurotae fluminis plagis praedurantur ad patientiam agonici certaminis. Vnde Horatius:

'nec me tam patiens Lacedaemon'.

Agon ipse διαμαστίγωσις dicitur.

434

NE PVDOR IN TERGO hoc <est>: hastam pectori infixam retrahit, ne post tergum exeundo uulnus infame uideretur.

436-437

(DILECTA GENIS MORIENTIS OBERRANT) / TAYGETA id est: <Men>alcas moriens Tayget<a> imaginatur. Taygeta autem mons Laconum est Libero et Apollini sacer. LAVDATAQVE VERBERA MATRI Tauricae, quam Orestes de Scythia transtulit. Consueuerat humano cruore placari. Cuius cum simulacrum in Laconiam delatum fuisset, ne quod piaculum nasceretur intermissione sollemnis sacrificii neue crudelitati Graeciae populus oboediret, inuentum est ut inter se impuberes pueri de sustinendis uerberibus contenderent ac se in hanc patientiam prouocarent et super aram Dianae impositi flagellis uerberabantur tam diu donec ex humano corpore sanguis flueret qui instar esset sacrificii. Hi autem pueri appellantur βωμονῖκαι.

440

(ET CERTI NONDVM) TACET ARCVS AMYNTAE celeritas iaculantis expressa est ut ante peremptus occumberet quam sonus de arcus tensione cessaret.

445-447

(IPHIN ATROX ACAMAS ARGVM FERVS IMPVLIT HYPSEVS / STRAVIT ABANTA PHERES) DIVERSA(QVE VVLNERA FLENTES / IPHIS EQVES PEDES ARGVS ABAS AVRIGA IACEBANT) tres occisi diuerso mortis genere sunt, quos poeta a tribus dicit esse prostratos.

448-452

INACHIDAE GEMINI (GEMINOS E SANGVINE CADMI / ... ERRASSE QVERVNTVR) Graeci gemini geminos Thebanos aggressi sunt quodam casu per errorem belli et, cum eos occidissent geminos per ignorantiam, querebantur quoniam et geminos esse se meminerant.

450-452

(SED DVM SPOLIA OMNIA CAESIS / ERIPIVNT VIDERE NEFAS ET MAESTVS VTERQVE / RESPICIT AD FRATREM PARITERQVE) ERRASSE QVERVNTVR nam nudatos armis agnouerunt.

453-455

(CVLTOR ION PISAE CVLTOREM DAPHNEA CIRRHAE / TVRBATIS PROSTRAVIT EQVIS HVNC) LAVDAT AB ALTO / (IVPPITER HVNC TARDVS FRVSTRA MISERATVR APOLLO) uictum minoris dei posuit sacerdotem, ne potioris meritis derogaret.

456-457

(INGENTES FORTVNA VIROS) ILLVSTRAT VTRIMQVE / (SANGVINE IN ADVERSO) Tydeum et Haemona[m] dicit, quorum uirtus in alternis belli partibus pro deorum fauore laudatur.

465

(PONTOQVE NEGANT DESCENDERE) MIXTI ne alter alterius nomen incurrat.

472

(SAEVOS) NE DIXERIS ARGOS quasi tibi negauerint sepulturam.

473

(IGNE TVO THEBANE ROGVM CONCEDIMVS) ARDE tuo tibi telo concedimus sepulturam.

477

MAERA SACERDOS Maera nomen est proprium sacerdotis.

478

PROHIBENTE DEA excusauit cur illis Venus auxilium <non> tulerit.

479

(IT SAEVAS ETIAMNVM) MATER AD ARAS orans pro uestra salute.

483

PLEVRONIS ALVMNOS Pleuron ciuitas Aetoliae, apud quam cum mortem Meleagri suae sorores deflerent in aues dicuntur conuersae. Vt supra:

'fletaque cognatis auibus Meleagria Pleuron'.

485

OBVERSVM obstantem ab aduersa parte.

488-489

(FINDVNTVR) VTRIMQVE / TEMPORA (DIVIDVIQVE CADVNT IN BRACCHIA CRINES) ex utraque parte diuisum est caput.

490-491

NON HOC METVENS (INOPINO LIMITE VITAE / EXSILVIT) insperato et nouo mortis genere periit. INOPINO LIMITE (VITAE) quia uitae limes semper est incertus.

493

SAEVVS VTERQVE DEVS quia neuter adiuuat decertantes.

502-504

FIDA SOROR (QVAENAM HVNC BELLI CALIGINE NOBIS / CONGRESSVM FORTVNA TVLIT NVM REGIA IVNO / HOC MOLITA NEFAS) nouerca enim sorori uult Herculem repugnare.

506

(GENVS HVIC) SED MITTO AGNOSCERE subaudis: 'genus huic magnum nobileque'. Sed ἀποσιώπησιν fecit. Vt Vergilius:

'quos ego — ! sed motos praestat componere fluctus'.

506-509

(SED MITTO AGNOSCERE QVANDO / TV DIVERSA FOVES NEC SI IPSVM) COMMINVS HYLLVM / (TYDEOS HASTA TVI STYGIOQVE EX ORBE REMISSVM / AMPHITRYONA PETAT) <Hyllus> et Amphitryon Herculis et Omphales filii. Hic autem Haemon genus tantum Herculis ducit. Hoc autem dicit: tanta mihi tui est reuerentia ut contra uoluntatem tuam nec pro liberis repugnarem.

509-511

(TENEO AETERNVMQVE TENEBO) / QVANTVM HAEC (DIVA MANVS QVOTIENS SVDAVERIT AEGIS / ISTA MIHI) docet poeta ingenio uirtutem cedere. Nam id agit oratio Herculis blandientis.

514

TV PATREM CAELVMQVE (MIHI) dicit se Mineruae auxilio ad caelum usque perductum monstra uincendo.

518

VVLTVS decor quem paulo ante ira mutauerat.

519-520

(SENSIT ABESSE DEVM LEVIVS CADMEIVS HAEMON) / TELA ROTAT (NVLLOQVE MANVM COGNOSCIT IN ICTV) quia iam Haemon tela irrita iaciebat.

522-523

(CEDENTEM ...) / IMPETIT composuit sibi uerbum 'impeto te'. VNI SIBI (MISSILE TELVM) quod ipse solus possit excutere.

524

MARGINE PARMAE extremitate scuti.

527

[HVMERI] LIB[R]ARE perstringere aut leuiter tangere.

534-535

IN LATVS IRAS / (FRANGIT) Horatius:

'oblicum meditaris ictum'.

536-538

(ECCE DVCEM TVRMAE) CERTA INDIGNATVS (IN HOSTEM / SPICVLA FELICI PROTHOVM TORQVERE LACERTO / TVRBIDVS OENIDES) certa ... spicula mortem peragentia, siue quae possent ferire. Indignatus Tydeus est Prothoum felici lacerto in hostem spicula certa torquere.

545

GAVRANO (DE MONTE) Gaurus mons Campaniae ulmis uitibusque contextus.

546

VTRVMQVE NEMVS suum et uitis.

549-551

(STYGII CVI CONSCIA PENSI / IPSA DIV POSITIS LETVM PRAEDIXERAT ASTRIS) / VRANIE letum eius Vranie praedixerat Musa et conscia uicinae mortis eius astra monstrauerat.

556-557

(SOCEROS NEC) TRISTIBVS (ACTIS / AVERSATVS ERAT) propter incestum et parricidium Oedipi.

559-560

(IPSE QVOQVE EGREGIVS NEC PECTORA VIRGINIS ILLI / DIVERSA INQVE VICEM SINERET FORTVNA) PLACEBAT ut ille transiret in feminam.

562-564

(RVIT PRIMIS IMMIXTVS ET AGMINA LERNAE / NVNC PEDES ENSE VAGO PRENSIS NVNC CELSVS HABENIS) / CEV SPECTETVR (AGIT) sic pugnabat quasi uirtutis suae <a> iudice spectaretur.

565

SVRGENTES (... VMEROS) crescentes, quia adhuc puer erat.

567

CONIVGE Ismene scilicet.

568

PRESSERAT sculpserat siue caelauerat.

569

TALIBVS non ualidis, sed pulchris.

570

GRASSATVS exstinguendo saeuiens.

572

[SIC] HYRCANA ... VMBRA Arabicae siluae. Et est Arabia inhospitalis. Vt Vergilius:

'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres'.

(LEO) CASPIVS [subaudis] Armenius.

574

MAGNI ... SANGVINIS tauri aut hominis.

577-578

(MOX IGNOTVM ARMIS AC) SOLO CORPORE (MENSVS / TYDEA NON TIMVIT) non uirtute Tydeum permensus est, sed corporis paruitate.

586

HAVSIT penetrauit siue percussit.

587

HAVD DVBIVM FATI procul dubio periturum.

589-590

(PROCVL) ARCEAT IPSVM / (FERRE PVDOR) se ipsum dicit pudore tardari, ne sic turpes delicatas<que> de hoste exuuias domum referret.

590-591

(VIX SI BELLVM COMITATA RELICTIS / DEIPYLE THALAMIS ILLI) ILLVDENDA (TVLISSEM) ostendit arma morientis ita cultu ipso fuisse deformia ut mulieribus ad illudendum tantummodo apta uiderentur.

597-598

(AT NON SEMIANIMI CLAMORE MENOECEA LAPSVS) / FALLIT ATYS ordo: lapsus Atys non fallit Menoecea clamore semianimi.

599-600

(INSTABAT PVBES TEGEAEA IACENTI) / NEC PROHIBENT TYRII spoliabant Atyos cadauer Arcades nec repugnabant Thebani.

601

TERRIGENAS (MENTITA PARENTES) quid degenerastis ab illorum uirtute qui dicuntur draconis dentibus satis de terra progeniti.

604

PIGNORA TANTA coniuges liberosque.

608-609

(PAR ALIVD MORVM MISERIQVE) INNOXIA PROLES / (OEDIPODAE) dissimiles fratribus ac per hoc moribus bonis eruditae quae se non oderant. Vt alibi:

'hinc atque hinc natae, melior iam sexus'.

Ad mores meliorem sexum rettulit, non ad naturam.

610

NEC MALA (QVAE IVXTA) id est bella praesentia.

614-615

NVTAT (VTROQVE TIMOR QVEMNAM HOC CERTAMINE VICTVM / QVEM VICISSE VELINT) dubitabant germanae cui magis fratrum timerent.

615

(TACITE PRAEPONDERAT) EXSVL Polynici tamquam exsuli plus fauebant.

619

(TRVNCVM AC FLEBILE) MVRMVR confusus sonitus lacrimantium et sine significatione uerborum.

623

QVAE DECEPTA FIDES fides est in somniis quia uidimus, decepta quia falsa sunt quae uidimus.

625-627

(ECCE EGO QVAE THALAMOS NEC SI PAX ALTA MANERET) / TRACTAREM SENSV (PVDET HEV CONVBIA VIDI / NOCTE SOROR) excusauit quia illa uidere dicimur in somniis quae habemus in uoto.

629

(DVM MEA) NESCIO QVO (SPONDENTVR FOEDERA PACTO) eleganter affectum uirginis expressit poeta. Dicit enim se nuptiarum ordinem ignorare.

630

(RESPEXI) NON SPONTE SOROR dicit se casu aberrantibus respexisse oculis.

637

RECEPTVS ab hostibus liberatus.

639-640

(DEPENDET LANGVIDA CERVIX / EXTERIOR) CLIPEO nam super clipeum ferebatur.

645

SAEVVS PVDOR qui officium prohibebat.

646

SVMMVM ultimum.

647-649

(QVATER IAM MORTE SVB IPSA / AD NOMEN VISVS DEIECTAQVE) FORTITER ORA / (SVSTVLIT) cum ei diceretur praesens esse Ismene eius sponsa.

651-652

(POSITVSQVE) BEATA / MORTE (PATER) qua faciente funus filii non potuit cernere.

655

ALIIS SERPENTIBVS recentioribus, quasi primi defecissent.

658

LVCEAT ENSIS quasi purus sanguine.

663

ILLVM FVGIVNT(QVE TREMVNTQVE) Tydea scilicet, quem cuncti acriter formidabant.

665

(MAESTAMQVE) REPENDERE NOCTEM <noctem> restituere in qua quinquaginta insidiantes sibi Thebanos occiderat.

666-667

(ILLE EGO) INEXPLETIS (SOLVS QVI CAEDIBVS HAVSI / QVINQVAGINTA ANIMAS) <inexpletis> pro 'inexpletus'. Ad caedem transtulit uel quod ad suum animum pertinebat, quem Thebanorum contentum caede tantorum <negat>.

671-672

VBI AVTEM / (EGREGIVS DVX ILLE MIHI) sic dixit quasi in recordationem hominis illius casu inciderit.

673-674

(CAPITIS ... SVPERBI) / FVLGORE ornamento diadematis regii.

675

FLAMMIGER ALES aquilam dixit quae Iouis fulminibus seruit.

678-679

(IMVS) IN ARMA PALAM (TANDEMQVE OSTENDIMVS ENSES / AN NOCTEM ET SOLITAS PLACET EXSPECTARE TENEBRAS) tangit illud quod occulte illi insidiatus est, et dicit se aperta luce uirili modo uelle confligere.

686-688

(CRVDELIS ERINYS / OBSTAT ET INFANDO DIFFERT ETEOCLEA FRATRI / CVSPIS IN ARMIGERVM PHLEGYAN) PECCAVIT elocutio speciosissima quae hoc significat: cuspis missa in Eteoclen peccauit in perniciem Phlegyae quem percussit.

691

NOCTE SVB ATRA in qua est molitus occidere.

694

ILLVM iuuencum.

<698>

<TRVNCIS SVA MEMBRA REMITTIT> ad mortem tot homines quot membra sunt.

706

GENTILIS APER de ea gente, unde Tydeus fuerat, id est Calydonius[, qui a Meleagro occisus est]. Et hic aprum pro 'pelle' posuit.

706-709

NVSQVAM ARDVA CONI / GLORIA (QVIQVE APICEM TORVAE) GRADIVVS (HABEBAT / CASSIDIS HAVD LAETVM DOMINO RVIT OMEN INVSTA / TEMPORIBVS NVDA AERA SEDENT) <Gradiuus> in catalogo, dum arma ipsius poeta describeret, ait:

'patrius stat casside Mauors'.

<INVSTA / TEMPORIBVS NVDA AERA SEDENT> decusso coni ornatu nudato uertice impressisque fragmentis galeae ossa sunt capitis calefacta. Vt Lucanus:

'et galeae fragmenta cauae compressa perurunt
tempora'.

710

(VERTICE PERCVSSO VOLVVNTVR) IN ARMA de capite in scuta cadebant.

711-712

(IAM SAVCIA PROLVIT ATER / PECTORA PERMIXTVS SVDORE ET) SANGVINE TORRENS fluuium fecerat sudoris et sanguinis.

713-714

(PALLADA FIDAM / LONGIVS OPPOSITA CELANTEM) LVMINA PARMA quia erubescebat Minerua <de>ficere uirtuti.

717

(TELI) NON EMINET AVCTOR non est ausus gloriari Melanippus se auctore [uirtutum] interemptum Tydea.

718-719

ASTACIDES (MELANIPPVS ERAT NEC PRODIDIT IPSE / ET VELLET LATVISSE MANVM) missor lanceae. Hic descriptio ex insidiis iaculantis Melanippi.

<724>

<RIMATVS> eum intuen[te]s.

727

PERIT EXPRESSVS (CONAMINE SANGVIS) Lucanus:

'hostilem dum torserit, exeat, hastam'.

728

QVIS ARDOR exclamatio per interpositionem.

733-735

(SED ET IPSE) RECEDERE CAELVM / (INGENTESQVE ANIMOS EXTREMO FRIGORE LABI / SENSIT) ad opinionem rettulit morientium.

736-739

NON OSSA PRECOR (REFERANTVR VT ARGOS / AETOLVMVE LAREM NEC ENIM MIHI CVRA SVPREMI / FVNERIS ODI ARTVS FRAGILEMQVE HVNC CORPORIS VSVM / DESERTOREM ANIMI) non quaero ut membra mea onerent patriam sepulturam, non ut ossa tumulo humata seruentur. Odi enim corpus quod spiritum uirorum fortiter pugnantium deserit.

741

(NEC ME VIRTVS SVPREMA) FEFELLIT Scio enim me certa in Melanippum tela torsisse.

742

ARGEI (... SANGVINIS) Argiui.

743

HIPPOMEDON maritus Nealcis, Adrasti <sororis> filius.

<743-744>

<O PRIMIS PVER INCLVTE BELLIS / ARCAS> id est Parthenopaeus. <ARGOLICAE CAPANEV IAM MAXIME TVRMAE> quia Tydeo uiuente hunc secundum fuisse constabat.

750

CLAMANTIBVS cum admiratione fauentibus.

751

(ERIGITVR TYDEVS) VVLTVQVE OCCVRRIT quia retentus uulnere toto non potuit corpore subleuari.

753

(SESEQVE) AGNOVIT IN ILLO id est: tam illum spirantem animam quam se.

755

GLISCIT irascendo in maius accenditur.

755-756

(TEPENTIS / LVMINA TORVA VIDENS ET ADHVC) DVBITANTIA FIGI quia his quibus recens mors est oculi uidentur errare.

762

NEC COMITES AVFERRE VALENT non ualent Tydeo caput tollere Melanippi.

765-766

(NEC PRIVS ASTRA SVBIT QVAM MYSTICA) LAMPAS (ET INSONS / ELISOS MVLTA PVRGAVIT LVMINA LYMPHA) scelera enim uisa aut igni aut aqua purgantur. ELISOS fluuius est.

LIBER IX

Eteoclis allocutio hortantis exercitum ut rapiant corpus Tydei. Nuntius mortis Tydei ad Polynicen et eius lamentatio uel allocutio Hippomedontis. Pro cadauere Tydei dimicatio. Factio Furiae auertentis Hippomedontem a defensione cadaueris. Ablatio ipsius cadaueris. Allocutio Hippomedontis ad equum Tydei et eius pugnae diuersae in Ismeno flumine. Cuius cum nepotem occidisset nomine Crenaeum, matre lamentante et conquerente commotus fluuius coepit contra Hippomedontem undas mouere. Mors equi Tydei. Pedestre certamen Hippomedontis in fluuio. Conquestio Hippomedontis quod in fluuio moreretur. Iunonis apud Iouem de hac re querela. Mors Hippomedontis. Mors Hypsei, Asopi fluminis filii, ducis Thebani. Somnium Atalantes praesagium de morte filii Parthenopaei. Deploratio eius in templo Dianae. Profectio ad auxilium Parthenopaei. Occursus Apollinis et de eius morte uaticinatio. Aduentus deae ad Thebas, et quibus artibus tutata sit puerum. Indignatio Martis contra Dianam Venere stimulante. Dryantis electio. Mors Parthenopaei cum allocutione ad <D>orceum, custodem suum.

1-2

(ASPERAT AONIOS RABIES AVDITA) CRVENTI / TYDEOS crudelitatis arguitur quia caput hostis moribundus absumpsit.

3-4

(CVLPANTQVE VIRVM ET RVPISSE QVERVNTVR) / FAS ODII quod ultra fas et illicita crudelitate in mortui hominis cadauer ita furit.

4-7

(QVIN TE DIVVM IMPLACIDISSIME QVAMQVAM / PRAECIPVVM TVNC CAEDIS OPVS GRADIVE FVREBAS / OFFENSVM VIRTVTE FERVNT NEC COMMINVS IPSVM / ORA SED ET TREPIDOS RETRO TORSISSE) IVGALES tanta crudelitas in scelere Tydei fuit ut etiam cruentum numen nefas horruerit.

11

VRNAE uasa, in quibus mortuorum ossa conduntur.

17

(PVLCHRI O) SOLACIA LETI εἰρωνικῶς. Id est pulchri pro 'crudelis'.

19

FERRVM ... FACESQVE 'tenemus' subaudis.

23

(TERRAEQVE) FVGAM id est hiatum terrae.

24

(SVA ...) HVMVS solum patriae suae.

28

INCESTARVM AVIVM id est humano sanguine pollutarum, siue quia cadauera eminus sentiunt.

28-29

[AVRA] NOCENTEM / (AERA) id est mortibus uitiatum. Vt Lucanus:

'aera non sanum motum<que> cadauera sentit'.

29

(SINE) FVNERE id est sine mortis officio.

37-38

(NIMIVM NAM COGNITA VIRTVS / OENIDAE CREDI LETVM) SVADETQVE (VETATQVE) suadere uult quod nimia uirtus faciat semper incautos. Siue illud magis asserit quod interdum nimia uirtus consilio careat.

55-56

(GAVDIA) TANTI / EMPTA MIHI id est Tydei morte.

