previous next

QVOMODO CVRANDI SVNT CARDIACI?

[191] Dehinc cardiacorum ordinamus curationem. deridendi etenim sunt, qui hoc passionis genus incurabile iudicantes reliquerunt. multos enim omnes medici iuxta sententiam Sorani liberari uidemus. liuore namque commoti argumentatione turpi aiunt quidam eos liberari, non qui sint, sed uideantur esse cardiaci. quapropter Sorani nos iudicium seruantes iacere facimus locis refrigerantibus atque umbrosis et obscuris, ut sunt plerumque hypogea uel speluncosa atque ad aquiloniam partem conclusa uel certe solis tactu difficilia. semper enim atque magis in ista passione solem praecauendum accipimus, et propterea uehementiae eius ingressum, si qua ex parte uenerit, prohibemus. [192] conuenit etiam neque maiora loca esse, solubili[bu]s enim plurimus aer esse perspicitur, sed neque satis breuia, sunt enim praefocabilia et quae facile feruorem ex ingressu hominum concipiant, quos naturalis spiratio aerem accipere atque reddere anhelitus raptu necessario cogit.
Denique si non fuerit naturaliter frigidus locus, hunc affectabimus specularia detrahentes, nisi sol obstiterit aut aeris inaequalitas. adiungitur frigori inducto purgatior aer ingrediens locum, qui sua nouitate ac miti accessu reficiat aegrotantem. flabellis etiam latenter aerem frigerandum dicimus, aqua frigida aspergentes solum, et ea, quae influxione sui, quam Graeci aporrhoeam uocant, spirationem facilem aegrotantibus facere ualent, [193] circumproici iubemus, quae tamen sine ullo percussu atque odore graui ualeant aerem facere constrictiuum, ut uitis folia aut myrti aut quercus et pini atque lentisci et mali Punici uel rosae atque his similium. decocto denique supradictarum materiarum liquore, frigido tamen, terram perfundimus. sic enim corporis fluor aeris occurrentis afflatu densatus prohibetur.
Cooperimenta praeterea atque stramenta tenera et tritiora probamus, etenim noua uaporatione sui corpora resoluunt. generaliter autem ipsa lecti concubatio neque dura, siquidem uigilias faciat, neque satis mollis, ut est floccorum uel leuium plumarum, erit procuranda. [194] etenim recessu facili corpori cedens utri<m>que orarum circumleuigat tegmina, quae amplexu quodam corpus cingendo uaporatione[s] sui resoluant. denique etiam cum fuerint molliores, erunt coarctanda straminum uelamento, ne facili, ut supra diximus, recessu concaua facia<n>t stramina. lecti etiam latitudo atque spatium tantum probatur, quantum sufficiat aegro alterna conuersatione alterius loci frigus accipere ac deserti uapore carere, quo mutua uice semper ueluti noua repetendo frigida inueniat, ut sine ulla lectorum mutatione in eodem lecto mutatio fieri uideatur. [195] in altera enim parte aegro constituto alteram sternere poterimus, quippe cum saepe translati aegrotantes ex lecto ad lectum senserint defectionem atque paruo motu asperata passionis fuerit magnitudo. tunc amplexu atque ligatione paulo tenaci utemur articulorum iubentes eos quiescere, non solum corporis officio, sed si fieri poterit, etiam cura animorum, lecto mutato ad grabata aegros transferendo. augetur enim solutio meatu quolibet, multum denique sanguine fluentibus prodesse immobilitas ualuit.

[196] In statu autem accessionis fouendum dicimus caput oleo frigido atque Hispano recenti adhibito, etiam aequali motu aeris accomodato; densantur enim corpora aeris motu percussa, atque plurimus sudor non solum cedentis aeris, uerum etiam irruentis tamquam repercussu[s] abstinetur. utendum etiam spongiis teneris ex aqua frigida expressis, quibus ora atque colla aegrotantes circumtegentibus uirium resumptionem faciamus temporum interuallis innouantes. tunc totum etiam pectus atque oris partes eodem modo praecuramus frigida[e] infundentes spongias admiscentes etiam aceti quiddam ac iugiter mutantes, ne perseueratione tactus ex uapore tepescant et amisso frigore non ualeant facere densitatem.

