Aelius DonatusPraefatio comm. in Verg. Eclogas |
digilibLT 2013 |
Informazioni editoriali |
Praefatio comm. in Verg. Eclogas
[47] Quoniam de auctore summatim diximus, de ipso carmine iam dicendum est, quod bifariam tractari solet, id est ante opus et in ipso opere. Ante opus titulus causa intentio. Titulus, in quo quaeritur cuius sit quid sit; causa, unde ortum sit et quare hoc potissimum ad scribendum poeta praesumpserit; intentio, in qua cognoscitur, quid efficere conetur poeta. In ipso opere sane tria spectantur: numerus ordo explanatio.
[48] Quamuis igitur multa ψευδεπίγραφα , id est falsa inscriptione sub alieno nomine sint prolata, ut Thyestes tragoedia huius poetae, quam Varius suo nomine edidit, et alia huiusmodi, tamen Bucolica liquido Vergilii esse minime dubitandum est, praesertim cum ipse poeta, tamquam hoc metuens, principium huius operis et in alio carmine suum esse testatus sit dicendo:
[49] Bucolica autem et dici et recte dici, uel hoc indicio probasse suffecerat, quod eodem nomine apud Theocritum censeantur; uerum ratio quoque monstranda est. Tria genera pastorum sunt, quae dignitatem in bucolicis habent, quorum minimi sunt qui αἰπόλοι dicuntur a Graecis, a nobis caprarii; paulo honoratiores qui μηλονόμοι ποιμένες id est opiliones dicuntur; honoratissimi et maximi, qui βουκόλοι , quos bubulcos dicimus. Vnde igitur magis decuit pastorali carmini nomen imponi nisi ab eo gradu, qui fere apud pastores excellentissimus inuenitur?
[50] Causa dupliciter inspici solet, ab origine carminis et a uoluntate scribentis.
[51] Originem autem bucolici carminis alii ob aliam causam ferunt. Sunt enim qui a Lacedaemoniis pastoribus Dianae primum carmen hoc redditum dicant, cum eidem deae per bellum, quod toti Graeciae illo tempore Persae inferebant, exhiberi per uirgines de more non posset. [52] Alii ab Oreste circa Siciliam uago id genus carminis Dianae redditum loquuntur, et redditum per ipsum atque pastores, quo tempore de Scythia Taurica cum sorore profugerat, subrepto numinis simulacro et celato in fasce lignorum unde Fascelinam Dianam perhibent nuncupatam, apud cuius aras Orestes per sacerdotem eiusdem numinis Iphigeniam sororem suam a parricidio fuerat expiatus. [53] Alii Apollini νομίῳ pastorali scilicet deo, qua tempestate Admeto boues pauerat. [54] Alii Libero Nympharum et Satyrorum ed id genus numinum principi, quibus placet rusticum carmen. [55] Alii Mercurio Daphnidis patri, pastorum omnium principis et apud Theocritum et apud hunc ipsum poetam. [56] Alii in honorem Panos scribi putant peculiariter pastoralis dei, item Sileni, Siluani atque Faunorum. [57] Quae cum omnia dicantur, illud erit probabilissimum, bucolicum carmen originem ducere a priscis temporibus, quibus uita pastoralis exercita <est>, et ideo uelut aurei saeculi speciem in huiusmodi personarum simplicitate cognosci, et merito Vergilium processurum ad alia carmina non aliunde coepisse nisi ab ea uita, quae prima in terris fuit. Nam postea rura culta et ad postremum pro cultis et feracibus terris bella suscepta, quod uidetur Vergilius in ipso ordine operum suorum uoluisse monstrare, cum pastores primo, deinde agricolas canit, et ad ultimum bellatores.
[58] Restat ut, quae causa uoluntatem attulerit poetae Bucolica potissimum conscribendi considerare debeamus. Aut enim dulcedine carminis Theocriti ad imitationem eius illectus est, aut ordinem temporum secutus est circa uitam humanam, quod supra diximus, aut cum tres modi sint elocutionum, quos χαρακτῆρας Graeci uocant, ἰσχνός qui tenuis, μέσος qui moderatus, ἁδρός qui ualidus intelligitur, [59] credibile erit Vergilium, qui in omni genere praeualeret, Bucolica ad primum modum, Georgica ad secundum, Aeneidem ad tertium uoluisse conferre. [60] An ideo potius Bucolica scripsit, ut in eiusmodi poemate, quod et paulo liberius et magis uarium quam cetera est, facultatem haberet captandae Caesaris indulgentiae repetendique agri, quem amiserat ob hanc causam: [61] occiso in curia die [III] Iduum Martiarum C. Caesare, cum Augustum Caesarem paene puerum sibi ueterani non abnuente senatu ducem constituissent, exorto ciuili bello Cremonenses cum ceteris eiusdem studii aduersarios Augusti Caesari adiuuerunt. [62] Vnde factum est, ut cum uictor Augustus in eorum agros ueteranos deduci iussisset, non sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat etiam poeta Vergilius, maximam partem finium suorum perdidissent, eo quod uicini Cremonensibus fuerant. [63] Sed Vergilius merito carminum fretus et amicitia quorundam potentium centurioni Arrio cum obsistere ausus esset, ille statim, ut miles, ad gladium manum admouit, cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius finis persequendi fuit, quam se in fluuium Vergilius coniecisset atque ita in alteram ripam enatauisset. Sed postea, et per Maecenatem et per triumuiros agris diuidendis Varum, Pollionem et Cornelium Gallum fama carminum commendatus Augusto, et agros recepit, et deinceps imperatoris familiari amore perfruitus est.