61

PRIMAE ... NOCTIS sacrae.

68

TELAMONA hic Meleagrum dicitur unice dilexisse ut Theseus Pirithoum.

<69>

<QVALIS> quantus.

70

QVIS (TVVS HIC QVIS AB HOSTE) CRVOR quia [et] sanguine fuerat Tydeus aspersus.

71-72

(NVM FALLOR ET IPSE) / INVIDIT PATER (ET TOTA MARS IMPVLIT HASTA) tantae uirtutis uult ostendere Tydeum fuisse ut etiam patris sui Martis tangeretur inuidia.

75

(TVNE MEOS HOSTES) HVC VSQVE (EXOSVS) usque adeone furuisti ut inimicos dentibus suis absumeres?

75-76

VLTRA / SOSPES EGO tibi superstes sum? Cum exprobratione dicitur. Vt Vergilius:

'morte tua uiuo'.

<89>

<CONLECTA ... PECTORA PARMAE> sub scuto curuata.

90

FIXERAT inhaeserat.

92

DE CAELO METVS tempestatum causa.

93

RIGENTEM duram.

95

(VALIDAM) SIMVL ELICIT HASTAM simul et uerba profert et ictus praeparat Eteocles.

96

NON PVDET HOS MANES id est cadauer intueri.

102-103

(NVLLAE ILLVM VOLVCRES) NVLLA IMPIA MONSTRA (NEC IPSE / SI DEMVS PIVS IGNIS EDAT) ita Tydeum Melanippi cadauere funestatum dicit ut corpus eius horreant etiam ferae consumere.

105

ORBE SECVNDO clipei. Ostendit non unius tegminis Hippomedontis scutum fuisse.

107

EXCELSO TERRORE pro 'excelsi terroris'.

109

INGLORIA indecora.

112

(PROFERT) RECIPIT(QVE) irruit in hostes recipitque se.

116

TVNC PRIMVM FETA in primo enim partu maior est fetus affectio.

120-121

(POTESTAS) / REDDERE TELA (FVIT) in se ab hostibus missa in ipsos iterum retorquere.

122-123

(PISAEAQVE) PRAEPETIS (IDAE / TVRMA SVBIT) aut altissime posuit uolantis — ut Vergilius:

'quem praepes ab Ida
sublimem'

— aut certe †augurem sequentis†.

125

CVNCTATA morata.

127

PHOCEA (... CYDONA) de Phocea regione. TANAGRAEVM (... PHALANTHVM) Arcadicum.

129

SPES pro 'metu'.

<134-135>

<POSITVM ... / ... CAPVT> id est Tydei cadauer.

136

MINAE terrores hostium.

148-150

SED MEMOR ELYSII (REGIS NOXASQVE RECENSENS / TYDEOS IN MEDIOS ASTV SVBIT IMPIA CAMPOS / TISIPHONE) qui scelera solet ulcisci. Non enim exciderant Tisiphone<s> animo scelera quae Tydeus parricidio perpetrarat. Siue quod nuper Melanippi caput absumpserat.

153

(IVSSI) TENVERE SILENTIA (CRINES) Furiarum nullis crinibus sibilarunt angues.

155

BLANDA non horrore terribilis.

156

ADMIRATVRQVE (TIMOREM) quia latebat causa mirabatur in se Hippomedon timorem.

166

LIBRABATQVE METVS dubitabat cui magis, Tydei cadaueri an Adrasto, <subueniret>.

170

(RECIPIENS TAMEN ET) REVOCENT (SI FORTE PARATVS) utrum se socii sui quasi inualidi reuocent ad protegendum Tydei cadauer.

174

(INNVMERI GALEAM RVPERE) CERASTAE quando ab armato milite in priorem transfigurata est formam.

178

VICTORQVE VLVLATVS quia est luctus et laetitiae ululatus. Vt Vergilius:

'summoque ulularunt uertice Nymphae'.

<180>

<PRO DVRA POTENTIA FATI> exclamatio per interpositionem.

181-183

(MODO CVI THEBANA SEQVENTI / AGMINA SIVE GRADVS SEV FRENA EFFVNDERET INGENS) / LIMES (VTRIMQVE DATVS) siue equiti siue pediti uia dabatur Tydeo a fugientibus hostibus.

184-185

(IVVAT ORA RIGENTIA LETO / ET FORMIDATOS) IMPVNE LACESSERE (VVLTVS) delectabat Thebanos secure insultare cadaueri.

<194>

<DAMNAQVE COMMEMORANT> rura ouiliaque uastauerat.

194-195

(SEV IAM SVB CVLMINE FIXVS / EXCVBAT ANTIQVO SEV PENDET) GLORIA LVCO de uenatione gloria aut de ferae magnitudine. Luco uero aut Dianae aut Siluano. Alia sunt quae figuntur, alia quae a pastoribus templorum tholis suspenduntur. Dentes et cornua figuntur, pelles et alia suspenduntur. Vt Vergilius:

'suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi'.

201

SOLVTI aut fracti aut a frenis liberi.

202

IMPEDIVNT retardant. FEMVR Hippomedontis scilicet.

202-203

(QVOD CVSPIDE FIXVM) / REGIS ECHIONII supra enim de telo Eteoclis dixit clipeum Hippomedontis fuisse transfixum:

'quod in aere moratum
transmissumque tamen <clipei stetit orbe secundo.>

207-208

(FATORVM [I]GNARVM DOMINI SOLVMQVE) FREMENTEM / (QVOD VACET) poetis licet equis humanos sensus dare. Dicit ergo poeta equum Tydei doluisse mortem domini. Vt Vergilius:

'post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans'.

208

(INQVE ACIES) AVDENTIOR (ILLE PEDESTRES) fretus Hopleus auxilio equi audebat hostiles peditum cateruas impetere.

209

NOVA PONDERA Hippomedonta.

213

(AETOLO) SATIABERE CAMPO cursu uel pastu.

216

EXTORREM in exilio degentem, quasi cuius umbra careat patria sepultura. (NEV) TV QVOQVE (LAESERIS VMBRAM) ut ego eum relinquens laesi manes Tydei.

218-219

(AVDISSE ACCENSVMQVE PVTES HOC) FVLMINE RAPTVM / (ABSTVLIT) intellegi uult poeta exhortationes Hippomedontis equum sensisse, cum significat eum in uindictam domini tantae uelocitatis nimietate correptum.

219

SIMILES ... HABENAS non impares domini uiribus. Habenas enim pro rectore posuit.

221

IPSVM partem Centauri quae hominem profert.

222

CAMPVS subaudis 'tremescit equinam partem semiferi'.

223

ILLE [SVPER] Hippomedon. NECOPINA quia maxima celeritate et subito necopinantes oppressit.

224

(LINQVIT TRVNCOS) POST TERGA CADENTES tanta celeritate fugientibus absiderat capita ut eo transeunte occisorum caderent corpora.

226

SIGNA MALI interpositio est. Id est: haec erant indicia Hippomedontis exitii.

227

ILLA BREVIS REQVIES mora fluuii fugientibus Thebanis e tardatione Hippomedontis paruam requiem tribuit.

228-229

(STVPET) HOSPITA BELLI / (VNDA) noua cladibus, quae adhuc nullo fuerat belli cruore fuscata.

231

ADVERSAE contra positae.

233

ATTONITIS Thebanis. LONGVM (DIMITTERE HABENAS) interpositio a mora.

234

SICVT ERAT id est armatus.

234-235

(TANTVM VIRIDI DEFIXA PARVMPER / CAESPITE POPVLEO) COMMENDAT SPICVLA (TRVNCO) sua scilicet, ne eum in flumine impedirent.

237-238

(QVANTVM / TENDERE CONATVS ANIMAE VALVERE) SVB VNDIS hoc est: quantum poterant eorum spiritus sub undis durare. Lucanus:

'animam seruare sub undis'.

239

TVRPE LATENT pro 'turpiter celantur'.

240

[SED] VINCLA [TENENT] calciamentorum stricturae.

241

DEDVCIT PECTORA mergit aut trahit fluminis alueo.

245

TVRBA [LACVS] piscium multitudo.

247

EMICET id est delphinus. (VISIS MALIT CERTARE) CARINIS ut magis eligat carinis illudere quam insequi pisces.

250-251

(CONSVETAQVE CAMPO / FLVCTVAT ET MERSAS LEVIS VNGVLA) QVAERIT ARENAS titubat equus flumen ingressus et quaerit campum ubi firmos solet gressus infigere.

253-254

(EVASVRVMQVE) RELICTO / (AMNE) quia iam prope riuum euaserat fugiens.

254-255

(NI FATA VETENT ET) STAMINE PRIMO / (ABLATVM TELLVRE MORI) id est: erat notio uel institutio Parcarum ut in fluuio potius moreretur quam in terra. Negatum <a> Fatis.

257

(AMNIS) VTRVMQVE TIMET et Hypseum et Hippomedonta, quoniam uterque in flumine dimicabat.

260

REDEVNT aquarum impulsu reductae.

263

SVMMA [VAGIS] (... FLVMINA) superficies aquarum.

265

(EFFLANTESQVE ANIMAS RETRO PREMIT) OBVIVS AMNIS exeuntem spiritum aqua infusa gutturi retardabat id est non sinebat spiritum exire de corpore.

274-275

RESOLVTVS (... / EMERSISSE VADIS) amplexu fratris liberatus flumen euadere.

277

NODATO GVRGITE quia astringit uertigo fluuii natantes et non dat spatium euadendi.

280

MILLE MODIS LETI (MISEROS MORS VNA FATIGAT) quia mori coeperat unusquisque. Sicut Lucanus:

'mille modos inter leti mors una timori est,
qua coepere mori'.

281

INDVIT totum pertransiit.

282

(NVSQVAM) AVCTOR (ERAT) qui uulnus inflixerat nusquam apparebat. Vergilius:

'neque enim is teli nec uulneris auctor'.

282-283

(CONCITA TRACTV / GVRGITIS) EFFVGIENS (INVENERAT HASTA CRVOREM) hasta, dum impetu gurgitis traheretur, inuenit <cruorem>.

284

(SONIPES) AETOLVS Tydei equus quem Hippomedon sedebat.

290

CERTIOR id est fixior. Sedens equum magis titubabat. Siue certior uelocior.

291

ANTHEDONIVM[QVE] (LYCETVM) Anthedon ciuitas Boeotiae est.

293

PANEMO ex duobus geminis nomen alterius.

294

VIVE SVPERSTES e contrario ait Vergilius:

'et fratrem ne desere frater'.

Hic ut deserat fratrem hortatur.

295

NON DECEPTVRE PARENTES id est: ut in unius uultu desinant parentes ex similitudine filiorum errare. Vergilius:

'at nunc saeua dedit uobis discrimina Pallas'.

[Lucanus:]

['et amissum fratrem lugentibus offert'.]

298-299

(NVDA NEC FLEBILIS VMBRA / STRIDEBIT VESTROS TYDEVS) INHVMATVS AD IGNES neque circa rogos uestros flebilis umbra Tydei et stridorem et lamenta dabit dolens quod ipsa non meruerit rogum.

300

(IBITIS AEQVOREIS CRVDELIA) PABVLA MONSTRIS ut Vergilius:

'piscesque impasti uulnera lambent'.

301

(ILLVM TERRA VEHIT SVAQVE IN) PRIMORDIA SOLVET hoc est: cum corpus eius non fuerit concrematum, redigetur in puluerem et redi<bi>t in principium sui, quia omnis dicitur caro esse terrena. Quam opinionem secutus Lucanus ait:

'quam sol nimbique diesque
longior Emathiis resolutam miscuit aruis'.

307

(NIMBOSAM ...) CAPHEREOS ARCEM Caphereus mons est Euboeae insulae iuxta quem Graeci propter cautes asperas passi sunt tempestates. Vt ipse in Achilleidos:

'<nocturnaque signa> Caphereus
exseret et dirum pariter quaeremus Vlixem'.

310

HEV CVIVS NAVFRAGVS VNDAE exclamatio indignantis. Perit in fluuio, qui marina naufragia saepe transierat.

312

DVM SOCIOS (PHARSALE PETIS) ad quos confugiebat auxilia petens.

318

(IRE RETRO ET SENIVM) DEPELLERE FAMAE memoria praeterita repetere et obliuionis squalorem damnumque repellere.

319

(NYMPHAQVE) ISMENIDE (NATVS) ex Ismeni fluminis filia Ismenide natus.

321

PRIMA DIES quando natus est.

[324]

[ADVLANTEM adulat: alludit ac blanditur, interdum supplicat.]

326

SVBIT OBVIVS contra fluuium natat.

327

(PARITERQVE) REVERTITVR AMNIS cum natante puero in originem suam recurrit.

328-329

(NON) ANTHEDONII (TEGIT HOSPITIS INGVINA PONTVS / BLANDIOR) <Anthedonii> Anthedon ciuitas Glauci, qui deus maris est factus gustata herba qua pisces mortui animam receperunt. INGVINA a qua parte fuerat transformatus.

331

TARDVM(QVE) FERIT (DELPHINA PALAEMON) uerbere exagitat delphinum quo portabatur Palaemon.

333

CAELATVR (ORIGINE GENTIS) gentis suae siue generationis pictura nitebat.

337

IRE PVTES (CLIPEO FLVCTVSQVE SECARE IVVENCVM) ad picturae laudem poeta mobilitatem immobilibus dedit. <Vt>:

'pelago credas innare reuulsas
Cycladas aut montes concurrere montibus altos'.

338

(VNDA ... PELAGO) NON DISCOLOR (AMNIS) non dissimilis mari multarum incremento aquarum.

341

LERNA palus est Graeciae in qua serpens plena capitibus eminebat.

342-343

DEVM(QVE) / ALTRICES (... AQVAS) Liberi patris et Herculis. Ergo numinum haec sunt fluenta.

344-345

(OPPOSVIT) CVMVLO (SE DENSIOR AMNIS / TARDAVITQVE MANVM VVLNVS (TAMEN ILLE RETENTVM / PERTVLIT) <cumulo> aquarum multitudine in unum congregata. VVLNVS ... RETENTVM quod opposita mole aquarum conatus est fluuius retardare. Siue uulnus hastam dixit. Vt Vergilius:

'illum ardens infesto uulnere Pyrrhus
<insequitur>.'

347

(SILVAE ...) VTRAEQVE ambae fluminis ripae.

348

(GRAVIORA) CAVAE (SONVERVNT MVRMVRA RIPAE) quia naturaliter loca concaua grauius sonant.

349-350

(VLTIMVS ILLE SONVS MORIBVNDO EMERSIT AB ORE) / MATER (IN HANC MISERI CECIDERVNT FLVMINA VOCEM) cum extrema uoce moriens matrem uocaret, extremum spiritum unda superueniens clausit.

351

GLAVCARVM (... SORORVM) uiridium Nereid[ar]um.

353

FVRIBVNDA attonita.

358-359

(QVA MIXTA SVPREMVM / ISMENON PRIMI MVTANT) CONFINIA PONTI id est: in qua parte se mari iungebat Ismenos, mutans colorem et saporem.

360-362

(FLVCTIVAGAM SIC SAEPE DOMVM MADIDOSQVE PENATES) / ALCYONE (DESERTA GEMIT CVM PIGNORA SAEVVS / AVSTER ET ALGENTES RAPVIT THETIS INVIDA NIDOS) alcyones aues marinae quae hieme in mari nidificant et pullos nutrire dicuntur qui dies septem tranquillissimum pelagus faciunt.

367

OBSTAT non sponte, sed limo et cadaueribus turbatus.

369-370

(PRONA) RECLINAT / (CORPORA) supinat ut uultus possit mortuorum rimari.

373

IMPVLIT retorsit ad fluuium.

376

(SEMIDEI ...) [TRIBVERE] PARENTES quia dicit Aristoteles post annorum milia et Nymphas et Faunos perire.

383

VNDARVM propter Ismenon. NEMORVM propter Faunum.

<386>

<ORANTESQVE TIBI SERVIRE NAPAEAE> quia rogabant tibi in matrimonium sociari.

387

(MELIVS SAEVO) MANSVRA PROFVNDO melius fuerat in mari me tecum exstingui.

390

DVRE PARENS Ismene, immisericors pater.

397

(SVPREMAQVE) IVSTA [TVORVM] iusta dicuntur sollemnia funerum.

398

NON HIC SOLVM (ACCENSVRE NEPOTEM) habebis causam aliam lacrimarum propter Hypseum Asopi filium, quem postea Capaneus occisurus est.

401-402

(QVALITER ISTHMIACO) NONDVM NEREIDA (PORTV / LEVCOTHEAN PLANXISSE FERVNT) cum adhuc in Nympham minime fuisset mutata et fieret dea iuxta Isthmum ubi fuerat demersa.

402-403

(DVM PECTORE ANHELO / FRIGIDVS IN MATREM SAEVVM MARE) REPPVLIT INFANS Palaemon uidendo flentem suam matrem [et] undas torsit quae illam ad se traxerunt. Constat autem <eam> dolore praecipitasse <se> postquam inuita filium proiecit in mare.

406

(MELIOR VENIT) ANNVS IN AGROS pluuiis meliora frugum incrementa proueniunt.

407-408

(VT LAMENTA PROCVL) QVAMQVAM OBSTREPIT IPSE (NOVOSQVE / ACCEPIT NATAE GEMITVS) quamquam aquarum strepitus impediebat auditum, tamen auribus filiae lamenta percepit.

410

VRNA ita enim fluuiorum simulacra pinguntur quasi amnem urnis effundant. Vt Vergilius:

'caelataque amnem fundens pater Inachus urna'.

411

SCRVPEA [LIMO] lapillosa loca circa mare uel flumina scrupea dicuntur.

419-420

(MANVQVE GENAS ET NEXA VIRENTIBVS VLVIS / CORNVA) CONCVTIENS iracundiae signum.

422

(QVOD TOTIENS HOSPESQVE) TVIS ET CONSCIVS ACTIS quod recepi tua stupra et libidinum tuarum conscius fui.

423-424

FALSA (NVNC IMPROBA FRONTE / CORNVA) Antiopam, Nyctei filiam, stuprauit Iuppiter in Satyrum uersus, matrem Zethi et Amphionis. Ideo falsa ... <fronte> cornua quia cornuti sunt Satyri quorum imaginem falsam sibi sumpserat Iuppiter.

424

(NVNC VETITAM CVRRVS) DISIVNGERE PHOEBEN hoc tunc contigit, cum Hercules nasceretur. Nam tres a Luna continuatae sunt noctes. Lucanus in Catacthonio<n>:

'Thebais Alcmene. qua dum frueretur, Olympi
rector Luciferum ter iusserat Hesperon esse'.

425

(DOTALESQVE ROGOS) DECEPTAQVE FVLMINA VIDI quia †indisposite† fulmen Semelen exstinxit. [Primam ergo fabulam Europae dicit, secundam Alcmenae in qua tergeminata est nox, tertiam Semeles, quam fulmine suo Iuppiter incendit, quartam Ledae, quam Iuppiter prope flumen uitiauit mutatus in cygnum.]

426

PRAECIPVOSQVE (ALVI NATORVM) increpans dicit praecipuos se Iouis filios educasse id est Herculem Liberumque.

428

(HAC TIBI FLAGRANTEM BROMIVM RESTINXIMVS) VNDA cum Semele matre certum est Liberum fulminatum, sed a Ioue Mercurioque praeceptum et femini Iouis insutum ad nascendi esse tempora reseruatum.

429

(QVAE) FVNERA PORTEM cadauerum molem.

434

CLAMATVS (SACRIS VLVLATIBVS) sacrorum clamore repletus.

<435>

<BACCHAEAQVE CORNVA> quibus Liberi caput ornatur.

437-438

STRYMONOS (IMPIA ... / STAGNA ... SPVMIFER ... HEBRVS) Thraciam dicit.

439-440

(NEC TE) ADMONET (ALTRIX / VNDA TVASQVE MANVS) nec tibi in mentem uenit. <Nec> bis accipiendum est, ut sit: nec te nec manus tuas.

440

(OBLITE) PARENTVM nutritorum immemor.

445

NI MORTALIS EGO si non est in me immutata natura.

446

INFRENDENS minaciter dentibus sonitum dans. Infrendere enim est proprie dentes irascendo quatere. Vnde et 'infrendes' dicuntur pueri sine dentibus.

446-447

(SPONTE FVRENTIBVS VNDIS) / SIGNA DEDIT furoris sui undis dedit indicia.

447-449

(MITTIT GELIDVS MONTANA CITHAERON) / AVXILIA (ANTIQVASQVE NIVES ET PABVLA BRVMAE / IRE IVBET) <auxilia> fluenta niuium. Cithaeron Ismeno ni<uem> in uindictam filiae uelut auxilia misit exercitus. PABVLA BRVMAE eleganter niues brumae pabula dixit. Certum est enim niuium incremento stridorem hiemis magis augeri.

