previous next

de pronomine

de pronomine

pronomen est pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. pronomini accidunt sex, qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus.

qualitas pronominum duplex est. aut enim finita sunt pronomina aut infinita. finita sunt, quae recipiunt personas, ut ego, tu, ille; infinita sunt, quae non recipiunt personas, ut quis quae quod.

sunt etiam pronomina minus quam finita, ut ipse, iste. sunt praepositiua, ut quis, hic; sunt subiunctiua, ut is, idem. sunt alia gentis, ut cuias nostras, cuiates nostrates; alia ordinis, ut quotus, totus; alia numeri, ut quot, tot; alia ad aliquid finita, ut meus, tuus, suus; haec etiam possessiua dicuntur; alia ad aliquid infinita, ut cuius cuia cuium.

sunt item alia qualitatis, ut qualis, talis; alia quantitatis, ut quantus, tantus. sunt alia demostratiua, quae rem praesentem notant, ut hic haec hoc; alia relatiua, quae rem [p. 630 Holtz] absentem significant, ut is ea id; sunt alia magis demostratiua, ut eccum eccam, ellum ellam.

genera pronominibus, ita ut nominibus, accidunt paene omnia: masculinum, ut quis; femininum, ut quae; neutrum, ut quod; commune, ut qualis, talis; trium generum, ut ego, tu.

numerus pronominibus accidit uterque, singularis, ut iste; pluralis, ut isti. sunt etiam numero communia, ut qui, quae: dicimus enim qui uir et qui uiri, quae mulier et quae mulieres. sunt pronomina tota singularia, ut meus, tuus; tota pluralia, ut nostri, uestri; ex parte singularia, ut mei, tui; ex parte pluralia, ut noster, uester.

figura etiam in pronominibus duplex est. aut enim simplicia sunt pronomina, ut quis, aut conposita, ut quisquis. conposita pronomina secundum formam nominum ex ea parte declinantur, qua pronomen fuerit casus nominatiui; cuius rei exempla sunt haec, quisquis, quisnam, quispiam, aliquis et cetera. nam idem, quod constat ex duobus [p. 631 Holtz] corruptis, cum producitur, masculinum pronomen est, cum corripitur, neutrum; ut hic correptum pronomen est, productum aduerbium loci.

personae finitis pronominibus accidunt tres, prima, ut ego, secunda, ut tu, tertia, ut ille. sed persona prima et secunda generis sunt omnis; et persona prima in hoc pronomine, cum est numeri singularis, non habet uocatiuum casum, pluralis habet.

casus item pronominum sex sunt, nominatiuus hic, genetiuus huius, datiuus huic, accusatiuus hunc, uocatiuus o, ablatiuus ab hoc. sunt pronomina quae non per omnes casus declinantur, ut eccum eccam, ellum ellam, cuius cuia cuium, cuiatis nostratis. sunt etiam sine nominatiuo et uocatiuo, ut sui sibi se a se: haec etiam numeri sunt communis.

sunt item sine uocatiuo, ut ego mei uel mis mihi me a me. nullum autem pronomen recipit conparationem, quamuis et qualitatem significet et quantitatem.

inter pronomina et articulos hoc interest, quod pronomina ea putantur, quae, cum sola sint, uicem nominis conplent, ut quis, iste, ille; articuli uero cum [pronominibus aut] nominibus aut participiis iunguntur, ut hic huius huic hunc o ab hoc, et pluraliter hi horum [p. 632 Holtz] his hos o ab his. haec eadem pronomina et pro articulis et pro demonstratione ponuntur. neuter, uter, [unus, omnis,] alter, alius, ullus, ambo, uterque, sunt qui nomina, sunt qui pronomina existiment, ideo quod articulis in declinatione non indigent.


previous next