DE APPREHENSIONE VEL OPPRESSIS, QVOS GRAECI CATALEPTOS APPELLANT

[56] Vicina atque similis est lethargiae passio, quam Graeci catalepsin appellant, nos apprehensionem uel oppressionem uocare poterimus, de qua nunc dicemus. nomen igitur ab accidenti sumpsit, sed Hippocrates libro suo Sententiarum et Diocles libro Prognostico hanc passionem aphoniam appellauit, Praxagoras secundo libro Peregrinarum passionum catochen appellauit, item Antigenes Cleophantinus libro, quem De febribus et tumoribus scripsit, anaudian uocauit, Asclepiades libro, quem De periodicis febribus scripsit, catalepsin appellauit atque plenum corpus scripturae composuit. [57] quo constat errasse Chrysippum libro, quo de ipsa passione scripsit, appellans catocham, hoc modo: "Passionem", inquit, "quam appellamus catocham".
Veteres etiam medici hanc passionem non tacuerunt, sed facile, sicuti etiam nunc plurimi, lethargiam esse senserunt. alii horum successores pauci quidem <et> Asclepiadis sectatores hanc passionem a lethargo discreuerunt et nomine adiecto catalepsim uocauerunt e<t> quidem nihil ei nouitatis ascribentes, quod proprium passionis uideretur, sed omnia communia, quae etiam de lethargo dixerunt. sed neque alius quisquam hanc passionem cognouit usque ad Methodicorum tempora. [58] nam ex nostris primus Magnus eius argumenta constituit atque mox Agathinus, dehinc Archigenes, qui plurimum passionem a ceteris discernendo separauit. sed neque proprium nomen passioni omnes unum posuerunt [Praxagoras eam catochen appellauit], neque si quisquam nomen passionis dedit primus, etiam eius signa recte agnouisse probatur, neque Asclepiadis sectatores soli catalepsin uocauerunt, uerum etiam et ipse Asclepiades aliam dixit esse passionem quam lethargiam, sed cum hoc solum praeciperet, nouum non dedit nomen.

[59] Nunc, ne supradicta omnia simplicia atque nuda posuisse uideamur, ipsas quoque significationes singulorum prosequemur. Hippocrates ait repente uoce captos, quos aphonos appellauit, fieri uenarum causa, cum spiritum sumpserint. multos denique talia prosequentur: rubor uultus atque oculorum statio sine ulla palpebratione, manuum neglecta atque distensa abiectio, dentium stridor et membrorum saltus ac musculorum, quibus buccae colligantur, conductio, quos appellant siagonitas, articulorum frigus, cum spiritus inuaserit uenas.

[60] Item Diocles ait defectiuas febres tutas atque innoxias esse frequentius, quam sunt continuae, quamquam et in his periclitentur, qui in accessionibus apprehensi conticescunt uel raptu quodam alterno per membra tentantur cum supradictis signis, quod saepe, inquit, est accidens pueris. Item Praxagoras ait esse quasdam febres ex anno duodecimo usque ad sextumdecimum uel septimumdecimum, quae quadam priuata pernicie mortis habeant effectum, atque id in seruis magis quam in liberis euenire, sed excesso dierum numero passiones fiant catochae uehementes, ut etiam uoce capiantur aegrotantes; horum aliquos etiam lethargos fieri. [61] "Denique", inquit, "de catocha passione quidam liberati ac deinde sanitatis creduli plurimum quicquam sumentes repente in mortem uenerunt. hos denique plurimus modo sequitur somnus atque febrium instauratio et cetera, quae corpus passione habit<u>ari demonstrent."
Item Archigenes ait esse difficiles etiam periodicos typos, horum difficiliores esse tertianos, in quibus quotidianae accessiones fiant, sed alterna diei interpositione suae similitudini respondeant, quando in accessione uehemens occurrerit oppressio, et appellauit rhigos. [62] "Difficilis", inquit, "etiamsi quotidianis diebus [in] accessiones sibi similes fiant et in accessione aegrotantes supradicta patiantur." dehinc progrediens paululum idem dixit periodicos typos non esse perniciosos, sicut supra dictum est, sed horum esse molestos, quibus accessionis tempore pressurae uehementes adueniunt et quodam nubilo corpus demergitur, quod item rhigos uocauit. "Sed hoc", inquit, "est accidens magis tertianis, aliquando etiam quotidianis, qui similibus, respondeant accessionibus."