[197] Aliquando etiam linteola tenuia tingentes similiter aut suco plantaginis aut polygonii aut portulacae aut herbae pulicariae uel semper uiuentis aut myrti aut rubi comae aut rosarum uel mali Punici decoctionibus aut hypocistidis herbae aut acaciae resolutae ex posca aut oleo Hispano uel lentiscino pectori atque ori uentris apponimus. at si sudorum perseuerauerit fluor, probandam etiam asperginem, quae suo frigore ac propria uirtute uel obstrusione constringat, iudicamus, cuius <generis> frigerantia atque obtrudentia tactu et densantia sunt haec: terra Samia et Cimolia, frigerantia uero rosa arida contusa atque creta, mixta etiam alumen scissum, plumbum exustum atque lotum, gypsum atque mala Punica, oenanthe, acantha Aegyptia, quam nos Latine spinam Aegypticam dicere poterimus. [198] haec singula commixta atque corpori aspersa per linteolum rarum sudantibus locis uel omnibus locis prodesse probantur. oportet autem haec singula diligenter conteri atque ad summam tenuitatem deduci, ut pat[i]entibus irruentia uiis ingressu quodam uehementem faciant constrictionem et nulla corpus asperitate afficiant, qua possit aeger aliter inquietari. hinc namque commotus Thessalus unus e principibus nostris eorum usum iudicauit cohibendum. "Etenim recte quoque ualentibus", inquit, "parua cuiusquam asperitas contagio uigilias facere solet <et> stramentis irruens terga iacentium uel alias corporis partes lacessendo inquietat."

[199] Est autem possibile ex supradictis et oleo Hispano aut alio similis uirtutis unctionem facere constrictiuam. non irrationabiliter namque plurimi medici ad retinendos sudores mannam thuris oui alboribus conterentes, ita ut crassitudinem mellis similarent, tota corpora perunxerunt. retenta etenim, ut ita dixerim, his uirtutibus corporis superficie necessario solutio constringetur. probamus etiam cataplasmata eiusdem uirtutis, sed alia simplicia, alia ex simplicibus composita uel uariata. pro magnitudine etenim passionis extendi atque minui uirtutes medicaminum debent, ex quibus sunt haec: [200] palmulae nucales, quas cariotas appellant, tritae cum oleo Hispano aut myrteo aut lentiscino aut melino aut roseo asperso admotoque, uel polenta praeterea et palmulae saepe uino infusae aut aceto aut posca uehementius profuerunt. utemur etiam praeinfusis Thebaicis palmulis et malis Cydoniis elixis singularibus uel admixto amylo diligenter contrito atque creto, cogente passione etiam galla tusa atque creta miscenda erit uel acacia uel alumen et hypocistidis sucus aut rhus Syriacus, cataplasmatibus aliis simillimae uirtutis, ut palmulis et malis contritis singularibus uel cum altero ex his uel uitis foliis atque amylo et rubi, quam Graeci baton appellant, uirgultis contusis et contritis, [201] myrto etiam et polygonio et semperuiua herba, quam aizo<o>n uocant, et plantagine et rosa et uua lupina et portulaca et intybo cum polenta uel palmulis et pane.
Horum singula apponenda sunt pectori aegrotantis et praecordiis ac frequentissime mutanda, quo frigida perseuerent atque extenta medeantur. possunt etiam rhus Syriaci sextarii[s] quattuor infusi die atque nocte in aquae sextariis uiginti decoqui, donec quarta liquoris remaneat, atque ita colandus ac rursum coquendus horis duabus, donec coagulata omnia fiant inductibiliaque <et quae> digitis conuoluta nullam corpori infectionem dimittant, ut unam uel eandem qualitatem sufficiant. [202] similiter enim imposita constringunt fluida atque laxata corpora et stomachi uigorem repraesentant.
At si tumor aliquis in praecordiis fuerit, non sine praecautione erit cataplasmatibus localibus utendum supradictis; denique erit panis admiscendus, quo nimietas constrictiuae uirtutis temperetur. at si plurimus fuerit tumor, adhibendum simplicis pollinis cataplasma siue panis infusi, quod Graeci omen lysin uocant, iisdem scilicet locis, sed neque calidum, ne corpus prouocet in sudorem.
Nos denique iuxta Sorani iudicium praecordiis imponere hoc cataplasmatis genus solemus: [203] palmulas, quas Graeci patetos uocant, conterentes cum melle leuiter praecocto, asperso lini semine atque contrito ita, ut qualitatem faciat inductibilem et, ut saepe diximus, quae attrectata manibus nihil de se inquinamenti dimittat; Graeci denique amolynton uocauerunt. tunc linteolo illitum apponimus medicamen. utimur etiam pane cum palmulis atque secundum pectus uel thoracem prioribus et a tergo partibus aliqua ex supradictis apponimus.

