previous next

QVOMODO ALIARVM SECTARVM PRINCIPES CARDIACOS CVRAVERINT

[218] Antiquorum plurimi cardiacorum curationem tacuerunt, aliqui uero memorauerunt, ut Serapionis atque Heraclidis sectatores et quidam Herophili, item Asclepiades et Themison paruissime quidem, at iisdem deceptionibus implicati. phlebotomant enim et clysteres adhibent acerrimos et ob calefaciendum articulorum frigus pannos applicant calidos et lanas oleo infusas ac sulfure fumigatas. terunt etiam oleo ueteri ac Sicyonio cum pipere sulfur et cachry et ammoniaci guttam et laserpicium cum bulbis. cataplasmant praeterea ex lasere et bulbis, sympasmatibus utentes, quae nos aspergines dixerimus, item ex calce cum pipere, [219] cibis acribus utentes atque edacibus, allio, salsamento et lasere, et per totum diem atque noctem uino usque ad ebrietatem replerunt. alii uero in aquam frigidam aegros deposuerunt. Eudemus Themisonis sectator ait per clysterem aquam frigidam iniciendam.
Sed haec omnia grauia atque exsecrabilia et aegrotantibus perniciosa esse perspicimus. etenim phlebotomiam nihil iugulatione differre ratio testatur, quippe cum haec faciat, quae ipsa nititur passio, mentem disicere et corpus in mortem per sudores soluere ac ad sua primordia reuocare, defluxionem atque casum uirium augere.

[220] Quibus denique commoti eorum successores aiunt esse eos phlebotomandos, qui proni ac decliues in cardiacam sint passionem, non aduertentes, quia ipsa quoque in passionem prona decliuitas nulla re alia corpus affici quam solutione testatur. clysteres etiam adhibentes corpora resoluunt et ob acrimoniam aperiunt, quos utiles probauerunt. sed aiunt coaceruatam atque celerem per superficiem corporis insumptionem retineri, cum ad uentrem uel intestina fuerint conuersa fluentia. hoc quidem, si more mechanico ac simili miraculo se facere posse promittunt, ut aperientes uentris interiora superficiem corporis claudant, erit credibile, quod promittunt. [221] sin uero, ut in omnibus uidemus, superficiei fluentia augere potius quam minui interiorum fluxu debilitate crescente cognoscunt<ur>, contrarius procul dubio clysteris usus accipitur atque fluentium relaxator.
Dehinc consequens non est, immo etiam incongruum iudicandum articulos igneis medicaminibus confricare, ut ex alto ad semet materiam ducant. inicere quoque intestinis acriora, ut illuc concurrens ex articulis materia atque ex omni corporis superficie attrahatur rursum ad altiora corporis conducta, similis erroris esse probatur. est igitur melius propria uiarum ac natura<e> spiramenta seruare et non infracta corporis fortitudine acutiori atque celeri solutioni corpus aptare. [222] feruentia uero et ignea et urentia ad uisa mentis simplicia, quae appellant phantasiam, sunt frigori atque torpori congrua, ad uirtutem tamen incongrua. est enim solutioni accidens atque comes corporis frigidus torpor, qui feruentibus rebus aucta passione necessario duplicetur. seruiunt enim dominantibus appendentia. dehinc acria, siquidem non sint mitigatiua, celeritatem passionum acutiorem faciunt adiuuando.
Prohibemus iniectionem aquae frigidae, siquidem celerrime calefacta interiorum feruore adiuuet solutionem, faciat etiam delectatione quadam uentris officium prouocari. non aliter et in aquam frigidam deponendos prohibemus aegrotos. non enim manet lenis atque mitis constrictio. item ex sinapi cataplasma prohibemus, [223] siquidem sit recorporatiuae uirtutis, quam Graeci μετασύγκρισιν uocant, cum passio atque eius celeritas mitem demonstret atque exigat curationem. praeterea sinapismi acrimonia hortationem fieri sudorum nemo est, qui nesciat. sicut enim semper lacrimam commouet oculorum acrioris humectatio collyrii, non aliter supradicta contingunt. item bulborum putamina molliunt, non constringunt. illa uero, quae eorum corpulenta uidentur, recorporatiuae uirtutis esse noscuntur. reprobamus etiam aspergines ex calce atque faecibus et pipere. [224] haec enim singula corpus incendunt et in ignis uicem suburunt et superficiem corporis uulnerant, quo fiet, ut saepe transitum faciant in grauissimos tumores. non sunt haec denique ex genere mitium adiutoriorum. est etiam iners allium dare atque laser et salsamenta uel communiter acriores cibos. sunt enim digestione in uentre difficiles atque inspiratione corporum tardi et inflant.
Haec nunc com<mun>iter omnibus respondenda. etenim Tarentinus Heraclides phlebotomat atque clysterizat et calidis et laxatiuis utitur cataplasmatibus. nunc, quomodo Asclepiadem adhuc quidam recte locutum accipiant, et ea, quae posuit principalia, retractemus.


previous next