[63] Item Asclepiades ait quotidianum perseuerantem non sine periculo esse atque multos ex eo in alium morbum induci, hoc est <in> corporis defluxionem aut hydropem uenire et quicquid potest per corporis debilitatem accedere. "Apud Romam uero", inquit, "frequentare aduertimus has febres cum corporis atque mentis oppressione in similitudine<m> lethargiae, quae secundo uel tertio in statu accessionis constitutae statim recalefacto corpore uel cessante uehementia in resumptionem atque resurrectionem mediocrem reuocant aegrotantes. at si leui figmento cessauerint semel apprehenso aegro nullam resurrectionem dabunt, sed in sudores et respirationem celerem impulsum febricitantem occidunt." [64] item similia de his scribit, et non semel, sed frequenter, dicens certa ratione mentis apprehensionem typorum in accessionibus fieri atque hoc apud Romam frequentare, dans etiam causas, quibus haec singula fiant.
Item Chrysippus particulariter signa passionis percurrit futurae et praesentis uel in peius euntis, discernit etiam ab lethargo, et alia plurima et uaria digerit.
Quibus ita se habentibus erit indignum tanta dissensione conscriptae passionis eorum cuiquam ascribere firmitatem, quippe cum ceterarum etiam passionum omnibus cognitarum aliqui plurima accidentia atque signa, aliqui pauca conscripserint, nec quisquam uera significatione finierit.

[65] Haec sunt, quae propter eos, qui specialiter istam passionem perniciosam dixerunt, ponenda credidimus. quod etiamsi lateret in partibus, periculum<nullum> Methodicis afferebat, qui generaliter congruas passionibus posuerunt curationes, etiam quibus particulariter latentia curentur. sciendum igitur, quia haec passio ex iisdem causis antecedentibus fiet, quibus aliae quoque passiones efficiuntur, indigestione, uinolentia, carnali cibo et horum similibus rebus.
<Soranus,> cuius haec sunt, quae nostra mediocritas latinizanda existimauit, se uidisse plurimos memorat ex intemporali cibo uel plurimo puerorum ista oppressos passione. sed non inquit necessarium praecedentium causarum differentiam in curationibus praeuidere, siquidem praesentia sint a Methodicis intuenda. [66] sic etiam super<fluum> dicit temporis attendere frequentiam, quod autumno tempore haec passio magis irruat corporibus atque in puerilibus frequenter aetatibus, item sexus causa mulieribus, et humorosis et uacuis corporibus et edacibus hominibus uel post aegritudinem resumptionis tempore inordinate atque impatienter agentibus. praeterea omni febriculae haec passio irruere potest, siue continuis siue dimissionibus intercapedinatis, hemitritaicis etiam febribus uel quotidianis et tertianis et quartanis, quamquam rara atque frequens secundum febrium fiat qualitatem. [67] hinc etiam grauis uel leuis pro earum magnitudine fieri intelligatur. frequentius tamen quotidianis accessionibus uel tertianis accessionibus aegrotantes ista passione afficiuntur, et praeterea diuturnis accessionibus admoniti tertianis similitudinem seruant ad typum quotidianum. sed omnium earum febrium grauius, quoties cum articulorum frigido torpore fuerit qualitas, leuius, quoties tremore aegrotantes afficiuntur, item magis ac magis leuius, quoties sine his, quae supra diximus, solo feruore initium febres accipiunt.