[204] Potum dabimus frigidum paruum atque paulatim, ne liquoris multitudine corpus irrigatum laxetur, sed magis tactu frigidae qualitatis densetur. tempus autem cibandi, si adiuncta febricula diaphoresi fuerit, erit ex feruore corporis accipiendum, sicut primo libro De febribus scribentes docuimus. at si sine febribus fuerit passio, ex pulsu signum accipere poterimus, cum leuiter erectum senserimus atque alia concurrentia fuerint leuigata. etenim numquam aegros nutrire potest accessionis tempore quicquam datum, quippe cum magis opprimat atque anxium faciat aegrotantem.

[205] Quapropter affectandum artis industria aliis ex rebus uires usque ad dimissionis tempus seruare et ita cibo nutrire. utimur namque odoramentis: haec enim sensim quodam nutrimento reficiunt ac resumunt latentem adiectionem corporis facientia et cum quadam constrictione ac densitate. denique neque simpliciter aut indiscrete omnibus debemus bene olentibus uti odoramentis aut omnibus acrioribus. alia etenim percutiunt, alia diaphoresim prouocant in fluorem. sit igitur polenta infusa atque panis assus aceto infusus uel mala Cydonia aut myrta et his similia. [206] haec enim defectu exstinctam corporis fortitudinem retinent, sicut ratio probat atque Democriti dilatae mortis exemplum fama uulgatum. utendum etiam mulso bene decocto, ne uentrem fluidum faciat. oportet namque tribus sextariis etiam tres uncias mellis admiscere et ad tertiam decoquere partem et exinde singulos dare cyathos bibendos. sic enim corporis seruabimus uires usque ad cibi tempus. aliquando etiam pira concoquenda duracina, quae Crustumina uocant, uel Cydonia mala. cum nondum audemus quicquam de uino dando tentare, his utemur, quae leniora procul dubio probantur. [207] erit enim suaue atque stomachum reficiens et constringens supradictum mulsum.
Tunc cum cibandi tempus uenerit, quod plurima cum cautione erit apprehendendum, siquidem plerisque ex initio accessionis febrium sudores concurrant, plerisque etiam in statu aut declinatione, cum itaque inhumectum atque siccum fuerit corpus, erit praecurandum unctione olei frigidi, lentiscini aut Hispani, ora etiam fouenda aqua frigida ex spongia singulis partibus attrectatis. tunc collutione oris aqua frigida dentium limus detergendus. dandus cibus simplex, sed aliquantulum coagulatus ac frigidus, ne statim sudorem corpori moueat adiectus. [208] sit autem eius materia panis ex aqua frigida diligenter elutus, ut sui careat difficultate, itemque oryza et alica ex aqua frigida uel suauitatis causa quiddam decocti mellis admixtum, pultes etiam non oleatae, oua hapala. at si uires minime fuerint reparatae febribus declinantibus, ut totius passionis minui magnitudinem demonstrent, uarius est dandus cibus, ut cum praedictis demus aliquid pomorum, ut pira duracina et cetera, quae stringere ualent et uini similitudinem seruant. [209] sed haec nunc cocta, nunc sincera dare debemus, mala etiam Cydonia atque ea, quae orbiculata uocant, et mespila et paleales uuas uel pensiles, quae iamdudum fuerint siccatae, et Damascena, carnis etiam quiddam, sed neque indigestibilis neque difficilis neque pinguis neque bromosae, sed eius, quae sit et digestione facilis et corporis densabilis ac nutribilis et sufficiens leuamento fortitudinis exstinctae, ut sunt pulli columbarum uel gallinae pastae assae, perdices, attagenes, quorum omnium pectora magis offerenda, et horum interius, cocta ac tenuiter accurata ex oleo et aqua et anetho et sale. facile enim corrumpunt curiosae atque grauabiles conditurae. item si friabilis fuerit caro assata, tamquam cornea efficitur, quapropter si quisquam delectatione affectus accurari uoluerit, erit primo coquenda, tunc assanda. dandi etiam porcini pedes, ora, auriculae et summitates articulorum, dandum etiam cerebrum et uulua. dehinc haedina caro uel mollium caprearum uel siluestrium caprarum aut aprorum clunes, quas Graeci ψοίας uocant; [210] item ex mari mullos, squillas, banchos, acus, labraces. at si fastidiosi fuerint aegrotantes, damus spondylos et conchylia, bucina, peloridas: si haec omnia fastidio erunt, dabimus ostrea et echinos; item olerum intuba, plantaginem, asparagos. [211] si neque ita uires surrexerint, tamquam in continuationem humaniorem indulgentiam pro dedignatione passionis accipientes ad uini dationem descendimus, quod ita summum generaliter probamus, ut album atque non confusum et subausterum et medii temporis eligamus, qualia saepe ita uina