previous next

de litteris

de littera

littera est pars minima uocis articulatae. litterarum aliae sunt uocales, aliae consonantes. consonantium aliae sunt semiuocales, aliae mutae. vocales sunt, quae per se proferuntur et per se syllabam faciut. sunt autem numero quinque a e i o u.

[p. 604 Holtz]

harum duae, i et u, transeunt in consonantium potestatem, cum aut ipsae inter se geminantur aut cum aliis uocalibus iunguntur, ut Iuno, uates. hae etiam mediae dicuntur, quia in quibusdam dictionibus expressum sonum non habent, i ut uir, u ut optumus.

extra quam formam u littera interdum nec uocalis nec consonans habetur, cum inter q litteram consonantem et aliquam uocalem constituitur, ut quoniam, quidem. huic item digammon adscribi solet, cum sibi ipsa praeponitur, ut seruus, uulgus. nam i litteram geminari in una syllaba plurimi negant.

Latinae uocales omnes et produci et corripi possunt. atque his solis adspirari quidam existimant.

semiuocales sunt, quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam non faciunt.

sunt autem numero septem, f l m n r s x. ex his una duplex est, x, et liquidae quattuor, l m n r, ex quibus l et r faciunt communem syllabam, et s littera suae cuiusdam potestatis est, quae in metro plerumque uim consonantis amittit. item ex illis f littera superponitur liquidis l uel r, quem ad modum muta quaelibet, et communem syllabam facit.

mutae sunt, quae nec per se proferuntur nec per se syllabam faciunt. sunt autem numero nouem, b c d g h k p q t. ex his superuacuae quibusdam uidentur k et q; qui [p. 605 Holtz] nesciunt, quotiens a sequitur, k litteram praeponendam esse, non c; quotiens u sequitur, per q, non per c, scribendum. h interdum consonans interdum adspirationis creditur nota.

y et z remanent, quas litteras propter Graeca nomina admisimus: altera namque uocalis, altera est consonans duplex. unde fit, ut quidam putant, Latinas litteras non plures esse quam decem et septem, si quidem ex uiginti et tribus una adspirationis nota est, una duplex, duae superuacuae, duae Graecae.

accidunt uni cuique litterae tria, nomen, figura, potestas. quaeritur enim, quid uocetur littera, qua figura sit, quid possit.


previous next