449

FRATER (... ASOPVS) eiusdem prouinciae fluuius.

449-450

TACITAS (... / ... VIRES) uel sine stridore, quia dicitur Asopus lenis fluere, uel occultas per latentia spiramina terrarum uires suas fluuius refundebat.

453-454

(ATQVE AVIDOS TOLLENS AD SIDERA VVLTVS / VMENTES NEBVLAS EXHAVRIT ET) AERA SICCAT pluuiae enim ex nebulis conceptae terrae funduntur. Dicit ergo aquarum semina omnia ad incrementa huius fluuii fuisse conuersa.

455-456

(VTROQVE ...) / AGGERE riparum altitudine.

460

(TEMPESTAS INSTAR PELAGI CVM) PLIADAS (HAVRIT) ista sidera cum occidunt grauissimas commouent tempestates.

461

NIGRVM (TREPIDIS IMPINGIT ORIONA NAVTIS) <nigrum> turbidum, tempestatem significantem. Etenim si lucidus oriatur, serenitatem significat. Vt Vergilius:

'armatumque auro circumspicit Oriona'.

463-465

(SEMPERQVE VMBONE SINISTRO / TOLLITVR ET CLIPEVM NIGRANTE SVPERVENIT) AESTV / (SPVMEVS ADSVLTANS) aquarum sonus ac fremitus Hippomedontis clipeum texit.

467

SERVANTIA possidentia.

473

FVGIENTE pedum nisu labente.

475

SVBRVTA euersa id est subtereuntia. FALLACI … LIMO qui creditos sibi gressus decipiebat et nutare faciebat.

478

IMBELLI FAMVLATE DEO debili Libero.

478-479

SOLVMQVE CRVOREM / (FEMINEIS EXPERTE CHORIS) quem, cum bacchantur ac se lacerant, matres effundunt.

480

BVXVS tibia.

482

(TVRBIDVS ... GENAS) [ET] NVBE (NATANTIS ARENAE) id est natantis limi squalore sorden[ti]s. Ad demonstrandam uiolentiam torrentis fluminis fundo limum excitum in superficie aquarum rotare poeta monstrauit.

484

OPPOSITI Hippomedontis.

486-487

CONVERSA(QVE LENTE / TERGA REFERT) ut ostenderet uiri fortis constantiam, dicit eum tarde cessisse uel numini.

488

GRANDINE FERRI telorum multitudine ut grando in terras rarius cadere putaretur.

490

QVID FACIAT (BELLIS OBSESSVS ET VNDIS) exclamatio.

491

[NEC] MAGNAE id est gloriosae.

492

CREPIDINE RIPAE crepido dicitur moles eminentior in ripis.

493

VNDARVM (AC TERRAE DVBIO SED AMICIOR VNDIS) incertum erat utrum haec arbor ultra fluuium esset fixa an in ipso fluuio. Tamen melius in medio fluuio accipimus stare.

495

HVIVS arboris. NAM QVA TERRAS (INVADERET) interpositio per interrogationem.

496

NEC PERTVLIT (ILLA TRAHENTEM) non sustinuit arbor Hippomedonta trahentem.

497-498

(SED MAIORE SVPER QVAM STABAT) PONDERE VICTA / (SOLVITVR) tenentis uiri grauitate uulsa est.

499

(DEMISSA) SVPERNE desuper cadens.

502

HVC VNDAE COEVNT in locum stantis arboris unda successit. Vt Lucanus:

'inque locum puppis cecidit mare'.

503

BARATHRVM uorago profunda.

504

SINVOSA VORAGO caenosae altitudinis motus.

506

PVDET interpositio increpantis.

508

TORRENTIS torrentia dicuntur flumina quae subiecta montibus facillime aquarum incrementis augentur. INIQVIS magnis siue uim inferentibus.

<514-517>

<EN MEVS HIPPOMEDON ... / ... / ... PELAGI CRVDELIBVS IBIT / PRAEDA FERIS quando> Hippomedontis corpus fluctus abstulerint.

517-519

(CERTE TVMVLOS SVPREMAQVE VICTIS) / BVSTA DABAS (VBI CECROPIAE POST PROELIA FLAMMAE / THESEOS IGNIS VBI EST) quia, cum uetaret Creon sepeliri, liberi occisorum ducum uxoresque eorum a Theseo rege Atheniensium meruere ut bello Thebanis in[ob]lato redderet miseris sepulturam. Inuidiose hoc Iuno dixit, quoniam Thebanorum [et] crudelitatem sine miseratione tolerare <non> pot<u>erit.

523-524

RESEDIT / (TEMPESTAS) peracta siue finita.

528-530

(TVNC VVLNERA MANANT / QVIQVE SVB AMNE DIV) STVPVIT (CRVOR AERE NVDO / SOLVITVR) sanguis Hippomedontis qui frigore fluuii gelatus fuerat morte solutus aeris calore <e> uulneribus manat.

531

INCERTI titubantes.

534

LAXAT nudat siue liberum facit quem ante [de]texerant rami.

536

ORDINE [SILVAS] longitudine, quia ipsa post casum quercus extenditur.

<537-538>

<NON TAMEN AVT ENSEM GALEAMVE AVDACIA CVIQVAM / TANGERE> timore compressis.

541

(TORVOS) LAXAVIT (CASSIDE VVLTVS) nudauit galeam adimendo.

548-549

ADES O MIHI DEXTERA TANTVM / (TV PRAESENS BELLIS ET INEVITABILE NVMEN) ut Vergilius:

'dextra mihi deus et telum, quod missile libro'.

551

(VOTI ...) POTENTEM spoliorum dominum.

553

ANIMAM Hypsei.

557

(CVI) SVPER ASSISTENS Hypseo.

558

REFER HVC OCVLOS ad me respice.

565

(HOC VLTOR CAPANEVS OPERIT TVA) MEMBRA SEPVLCRO spolia super eum iecit quasi sepulcri uice.

572

(CRINE DATO PASSIM PLANTISQVE) EX MORE (SOLVTIS) quo more solita erat cum procis suis cursu certare.

574

VIVENTE perenni.

575

CVRARVM PONDERE magnitudine, quia illi maxime turbantur qui magnis curis urgentur.

578

EXTORREM exsulem. Extorris enim dicitur exsul quasi 'exterris' id est extra terram.

580

VIDEBAT ab inferiori sensu et supra 'uidebat' intellegendum.

581

IPSVM filium. FLVXISSE cecidisse.

582

EFFIGIESQVE SVAS (SIMVLACRAQVE NOTA CREMARI) portendebatur ei filium moriturum qui est matris effigies.

583-584

PRAECIPVOS (SED ENIM ILLA METVS PORTENDERE VISA EST / NOX MISERAE) post alias noctes haec somniis grauior uidebatur. (ILLA ...) NOX [MISERAE] in qua uidet somnium quod poeta dicturus est.

584

EREXIT excitauit sollicitudine.

585-586

(NOTA PER ARCADIAS) FELICI ROBORE (SILVAS / QVERCVS ERAT) <felici robore> fructiferi roboris. Enarratio somnii ultimae noctis.

589

ARMA dentes. Vt Vergilius:

'tum demum mouet arma leo'.

590

FIGERE Vergilius:

'sacra ad fastigia fixi'.

592

IMPEDIT adoperit.

593-594

(VT FORTE IVGIS LONGO DE)FESSA (REDIBAT / VENATV) somnio quod uidit.

597

QVAERENTI causam proscissae quercus.

598

(HOSTEM DIXIT SAEVISSE) LYAEVM per hoc portendebatur Thebanis occidendum Parthenopaeum. Nam Thebae Libero patri dicatae sunt.

600

ABRVPERE OCVLI (NOCTEM) exper<rec>ta est.

601

FALSOS quos in somniis passa est.

605

(RORE) SVB EOO matutino tempore.

606

QVERCVM quam uiderat fuisse proscissam.

608

(NON MOLLIA) SIGNA uenationis insignia.

609-610

(FREQVENTO) / MORE NIHIL GRAIO non Graecorum more delector.

610-611

(GENS) ASPERA (RITV / COLCHIS) ubi homines immolantur sacris.

612

THIASI chori uirginum et puerorum qui Libero hymnos canunt.

614

THYRSOS hastas pampineas.

615

TETRICIS seueris siue horribilibus.

616

SIC QVOQVE (VENATRIX ANIMVMQVE INNVPTA REMANSI) cum uirgo esse desissem, in honorem numinis tui tamen uenandi studia non mutaui.

617

CVLPAM quod sum neglecta pudicitia uitiata.

618

OSTENDI subaudis 'tibi, Diana'. TREMENTEM mox natum.

619

CONFESSA innocentiae proximus est qui culpam fatetur.

620-621

(INQVE MEOS REPTAVIT) PROTINVS ARCVS / (TELA PVER LACRIMIS ET PRIMA VOCE POPOSCIT) mox ut potuit ad armorum nostrorum usus accessit.

622

QVID TREPIDAE NOCTES (SOMNVSQVE MINANTVR) interpositio cum interrogatione.

624-625

(DA VISERE BELLI / VICTOREM VEL SI AMPLA PETO) DA VISERE TANTVM ampla maiora. Si uictorem non possum <uisere>, restitue, quaeso, diua, uel uictum.

626

TVAQVE ARMA uenationis, id est sagittas.

626-627

PREME (DIRA MALORVM / SIGNA) compesce nefanda somniorum omina.

627-628

QVID (IN NOSTRIS NEMORALIS DELIA SILVIS / MAENADES HOSTILES THEBANAQVE NVMINA REGNANT) <quid> quare. DELIA uocatiuus est. MAENADES Bacchae, quoniam in somnis quercum uiderat a Libero patre et Bacchis forte proscissam.

629

CVR PENITVS (MAGNOQVE INTERPRETOR OMINE QVERCVM) quare me uehementer huc trahit suspicio ut putem orbitatem mihi significari arboris casu?

632

DICTYNNA ob id dicta Dictynna Diana: Britomartis, <Iouis et Carmes> filia, uirgo Cretensis Dianae dicata. Huic cum rex Cretensium Minos stuprum uellet inferre, illa se iecit in mare illataque est retibus piscatorum, quae Graece δίκτυα nominantur, a quibus huius corpus extractum est. Insula tamen Creta pestilentia laborauit quam euadere penitus nequiuissent nisi Dianae templum instituissent eamque Dictynnam uocassent a retibus. (PER TE MATERNOS MITIS DICTYNNA) LABORES deprecor te, Diana, per maternos dolores: siue quibus tu edita es, siue per omnium parturientium gemitus.

636

(NIVEAE SAXVM) MADVISSE DIANAE tanta miseratione Atalante conquesta est ut uideretur etiam simulacro numinis mouisse lacrimas.

639

(IN MEDIIS ...) MAENALON ASTRIS tanta est Maenali altitudo ut cacumen eius astris uideatur insertum.

641-642

(INTERIOR CAELI) QVA SEMITA LVCET / (DIS TANTVM) diis eam tantum partem significat ad transitum datam quae supremum aerem infimumque coniungit, qui locus est iuxta circulum lunae. De quo Lucanus:

'qua niger astriferis conectitur axibus aether,
quaque patet terras inter lunaeque meatus'.

643-644

(PARNASSI ...) / COLLA Parnassi iuga.

647

(IRRVBVIT CAELI PLAGA) SIDERE MIXTO bene per occasionem figmenti poetici naturalem exposuit rationem. Tunc enim eclipsis fit solis cum luna trigesima est et ad signum idem uenit et orbem eius obscurat.

650

LABDACIAS (... COHORTES) Thebanas [a patre Labdaco].

653-655

(EN IPSE MEI) PVDET IRRITVS (ARMA / CVLTORIS FRONDESQVE SACRAS AD INANIA VIDI / TARTARA) quia Amphiarao auxilium ferre non potui.

656

COEGI coniunxi.

658

ANTRA ubi oracula Apollinis dantur.

663-665

(SED DECVS EXTREMVM CERTE) CONFVSA VICISSIM / (VIRGO REFERT VERAEQVE LICET SOLACIA MORTI / QVAERERE NEC FVGIET POENAS) interposuit suam poeta personam. Ordo ergo et sensus talis est: si mihi eum non licet de proelio liberare, certe extremum decus et solacia mortis ei concedam ne inultus occumbat. Quae uerba Dianae posuit. Vt sit parenthesis ex persona poetae: confusa uicissim uirgo refert.

668-669

LIBANDAQVE FRATRI / (... ORA TVLIT) osculata est fratrem.

676

(NEC SE) VESTIGIA MVTANT nemo de eo loco in quo steterat pellebatur.

683

ILLVM Parthenopaeum.

685

DISCOLOR maculosus. AMBIT operit.

686

TIGRIS pro pelle tigridis. (ADVERBERAT) VNGVIBVS ARMOS currente equo mota pellis equi armos caedebat.

687

COLLA SEDENT NODIS plena sunt musculis. Vergilius:

'luxuriatque toris'.

CASTIGATA IVBARVM pexa et collecta iuba in ceruice equi sedebat ornata.

688-689

NEMORISQVE NOTAE (SVB PECTORE PRIMO / IACTANTVR) signa uenationis equo sub pectoris prima parte pendebant.

689

LVNATA in modum lunae curuata.

691-692

(HOC) NEVERAT VNVM / (MATER OPVS) interpositio. Et bene unum, quod nisi pietate uicta filii nunquam uenatrix feminea opera contigisset.

692

COLLECTVS cinctus siue constrictus.

697

(A CONO MISSAS IN TERGA) CATENAS a parte enim galeae descendunt catenae quae ab ictu colla sedentis defendant.

704-705

(NEC FORMAE SIBI LAVDE PLACET) MVLTVMQVE SEVERIS / (ASPERAT ORA MINIS) supra praemissa Parthenopaei pulchritudine hic est uitanda laudatio: ipse tamen formae laudem aspernatur et, ut celet pulchritudinem suam, irascitur.

706-707

(DAT SPONTE LOCVM THEBANA IVVENTVS / NATORVM MEMORES) INTENTAQVE (TELA RETORQVENT) contra Parthenopaeum parata aetatis misericordia reuocant tela.

711

(TACITO DVCVNT SVSPIRIA) VOTO ut nubant ei aut uincat.

713-715

QVOD INQVIT / (NVNC TIBI QVOD LETI QVAERAM DEA FIDA PROPINQVI / EFFVGIVM) dubitantis est.

716

CRVDA immatura.

722

ET NVNC ILLA mater scilicet Atalante.

723

(SVRDASQVE FORES ET) LIMINA LASSAT rogando fatigat. Vt Horatius:

'prece qua fatigent
uirgines sanctae minus audientem
carmina Vestam?'.

724

VLVLATA formidanda siue luctuosa.

725

(MISERAE TANTVM) MORITVRE PARENTI matri tuae tantummodo peries, cui soli morte tua ingeres luctum.

730

CORYTON [TELIS] coryton 'theca' arcus solius dicitur, sicut 'pharetra' sagittarum et 'sagma' scuti. Nunc ergo coryton pro 'pharetra' posuit.

<734>

<IPSA> ipsa est Hecate, quae inuocatur a magis.

735

(FERAS ...) HERBAS magicae disciplinae aptas.

739

GAETVLA Afra.

741

VNGVES quibus nocet.

742

INDIGNATVR (ALI) cum leo unguibus aptum uenationi se iam senserit, indignatur matris uenationibus nutriri.

745

[PRIMA] TANAGRAEVM (... COROEBVM) Boeotium. Tanagra enim ciuitas Boeotiae est, ut ipse in catalogo:

'mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae'.

746

(EXTREMO GALEAE PRIMOQVE IN) MARGINE PARMAE inter limitem scuti uel galeae.

748

SACRI exsecrabilis, seu quod Diana eius sagittas infecerit.

749

SAEVIVS EVRYTION subaudis: turbatus <est> aut periit.

750

CALLIDA (TERGEMINIS ACIES SE CONDIDIT VNCIS) <callida> insidiose facta. Dicit ferrum sagittarum tres uncos habere ut infixum reuelli non possit.

753-754

(ALIO GEMINATVM LVMINE VVLNVS) / EXPLEVIT (TENEBRAS) ambos illius oculos obcaecauit. HOSTEM Parthenopaeum.

758

ADDIT occidit. ABANTIADAS Abantis filios, quos et supra memorauit:

'non ego Abantiadas'.

759

ET MALE DILECTVM (MISERAE CYDONA SORORI) quia dilectus inter eos non pietatis est, sed libidinis. Notandum ergo quod hic male 'scelerate' significat quia incestum ostendit. Ideo quasi impii ipsius tantum mortem expressit.

768

PRAECEPS (EVBOEA) in praecipitio posita siue in montis latere aedificata. CANDIDA (THISBE) propter columbas.

769

(HVNC VIRIDES) NON EXCIPIETIS AMYCLAE minime in suam patriam reuertetur. AMYCLAE ciuitas Laconicae regionis.

<775>

<SOLO RESPICIT ARCV> post terga sagittas mittebat fugiens sicut Parthi. Lucanus:

'et melior cessisse loco quam pellere uictus'.

777

LABDACIDAE a patre Labdaco.

778

AMPHION filius Amphionis, Zethi fratris. QVAE FVNERA quantas mortes.

783

(IRAM ...) INFRA non dignus ira hostis, contemptibilis.

786-787

(QVODSI TE MAESTA SEPVLCRI) / FAMA MOVET si uis gloriose mori.

<791-792>

<QVISNAM ADEO PVER VT BELLARE RECVSET / TALIBVS> dicit Parthenopaeus Thebanorum debilitati etiam puerilia arma sufficere.

793

[NOCTE] SILENTI epitheton noctis. Seu quod sacra a Thebanis tacite colebantur.

795

[VERTICE] MITRAS mitra est incuruum pilleum de quo dependent buccarum tegmina. Et oratorie crimen obiectum est ex habitus qualitate. Vergilius:

'et tunicae manicas et habent redimicula mitrae'.

802

(FERRI) LVMINE DIRO conuenientis hastae siue aspero, quod lux ferri oculos terreat.

804

DEVIVS [HASTAM] a uia hastae motus. Vergilius:

'dato uertit uestigia tergo'.

807

(ANTE OCVLOS) OMNIS STETIT (OBVIA VVLTV) nihil deuia uultum mutauit in conspectu rectissimo.

808

PVDICO casto.

810

MANDAVERAT commendauerat.

811

DISSIMVLATA celata seu mutata.

813

(MISERAE IAM) PARCE PARENTI bene furenti filio nomen matris opposuit ut oblatio cari nominis puerum festinato suo retardaret interitu ut uel matri parceret, quippe quam pro gloria contemnere cupiebat.

818

CVLTVS spolia Amphionis.

825

TEMPESTIVA opportuna. Horatius:

'desine matrem
tempestiua sequi uiro'.

828

TEMPERET disponat aut ordinet.

839

(PLENAE TIBI PARVE) COLVS Parcarum. Id est: finita est Parthenopaei uita.

840

(ABIT SOLO POST HAEC EVICTA) PVDORE subaudis: cessit et auertit a Parthenopaeo faciem.

842-844

(HORRENDVMQVE DRYANTA MOVET CVI SANGVINIS AVCTOR) / TVRBIDVS ORION (COMITESQVE ODISSE DIANAE / INDE FVRIT PRIMVM) quia hic Dryas Orionis nepos fuit, qui immissu Dianae scorpionis ictu periit. Turbidus autem quia stella eius tempestatem mouet, siue fortis uel incontinens, quippe qui nimio amore Dianae flagrauit.

[844]

[ (INDE) FVRIT PRIMVM ex illa causa quia patrem eius Diana sagittis occiderat. Vnde Horatius:]

['uirginea domitus sagitta'.]

845

ARCADAS comites Dianae.

849

(NEC) SERVAT VIRES dum hostes insequitur.

850-851

(VRGENT PRAESAGIA MILLE / FVNERIS ET NIGRAE) PRAECEDVNT NVBILA MORTIS circumuolant. Id est: mens Parthenopaei turbabatur uicinae mortis aduentu.

852-853

VERVMQVE VIDEBAT / (DORCEA) non eum in quem Diana fuerat immutata.

856-857

(CVM TORVA CLIPEI METVENDVS) OBARSIT / (LVCE DRYAS) <obarsit> effulsit uel resplenduit. Auus enim Drya<nti>s Neptuni filius fuit et Iouis [et Mercurii]. Idcirco duorum numinum armis gerebat insignia.

859

(CVPIT) HISCERE RIPAM ut se submergat et fugiat aquilam.

864

EXPEDIT ad sagittandum parat.

867

(DVCIS) AONII Dryantis.