probantur, quae Surrentina dicuntur uel Falerna et Trifolina uel Albana, quae in Italia nata probantur, item Graeca Chia et Lesbia. at si febres tenuerint corpus, leuiora atque tenuiora offerenda erunt uina, ut sunt in Italia Sabina et Tiburtina et gentiliter Surrentina appellata uel in Asia Tripolitica. [212] at si febres nihil obstiterint, erit melius Surrentinum uel Trifolinum atque Albanum. si uehementer corpus in solutionem disici uiderimus et frigido torpore uexari sine ulla febricula, dabimus nutribiliora ac firmiora uina, ut Setinum et Falernum. sunt enim haec efficacia et quae facilius omnia, quae de uino speramus, accelerent, sufficientia fortificare et totam releuare habitudinem corporis, omni etiam parti atque particulae sese insertare et per omnes tenues uias celeri motu percurrere, alia quoque nutrimenta secum trahere et inducta corporibus insinuare.
Sed haec, cum primum dantur, medio cibo sunt offerenda cum alica uel quolibet simili suco, [213] aquata etiam atque parua moderatione temperanda uel certe cum pane dissoluto atque infuso danda, dehinc paulo plus ac mediocriter mixta cum aqua frigida ac recenti uel niuium liquore.
Coniciendum etiam, ut mediocriter cibum demus, sed per interualla frequentius, praesentientes iam fuisse digesta praedata, quapropter melius erit paulatim atque frequenter offerre quam semel aegrum nutriendo grauare. multi etenim largioribus cibis oppressi refracti sunt potius quam resumpti. nam sicut parua scintilla plurima coaceruatione lignorum opprimitur uel lucernae flamma marcescens olei multa infusione frustratur, parua autem adiectione atque sumptione recrescit et rursum ardescit, [214] non aliter corporis uirtus insumpta et immodicis nutrimentis oppressa mortis dabit effectum.
Signa autem detrahendi uini haec sunt: primo torpor atque stupor corporis infractus, pulsus erectior, sudoris quoque fluor primo non frigidus, dehinc abstinetur, somnus insequens et ad omnia quaeque facilis aegrotantis arrisio. tunc denique oportet non dense atque semel uinum detrahere, sed paulatim subducere, et magis, si febres nullae fuerint repertae. at si post sudoris abstinentiam febrium fuerint accessiones subsecutae et aegrotantes sufficienter resumptos senserimus, omnino uinum extemplo detrahimus. sin uero adhuc imbecillos uiribus uiderimus, dabimus uinum moderatione cautissima. [215] at si forte cibum reiectauerint debilitate stomachi concurrente, constrictiuis medicaminibus utemur, non solum anterioribus partibus, sed etiain posterioribus pectoris apponentes, addita articulorum ligatione et appositione cucurbitae, multa flamma subiecta, quae infigenda erit ori uentris atque interdum a tergo, nunc ante cibum, nunc post cibum, qui quidem frequenter ac paene continue erit offerendus. at si in toto non tenuerint cum uino accipientes, tunc ex aceto dabimus quicquam. si neque ita, rursum ex aqua tentabimus dare. plerique enim ex uino atque aceto sumentes, cum accepta non tenuissent, aqua coniuncta magis cibos tenuerunt. in his uero, qui fastidio uexantur, erit tentandum ciborum uarietate pugnare. solent enim ueluti tentandi pulmenti causa ex multis parua sumendo unam facere cibi sumptionem. [216] Affectanda etiam odoramenti resumptio erit uel nutribilium cataplasmatum atque inductionum appositio. at si omnis spes fuerit absumpta, erit per clysterem cibus iniciendus, sed neque ptisanae aut cuiusquam labilis qualitatis, quod facile lubrica faciat intestina. est enim hoc perniciosissimum in cardiacis, quippe fastidio attestante uentris fluorem commouere. quapropter erunt haec ex lenticula adhibenda, et primo paruissima, tunc uino cum aqua panis attritus et expressus. sic enim corpori fiet additio atque uires resurgunt et stomachus iamdudum supinus fortificatur, altiora constringentur. [217] At si omnes partes fuerint solutione laxatae, similiter haec omnibus sunt adhibenda, in illis etiam, quae occulta diaphoresi contabescunt. differentia etenim accidentium mutata uidetur, genus autem passionis idem manet. dehinc si profectus quisquam fuerit supradictorum adiutoriorum, erit implenda resumptio usque ad perfectionem desideratam; sed tunc a lauacro temperandum aut multo tardius adhibendum. at si febres perseuerauerint, ut in marcorem uenire aegritudo meditetur, quem Graeci marasmon uocant, ad eius curationem descendemus, sicuti libris De febribus scribentes docuimus.
Haec est secundum Soranum cardiacorum Methodica curatio.


previous next