previous next

VTRVM RECTE THEMISON CARDIACOS CVRAVERIT

[232] Themison uero quaedam recte dixisse perspicitur ad cardiacorum curationem, quaedam praue. uino namque cum amylo trito cum bulbis et ammoniaci gutta cum uino et oui albore et pipere trito cum sinapi corpora defricanda existimat. dat etiam cibo allium cum pipere, dehinc in scaphulam deponi iubet aegrotantes, quae sit aqua plena calida. item post cibum adhibet gestationem, siquidem sint, inquit, imbecilla ac debilia nimium corporis officia et indigeant hoc adiutorio, quo pariter etiam caro commoueatur sua praemota substantia, hoc est spiritu ac [est] nutrimento, ex quibus concreta perspicitur. [233] quae omnia facere ualet gestatio omni corpori suffundens materiam. "Mox denique", inquit, "alleuatos atque magnitudinem accipientes pulsus inuenimus."
Sed haec Asclepiadis nugis sunt adiungenda. demonstrauimus enim feruentium medicaminum fricamenta esse necessario noxia et sinapi. tentat etiam inflabiles cibos et, quamquam haec sint omnibus celeribus atque acutis passionibus inimica, multo tamen uehementius cardiacis. gestatio uero et incongrua et intemporalis esse probatur: incongrua inquam, siquidem sit laxatiua, omnis etenim motus uiarum efficit raritatem, [234] intemporalis autem, siquidem post cibum fieri iubeatur. etenim si sanos post cibum uexat motio non permittens naturae quadam requie ac tacito motu ad suos effectus accepta perducere, quid sperare de aegris ac solutione laborantibus poterimus? pulsus uero post gestationem erigitur cardiacorum non ob resumptionem uirium, sed ob turbationem corporis motu conceptam, ex qua magis adiuuari passionem dissolutione corporis iudicamus.
Hic ratio celerum cum febricula passionum curationis terminatur. nunc transeundum ad eos, qui sine febribus esse noscuntur.


previous next