868-869

NERVIQVE (OBLIQVA) SONORI / (VINCLA SECAT PEREVNT ICTVS) arcus Parthenopaei inciso neruo, ictus quos Parthenopaeus parauerat perierunt.

873

FACILEM mollem seu penetrabilem ut pueri scilicet.

873-874

(SVBIT ALTERA CVSPIS / CORNIPEDISQVE FVGAM SVCCISO) POPLITE SISTIT per sedentis poplitem equum percussit.

875-876

(TVNC CADIT IPSE DRYAS MIRVM NEC VVLNERIS VMQVAM) / CONSCIVS (OLIM AVCTOR TELI CAVSAEQVE PATEBANT) a Diana intellegitur Dryas occisus, ut ipsa superius promiserat dicens:

'et nostris fas sit saeuire sagittis'.

881-882

ET PRENSIS CONCVSSA COMIS (TER COLLA QVATERQVE / STARE NEGANT) nam morituris solent erigere capita comas[que] concutiendo siue uellendo quasi reuocent illi[u]s sensum.

884

INCIDENTE irrumpente.

889-890

(NEV TV SVBITVS NEVE) ARMA TENENTI / (VENERIS) ne audita morte mea te aut se interficiat.

<890-891>

<TANDEM CVM IAM COGERE FATERI /DIC> id est: statim ut ueneris, ne dicas me occisum fuisse.

891-893

DIC MERVI (GENETRIX POENAS INVITA CAPESSE / ARMA PVER RAPVI NEC TE RETINENTE QVIEVI / NEC TIBI SOLLICITAE TANDEM INTER BELLA PEPERCI) dic meae matri ex mea persona: merui occidi quia te reuocantem me ab intentione belli non sum secutus. Et merito poenas dedi [CAPESSE] quia te contempsi aut [PEPERCI] quia audacius quam aetas poscebat bella tractaui.

895

PONE METVS desine pro me esse sollicita.

<900>

<ORBA PARENS orba> orbata, quia filio priuaris.

900-901

(DEXTRAQVE SECANDVM) / PRAEBVIT interpositio per poetae personam.

902

(COMERE QVEM FRVSTRA) ME DEDIGNANTE SOLEBAS quia quasi uir fortis nolebat ornatibus decorari.

907

(INGRATAE) CRIMEN SVSPENDE (DIANAE) quae me non potuit inter bella protegere.

LIBER X

Hic liber continet hortatus Eteoclis ut per noctem obsideant milites sui castra Argiuorum. Inde per noctem officia uigiliarum et ducis. Argiuarum matrum deprecatio in templo Iunonis et pepli oblatio. Iunonis praecepta per Irim ad Somnum ut Thebanos uigiles obruat. Descriptio domus Somni et eius ad Thebas aduentus. Exsecutio de his quae mandauerat Iuno. Thiodamantis sacerdotis subitus furor persuadentis ut inuadant[ur] Argiui. Adrasti gratulatio et eruptio Thiodamantis et uastatio Argiuorum morientibus Thebanis. Dymantis et Hoplei comitum Tydei et Parthenopaei allocutiones de liberandis cadaueribus ducum. Ipsorum cadauerum reportatio. Superuentus Amphionis, ducis Thebani, et Dym<antis> et <Hoplei> mors. Fuga Amphionis, ducis Thebani, cognita suorum nece nocturna. Capanei <...> et ultra humanum modum dimicatio. Vaticinatio Tiresiae quia Thebae non possent aliter uincere nisi unus se de draconteo semine deuoueret. Deuotio Menoecei, Creontis filii, qui persuadente Virtute in Mantus formam conuersa se de muro uulneratum pro patria praecipitem dedit, cum non posset eum pater pia allocutione a uoluntate dimouere. Capanei ascensus in Thebanum murum et eius post diuersorum numinum indignantium querelas per fulmen interitus.

1

HESPERIA (... PORTA) occidentali.

2

PROPERATA festinata.

<3-4>

<SED TRISTE TOT EXTRA / AGMINA ET IMMERITAS FERRO DECRESCERE GENTES> hoc miseratus est Iuppiter triste esse perire illos qui nec Thebani fuerant nec Argiui, sed utrisque partibus auxilio uenerant.

5

PANDITVR (... CAMPVS) abscessu militum patefactus est campus quorum ante<a> acie tegebatur. DEFORMIS SANGVINE horridus siue confusus.

7

ORBA ROGIS sepultura carentia.

8

LACERIS scissis.

9

INEVNTIBVS ARMA anastrophe pro 'euntibus in arma', hoc est ad bellum.

10

ANGVSTAE (POPVLIS) nimia multitudine. (LATAE CEPERE) REVERSOS quia pauci redierant.

11

PAR VTRIMQVE DOLOR quia utriusque partis magna clades exstiterat.

12

QVATTVOR ERRANTES (DANAVM SINE PRAESIDE TVRMAE) Amphiarai, Tydei, Hippomedontis, Parthenopaei.

13

VIDVAE MODERANTIBVS ALNI gubernatoribus destitutae. MODERANTIBVS pro 'moderatoribus', participium pro nomine.

15

(INDE) ANIMVS (TYRIIS) <animus> audacia. Hinc enim fiducia Thebanis accreuerat quod quattuor Argiuorum duces eximii exstincti fuerant sorte bellorum.

16-17

(MYCENAS) / CONTENTI REDIISSE quibus sine gloria incolumibus patriam rediisse suffecerat.

17-18

DAT TESSERA SIGNVM / (EXCVBIIS) nuntius belli, quando per uigilias nunt<iat> tessera dicitur.

18

VICES excubantium successiones.

19

VLTRO uoluntate, non sorte cogente.

21

LVX CRASTINA quae nos uictores efficiet.

23

SECVNDIS fauentibus.

27

TVMET superbit.

29

IN MANIBVS MERCES in promptu est laboris praemium nostri.

34-35

(PRAEDAM ADSERVATIS OPESQVE) / IAM VESTRAS ad incitandum uirorum fortium animos spem praedae monstrauit. Vt Lucanus:

'superest pro sanguine merces,
quam monstrare meum est'.

38

VERTERE GRADVM ad Argiuos.

40-41

(TVM FRONTEM) <A>VERSAQVE TERGA / (PARTITI LATERVMQVE SINVS) excubiarum inter se officia diuiserunt.

43

SVB NOCTEM per noctem.

45

FAVCES luporum.

47

QVOD SVPEREST siquidem nihil aliud potest facere.

52-53

(FRIGIDA VVLTV) / SAXA TERVNT ita suppliciter humi procubuerunt ut uultibus suis templorum tererent limina.

56

PEPLVM ETIAM DONO peplum est uestis candida aureis clauis picta sine manicis quod simulacris fiebat. Sed hoc peplum primum est ab Atheniensibus institutum quod matronae suis manibus faciebant et inter triennium numinibus offerebant.

59

VBI in ipso peplo. FLORET splendet.

60

INCENDITVR splendet.

61

DESPONSA sponsa designata.

<62>

<EXPERS CONVBII ET TIMIDE POSITVRA PVDOREM> nam uirginitas cum pudore deponitur feminarum.

68

TVMVLVMQVE REBELLEM συνεκδοχή: a parte totum. Et tumulum, in quo natus est Liber, rebellem contra Iunonem.

72-73

(OBVIA ...) / FORS [DEDIT] casus occurrens.

74

VALLVM Thebanorum.

77-78

GEMINOSQVE TONANTIS / (SECVBITVS VACVIS INDIGNARETVR IN ASTRIS) indignata est Iuno uacuis in astris geminos Iouis in Thebana urbe concubitus.

80-81

(SVAMQVE) / ORBIBVS ACCINGI (SOLITIS IVBET IRIN) Vergilius:

'mille trahit uarios aduersa luce colores'.

83

(IN TERRAS LONGO) SVSPENDITVR (ARCV) <suspenditur> curuatur. Vt ipse alibi:

'et longo suspendit Pelion arcu'.

84

OCCIDVAE in occidentalibus partibus constitutae.

85

AETHIOPASQVE ALIOS Mauros dicit occidentales. NVLLI PENETRABILIS ASTRO hoc est nullius sideris lumen admittens.

86

INERS quietus. GRAVE pigrum siue obscurum.

87

IT uadit. DESIDIS inertis.

93

ERRARE moueri.

96

EFFVGIENS procurrens.

[...]

147

CAMPVS Thebanorum posuit terram.

148

SVMMISERE suppressere.

150

ERRARE dormitare.

153

(LASSIQVE CADVNT IN PECTORA) VVLTVS descriptio altius dormientis.

157

CASTRIS Argiuorum.

160

REPENS repentinus. LYMPHANTIBVS furentibus.

163

SIVE NOVVM (COMITEM BONVS INSTIGABAT APOLLO) quia Thiodamas in locum Amphiarai fuerat constitutus.

166

STIMVLI quibus premebatur a numine. NVDVS manifestus et euidentius patens.

167

STAT plenus est. Vt Vergilius:

'stant et iuniperi'.

167-168

(TREPIDAS) INCERTO (SANGVINE TENDIT / EXHAVRITQVE GENAS) <incerto> trementi, siue ambiguo quia modo rubor modo pallor eius ora mutauerat. Vt Vergilius:

'cui plurima fanti
... non uultus, non color unus'.

TENDIT inflat. Lucanus:

'tenditque cutem pereunte figura'.

169

(SERTAQVE MIXTA COMIS) SPARSA (CERVICE FLAGELLAT) rotata hac atque illac corna. Vt Vergilius:

'non comptae mansere comae'.

170

[SIC] PHRYGA (... CRVENTVM) quos in templo Matris Deum Gallos appellant. CRVENTVM cruentatum.

171

CONSVMPTA lacerata.

172

SCIRE VETAT quia dolorem furor sentire non patitur. (SACRAS ...) PINVS consecratas faces.

174

RESPERSA[QVE] polluta sanguine quem furens laniato corpore suo fuderat. Vt Vergilius:

'sparsi rorabant sanguine uepres'.

174-175

(CVLTRIX) / ARBOR pinus quae colitur in sacris Matris Deum, sub qua iacuit Attis, Matris Deum dilectus.

177

SIGNORVM militarium.

178

(RERVM EXTREMA) MOVENS animo reputans aerumnas.

179

SVBITI noui id est qui in locum peremptorum ducum fuerant constituti.

181

SEQVE HVC CREVISSE (DOLENTES) id est: ad hos honores prouectos se dolebant ideo quod occisis ducibus per calamitatem prouecti sunt.

<182>

< AMISSO ... PRAESIDE> id est: <a> gubernatore deserta est.

184

[AVT] LATERVM (CVSTOS) qui[a] nauis latera custodiendo seruabat.

186

(NEC ACCEDIT) DOMINO TVTELA MINORI hoc est: nouo gubernatori qui in locum defuncti successit non minus conseruandae naui<s> sibi creditae crescit studium.

192

NOX FECVNDA (OPERVM PVLCHRAEQVE ACCOMMODA FRAVDI) fraudibus opportuna.

196

MISERVMQVE DIEM quo uicti sumus.

196-197

(MORASQVE) / FRANGITE PORTARVM undique uos fractis portarum claustris in hostes immittite.

197-198

(SOCIIS HOC SVBDERE FLAMMAS) / HOC TVMVLARE (SVOS) <tumulare> sepelire. Id est: poena[m] quam hostibus temptamus inferre pro sepultura erit exstinctis sociis nostris, quasi ultione gaudeant peremptorum manes. EQVIDEM (HAEC ET MARTE DIVRNO) per ironiam dictum est, id est: reuera haec opportunitas nobis etiam per diem continget ideoque debemus differre. Hoc est: ne faciendi occasio pereat, differri non debet.

201

SECVNDAE prosperae.

202-205

(MODO ME SVB NOCTE SILENTI) / IPSE IPSE (ADSVRGENS ITERVM TELLVRE SOLVTA / QVALIS ERAT ... / AMPHIARAVS ADIT) ut fidem uaticinationis suae faciat, iterum se ab Amphiarao ut haec dicat admoneri significat. [Vt Vergilius:]

['ecce iterum stimulat'.]

SOLVTA hiatu diuisa.

204

(SOLOS INFECERAT) VMBRA IVGALES ipse quidem tam clarus erat quam fuerat uiuens. Equi autem ipsius inferorum fuerant fuscati caligine.

205

(NON VANAE) MONSTRA QVIETIS Vergilius:

'nec sopor illud erat, sed coram agnoscere uultus'.

206-211

TVNE INQVIT (INERTES / ... / 211 NOS SALTEM) inuehentis uerba.

207-208

REDDE HAEC (PARNASSIA SERTA MEOSQVE / REDDE DEOS) interpositio.

208

AMITTERE NOCTEM opportunitatem inuadendorum hostium perdere.

209-210

(VAGOSQVE) / EDOCVI LAPSVS auium uolatus ostendi[t].

213-214

(NON COMMINVS HOSTES) / STERNENDI non contra uigilantes comminus pugnabimus, sed contra dormientes.

216-217

(ITERVM ECCE) BENIGNAE / NOCTIS (AVES) demonstratiue. Etenim dum loquitur <fit> iterum prosperum augurium. Vt Vergilius:

'ecce iterum stimulat'.

218

(ATQVE ADEO VENIT ILLE ET) QVASSAT HABENAS quasi denuo Amphiaraus reuertatur ad superos. <QVASSAT HABENAS> quod est irae indicium quia tardabant ire.

219

NOCTEM [EXTVRBABATQVE] quietem.

226

(SORTEM ALII CLAMANT SORTEM) VNDIQVE POSCVNT ut uel sorte exigant qui mittantur.

229

FETVRA equarum suboles.

231

CERTARE cursu contendere.

233

TERGA BONI sessioni utiles.

234 NATVS

naturaliter aptus.

<238-239>

<GENTIQVE SVPERSTES / SANGVIS> genti scilicet nostrae, quae uirtutis erat plena.

240-241

(PVLCHRAQVE MEORVM) / SEDITIONE (FRVOR) quia certabant qui magis eligeretur.

248

(SPERANTIBVS) AEQVORA VENTIS in spe habentibus maria.

249

INSVPER super electos.

250

APTVS SVADERE aptus dandis consiliis.

250-251

(HIC ROBORE) IACTAT / NON CESSISSE PATRI <iactat> gloriatur. Dat operam ne patri uideatur esse dissimilis. (COMITES TRIBVS) ORDINE DENI deni comites singulos duces sequebantur, ut cum his triginta proficiscerentur ad bellum.

<252>

<HORRENDVM AONIIS> quod Thebanis etiam per diem potuissent horrorem inducere. (ET CONTRA STANTIBVS) AGMEN hi pauci etiam non dormientibus et e diuerso pugnantibus sine dubio suffecissent.

255

GREMIO hoc est fidei.

257

(LORICAM) GALEAMQVE SVBIT armatur.

257-258

(MAGNO) / ENSE GRAVAT non dixit 'donat', sed grauat, quia ponderosus erat.

259

SVPEROSQVE SEQVI quasi impius.

260-261

QVID ENIM (FALLENTIBVS VMBRIS / ARCVS ET HERCVLEAE IVVISSENT BELLA SAGITTAE) interrogatiue.

263

(NE GRAVIS EXCLAMET PORTAE) MVGITVS AENAE ne audirent hostes portarum stridorem.

265

PERACTI perfossi.

269

EXPOSITAS neglegenter abiectas.

270

HINE AVSI debiles et otio dediti.

271

SERVARE VIROS obsidere. Ad emphasin dictum. Ad hoc enim uenerant Thebani ut Argiuos ne fugerent custodirent.

272

TRANSIT cito occidit.

273-274

(NOMINE ... / ...) SIGNARE [QVEAT] nomine definire.

277

HVNC TEMERE (EXPLICITVM STRATIS) neglegentem et sine cura aliqua dormientem. EXPLICITVM extensum. Lucanus:

'et omnem
explicuit per membra uirum'.

277-278

(HVNC SERO REMISSIS) / GRESSIBVS ILLAPSVM CLIPEO hunc, qui sero, uictus somno, dum stabat, defecit ac corruit.

280

ACCLINES (CLIPEIS ALIOS) stantes aut incumbentes clipeis dormiebant.

286

DEBILE FERRVM non ferrum debile, sed qui occidendo utebantur ferro debiles facti sunt.

287

CALIGANTES ... IRAE incertae perturbationes siue sedatae.

288-289

CASPIA (... / TIGRIS) a mari Caspio, quod inter Armeniam et Pontum est.

289

RABIES fames.

290-291

(CRASSO SORDIDA TABO) / CONFVDIT MACVLAS pulchritudinem macularum cruore perfusa turbauit. SPECTAT SVA FACTA uicta fame respicit praedam.

291-292

(DOLETQVE) / DEFECISSE FAMEM dolet expletum fuisse desiderium comedendi.

294

INANES debiles, sine effectu.

296

(MAGNO) SATVS HERCVLE Agylleus.

<301-302>

<HAVD QVISQVAM VISVS AVT ORA IACENTVM / EREXIT> in quem tela iactauerat Somnus.

303

(ET TANTVM MORIENTIA) LVMINA SOLVIT id est: ad mortem suam eorum oculos <laxat>.

304-305

SVPREMA / (SIDERA) longa nocte aut illis ultima.

307

COGENTE DEO premente Somno.

309

EXIGIT transadigit. CAVA TESTVDINE antiptosis pro 'cauae testudini'.

310

ET DIGITOS (INTER SVA FILA TREMENTES) poetice dictum ut morientis digiti citharae fila pulsarent. Vergilius:

'semianimesque micant digiti ferrumque retractant'.

311-313

(VNDIQVE MANANT / SANGVINE PERMIXTI LATICES ET BACCHVS IN ALTOS) / CRATERAS PATERASQVE (REDIT) inuersi crateres <et paterae> fuderunt merum quod, abundantia repulsum sanguinis, iacentes repleuit [crateres].

314

IMPLICITVM (FRATRI THAMYRIN) dum dormiunt mutuis se tenentes amplexibus. HAVRIT perfodit, penetrat.

316

NESCIVS (HEV RAPITVR FATIS) quia dormiens morti dimittitur.

316-317

HILARIS(QVE SVB VMBRAS / VITA FVGIT) quia sine sensu doloris in fata decessit.

320

PROFLATV anhelitu. Vergilius:

<'exstructus toto proflabat pectore somnus'>

<et ipse alibi: >

'anhelum
proflabat sub luce deum'.

322

INACHIVS VATES Thiodamas.

323

FRACTVMQVE PERIT (IN SANGVINE MVRMVR) <fractum> succisum, interruptum. Voluit enim aliquid proloqui, sed morte interueniente non potuit.

324

FORS ILLI (PRAESAGA QVIES) dubitando poeta dixit, quia coniectura erat potius quam ueritas quod dicebat.

327

CVM VACVAE NVBES toto rore uacuatae. HONOR NON OMNIBVS ASTRIS <honor> lux, quia serena nocte non omnes stellae aequali splendore fulgent.

328

(AFFLATVSQVE FVGIT CVRRV MAIORE) BOOTES Septentrionem dixit, qui hebescit solis aduentu.

329

DEFECIT OPVS defecerunt mortes.

336

MADIDAS cruore perfusas.

337

MONSTRATAE PRAEMIA NOCTIS quia supra dixit <a> deo se fuisse commonitum.

338

NONDVM ABLVTVS (AQVIS) qui nondum se sacerdotali purificauerat ritu.

340

SI NON DEDECVI (TVA IVSSA) si monitus tuos non indecenter effeci siue non dehonestaui. TVLIQVE PREMENTEM pertuli urgentem, quia uatem receptum imprimit numen.

342

(NVNC TIBI) CRVDVS HONOS cruentus a nobis praebetur.

343-344

AT PATRIAS SI QVANDO DOMOS (OPTATAQVE PAEAN / TEMPLA LYCIE DABIS) si nos feceris ad patriam remeare.

345

(TOTIDEMQVE VOTI MEMOR) EXIGE TAVROS tot tauros immolabo, quot hostes occidi.

347

FATO urgente fato quia perituri sunt. HOPLEVS hic Tydeo fuit et militia et amore deuinctus.

354

ASPERA MATER fortis.

<355>

<FVNVS VBI> interrogans uos, ubi sit funus filii.

356-357

[SAEVIT INOPS TVMVLI] (QVAMVIS) PATIENTIOR ARTVS / (ILLE NEC ABRVPTIS ADEO LACRIMABILIS ANNIS) figurata locutio: quamuis patientiores artus habeat — id est: Tydei membra dura sunt et non cito tabescunt — nec, adulescens peritus, multis sit lacrimis dignus (quia diu uixerit), Parthenopaeus autem immatura morte consumptus est.

361

ERRANTES insepultas.

362

IDEM ARDOR MISERO eadem ego quoque cupiditate succendor.