[68] Sequentur autem eos, qui in passionem uenire meditantur, alia communia cum lethargo, ut segnities et tardus corporis motus uel nulla querela ex his, quae aegrotantes afficiunt, hoc est tacita sui laboris relatio, et ueluti somnus ultra modum prolixus uel grauis, item alloquentibus nobis eius tarda responsio. propria autem sunt, quae in propriam passionem uenturi patiuntur, ut est genarum rubor plurimus sine febrium leuigatione, saliuarum fluor, pulsus erectio atque plenitudo, uentris retentio aut coaceruata atque fluxa effusio.
Eos uero, qui sint in passione iam constituti, sequitur schema iacendi iugiter supinum, colli distentio, genarum rubor, febris, [69] uocis amputatio, sensuum torpor atque hebetudo, palpebrarum distantia et infixa atque immobilis intentio luminum tamquam quicquam intento obtutu cupientium aut boum ceruicis repentino ictu cadentium. sequitur etiam lacrimatio tamquam sentientium atque dolentium, saltus latenter commouens musculos, qui buccas colligant, quos siagonitas appellant, mouens etiam labia et supercilia, et digitos atque manus; singultus creber ac resonans, pulsus celsior, humectus, plenus, uehemens, retentio uentris, et neque extenta recolligunt membra neque conducta distendunt, uentris inflatio aliquibus tamquam ex uento magis ac magis circa stomachi sessionem, aliquibus tamquam ex humore uel cibo cum sonitu intestinorum; [70] dentium concubitus, hoc est confixio uehemens, aliquando etiam stridor et, cum statum sumpserit accessio, horum recessus adeo, ut sit quaedam interiecta distantia oris hiscens atque dimissa hebetudo, cum plurimus saliuarum fluor[e] per eius obliqua foras decurrit, nunc attestante sonitu transuoratur. discurrit etiam, si quid fuerit liquoris infusum, aut inuito aegrotante percipitur. item labia saepissime conducentes contrahentesque et tanquam in maestitudine constituti suspirant. atque ita, si ante oculos eorum quisquam digitos circummoueat, palpebrant aegrotantes et suo obtutu manuum traiectationem sequuntur, [71] uel, si quicquam profecerint, etiam toto obtutu conuerso attendunt, et inclamati respicientes lacrimantur, nihil dicentes, sed uolentium respondere uultum simulantes. odoramentis admotis iucundis delectantur atque iugi adducto spiramento, odoribus autem taetris delectationem non accomodant, sed a[d]uersa uoluntate eorum fugiunt putorem. dulcia atque amara sentiunt, si eorum linguae fuerint admota. item perpuncti sentiunt, uel si eorum manum quis extenderit, hanc recolligunt, uel lacessiti horrescunt et eorum uultus in ruborem florescit cum sudore saepius plurimo atque feruenti, et in dimissione sinceritati propinquantes rursum admonentur.

[72] At si ad peiora passio fuerit deuoluta, feruor plurimus corporis in superficie, magis sentitur spiratio, oculorum conuersio, menti quoque fixa conductio, manuum contractus et musculorum, qui buccas colligant, tamquam ridentium, sudor igneus, et quibusdam in thorace atque uultu emergentes discolores uel stantes in rotunditate<m> maculae in similitudine<m> scatebrarum corporis, quos Graeci ionthos uocant, et e magnitudine repentinus <pulsus> casus, gutturis stridor, quem Graeci rhogmon uocant, torpor frigidus et albidus uultus et in ultimo eff<l>atio atque uitae periculum.

