no previous next

Aelius Donatus

Epistula ad Munatium

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

EPISTVLA AD MVNATIVM

Ael. Donatus L. Munatio suo salutem.

Inspectis fere omnibus ante me qui in Vergilii opere calluerunt, breuitati admodum studens quam te amare cognoueram, adeo de multis pauca decerpsi, ut magis iustam offensionem lectoris expectem, quod ueterum sciens multa transierim, quam quod paginam compleuerim superuacuis. Agnosce igitur saepe in hoc munere collati<u>o sinceram uocem priscae auctoritatis. Cum enim liceret usquequaque nostra interponere, maluimus optima fide, quorum res <f>uerant, eorum etiam uerba seruare. Quid igitur adsecuti sumus? Hoc scilicet, ut his adpositis, quae sunt congesta de multis, admixto etiam sensu nostro, plus hic nos pauca praesentia quam alios alibi multa delectent. <A>d hoc etiam illis, de quibus probata transtulimus, et attentionem omnium comparauimus in electis et fastidium demsimus cum relictis. Tu igitur id, quod nobis praescripseras, utrum processerit specta. Si enim haec grammatico, ut aiebas, rudi ac nuper exorto uiam monstrant ac manum porrigunt, satis fecimus iussis; si minus, quod a nobis desideraueris, a te ipse deposces. Vale.


no previous next