363

MENS HVMILIS debilitatus animus.

365

ARCANAE (MODERATRIX CYNTHIA NOCTIS) secretae noctis domina.

367

(IN SILVAS) ALIO DESCENDERE VVLTV quia dicitur Luna mutata ad siluas figura descendere, nam eandem etiam Dianam dicunt. Vt Vergilius:

'astrorum decus et nemorum Latonia custos'.

373-374

MALVS AETHERA FRANGIT / IVPPITER nociua tempestas nubes collidit.

374-375

ABSILIVNT (NVBES ET FVLGVRE CLARO / ASTRA PATENT) <absiliunt> crepitant. ASTRA pro caelo. Nam dissilientibus nubibus caelum patet.

375

(OCVLIS) OSTENDITVR ORBIS mundus apparet.

376

ACCEPIT RADIOS id est Dymas.

376-377

EADEM PERCITVS HOPLEVS / (TYDEA LVCE VIDET) eadem luce qua radios acceperat Dymas.

377

DANT SIGNA significant sibi inuicem se quaesita inuenisse cadauera.

379

REMISSOS liberatos.

381

PROPE SAEVA DIES silentii causam exposuit.

381-382

INDEXQVE MINATVR / (ORTVS) aduentus diei raptorum cadauerum proditionem minatur.

383

EXHAVSTAS finitas. PALLERE TENEBRAS lucis aduentu noctem finiri.

384-385

[ET] FORS INGENTIBVS AVSIS / (RARA COMES) inuiderunt uiris fortibus Fata, quibus semper rarus est felicitatis euentus.

385

ANIMISQVE PROPINQVANT animorum cupiditate. Licet adhuc non paruo disiungerentur spatio, tamen spe et properandi studio iam sibi castra uidebantur tenere.

386

DECRESCIT ONVS spe breuioris uiae minuebatur corporis magnitudo.

391

(NESCIO QVID VISV DVBIVM) INCERTVMQVE VIDERI expressit quemadmodum in tenebris aliquid uideretur.

394-395

TIMENTQVE / NON SIBI mire poeta amantium cadauera expressit affectum.

397

AFFECTANS ERRARE MANVM non percutientis animo.

399-400

(AT NON MAGNANIMVS) CVRAVIT (PERDERE IACTVS / AEPYTVS ET FIXO TRANSVERBERAT HOPLEA TERGO) ad hoc Aepytus miserat telum ut Hopleum occideret.

403-404

(FELIX SI CORPVS ADEMPTVM) / NESCIAT si non sentiat interuentu mortis amici sibi corpus auferri.

405-406

(AGMINA SENTIT) / IVNCTA DYMAS Amphioni et Aepyto qui praecesserant.

408

NEVTRI FIDVCIA (COEPTO) nec in <armis nec in> precibus spem salutis relictam uideba[n]t.

413

AD CAEDEM (IVXTA MORTEMQVE PARATVS) desperatione uitae et ad occidendum et ad moriendum erat paratus.

414

VT LEA simili comparatione usus est etiam in animositate Hippomedontis, dum Tydei cadauer ab hostibus defensaret:

'imbellem non sic amplexa iuuencum
infestante lupo tum primum feta tuetur
mater'.

420-421

ET IAM LAEVA VIRO (QVAMVIS SAEVIRE VETARET / AMPHION EREPTA MANVS) iam manus sinistra Dymanti fuerat praecisa, licet hoc instantius prohiberet Amphion.

424

FVLMINEI (... BACCHI) id est fulmine excussi utero matris.

425

INOAMQVE FVGAM quia, cum Ino se praecipitaret in mare, meruit numen fieri. VESTRIQVE (PALAEMONIS ANNOS) ad incutiendam misericordiam hostibus per infantiam numinis adiurat ut Parthenopaei pueritiae parceretur.

427

HIC [PATER] apud uos.

428

IACENTIS / VVLTVS quia dixerat illum superius supinum trahi quemadmodum solent iacentes supplicare.

431-433

IMMO AIT AMPHION (REGEM SI TANTA CVPIDO / CONDERE QVAE TIMIDIS BELLI MENS EDE PELASGIS / QVID FRACTI EXSANGVESQVE PARENT) adhuc ignorauit Amphion exstinctos uigiles suos.

438

NIL EMIMVS TANTI (NEC SIC VELIT IPSE CREMARI) proditione ciuium meorum nec uitam meam nec Parthenopaeo quaerimus sepulturam.

444

(EGREGIAS EFFLANT ANIMAS) LETOQVE FRVVNTVR in facto tali cum uoluptate pereunt.

446

MEMORES SVPERABITIS ANNOS uirtutis uestrae gloria temporum longitudo uincetur.

448

ADMITTET suscipiet id est participes faci<e>t suae gloriae.

456

ARMA RVBERE sanguine perfusa rubescere.

458

(VOLVCRVM . . . ) RECENTVM pullorum.

462

APERTA alis extensis. (AMANTIBVS) INCREPET ALIS percutiendo alas pullos suos a casu prohibeat.

463

OPVS ARCANVM quod perfecera<n>t in insidiis.

466

IVXTA similiter.

470

QVI TREMOR (ILLICITA CAELI DE LAMPADE TACTIS) tali tremore perculsus est, qualis solet inuadere fulminatos. ILLICITA ex longinquo epitheton traxit, eo quod non liceat tangi loca ubi iaceant fulminati.

473-474

RETORTO / PVLVERE retro contorto. Nam puluis illuc erigitur quo homines.

477

CONGERIE sanguinis collectione. SEMIANIMVM semianimorum.

<478>

<EXTERIT ARTVS exterit> extrahit, imminuit cadauera.

479

IMPEDIT AXES a cursu retardat.

482-483

(OCCVLTATA ...) / DELITVIT VIRTVS noctu per insidias pugnans.

484

PVLVERE certamine.

485

SVNT ET MIHI sicut Thiodamanti.

485-486

PROVIDA DEXTRAE / (OMINA) non auium aut deorum. Vt Vergilius:

'dextra mihi deus'.

488

(SEQVITVR IAM) TRISTIOR AVGVR quoniam prodere non poterat futuram calamitatem.

491

SPECVLA feminino genere dixit.

493

(EST VBI) DAT VIRES NIMIVS TIMOR contingit ut nimius timor uires faciat esse maiores.

497

TAY<G>ETI mons Laconicae regionis.

497-498

RIGIDI ... / EVROTAE frigidi. Eurotas fluuius Laconicae regionis.

498

SPECTATE laudate.

499

(NVPER) NEMEAEO IN PVLVERE FELIX modo in Nemeaeo agone uictoria celebratus. Hic Alcidamas in agone quem in honore<m> Archemori Adrastus celebrauit aduersus Capaneum caestibus dimicauit, ut superius poeta testatur:

'tandem insperatus nuda de plebe Laconum
prosilit Alcidamas'.

500-502

(PRIMIS QVEM CAESTIBVS IPSE LIGARAT / TYNDARIDES NITIDI MORIENS) CONVEXA (MAGISTRI / RESPICIS AVERSO PARITER DEVS OCCIDIT ASTRO) <conuexa> plaga caeli in qua lucet stella Pollucis, quam refert poeta propter mortem cultoris sui numinis in occasum fuisse conuersam. Vnde superius:

'sed socii fretum Polluce magistro
norunt et sacras inter creuisse palaestras'.

503-504

LACAENAE / (VIRGINIS) Ledam dicit, quam Iuppiter compressit mutatus in cygnum.

504

FALSO ... OLORI proprie dictum, quia non cygnus, sed Iuppiter in cygnum uersus ad Ledam uenerat.

506-507

(ET QVAE TE LEGES PRAECEPTAQVE FORTIA BELLI) / ERVDIIT GENETRIX (NIMIVM DIDICISSE QVERETVR) quia mater Alcidamae Nympha fuit uenatrix quae sine dubio defleuit quod ita fortem, ita nutrierit bellicosum ut audacia uirtutis suae fretus occubuisset incautus.

510

IALMENIDES patronymicon.

511

TORSERVNT clauserunt.

512

PANGAEA mons Macedoniae [uel Maenala].

519-520

SOLVITVR INTEREA (VALLVM PRIMAEQVE RECVSANT / STARE MORAE) irruperunt Argiui Thebanorum uallum nec illos uis ulla potuit ab impetu retardare.

522-523

(IMMANE PAVENTES / ABRVPTVM) MIRANTVR AGI agi se mirabantur equi a sedentibus per abrupta.

523-524

(NVNC IMPETVS IRE / MARGINE AB EXTREMO NVNC SPONTE) IN FRENA RECEDVNT <in frena recedunt> in uestigia redeunt. Modo adeunt alacritate transeundi, modo timore altitudinis retrorsum redeunt.

527

REMOLIRI disrumpere, auellere.

532

NIGRAS semiustas.

533

ARSVRAS (CAELI PER INANIA) GLANDES nam sunt plumbeae. Plumbum enim solet nimietate iactus calefactum liquefieri.

534-535

(SAXAQVE IN ADVERSOS IPSIS AVVLSA ROTABANT) / MOENIBVS pro euersione moenium ipsis moenibus pugnabatur.

535

EXVNDANT (SAEVO) FASTIGIA NIMBO scatent multitudine iaculorum.

537

CERAVNIA montes excelsi Epiri qui illis propius nauigantes infestant. Vnde Lucanus:

'scopulosa Ceraunia nautae
summa timent'.

541

VIRVM Argiuorum.

542

IMBER ATROX telorum densitas. Etenim peculiare est poetis belli impetum caeli tempestatibus comparare.

544

FALCATO (... CVRRV) falces habente. Hoc genus armorum etiam Sallustius describit.

547

OCREIS (RETINENTIBVS HAERET) <ocreis> crurum tegminibus quibus in curru haerentibus trahebatur.

548

MIRANDVM miserandum.

552

[AT] TVBA Argiuorum.

553

AMARO terribili.

555

SVA DAMNA quia occidebantur.

556

DIRA INTVS FACIES horrenda luctus species impleuerat ciuitatem.

557

(INSANIS) LYMPHATAM (HORRORIBVS VRBEM) timoris magnitudine furiatam.

562

(SAEVAS MENTE) ACCEPERE CATENAS prae timore illa uidebantur quae poterat inferre captiuitas.

563

CONSVMPSIT (VENTVRA TIMOR) peracta putabantur timoris magnitudine quae nondum euenerant sorte bellandi.

570-571

(NEC HABENT EXTREMA PVDOREM) / IPSAE TELA VIRIS (IPSAE IRAM ANIMOSQVE MINISTRANT) quia in calamitate nullus pudor est feminis prodire in publicum uel aliquo pro patria fungi officio.

573

(NEC PARVOS CESSANT) OSTENDERE NATOS ut uiros suos ad pugnam ostendendo liberos acrius excitarent. Sallustius: 'ut res magis quam uerba agerentur, liberos parentesque in muris locauerant'.

575

ARMATAS aculeis.

581

SERIT dispergit, immittit.

583-584

(PERIIT) REVERENTIA REGIS / (SOLLICITIS) perturbationis magnitudine nulla reuerentia regiae personae apud sollicitos erat.

584

(PACTVMQVE HIC) COMPVTET ANNVM ut computato tempore exilii anno integro solus regnum Polynices teneret.

585-586

(PATRIAS ... / ...) TENEBRAS caecitatem patris.

587

NOXAE noxa est poena, 'noxia' culpa ipsa.

588

INDE ALII (SERA ISTA FIDES IAM VINCERE MAVVLT) e diuerso alii contraria sentiebant dicendo: olim quidem istam fidem sequi debuimus ut Polynicen pelli minime pateremur, nunc uero semel coepto proelio est acriter dimicandum.

592-593

QVIANE ANTE DVCI (BENE CREDITA NOSTRO / CONSILIA ET MONITVS CVM PERFIDA BELLA VETAREM) εἰρωνικῶς: cur et modo futura non dicam qui ante, cum uentura praedicerem, ita sum libenter auditus? DVCI Eteocli.

594-596

(TE TAMEN INFELIX ...) PERITVRAQVE THEBE / (SI TACEAM NEQVEO MISER EXAVDIRE CADENTEM / ARGOLICVMQVE OCVLIS HAVRIRE VACANTIBVS IGNEM) <perituraque Thebe> notandum quia Thebe singulariter dixit. VACANTIBVS caecitate uacuatis. [597 VINCAMVR PIETAS] hoc est: decreueram quidem tacere, sed miseratione uictus patriae silere me futura non patior.

598

ACIEQVE SAGACI oculorum.

599-601

(SANGVINEOS) FLAMMARVM APICES (GEMINVMQVE PER ARAS / IGNEM ET CLARA TAMEN MEDIAE FASTIGIA LVCIS / ORTA DOCET) hoc genus haruspicii καπνομαντεία dicitur, quia ex diuisione ipsius fumi futura monstrantur. ET CLARA TAMEN (MEDIAE FASTIGIA LVCIS) per medium splendentem apicem uictoria Thebana monstratur. FASTIGIA LVCIS summum culmen exortae flammae.

601

IN SPECIEM SERPENTIS serpentis specie flamma figurata mortem significat Menoecei, qui ex draconis semine trahebat originem.

602

ANCIPITI GYRO in utraque parte. VOLVI FRANGIQVE obscurari uel flecti siue rotari flammam in claram lucem.

603

DVBIO Tiresiae id est ignaro. Per caecitatem nesciebat quae sacrificia signa monstrare<nt>. (PATRIASQVE) ILLVMINAT VMBRAS dat oculos caeco nuntiando signa quae facta sunt.

604

[ILLE] CORONATOS (... IGNES) siue flamma in coronam uersa siue quia arae omnibus sacrificiis coronabantur.

606-607

(STANT TRISTES HORRORE COMAE VITTASQVE PREMENTES / CAESARIES) INSANA LEVAT furore diuino sacerdotis crines horrebant. DIDVCTA patefacta.

608

CONSVMPTVM(QVE GENIS REDIISSE NITOREM) senectute horridum uultum laetitia futurae uictoriae crederes immutatum in pristinum iuuentutis nitorem.

610

EXTREMA LITAMINA (DIVVM) sacrificiorum signa post quae sacrificare iterum non licet. Inter 'litare' enim et 'sacrificare' hoc interest: sacrificare est hostias immolare, litare uero per immolationem hostiarum impetrare quod postules.

611

SED LIMITE DVRO uictoriam nobis quidem numina pollicentur, sed dura sententia, quia aliter euenire non poterit nisi se Menoeceus occiderit.

617-618

(MAESTVS ADHVC PATRIAE ET TANTVM) COMMVNIA LVGENS / (FATA CREON) quia adhuc patriae ruinas impatienter ferebat, necdum filii orbitatem.

621

(MONSTRAT ENIM) SVADETQVE (TIMOR) habet enim proprias diuinationes in diuersis timor nimius. Vt Vergilius:

'agnouit longe gemitum praesaga mali mens'.

[623]

[LYDIO (... AESTV) Tyrrheno.]

624

CELERARE IVBENTEM mortem Menoecei.

625-626

(NVNC HVMILIS GENVA AMPLECTENS NVNC) ORA CANENTIS / (NEQVIQVAM RETICERE ROGAT) Creon Tiresiam suppliciter rogabat ut funestam sibi deorum uoluntatem taceret, quia pro salute patriae unius hominis mors negari non poterat. Poposcerant enim numina ut pro Thebana uictoria Menoeceus, unus qui de semine illorum superfuerat qui satis draconis dentibus fuerant nati, se uoluntarie traderet morti.

628

STIMVLOS hortamina.

629-630

(NEQVE ENIM HAEC ABSENTIBVS VMQVAM / MENS HOMINI (TRANSMISSA DEIS) nemo enim talem nisi diis hortantibus susciperet mentem qualem Menoeceus accepit.

631

DIGESTA ordinata.

636-637

(DANT CLARA MEANTI / ASTRA LOCVM QVOSQVE IPSA POLIS) AFFIXERAT IGNES stellas uirorum fortium dicit transeunti honorem referre Virtuli quia ipsius merito possederant caelum. Dicit autem Liberum, Herculem, Castorem, Pollucem, quos

'ardens euexit ad aethera uirtus'.

639

MVTARE GENAS transfigurare se in aliam formam.

640

RESPONSIS (VT PLENA FIDES) ut Tiresiae responsis fides promptior haberetur quae iubebant perire Menoeceum.

643

MOLLIOR suauior.

644

DESCENDVNT VESTES defluunt. Solet enim Virtutis simulacrum depingi succinctum.

645

NAM LAVRVS ERAT laurus commune est uatum et uirorum fortium decus. ASPERA rigentia siue magna.

646

[SIC] LYDIA CONIVNX Omphale, cui Hercules per amorem seruisse perhibetur.

647-648

(AMPHITRYONIADEN EXVTVM HORRENTIA TERGA) / PERDERE SIDONIOS (VMERIS RIDEBAT AMICTVS) quia Herculem non decebat muliebris habitus quia mole membrorum mollia imitari non poterat. Perdere enim est male aliquid imitari. SIDONIOS ... AMICTVS uestem purpuream dixit.

649

ET TYMPANA RVMPERE (DEXTRA) quae nimietate percutientis frangebantur.

650

(SED NEQVE TE INDECOREM SACRIS) DIGNVMQVE IVBERI dupliciter sentiendum. Id est: neque indignum cui post mortem sacra fierent, neque indignum cui talia iuberentur.

653

MAVORTIVS (HAEMON) bellicosus.

654

[ATQVE] OMNIA id est in omnibus.

655

[TV] PRIOR melior, maior. (EXANIMES CIRCVM) CVMVLANTVR (ACERVI) mortuorum cadaueribus quos occiderant.

656

OMNE SEDET TELVM (NVLLI SINE CAEDIBVS ICTVS) omne scilicet Menoecei uulnus letale erat et nulli ictus in uacuum cadebant.

657

NECDVM ADERAT VIRTVS talia Menoeceus necdum instigante numine faciebat.

660

RENIDENT sanguine perfusa nitidiora fiunt.

663

(ARMIFERO) CADMI DE SEMINE de draconis dentibus quos Cadmus seuit.

665

PLVS CONCIPE plus uirtutis suscipe.

668

(TERRIGENAM) CVNCTO PATRIAE (PRO SANGVINE POSCVNT) mortem libenter amplectere pro salute omnium Thebanorum.

669-670

(GAVDET CADMEIA PLEBES) / CERTA TVI certum habet patria tua tanto se a te amore diligi ut pro ea libenter te offeras morti.

670-671

(RAPE MENTE DEOS) RAPE NOBILE FATVM / (I PRECOR ADCELERA NE PROXIMVS OCCVPET HAEMON) totus hic locus celeriter pronuntiandus est ut iubentis exprimat affectum.

673

(SESEQVE) IN CORDE RELIQVIT in animo Menoecei penitus Virtus insedit.

677

INVASIT arripuit.

678

(VT VERO AVERSAE GRESSVMQVE) HABITVMQVE NOTAVIT Vergilius:

'et uera incessu patuit dea'.

682

FIXIT occidit.

685

IGNIBVS IMPLET (HONESTIS) his uulgi laudibus Menoecei animus ad honestam mortem magis impellebatur.

694

RESPONSA quae te iubent mori pro patria.

696-697

(SVPERINE PROFANVM) / DIGNANTVR STIMVLARE (SENEM) uult pater ab aetatis decrepitae assertione responsa destruere. Dicit enim Tiresiam iam nimia senectute non posse uera responsa proferre.

699-701

(QVID SI INSIDIIS ET) FRAVDE DOLOSA / (REX AGIT EST CVI NOSTRA IN SORTE TIMORI / NOBILITAS) quid si hoc immissu regis Eteoclis dolose Tiresias fingit? Sumus enim regi pro nostra nobilitate suspecti, ne illi succedamus in regnum.

702

(ILLIVS HAEC FORSAN REMVR) QVAE VERBA DEORVM forte regis haec uerba sunt, quae nos responsa credimus numinum.

706-708

SIC TVA (MATVRIS SIGNENTVR TEMPORA CANIS / ET SIS IPSE PARENS ET AD HVNC ANIMOSE) TIMOREM / PERVENIAS adiurantis affectus: [sic] quomodo ego tibi timeo, sic tu timeas liberis tuis. Id est: sic ad id aetatis peruenias, ut pater sis.

719-721

(SED NEC LACRIMAE NEC VERBA MOVEBANT / DIS VOTVM IVVENVM) QVIN ET MONSTRANTIBVS (ILLIS / FRAVDE PATREM TACITA SVBIT AVERTITQVE TIMOREM) <monstrantibus illis> diis utique sibi deuotum iuuenem rationem fallendi patris monentibus. Nam eum securum deceptu fraudis effecit.