[73] Alii uero in phreniticam aut lethargicam passionem reciderunt, sicuti et ipsae passiones in semet per temporum motum uenire consueuerunt. his igitur, qui in phreniticam passionem ex ista deueniunt, pulsus sensim minuitur atque densatur et oculorum fixus obtutus mutatur atque mobilis efficitur, leuiter etiam tamquam in somno murmurantes non recta secum loquuntur et incerto motu atque tardo suas transferunt manus uel digitos complicant. qui autem in lethargicam passionem deueniunt, inani afficiuntur pulsu atque tardo, et eorum palpebrae concluduntur, et in torpore sensuum uel hebetudine perseuerant. qui autem in declinationem passionis deueniunt, plurima uel parua accedente humiditate releuantur quibusdam antecedentibus signis. [74] nam plerisque plurimo per intestina exeunte uento uel mucilento humore <a>ut stercore uentris subsedit inflatio, alii uero humore plurimo atque crasso praefecta dentium distantia ex ore detracto locuti sunt, et alii sapienter quidem, sed concisis sermonibus, alii iugibus.
Proprie igitur passionem supradictam, hoc est catalepticam siue catocham, ut Graeci appellant, designant febres acutae, uocis silentium, sensuum hebetudo, pulsus magnus ac uehemens et plenus et humectus et oculorum stans atque fixus obtutus. est autem passio celeris atque acuta, etiamsi in chronias uenerit febres. et est magna atque strictura<e> et raptu corporis, quem Graeci spasmon uocant, fieri perspicitur, nisi per immodicum fluxum diaphoreticus tamquam in cardiacis fuerit effectus.

[75] Huic igitur similis est lethargia, apoplexia, stomachica passio, in febribus uocis ingerens silentium, item animi defectio per nimiam ieiunitatem et matricis praefocatio et <ex> lumbricis uocis depressio, de qua capite de lumbricis scribentes memorabimus. de aliis uero leuiter atque coacte nunc discretionem ponemus. namque lethargicis maior quidem pulsus, sed tardus atque inanis inuenitur et palpebrarum conclusio; catalepticis autem pulsus maior, sed plenus atque celer et uehemens inuenitur palpebrarum attestante distantia.
Item apoplecticis paruus, celerrimus, durus ac sine febribus pulsus inuenitur, siquidem haec repente accidant. [76] item stomachicis, qui nimi<a> <i>e<iuni>tate etiam uoce capiuntur, pulsus paruus et imbecillis inuenitur cum stomachi solutione uel tumore manifestius apparente et frigido torpore, qui sequitur post oppressionem factam et non antecedenti febriculae concurrit, sicut in catalepticis. item stomachici intelliguntur ex eo, quod iam frequenter fuerint admoniti passione et propterea typorum tenuerunt tarditatem, quibus accessiones longo interuallo respondeant.
Item qui ieiunitatis uel abstinentiae defectu siue ex capitis causa, quam Graeci scotosin uocant, demersi uidentur, [77] discernuntur hoc modo, quod primum oculos habeant distentos dentium concadente iunctione, attestante pulsu paruo atque imbecillo, ita ut aliquando interire uideatur, cum frigido torpore. sed haec et cito circumscribunt<ur> et is, qui patitur, facile resurgit. nam si perseuerauerint, catalepticam passionem designant.
Item non aliter facile resumere perspiciuntur hi, qui odore carbonum uel unguentorum sensuum oppressione uel torpore afficiuntur. item matricis praefocatione oppressae discernuntur, primo quod ipsa matrix se sustollat atque supra umbilicum uel uentrem exstans uideatur antecedente querela earum partium ante oppressionis tempus. [78] aliquando etiam longis atque solitis accessionibus admoneri aegrotantes inueniuntur cum pulsu paruo, celeri, imbecillo. his etiam collum latius fiet cum palpebrarum conclusione atque frigido corporis torpore, <ex quibus nihil in catalenticis inuenitur. praeterea> ex duplici tertiana confectis in uehementiore accessione similiter alternis respondente diebus lethargica[m] fuisse oppressos passione et ueluti complexu<m> earum fuisse accessionibus demonstrando lethargicum simul atque catalepticum esse confirmat aegrotantem, non aliter quam sunt ex typorum complexione in una atque eadem aegritudine reperti.
Haec sunt quae <in> intelligenda passione atque a similibus discernenda posuimus.