[64] Intentio libri quam σκοπόν Graeci uocant, in imitatione Theocriti poetae constituitur, qui Siculus ac Syracusanus fuit. Est intentio etiam in laude Caesaris et principum ceterorum, per quos in sedes suas atque agros rediit, unde effectus finisque carminis et delectationem et utilitatem secundum praecepta confecit. [65] Quaeri solet, cur non ultra quam decem eclogas conscripserit, quod nequaquam mirum uidebitur ei, qui considerauerit uarietatem scenarum pastoralium ultra hunc numerum non potuisse proferri, praesertim cum ipse poeta circumspectior Theocrito, ut ipsa res indicat, uideatur metuere, ne illa ecloga, quae ‘Pollio[ni]’ inscribitur, minus rustica iudicetur, cum id ipsum praestruit, dicens:
[66] et item similiter in aliis duabus facit. Illud tenendum esse praedicimus, in Bucolicis Vergilii neque nusquam neque ubique aliquid figurate dici, hoc est per allegoriam. Vix enim propter laudem Caesaris et amissos agros haec Vergilio conceduntur, cum Theocritus simpliciter conscripserit, quem hic noster conatur imitari.
[67] Sequitur id, quod in ipso ordine tractari solet, id est numerus ordo explanatio.
[68] Numerus eclogarum manifestus est, nam decem sunt, ex quibus proprie bucolicae septem esse creduntur, quod ex his excipiantur Pollio, Silenus et Gallus. Prima igitur continet conquestionem publicam, priuatam gratulationem de agro, et dicitur ‘Tityrus’; secunda amorem pueri, et dicitur ‘Alexis’; tertia certamen pastorum, et dicitur ‘Palaemon’; quarta genethliacum, et dicitur ‘Pollio’; quinta ἐπιτάφιον, et dicitur ‘Daphnis’; sexta μεταμορφώσεις, et dicitur ‘Varus’ uel ‘Silenus’; septima delectationem pastorum, et dicitur ‘Corydon’; octaua amores diuersorum sexuum et dicitur ‘Damon’ uel ‘Farmaceutria’; nona propriam poetae conquestionem de amisso agro et dicitur ‘Moeris’; decima desiderium Galli circa Volum[i]n<i>am Cytheridem, et dicitur ‘Gallus’.
[69] Quod ad ordinem spectat, illud scire debemus, in prima tantum et in ultima ecloga poeta uoluisse ordinem reseruare, quando in altera principium constituerit, ut in Georgicis ait:
in altera ostenderit finem, quippe cum dicat:
Verum inter ipsas eclogas naturalem consertumque ordinem nullum esse certissimum est. Sed sunt qui dicant, initium Bucolici carminis non ‘Tityre’ esse, sed:
[70] Superest explanatio, quam in ordinem digeremus, cum praedixerimus, illud imprimis tenendum esse, bucolicum poema usque adeo ab heroico charactere distare, ut uersus quoque huius carminis suas quasdam caesuras habeant et suis legibus distinguantur. Nam, cum tribus his probetur metrum: caesura scansione modificatione, non erit bucolicus uersus, nisi in quo et primus pes partem orationis absoluerit, et tertius trochaeus fuerit in caesura, et quartus pes dactylus magis quam spondeus partem orationis terminauerit, <et> quintus et sextus pes cum integris dictionibus fuerint, quod tamen Vergilius a Theocrito saepe seruatum uictus operis difficultate neglexit, in solo principio incertum industria siue casu bucolico uersu posito. Nam ‘Tityre’ dactylus pes partem orationis absoluit; ‘Tityre tu patulae recubans’ tertium trochaeum circa praepositionem quamuis de composita dictione conclusit; ‘Tityre tu patulae recubans sub tegmine fagi’ quartum spondeum pro dactylo cum parte orationis exhibuit; ‘tegmine fagi’ integrum comma perfecit, cuius rei diligentiam licet in Theocriti multis uersibus admirari.