725-726

(NON SI IPSE RECLVSIS / COMMINVS EX ADYTIS) IN ME INSANIRET APOLLO si me in templo posito talia Apollo praedicaret ut meis auribus diuinantis numinis uerba perciperem, non facile credidissem.

729-730

VIX ILLVM (MEDIO DE PVLVERE BELLI / INTER VTRASQVE ACIES IAMIAMQVE TENENTIBVS ARGIS) uix illum saucium uulnere de hostium medio potui liberare. INTER VTRASQVE ACIES Argiuorum Thebanorumque.

733

(SVPREMIQVE) FVGAM REVOCARE (CRVORIS) sanguinis fluxum arte medicinae restringere.

<737>

<IMPELLVNT CREDERE PARCAE> ut magis timeat Haemoni uulnerato quam perituro filio Menoeceo.

739

AEQVORE CAMPI campi spatio.

740

(CORNVA) NVNC EQVITVM CVNEOS (NVNC ... PEDESTRES) περίφρασις.

741

MODERANTVM regentium equos. CVRRVS pro 'equis'.

743

FVMAT anhelat.

747

DEFERAT fundat.

751-752

(NON) VLLIVS AETAS / (NON CVLTVS NON FORMA MOVET) nullius aetas aut uirtus Capaneum poterat ab impetu uirtutis suae tardare.

754

VICES alternos impetus.

757

AVGVSTIOR uenerabilior.

759

EXEMPTA MANIFESTVS (CASSIDE NOSCI) nudo capite coepit magis agnosci.

760

DESPEXITQVE ACIES HOMINVM quasi ipse iam deus uitam pro gloria contempturus.

761

CONVERTIT CAMPVM ad orationem suam pugnantium ora uultusque conuertit.

765-767

FERTE RETRO BELLVM CAPTAEQVE IMPINGITE LERNAE / (RELLIQVIAS TVRPES CONFIXAQVE TERGA FOVENTES / INACHVS INDECORES PATER AVERSETVR ALVMNOS) retro agite hostes in fugam ut, qui nunc uictores sunt, Argiui uincantur et, qui insecuntur, fugiant.

769

PLACIDA HOSTIA quae non repugnaui.

770-771

SI NON ATTONITIS (VATIS CONSVLTA RECEPI / AVRIBVS) si non diuinantis Tiresiae uerba stupefactus accepi. ATTONITIS timidis. Attoniti enim dicuntur, quos fragor tonitrui in unum locum defixit, quos Graeci uocant <ἐμβροντήτους> hoc est stupentes.

773

EXORATE consolamini.

775

DEDIGNANTEM ARTVS quippe qui iam caelum petebat. MAESTAMQVE TENERI carcere corporis scilicet.

776

QVAESITAM aut a superis aut a Thebanis pro salute sua.

777

LVSTRAT expiat.

787-788

CONCINITVR VVLGO (CADMVM ATQVE AMPHIONA SVPRA / CONDITOR) concinitur collaudatur. [Ordo:] populus eum conditorem urbis suae uocabat et Cadmo atque Amphione meliorem dicebat.

788

VERIS HONORE SOLVTO apertis rosis.

791-792

(VICTA GENITOR) LACRIMABILIS (IRA / CONGEMIT) quia dolebat fraude se deceptum a filio et iratus eum nolebat flere.

793-794

LVSTRALEMNE (... / DEVOTVMQVE CAPVT VILIS CEV MATER ALEBAM) lustrare ciuitatem humana hostia Gallicus mos est. Nam aliquis de egentissimis proliciebatur praemiis ut se ad hoc uenderet. Qui anno toto publicis sumptibus alebatur purioribus cibis, denique certo et sollemni die per totam ciuitatem ductus ex urbe extra pomeria saxis occidebatur a populo.

796-797

(MONSTRIFERO) COITV REVOLVTA (... / PIGNORA) quoniam filii coitus in matrem rediit. Vt ipse alibi:

'proprios monstro reuolutus in ortus'.

806

DIVERSA (MIHI) contraria, quae mihi obfuerunt per partum.

806-809

(NIMIRVM MARTIVS ANGVIS / QVAEQVE NOVIS PROAVVM TELLVS) EFFLORVIT ARMIS / (HINC ANIMI TRISTES NIMIVSQVE IN PECTORE MAVORS / ET DE MATRE NIHIL) quia de serpente illo cuius Cadmus seuerat dentes Creon, Menoecei pater, ducebat originem. Queritur ergo mater Menoecei omnia illum a patre habuisse et nihil de matre et inde illum amore mortis abreptum.

810

FATIS NOLENTIBVS quia ante diem peristi.

812

(HAEC ERAT HAEC METVENDA) MANVS quae te occidit, tua scilicet.

813

VIDĔN syllaba cum naturaliter longa sit, tamen eam corripuit secutus auctoritatem Maronis dicentis:

'uiden, ut geminae stent cornua cristae?'

CONSVMPSERIT ENSEM quia totum pectore recepit ferrum.

814

(ALTIVS) HAVT QVISQVAM (DANAVM MVCRONE SVBISSET) ab hoste non tantum fuisset infixus gladius.

816-817

PEROSAM / (SOLANTES) odio habentem consolantes se.

819

TELLVRE RELICTOS quia solam terram intuebatur.

822

SAXI speluncae in qua filios edidit uel educabat.

824

PRAETER iuxta tigridem orbam.

825

VBI ENIM (QVIBVS VBERA PASCAT) interrogatiue: quia nusquam uidebat filios quibus alimoniam lactis pararet.

828

COMMINVS mox, insequenter. (ASTRIGEROS ...) TOLLENDVS (IN AXIS) carminibus altius efferendus.

830

AMENTIA furor poeticus.

831

PROFVNDA inferna.

832

(CAPANEAQVE) SIGNA SECVTAE uelut Capaneo militent.

833

ARMA IOVEM (CONTRA STYGIAE RAPVERE SORORES) inuidiose <se> contra Iouem Capaneus armauit ut gloriosa morte periret.

<834>

<PRAECEPS> caeca, incerta, quia interdum, quae putamus bona, mala eueniunt exitu.

835-836

SEV LAETA MALORVM / (PRINCIPIA) quoniam gaudemus arduas res et periculosas incohare quarum nos postea paenitet.

836

[ET] BLANDAE sero uenientes.

841-842

(INNVMEROSQVE GRADVS) GEMINA LATVS (ARBORE CLVSOS / AERIVM ... ITER) admirabilis periphrasis scalarum. Pomponius sane in Armorum Iudicio:

'tum prae se portant ascendibilem semitam
quam scalam uocant'.

844

(CLIPEOQVE) INCENDITVR IGNIS splendore clipei repercussus splendidior fit.

847

QVID SACRA IVVENT quid prosit Thebanis mors Menoecei sacris inuenta.

848-849

[ET] ALTERNO (... GRESSV / SVRGIT) mire descripsit scalis ascendentem. ALTERNO ... GRESSV id est modo dextro, modo sinistro pede.

849-851

(QVALIS MEDIIS IN NVBIBVS AETHER) / VIDIT ALOIDAS (CVM CRESCERET IMPIA TELLVS / DESPECTVRA DEOS) <Aloidas> Otus et Ephialtes, Aloei filii, tantae audaciae ut montibus constructis caelum expugnare niterentur. Icti fulmine et in Tartarum mersi sunt.

873-875

(AMPHIONIS ARCES / ... FACILES) CARMENQVE IMBELLE SECVTI / (... MVRI) quia Amphione cantante dicuntur instructae.

879

ABSILIVNT dissoluuntur.

880

SAXEA FRENA compages quadratorum quae constringunt et continent aedificationem.

886

INSERVANTE custodiente Iunone ne quid pro Thebis diceret Liber.

887

OBLIQVO (RESPECTANS LVMINE PATREM) non aperte aspiciens propter Iunonem siue quasi iratus Ioui.

[888]

[ (NVNC VBI ...) CVNABVLA FLAMMAE ubi sunt mea cunabula?]

889-890

(GEMIT) AVCTOR APOLLO / (QVAS DEDIT IPSE DOMOS) quia Apollinis oraculum Cadmus secutus aedificauit Thebas.

890-891

(LERNAM THEBASQVE REPENDIT / MAESTVS ET INTENTO) DVBITAT TIRYNTHIVS (ARCV) ideo inducit Herculis dubium fauorem, [quia et ab Argiuis et a Thebanis ducebat originem:] Argiuis per patrem a Perseo uenientem, nam Perseus Danaae filius, <...> [Gorgophone, Gorgophones Electryon, Electryonis] <...> <Amphitryon>, Amphitryonis Hercules; Thebanis uero per uxorem Megaram, Creontis filiam, de qua suscepit Oxea[m] et Creontiaden, quos furore correptus occidit.

895

(INCREPAT AONIOS AVDAX) TRITONIA (DIVOS) haec etiam Argiuis fauet.

<896>

<IVNONEM TACITAM FVRIBVNDA SILENTIA TORQVENT> de Iunone autem nemo dubitat, quam Homerus 'Argiuam' nominat. [Bene ergo tacita: ubique enim Iuno tacens describitur, unde ei oratio necessitate datur. Vnde Vergilius:]

['quid me alta silentia cogis]
[rumpere?']

897

PACEM IOVIS otium quo iracundia carebat.

905-906

(AN PAVIDAS) TONITRV (TVRBARE PVELLAS / FORTIOR) solas potes puellas turbare fulminibus.

916

VICTAM superatam.

920

(DVBIO) PRO FVLMINE PENDENT desperatione fulminis solliciti sunt. Id est: timent ne non ualeat fulmen perimere Capaneum.

924

(FVLGVRAQVE) ATTRITIS (... PROCELLIS) collis nubibus. Nam dicunt physici collisione nubium emitti fulmina.

926

LASSAM exstinctam.

930

CEDVNT ACIES Thebanae Argiuaeque.

936

(PECTORAQVE INVISIS OBICIT) FVMANTIA MVRIS ut eos corporis sui igni succenderet.

937

SED [MEMBRA] sed pro 'nisi'.

938

EXVITVRQVE ANIMVS mire exuitur dixit quia anima exuitur corpore. Ideo metaphoram a uestibus posuit.

939

CESSISSENT fulmini. Hoc est: consumpti fuissent.

LIBER XI

Continet hic liber exsultationem Thebanorum post mortem Capanei. Tisiphones Furiae signum ad Megaeram ut ab inferis emergat. Ascensio ipsius Megaerae. Allocutio Tisiphones ad eam de fratrum singulari certamine. Polynicis somnium aduersum et eius allocutio ad Adrastum de singulari certamine cum fratre suscipiendo. Sacrificatio Eteoclis pro uictoria Thebana et eiusdem sacrificii omen aduersum. Nuntius significans Polynicen ad bella procedere. Allocutio Creontis cogentis Eteoclen exire. Responsio Eteoclis. Allocutio matris Iocastae ad Eteoclen ut desistat a bello. Par allocutio Antigones de muro ad Polynicen. Eruptio Eteoclis, allocutiones inuicem fratrum. Allocutio Adrasti bellum dissuadentis. Pietatis conquestio de fraterno certamine uel eius uoluntas pacis. Tisiphones interuentus. Fugata Pietas et pugna et doli. Interitus fratrum. Lamentatio Oedipi super filiorum cadauera. Mors Iocastae. Creontis imperium de non sepeliendis cadaueribus Argiuorum quos belli casus fuderat, qui tunc primum acceperat regnum. Eiusdem Creontis imperium de exclusione Oedipi. Allocutio Oedipi superbe respondentis. Allocutio Antigones Creontem deprecantis ut ignosceret Oedipo, patri suo. Fata Graecorum.

1-3

(POSTQVAM MAGNANIMVS FVRTAS VIRTVTIS INIQVAE / CONSVMPSIT CAPANEVS) EXSPIRAVITQVE (RECEPTVM / FVLMEN) cum anima amisit.

<2>

<EXSPIRAVIT> excussit siue efflauit.

9

(LACERAE ...) TVRRIS quae cum ipso est fulminata.

10

MEMORANDA(QVE FACTA RELINQVENS) quod a Ioue fulminari meruit.

11

(ATQVE IPSI NON) ILLAVDATA (TONANTI) ad exaggerationem uirtutis Capanei dixit eius morte etiam Iouem sese potuisse iactare.

12-13

(APOLLINEAE) TEMERATOR MATRIS (AVERNO / TENDITVR) Tityon, Latonae concubitum uiolenter affectans, Apollinis est peremptus sagittis et a Ioue apud inferos perpetua poena damnatus.

14

VOLVCRES secundum Homerum, qui dicit uiscera Tityonis gemino uulture exedi, non uno, ut Vergilius dicit.

16

INIECTVS prostratus.

24

GALEAE(QVE) TONANT uelut tonitru insonant.

26-27

(CAELIQVE TVMVLTV) / VTITVR Iouis fulmine audaciam dimicandi plebs Thebana conceperat.

27

MASSYLA [PER] ARVA terras Africae.

32-33

HINC PREMIT EVRYMEDON (CVI RVSTICVS HORROR IN ARMIS / RVSTICA TELA MANV) ex parte altera Eurymedon, dux Thebanorum, premebat, cuius in catalogo fecerat mentionem:

'proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni
arma patris'.

34-35

(TENER HINC CONATIBVS ANNOS / EGREDITVR) IVVENEMQVE PATREM[QVE] (PVER AEQVAT ALATREVS) e diuerso dicit <La>pith<a>onem cum Alatreo filio bellum mouere pari paene aetate pollentes. Et istorum meminit in catalogo:

'pater est natusque, sed aeui
confudere modos'.

39

ARTATVR opprimitur siue densatur.

45

PVBES TIRYNTHIA iuuenes dicit qui cum Agylleo fuerant, Herculis filio.

<48>

<SIMILES RAMOS SIMILESQVE ... PHARETRAS> [sed] stipitibus <et sagittis> dimicabant, non gladiis. Vt in catalogo:

'flauae capiti tergoque leonum
exuuiae, gentilis honos, ac pineus armat
stipes, inexhaustis artantur tela pharetris'.

50-52

(EGREGIVS LITVO DEXTRI MAVORTIS) ENIPEVS / (HORTATOR SED TVNC MISERIS DABAT VTILE SIGNVM / SVADEBATQVE FVGAM ET TVTOS IN CASTRA RECEPTVS) hic tuba bellum in Thebanos excitare solebat, sed tunc amens fugam ciuibus suadebat.

56

(CARMEN) TVBA SOLA PEREGIT Ennius:

'cumque caput caderet, carmen tuba sola peregit
et pereunte uiro raucum sonus aere cucurrit'.

58-59

(TISIPHONE FRATERNA) CLVDERE QVAERIT / (BELLA TVBA) fratrum congressu Furia bella finire festinat.

62

ERGO PROCVL (VACVA CONCEDIT VALLE) secretiorem locum petiit.

63

ABSENS pro 'absentis'.

65

ATTOLLIT erigit.

68

[ET] PATER AETNAEOS ITERVM (RESPEXIT AD IGNES) bene iterum: quia paulo ante fulminauerat Capaneum, nunc iterum aduersus Furiam fulmen requirit.

73-74

(QVANTVMQVE PROFVNDAE) / RARESCVNT (TENEBRAE TANTVM DE LVCE RECESSIT) Furiae, inquit, abscessu tantum inferis lucis accessit quantum aduentu eius dies splendoris amisit.

76-77

HAC GERMANA (TENVS STYGII METVENDA PARENTIS / IMPERIA ET IVSSOS POTVI TOLERARE FVRORES) supra irascentis Ditis uerba ad Furiam haec fuerant:

'sed quid ego haec? I, Tartareas ulciscere sedes,
Tisiphone'.

80

NEC PRETIVM (DEFORME MORAE CASSIQVE LABORES) et operae pretium fuit diu mansisse apud superos tantis factis stragibus.

83-84

(SED QVID) / HAEC EGO (MARS HABEAT VVLGATAQVE IACTET ENYO) quae hactenus facta sunt, sibi Mars cum Bellona uindicet. Nunc ego ad singulare <certamen> impellam.

85

(STYGIIS CERTE) MANIFESTVS IN VMBRIS quia similitude gestorum apud inferos exstitit.

<89-91>

<ME SACRA PREMEBAT / TEMPESTAS EGO MIXTA VIRI FVRIALIBVS ARMIS / BELLA DEVM ET MAGNAS RIDEBAM FVLMINIS IRAS> Capaneum quoque se[d] <im>modice fecisse dicit audacem. BELLA DEVM aut Martis et Bellonae aut Apollinis et Mineruae.

92

FATISCVNT lassantur.

94

TAXVS quia Furiae de taxo arbore faces habere dicuntur.

97

MARTIA (BELLA) qualia Mars solet efficere.

107

IAM PATER EST hoc est: iam coepit Oedipus circa filios meliora uota habere et patris circa iuuenes affectum tenere.

127-128

SAT FVNERA MENSAE / (TANTALEAE) dicit Iuppiter adhuc sibi Tantali horrere conuiuio in quo Pelopem praedictus pater numinibus apposuit epulandum.

128

(SONTES ...) LYCAONIS ARAS Lycaon, rex Arcadiae, Iouem suscepit hospitio, cumque uellet explorare an uere Iuppiter esset quem domo susceperat, humanas ei carnes apposuit. Quod cum Iuppiter agnouisset, domum eius incendit ipsumque mutauit in lupum, unde Graece dicitur λύκος.

129

(FESTINA POLO DVCENTES) ASTRA MYCENAS quia Atreo et Thyestae parricidis epulantibus refugo sole nox festina praeuenit. Astra uero pro 'nocte' posuit.

139

EXEAT declinet. (DVBIOS) TVRBABANT (OMINA SENSVS) Terentius:

'dum in dubio est animus, paulo momento huc uel illuc impellitur'.

141

AEGER CONSILII tristia cogitans siue consilio imbecillis.

143

(SVNT) MONSTRA DEVM infelicia monstra deum. Id est: non desunt prodigia futurorum. SIC IRE PARABAT non sic parabat uiro suo occurrere quo nunc habitu [sic] corpus eius quaesitura est.

144

(HAS LATVRA) VIRO TAEDAS (ERAT) [non] putabat his se taedis ad rogum uiri esse uenturam.

158

CAPESSERE administrare propere.

167

(EXTORREM PATRIA) REGNOQVE extra fines patrios te coegi bella suscipere.

176

(FECIQVE) NOCENTEM ut pro me fureret.

194

SVBMITTITVR solutis niuibus minuitur.

202

SIC OMNIA VICIT quaecumque moram faciebant exire.

209

INFERNO (... TONANTI) Plutoni. PRAEVERTIT applicauit.

211-214

(LIVEAT INFANDVM) LICET ARGOS (... / SIDONIOS ... PER LITORA RAPTOR / TVRBASTI THIASOS DIGNATVS VIRGINE NOSTRA / TERGA PREMI ET PLACIDAS FALSVM MVGIRE PER VNDAS) quamuis Graeci tibi seruiant et ipsi sacrificio liueant, tamen et nos amare <debes> quia multa apud nos ob stuprum Europae amoris gaudia perfecisti.

213

THIASOS thiasi chori sacra ducentium Liberi patris siue certamina Satyrorum.

216

TYRIOS NIMIVM (IRRVPISSE PENATES) propter sui uultus imaginem. Et bene nimium, quia aduentum Iouis armati ferre non potuit uique fulminis interiit.

220-221

(LAETIQVE BENIGNVM / FVLMEN ET AVDITOS PROAVIS) AGNOVIMVS IGNES fulmina quae miseras in Semelen a proauis audiuimus nostris, nos quoque in Capaneo didicimus.

223

VOTIVVM sacrificio Iouis dicatum.

232-233

(IPSE INSTAVRARI SACRVM MALE FORTIS AGIQVE) / IMPERAT erat enim consuetudinis ut, si prima sacrificia minime fuissent accepta numinibus, secunda haruspex sacrificia repararet donec uiderentur esse suscepta.

234-238

(QVALIS VBI IMPLICITVM TIRYNTHIVS OSSIBVS IGNEM / SENSIT ET OETAEAS MEMBRIS) ACCEDERE VESTES / ... / ... (MOX GRANDE COACTVS / INGEMVIT VICTORQVE FVRIT PER VISCERA NESSVS) <membris accedere> per membra compasci. Hercules etenim uicto Acheloo Deianiram duxit uxorem. Qui cum ad fluuium peruenisset, Nesso[n] dedit Centauro transferendam. Quam cum ille in flumine comprimere uoluisset, ab Hercule est sagittis exstinctus. Qui uestem Deianirae dedit sanguine suo tinctam ut se ulcisciretur et dixit, si uellet se perpetuo ab Hercule diligi, daret eam illi uestem induendam. Inde cum Hercules Iolam secum captam adueheret, Deianira, uerita ne ei paelex praeferretur, hac ueste Herculem induit. Quam ille indutus, cum ueneni afficeretur incendio, in Oeta monte rogum uoluntate conscendit.

252

SVMMA ... AVRE breui auditu id est accipiente.

255

AERA FINDENS rotatu capitis aerem intuens.

257-262

(NEC DESVNT REGNI COMITES) SINE MOENIA PVLSET / (IRRITVS ILLE ... / ... 262 IVBE) membratim ista legenda sunt ut uideantur a multis satellitibus dici, ut alterius sit:

'sine, moenia pulset irritus',

alterius uero:

'ille autem fractis huc audeat usque uiribus',

alterius item:

'hic furor est miseris instare periclo nec librare metus <et tuta odisse>'

id est: haec est infelicium consuetudo in pericula ruere et tuta uitare, <alterius denique:>

<'resiste hic fretus solio, nos propulsabimus hostem, nos bellare iube'.>

272

(SAT TVA NON AEQVIS LVIMVS) PERIVRIA DIVIS quia imperium sorte debitum negasti germano.

274

INIMICAVE TELLVS quae negando fruges sterilitate homines afficit.

277

(PATRIVS ...) AMNIS Ismenos.

281

PHOCIDOS ... SONORAE a Phoco, Aeaci filio, quem Peleus et Telamon occidisse dicuntur, ciuitas nomen accepit. Sonorae dixit: dantis responsa.

283

AT TV apostropha ad filium.

284

(MVTVS) ET E GREGE SANGVIS pecus ignobile. [d]e grege enim '[d]e multitudine uulgari' dixit.

285

PRIMITIIS ARARVM primitiae proprie dicuntur primae fruges diis oblatae. RITE NEFASTO rite pro 'ritu' posuit. Expiatio enim fuerat ciuitatis mors Menoecei.

289

ORACVLA NECTIT tecum responsa componit.

297

(MISERAQVE) EXAESTVAT IRA grauiter insonat.

298-299

NON FALLIS AIT (NEC TE INCLYTA NATI / FATA MOVENT CANERE ILLA PATREM ET IACTARE DECEBAT) non celas, inquit, quid tuus animus hac oratione festinet. Non luges filium, sed me pugnante regnare desideras. Laudare mortem filii et praeconiis debe<b>as efferre, qui pro patria periit, non dolere.

310-311

ICTVS VT INCERTO (PASTORIS VVLNERE SERPENS / ERIGITVR GYRO) non forti impetu percussus, et ideo erigitur.

323

CRVDESCVNT iuuenescunt aut noui fiunt.

329

INTEGRATA RESVRGIT ex integro incohat.

334

IMPROBA LVMINA mea lumina quae spectatura sunt fratrum singulare certamen.

<335-336>

<MINANTIA FLECTIS / ORA> me petis.

337

OBNIXI cum conatu stricti.

338-339

(PRIVS HAEC TAMEN ARMA NECESSE EST) / EXPERIARE DOMI ut nos ante prosternas.

344

SANXI deuoui.

358

(SVMMAS) NON DVRATVRVS (AD ARCES) senio non peruenturus. Id est: senectutis impedimento ad summum murum euadere non poterit.

361

INCESSENTEM inuadentem, pulsantem, aut ferientem.

371

(SVSPECTAQVE) REGI Eteocli, propter amorem Polynicis. Dicitur enim cum eo concubuisse.

382-383

(HIS PAVLVM FVROR ELANGVESCERE DICTIS) / COEPERAT sola enim Antigone Polynicen poterat a singulari fratris certamine remouere. Supra enim de ipsa dixerat Furia:

'blandamque precatu
Antigonen timeo, paulum ne nostra retardet
consilia'.

391

INCERTISSIMA ante euentum pugnae dubia.

393

IN AEQVVM in ius.

395

HAEC FOEDERA quibus unus pareat uictor.

397

REGIA CASSIS cum diademate.

400

PALLA chlamyde.

401

MAEONIIS (... MODIS) Lydiis. De hac enim regione fuit Arachne lanificii peritissima, quae Mineruam prouocauit et ab ea in araneam est mutata.

406

(MIXTISQVE IVBAS) SERPENTIBVS AVGENT equorum iubas augent Furiae adiectione serpentum.

411-412

ET IPSI / (ARMORVM FVGERE DEI) Mars et Minerua.

414-415

(ET GORGONE) CRVDA (VIRAGO / ABSTITIT) <cruda> aspera. Dicit Mineruam opposita Gorgone uisus suos celasse.

431

ANIMIS Thebanorum.

437-438

(QVAM SCYTHA CVRVATIS ERECTVS FLVCTIBVS VMQVAM) / PONTVS (CYANEOS VETVIT CONCVRRERE MONTES) quam aqua non uetuit sibi montes collidi.

<439-440>

<GEMINOQVE AD PROELIA FVSOS / PVLVERE CORNIPEDES> in equis apparebat dominorum furor.

442-443

(FATA MONENTEM / CONVERSVMQVE IVGO PROPELLIT) ARIONA quia Arion, quippe Neptuni filius, diuinabat.

444

LAEVAE contrariae siue inanis.

<448>

<SVBSTITIT> institit.

453

VENERABILE formidandum.

455

ITERARE ACIEM denuo bellum instaurare.

456

(TOTVM MISERIS) OPPONERE (BELLVM) obicere se pugnantibus fratribus.

459

NON HABITV (QVO NOTA PRIVS NON ORE SERENO) non laeta, sed tristis.

465

ANIMANTVM animas habentium id est hominum.

472-473

(DESILVITQVE POLO NIVEVS SVB NVBIBVS ATRIS) / QVAMQVAM MAESTA DEAE (SEQVITVR VESTIGIA LIMES) cum Pietas de caelo descenderet ad terras, licet maesta esset tamen quacumque ibat per nigras nubes claram sui numinis lucem trahebat.

483

(CAELESTI ...) IGNE fulmine.

485

NVMEN INERS (PACIQVE DATVM) Pietas, quae bella dissuades.

488

FVRIARENT instigarent.

490

CADMVS ARAT dentes draconis de quibus cohors armata prosiluit.

491

ROGAT conuenit.

494

ORA REDVCENTEM uultum suum retro tollentem.

495-496

(DEIECTAM) IN LVMINA PALLAM / (DIVA TRAHIT) faciem suam, ne Furiae uultum uideret, chlamyde protegebat.

499

REX IMPIVS Eteocles.

499-500

(APTAT / TELA ET FVNESTAE CASVM) PRIOR OCCVPAT (HASTAE) feriturus praeuenit ac tela disponit.

501

(ILLA VIAM MEDIVM CLIPEI CONATA) PER ORBEM per medium scutum conata est transire.

506-507

PIABO MANVS (ET EODEM PECTORA FERRO / RESCINDAM) expiabo parricidium fratris mea morte.

508

MINOR VMBRA [DOLOREM] astismos, id est: urbane minor umbra dixit uicti regis. Vt Horatius:

'Med[i]umque flumen gentibus additum
uictis minores tollere uertices'.

510

PLAGA uulnus.

<516>

<CREDIT ET IPSE METV uulnus> metu<m> immisit.

521

TONSAS remos. MVTANT miscent.

522

LVCTATAEQVE DIV (TENEBRIS HIEMIQVE SIBIQVE) et aduersus tempestatem et aduersum se.

525-526

(IGNESCENTIA CERNVNT / PER GALEAS ODIA ET VVLTVS) RIMANTVR (ACERBO / LVMINE NIL ADEO MEDIAE TELLVRIS) <rimantur> peruestigant. ACERBO / (LVMINE) toruo. (NIL ADEO MEDIAE) TELLVRIS subaudis 'intererat'. Id est: non a se multum aberant, sed comminus sua ora cernebant.

528-529

(ALTERNAQVE SAEVI / MVRMVRA CEV LITVOS RAPIVNT AVT) SIGNA TVBARVM et ceu lituo plus ad scelus excitabantur.

530

FVLMINEOS fortes.

535-536

(NECDVM LETALIA MISCENT / VVLNERA SED COEPTVS SANGVIS) FACINVSQVE PERACTVM (EST) tanta inerat saeuientibus feritas ut, cum nulla sibi adhuc uulnera intulissent, tamen iam se scelus perfecisse credebant.

541-542

(CVI FORTIOR IRA NEFASQVE) / IVSTIVS iustior in scelere Polynices uidebatur quia pro denegato sibi imperio <pugnabat>.

543

MALE ... TEGIT non tegit. PLVMIS laminis. Vt Vergilius:

'quem pellis aenis
in plumam squamis'.

<547>

<NEC PARCIT CADENTI ATQVE INCREPAT HOSTIS> Polynices scilicet uiso fratris uulnere imminebat.

550-551

(EXILIO REBVSQVE EXERCITA) EGENIS / (MEMBRA VIDES) has uires exilia calamitatesque nutrierunt.

<574>

<TRVCES> crudeles.

575

(CVNCTAS EREBI) CONSVMITE POENAS omnia supplicia transeundo subite.

578

VNA DIES [stat] <subaudis> 'tantum'.

579

(SOLI MEMORENT HAEC) PROELIA REGES exsecranda fratrum proelia soli nouerint reges, penes quos est et opprimendae libertatis ambitus et saeuiendi crudelitas.

582

MORTEM IMPERFECTAM caecitatem. Vt ipse in primo:

'longaque animam sub morte trahebat'.

583

VTRAQVE CANITIES capitis et barbae.

584-585

(PROCVL ORA) GENAEQVE / INTVS ipse alibi:

'sedet intus
abactis ferrea lux oculis'.

588

EXOSVS MANES odio habens mortuorum saeua supplicia. <PIGRI SVLCATOR AVERNI> Charon. SVLCATOR nauta.

592

CRESCAT OPVS numerus umbrarum. SAECVLA [RIPIS] turbae animarum.

596

IMPLICITOS sibi innexos.

600

FRIGENTIBVS defunctis.

608-609

(LACRIMAEQVE PER) ARIDA SERPVNT / (VVLNERA) caecitatem aridam dixit eo quod deficientibus oculis lacrimarum origo cessauerat.

609

MOLLES (... PLANCTVS) quia sunt animi mollioris.

610

(ACCIPITE INFANDAE IVSTA) EXSEQVIALIA MORTIS in morte uestra lacrimas fundo quae exsequiis coaequentur.

611

NIMIVMQVE MEI a mei criminibus minime discrepantes.

612

(ALLOQIVMQVE) AFFARE [LICET] pro merito dicere.

616-617

HEV IVSTO MAGIS (EXAVDITA PARENTIS / VOTA MALAEQVE PRECES) plus iusto diis uisum est parentis in filios mala uota audire.

619

DICTAVIT FATIS ut euenirent, fataliter fecit.

635-636

(ENSEM) / ENSEM ἀναδίπλωσις.

637

MVLTAQVE (CVM SVPERIS ET DIRO QVESTA CVBILI) multa in deos conuiciata et de incesto cubili plurimum questa.

638

[ET] NATI FVRIIS filii nuptiis. [ET] PRIMI CONIVGIS (VMBRIS) Laii, prioris mariti.

639

LVCTATA EST (DEXTRA) conata est manus anilis uirorum fortium opus implere.

641

(INFELIX LVSTRATVR) SANGVINE LECTVS cruore infelicis lectuli purgauit incestu<m>.

644-647

QVALIS MARATHONIDE (SILVA / FLEBILIS ERIGONE CAESI PROPE FVNERA PATRIS / QVESTIBVS ABSVMPTIS TRISTEM IAM SOLVERE NODVM / COEPERAT ET FORTES RAMOS MORITVRA LEGEBAT) Marathon mons Atticae regionis in quo Icar<i>us est occisus. Ad quem locum Erigone, filia eius, cane praeeunte peruenit et se nimio luctus dolore laqueauit fortioribus ramis electis, ne forte infirmioribus fractis mortem corporis ruina declinaret. Pinus autem in qua pependit regionem illam sua umbra uastabat. Vt placaretur exstincta, ora in humanam speciem ipsa formata in eadem arbore suspendebant et pastorum congressibus cantibusque diem illum celebrem faciebant. Quod Vergilius aliud agendo perstrinxit:

'tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu'.

NODVM laqueum quo se regina suspenderat. (FORTES RAMOS MORITVRA) LEGEBAT quibus se suspenderet.

656-657

(NVMQVAMNE) PRIORVM / (HAEREBVNT DOCVMENTA NOVIS) quod non admonentur fatis priorum.

668

REDIT IN REGEM animum regium sumit.

671

(SPES LONGA) PERACTA EST uota tua filiorum tuorum morte completa sunt.

674

SENIVMQVE RECESSIT nimia senectus dicitur senium. Terentius:

'ut illum di deaeque senium perdant, qui hodie me remoratus est'.

677

IAMNE VACAT (SAEVIRE CREON) iam non doles interitum filii, sed contra mortuos furibundus irasceris?

679

(REGVM) CALCARE RVINAS afflictorum regum insultare casibus.

682-683

(SED CVR NOVA) CONTRAHIS AMENS / (IVRA) contrahis absumis. Minando parua et non maiora regum contrahis iura.

683

(QVID ANGVSTE TANTOS) METIRIS HONORES ut exilium imperes ei quem potes occidere. Cur non saeuius aliquid imperas? Ista mihi parua sunt quae minaris exilia, qui sponte supplicia in me maiora perfeci.

685

(FEROS AVIDVS) QVIN (PROTINVS) IMBVIS ENSES quin ... <imbuis> immo imbue, id est: in me auspicare innocentum caedem quasi nouus tyrannus.

686-687

(VENIAT CVPIDVS PARERE) SATELLES / (INTREPIDVSQVE SECET NON EVITANTIA COLLA) <satelles> id est armiger qui me possit occidere.

690

TEMPTARE SINES subaudis: humilem me tibi esse permittes?

704

NEC TIBI SIT VIRTVS (FORTVNAM EVADERE DEXTRA) id est: nulla in te sit animi fortitudo qua possis aduersa magnanimiter ferre.

705

(SATIS OMINA) SANXI satis imprecatus sum.

718-719

ALTVSQVE IACENTES / (PRAETEREAS) elatus imperii dignitate miseros humilesque despicias.

719-720

(MAGNA DVCVM VEREARE) PRIORVM / (FVNERA) ante oculos habeas fata priorum ducum.

<723>

<NECDVM EXSVL ERAT> subaudis: cum haec mala accidissent.

748-750

(SED NON TAMEN OMNIA RECTOR) / SVPPLICIS (INDVLGET LACRIMIS PARTEMQVE RECIDIT / MVNERIS) ueniam Oedipo sub certa condicione promittit.

753-754

(HAEC ECCE TVIS) HABITABILIS VMBRIS / (QVA BELLVM GEMINAEQVE IACENT IN SANGVINE GENTES) ubi filii se tui mutuis uulneribus peremerunt. QVA BELLVM Thebana et Argiua gentes mouerunt.

758

DESTITVVNT (FVRTO) occulte fugiunt.

LIBER XII

In hoc libro continetur: egressio Thebanorum ad campos hostibus iam fugatis. Crematio cadauerum. Sepultura Menoecei. Creontis allocutio in filium plena pietatis. Profectio Argiuarum matrum post auditam mortem suorum. Occursus Ornyti uulnerati. Allocutio suadentis matribus ut non Thebas eant, sed Athenas et a Theseo auxilium poscant quo possint sepeliri earum mariti. Dissensio Argiae. Ipsius Argiae segregatio a ceteris matribus et profectio ad Thebas uno comite Menoete. Eius aduentus ad campum ubi iacebat maritus. Iunonis ad Lunam allocutio ut illustret campos splendore radiorum. Agnitio. Allocutiones Argiae et Antigones et iunctus labor ad sepeliendum Polynicis cadauer. Qui cum impositus fuisset Eteoclis rogo per ignorantiam, subito flamma dissensit. Antigones lamentatio. Vigilum interuentus et captiuitas Antigones et Argiae. Descriptio asyli apud Athenas, quo Argiuae confugerant matres. Aduentus Thesei et triumphus eius de Amazonibus. Allocutio Euadnes, Capanei uxoris, ad Theseum et deprecatio de sepultura maritorum. Indignatio Thesei contra Creontem et transmissio nuntii qui diceret Creonti ut aut sineret sepeliri Argiuos aut se pararet ad bellum. Catalogus exercitus Thesei. Aduentus nuntii a Theseo missi ad Creontem. Creontis superba responsio. Aduentus Thesei. Pugna et singulare certamen cum Creonte. Interitus Creontis. Deditio Thebarum. Argiuorum sepultura.

1-2

(NONDVM CVNCTA POLO VIGIL) INCLINAVERAT (ASTRA / ORTVS) <inclinauerat> occidere fecerat. Id est: nondum omnia astra aduentus exterserat solis.

9-10

(VIX PRIMO PROFERRE GRADVM ET) MVNIMINA VALLI / (SOLVERE) primo pro 'primum'. Quamuis fugati essent Argiui, tamen exire de ciuitate Thebani metuebant.

10

(VIX TOTAS) RESERARE AVDACIA PORTAS nondum audebant terrore praeteritorum malorum omne portarum spatium reserare.

12-13

(VT ASSIDVO IACTATIS AEQVORE TELLVS) / PRIMA LABAT Vergilius:

'dum trepidi egressique labant uestigia prima'.

17

VALLANT muniunt.

18

CITANT ... PINNAS alas commouent.

19

(RVERIT) LICET ILLE RETRO licet retro discesserit.

28

(DE VIRTVTE) QVERVNTVR uirtutis malo imputant quod perierint.

29

DIGERITVR ordinatur.

32

VBIQVE [PARATO] ad omnia cadauera.

<55>

<MISERABILE> pro 'miserabiliter'.

57

ACCIPIT subaudis 'ignis'.

58

ARGIVVS HABERI id est: non sepeliri sicut Graeci.

62

[SED] BELLICVS AGGER instrumentorum belli exaggeratio.

64

(HOSTILES ...) ACERVOS exuuiarum hostilium moles. Exuuiis enim hostium exstruebatur regibus mortuis pyra, quem ritum sepulturae hodieque barbari seruare dicuntur. [Quas 'strabas' dicunt lingua sua.]

65

PACIFERA LAVRO triumphali siue uictrici.

70

HIS subaudis 'rebus'.

71

PALPITAT mouetur.

74

VLTRA post mortem.

75

ACERBAS acerbum facis.

82

[IMPVLSAS] CINERI tuo scilicet.

84-85

(EADEMNE DIES EADEM IMPIA BELLA / TE PVER ET DIROS MISERE IN TARTARA) FRATRES una sorte te et eadem die cum nefandis fratribus bellorum fortuna coniunxit.

88

LIBAMENTA dona sacrata superis, <siue> initia mortis.

89

REGIMEN DEXTRAE sceptrum siue regalis uirga.

89-90

FRONTISQVE SVPERBAE / VINCVLA diadema. Ostendit poeta Creontem regni insignia in ardentis filii pyram iecisse.

97

IPSVMQVE me ipsum.

105

VACVIS (... ARGIS) desolatis uiris.

110

CREVERE [LACERTI] intumuere.

119

PROFANOS funestos.

123

(VATIS ...) IMPIA CONIVNX proditrix. Eriphylen significat, Amphiarai uxorem, quae monilis cupiditate ducta latebras coniugis prodidit, quam postea filius in uindictam patris occidit.

130

DVPLEX ... LITVS Ionium et Aegaeum.

131

[AB] IS<TH>MIACO (... SEPVLCRO) Corinthio. GENETRIX (THEBANA) Leucothea.

132

NOCTIVAGVM(QVE GREGEM) mulierum Argiuarum gregem significat, noctiuagum ideo quia quaerentes maritorum cadauera nocte uagantur incerta. (QVAMVIS SIBI LVGET) ELEVSIN <Eleusin> ciuitas non longe ab Athenis. <Sensus>: quamuis Eleusin propriis luctibus seruiat. In sacris enim huius ciuitatis mysteria sunt Cereris Proserpinae raptum dolentis.

133

ARCANOS (... EXTVLIT IGNES) secretos siue sacrificiorum ignes ostendit. EXTVLIT eleuauit.

134-139

IPSA PER AVERSOS (DVCIT SATVRNIA CALLES / ... / ... / NEC NON FVNCTA DVCVM REFOVENDI CORPORA CVRAM / IRIS HABET PVTRESQVE ARCANIS RORIBVS ARTVS / AMBROSIAEQVE RIGAT SVCIS) ipsa Iuno et auia monstrat itinera et refouebat corpora mortuorum. Mandat simul curam Iridi quae ambrosiis sucis perfundens ea tabe resolui uetaret.

135-136

NE PLEBS (CONGRESSA SVORVM / IRE VETET) ne coniuncta fugientium multitudo a coepto deterreat<ur>.

137

FVNCTA mortua.

138

(ARCANIS) RORIBVS liquoribus suis.

139

OBSTENT repugnent putredini.

140

(FLAMMAS NON ANTE) FATISCANT ut occisorum corpora putredine non ante soluantur quam rogos accipiant. Et est ordo: ante flammas non fatiscant.

146-147

(FEMINEVMQVE GREGEM QVAE IAM) SVPER AGMINA LERNE / (SOLA VIDET) <id est>: tantummodo mulieres superesse. Nominatiuus Graecus est: 'haec Lerne'.

149-150

(FVNVSNE) PEREMPTIS / SPERATIS (CINEREMQVE VIRIS) speratis<ne> uos mortuis sepulturae solacia posse praestare?

152

ADNVMERAT seruat.

155

BVSIRIDIS ARAS hic rex Aegypti fuit, aduenas solitus ad aras mactare. Postremo aduentu Herculis immolatus exemplo est.

156

ODRYSIIQVE (FAMEM STABVLI) Diomedes, rex Thracum, equos habebat quos humanis carnibus nutriebat. Hos Hercules occiso Diomede ad solita pabula id est ad gramina mollita feritate reuocauit.

156-157

SICVLOSQVE LICEBIT / (EXORARE DEOS) Iuppiter Aetnam nympham compressit. Quam cum Iuno persequeretur, illa Terrae implorauit auxilium et in sinus eius recepta enixa est geminos necdum partu maturo. Hos Terra intra gremium suum tamdiu fouit quamdiu lex uteri postulabat, posteaque enixa est. Vnde Palici <id est> 'bis geniti' appellati sunt. Hos autem immites fuisse et humano sanguine placari consuetos fabula disserente firmatum est. Quod uidetur etiam strictim tetigisse Vergilius:

'et placabilis ara Palici'.

<162>

<INANIA BVSTA> sine corporibus sepulturae.

164

THERMODONTIACO (...TRIVMPHO) Thracio, a fluuio Thermodonte Thraciae regionis.

165-166

(BELLO COGENDVS ET ARMIS) / IN MORES HOMINEMQVE (CREON) <in mores hominemque> in humanam consuetudinem, id est: ut mortuos sepulturae concedat, bello cogendus est Creon.

168

VNO simili.

179

(EGREGII SPES) DVRA PERICLI causa mariti furtim cremandi.

181

RHODOPES mons Thraciae.

182

INNVPTIS (... COHORTIBVS) Amazoniis.

195

FVNVS AMAT Lucanus:

'perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum'.

196

ACTAEAS (ACIES) Atticas. MARATHONIAQVE (ARMA) id est Marathonem, Graeciae ciuitatem, in qua nutritus est Theseus.

204

AVGVRIVMQVE ANIMI praediuinatio[nem].

217-218

VIS NVLLA DOLENTI / (MORS NVSQVAM) nusquam est animi magnitudo quae perducat ad mortem.

218

HORTARIS EVNTEM uerbis dehortantibus cohortaris.

224-225

NOCTE VELVT PHRYGIA (CVM LAMENTATA RESVLTANT / DINDYMA) sacra Matris nocte a Phrygibus colebantur in monte Dindymo, in quibus se Galli abscidere consueuerant. Quod genus sacrificii strictim Vergilius tetigit:

'ite per alta
Dindyma'.

225

PINIGERI ferentis faces. RAPITVR ducitur.

226-227

(CVIVS DEA) SANGVINE LECTO / (IPSA DEDIT FERRVM ET VITTATA FRONDE NOTAVIT) quem sibi ipsa elegit.

229

ALIIS REDITVRVS AB VNDIS in occidentem uergens sol necesse est ut ab orientis partibus oriatur.

232

(NEC) FRANGIT ITER non imminuit uel deflectit.

234

NOVALIA agrorum loca quae uerno tempore scrobibus factis uinetis aptantur.

236

PRAETERIT iuxta transit. INSESSA inhabitata siue magis obsessa.

243

SVPINANTVR inclinantur.

244

DEVEXA latera.

246

EXACTI finiti siue conclusi. NON BLANDA non falsa. [A] blandimentis enim inducimur. Vt Terentius:

'nisi me lactasses amantem et falsa spe deluderes'

id est blandimentis induceres.

247-248

EGENA SEPVLCRI / (BVSTA) cadauera sepultura carentia. [BVSTA corpora semiusta.] AESTVAT AER grauiter exhalat.

259

QVA STIPATA MANV qua multitudine comitata. εἰρωνικῶς, id est nulla.

265

EFFIGIES species.

271

VARIABAT uaric circumibat.

273

IN PVLVERE, SVLCOS rotarum uestigia.

281

VOTVM IMMANE PROCIS a multis sponsis optata.

283

OFFENSVS offensiones.

293

THESEOS AD MVROS ad Atheniensis ciuitatis muros.

295

(ERRORE) FATISCERE VANO fatigari errore superfluo quia mariti corpus inuenire non poterat.

300-301

(CERTE IOVIS) IMPROBA (IVSSV / TER NOCTEM HERCVLEAM) <improba> aduersa aut certe tunc improba. TER NOCTEM HERCVLEAM Iuppiter cum Alcmenam Amphitryonis amasset uxorem et ad eam corrumpendam demutatus in Amphitryonis specie uenisset, ne aduentu diei concuhitus minucretur uoluptas, iussit Iuppiter illam noctem triplicem fieri, qua triplices cursus Luna peregit. Ex quo compressu Alcmenae Hercules dicitur natus. Merito ergo noctem Herculeam dixit in qua conceptus est Hercules.

302

OFFICIO beneficio.

305

NIMBOSVM nebulosum.

306

ORBITA rotarum uia.

307-308

HVNC QVOQVE (QVI CVRRV MADIDAS TIBI PRONVS HABENAS / DVCIT IN AONIOS VIGILES DEMITTE SOPOREM) id est: Somnus, qui praecedit bigas tuas, uigiles occupet Thebanorum eosque laxet in somnum. Et est ordo: hunc quoque Soporem <...>

310-311

FVLGORQVE RECISVS / (SIDERIBVS) lucente enim luna necesse est ut stellarum minuatur splendor.

312

INFVSO LVMINE lacrimis pleno.

314

TEXTA quae mariti uestibus impresserat ipsa texendo. SVFFVSA tincta. MAERET celatur seu nigrior fit.

335

HIC TIBI LONGVS HONOS hoc est: sine successoris metu. (HIC) INDIVISA POTESTAS in patria perpetuum fueras possessurus imperium.

338

GRATVM EST FORTVNA fortunae sorte concessum cadauer inuenimus.

347

DVRABIT (DESERTA FIDES) coniugis scilicet.

348

NATVS [ERIT] Thessandrus, filius Polynicis. (PARVOQVE TORVM POLYNICE) FOVEBO solabor uiduitatem meam similitudine tua nec secundas nuptias superstite filio cupiam.

350

PETITOS desideratos.

352

TIMERI caueri.

353

CONTRACTAEQVE VICES (ET CREBRIOR EXCVBAT IGNIS) <contractae> frequentiores congregatioresque. Vices dicuntur militum custodiae qui ad uigilandum sibi uicissim succedunt. EXCVBAT excubias praestat.

360

(CONTRA VIDET) IRE MENOETES contra … ire pro 'contra uenire', alumnae scilicet.

367

NOCTE MEA qua mihi soli fuerat exire concessum.

377

SI MISERA ES si aeque luges.

379-380

(CARI) POLYNICIS AD IGNES / (ETSI REGNA VETANT) <subaudis: > si audes, ueni.

<389>

<MODO HAEC FRATREM MEMORAT NVNC ILLA MARITVM> suum scilicet.

391

LONGIVS ARGIA multa narranda sunt.

392

SACRVM exsequiale.

<396>

<TE CVPIIT VNAM> solam. Vt ipse superius:

'namque una soror producere tristis
exsulis ausa uias'.

407

PERFERTE incohate <et> perficite.

413-414

TEPIDO ... / ... PADO propter incendia quae paulo ante restrinxerat.

415

(FLENTES STABANT AD FLVMINA) SILVAE Heliades, Phaethontis sorores, quae flendo sunt in populeas arbores demutatae.

416-417

(MEMBRISQVE REVERSVS) / MORTIS HONOS insigne enim mortis est pallor.

<419>

<OMNIA BVSTA QVIESCVNT> cadente in cinere<m> lignorum structura quiescunt.

421

CVI TORRERE DATVM subaudis 'pyrae', cui concessum est urere cadauera mortuorum.

423

DISSENSVROS discordantes siue in duos apices diuidendos.

431

DIVISO (VERTICE FLAMMAS) quod in duas flammas diuisa est partes.

432

CORVSCANT lucent.

433-434

(PALLIDVS EVMENIDVM VELVTI) COMMISERIT IGNES / (ORCVS) ita rogi flamma diuisa est ut et hoc instinctu Furiae perpetratum credatur.

434

MINAX eminens. CONATVR VTERQVE se ab inuicem separare.

447-448

(SVBITVS) CAMPOS TREMOR (ALTAQVE TECTA / IMPVLIT ADIVVITQVE ROGI DISCORDIS HIATVS) id est: sceleris horrore quo se flammae diuiserant terrae factus est motus. Diuidebantur quidem odio flammae, sed plus disiunctae sunt terrae. Prodigiale enim monstrum exhorruit terra.

449-450

(QVIBVS) IPSE MALORVM / (FINGEBANT SIMVLACRA SOPOR) quae per diem fecerant, ea ante oculos uersabant<ur> in somniis.

451

INDAGINE inquisitione.

456

AMBITVR contenditur.

462

IRAM ODIVMQVE subaudis 'inesse'.

463

AD REGEM (QVI DEPRENDERE TRAHVNTVR) custodes trahebantur ad regem ut dicerent quid uidissent quas tenerent.

464

ACTAEIS (... MVRIS) quia Athenae primo 'Acte' dictae sunt.

465

PHORONEAS (... MATRES) Argiuas. Phoroneus, rex Argiuorum, qui primus Iunonem honore sacrificii decorauit.

466

COETVMQVE GEMENTEM Argiuarum mulierum moltitudinem.

467

HONOREM reuerentiam.

469

OBTENTA obducta seu apposita.

470

PRAEFERRE magis ac 'ferre'.

472

VNA pariter.

479

TRVNCO SERMONE inarticulata uoce siue semipleno sermone.

480

DVPLICES THALAMOS Procnae et Philomelae.

481-482

(NVLLI) CONCESSA POTENTVM / (ARA DEVM) Ἐλέου βωμόν dicit. Hanc aram Cicero Misericordiae nominat. Eius Terentius meminit:

'nec tu <a>ram tibi
nec precatorem pararis'.

484

(NVLLA DAMNAVIT) VOTA REPVLSA quia illa nunquam miserorum uota contempsit.

486

(SOLIS NVMEN) PLACARE QVERELIS nullo sacrificio nec sumptuosis litationibus, sed solis miserorum lacrimis pietate opulentum numen placari consueuit.

488

LACRIMIS (ALTARIA SVDANT) non igni haec altaria sudare consuerunt.

490

MVTATA SORTE feliciore recepta.

491

MITE NEMVS non austeritate numinis terribile. INSIGNE VERENDO pro 'insigniter reuerendo'.

492

SVPPLICIS ARBOR OLIVAE per quam pax petitur supplicando. Et in secundo diximus hanc ab Atheniensibus εἰρεσιώνην dici, a reliquis autem Graecis ἱκετήριαν. Supplicis autem oliuae, non quod ipsa sit supplex, sed quod omnes qui rogant hac suppliciter utuntur.

495

TREPIDOS supplices.

495-496

HORRET EGENIS / (COETIBVS) horridior fit miseris.

497-498

FAMA EST (DEFENSOS ACIE) POST BVSTA PATERNI / (NVMINIS HERCVLEOS SEDEM FVNDASSE NEPOTES) <fama est> Atheniensium scilicet. Hyllus Deianirae et Herculis filius et reliqui ex eodem nati, postquam Hercules terris abiit, pulsi ab Eurystheo Athenas confugerunt. A quibus postquam tam facile auxilium meruerunt, hanc aram consecrasse memorantur asserentes apud Athenas tantummodo sedes Misericordiam posuisse.

<499>

<FAMA MINOR FACTIS> minus dicit quam res habet.

501

CEV LEGES [HOMINEMQVE] (... RITVSQVE SACRORVM) primi enim Athenienses inter reliqua bona legum tabulas inuenerunt. Sic ergo huc confugiunt ceu ad leges et humanos ritus.

503-504

SIC SACRASSE LOCO (COMMVNE ANIMANTIBVS AEGRIS / CONFVGIVM) Ouidius de Athenis, ad quas uenit Inuidia:

'ingeniis opibusque et festa pace uirentem,
uixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile uidit'.

504-505

(VNDE PROCVL STARENT IRAEQVE MINAEQVE / REGNAQVE ET A IVSTIS) FORTVNA RECEDERET ARIS <fortuna> ut ne casus quidem laederet qui ad has aras confugissent, quamuis melius fortunam debemus accipere regis aut potentioris fortunae uiri. Et uult hoc loco intellegi poeta nulla ui potentium religionem huius arae posse perfringi.

509-510

(MOX HOSPITA SEDES) / VICIT ET OEDIPODAE FVRIAS mox ... uicit, quia nondum factum est. Hoc tamen significat: Oedipus expulsus Creontis imperio <Colonum> confugit [ἐπὶ Κολωνόν], in quo lucus erat Furiis consecratus. Sed misericordia Atheniensium illa sede est erutus hospitaliterque tractatus. Hanc tragoediam <Οἰδίπους ἐπὶ Κολωνῷ Sophocles senex composuit, ut> Aristophanes scripsit.

510-511

FVNVS OLYNTIII / (TEGIT) Olynthus ciuitas Athenis seruiens. Haec se auctoribus Lasthene et Euthycrate Philippo tradidit <...>, ob quam culpam [Atheniensibus] placuit euertere ciuitatem. Quo comperto ad aram Miseri<cordiae confugerunt>.

511

(A MISERO MATREM) SVMMOVIT ORESTE quia Orestes post absolutionem cum fureret ad hanc aram Pylade amico trahente confugit et resipuit. Matrem autem summouit Vergiliane. Nam sibi imminere non Furia, sed mater uidebatur occisa:

'armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae'.

Summouit ait, quasi sequentis matris umbram religio arae summouerit. Illic enim, ut supra dictum est, furore purgatus est.

512-513

(MANVS ANXIA LERNAE / DEVENIVNT CEDIT MISERORVM) TVRBA PRIORVM asyli prior turba discessit Argolicis uenientibus matribus.

[...]

615

(GELIDVM) BRAVRONA Brauron locus Atticae regionis in Boeotiam uergens.

615-616

(RVRA ...) / MONYCHIA <rura Monychia> [et Piraeea] iuxta Piraeum, portum Atheniensium, loca sunt.

617

(ET NONDVM EOO CLARVM) MARATHONA TRIVMPHO necdum ibi ab Atheniensibus uictus fuerat Perses. In hoc enim loco postea Persarum classis exstincta est, quod in orientali fama manifestum est. Ideo E<o>um ... triumphum dixit.

620-621

AEGALEOS ... PARNESQVE ... / ... ET ... LYCABESSOS montes Attici.

622

ATROX ALAEVS unum pro gente. Quidam hunc regem uolunt esse Tegeae auxiliarem, non ciuem. (OLENTIS ...) HYMETTI montis creatoris mellis bene olentis.

623

(QVAEQVE RVDES THYRSOS HEDERIS VESTISTIS) ACHARNAE in hoc loco primum Dionysia et inuenta et celebrata dicuntur.

<627>

<CEREALIS ELEVSIN> Ceres a Dite filiam raptam dum quaerit hospitio regis Eleusii fertur fuisse suscepta. Cuius filium Triptolemum pro beneficii gratia sustulit nutriendum, cui agriculturam et inueniendi frumenti artificium Ceres ostendit.

629

CALLIRHOE (NOVIENS ERRANTIBVS VNDIS) fons nouem capitibus means.

630-631

(ET RAPTAE QVI CONSCIVS) ORITHYIAE / (CELAVIT RIPIS GETICOS ELISOS AMORES) <Orithyiae> Orithyia Erecthei filia. Hanc Boreas Thracius rapuit a flumine Eliso, ex qua Zethus et Calais oriuntur.

632-634

IPSE QVOQVE (... COLLIS VBI INGENS / LIS SVPERVM DVBIIS DONEC NOVA SVRGERET ARBOR / RVPIBVS) Acropolin dicit, arcem Athenarum, de qua Neptuno et Mineruae dicitur fuisse certamen. <Neptunus> percussa terra equum dedit, indicium belli, Minerua uero oliuam, pacis insigne.

<634>

<LONGA REFVGVM MARE FRANGERET VMBRA> magnitudinem arboris ostendit ex umbrae quantitate qua obscurat. FRANGERET insultaret uicto Neptuno.

639

GLISCERE cum furore cupere.

<642-643>

<TERRARVM LEGES ET MVNDI FOEDERA MECVM / DEFENSVRA COHORS> inuocatio.

651

TREMEFECIT concussit.

653

VENTOSA uentis abundans. SIBILAT resonat.

657

MVTAT atterit.

658

AGER herba quae protrita incursu belli non nascitur.

660

FRANGITVR crispatur. ARDENT splendent.

661

ADEO in tantum. OPERI itineris magnitudini.

672-673

CVM SAEPTVS (IMAGINE TORVA / INGREDITVR PVGNAS) cum armatus esset pictura Minotauri.

675-676

(METVENDAQVE QVONDAM) / LIMINA Labyrinthi.

676

(ABSVMPTO PALLENTEM) GNOSIDA FILO Ariadnen dicit Cretensem, quae cum Theseum amaret et uereretur ne occideretur <...> quia multiplex et perplexum iter Labyrinthi, quae domus erat Minotauri, explicare non posset, Daedalum, fabricatorem operis, exorauit. A quo globum fili accepit, cuius summitatem tenens ipsum Theseo intranti dedit post se soluendum. Quem ille occiso Minotauro relegens uictor egressus est.

681

DESTITVVNT contemnunt.

688

RENIDENS cum iracundia subridens.

689

DOCVMENTA exempla quae in uictos edidimus quos prohibuimus sepeliri.

692-693

(PVLVERE CRASSO) / CALIGARE [DIEM] faciente caligine<m> non parere.

701

HVMILES sine cristis aut fractas.

712

DIRIS graue olentibus. AEGRVM corruptum.

713

DVCENS odorans.

722

(ALTERA) PVBES Thebana iuuentus.

724

CAEDVNT quatiunt.

730

QVERCVM pro 'hasta'.

733-734

EDONOS (... / ... CVRRVS) Thracicos.

740

DEGENERES timidos. (MAGNOS ALIT) IRA LEONES in magnam praedam feruntur.

743

TRIPLICI (CONFISOS ROBORE GENTIS) quia tres erant gentes quibus stipabantur ad bellum.

745

CONTINVAT sine intermissione prosternit.

746

HVMERO TRANSMISIT per humeros ferrum exiit.

749

(LONGO PERLATA) TENORE de longe missa.

756

COMITES socii Creontis.

759

COLLIGIT confirmat.

766

(QVOS) VLCISCARE fratres uidelicet in se inuicem parricidas.

774-775

(QVA SVB TEGMINE DVRO / MVLTIPLICEM TENVES ITERANT) THORACA CATENAE tegmine duro textu ferrato. Iuxta eam partem ubi est loricae medietas.

776

PER MILLE FORAMINA per infinitos loricae circulos.

782

ACCEDVNT (VTRIMQVE) iunguntur. (PIO ...) TVMVLTV Argiuorum atque Thebanorum gaudentium strepitu[m].

793

GAVDENT (LAMENTA) luctus mutantur in gaudia.

800-801

(TVRBINE QVO SESE CARIS INSTRAVERIT AVDAX) / IGNIBVS EVADNE haec Capanei uxor nimio amore et dolore flammata in rogum coniugis se praecipitem dedit.

804

SORORI Deipylae.

805

CLAMET cum lamento inuocet.

808

[VIX] NOVVS (... FVROR) noui carminis iteratio.

812-814

(IAM CERTE PRAESENS TIBI FAMA BENIGNVM) / STRAVIT ITER (COEPITQVE NOVAM MONSTRARE FVTVRIS / IAM TE MAGNANIMVS DIGNATVR NOSCERE CAESAR) Fama sternente benignum iter ad posteros <et> usque ad proceres.

816

TEMPTA prouoces.

818-819

(MOX TIBI SI QVIS ADHVC PRAETENDIT NVBILA LIVOR / OCCIDET ET MERITI POST ME) REFERENTVR HONORES post mortem meam te honorabit inuidia.