previous next

QVOMODO DISCERNIMVS CARDIACOS AB HIS, QVI PROSPERO SVDORE LIBERANTVR, QVEM GRAECI CRITICVM VOCANT?

[188] Quomodo etiam prosperi sudores, quos Graeci criticos uocant, habent quiddam circa uisum similitudinis cum cardiacis ob ipsam redundantiam, quippe in solutionem uehementium uel continuarum febrium salutari motu uenientes, utile duximus eorum ponere discretionem. multi etenim imperiti medici prosperos atque mediocres sudores constringentes morbosa aegrotantibus reddiderunt corpora, diaphoreticos adiuuantes causa mortis exstiterunt. quare eorum differentiam necessario ducimus ordinandam, quae uaria ratione colligitur. nam primo ex praeteritis, dehinc ex genere passionum et magnitudine et temporibus et sudoris ipsius ordine et quantitate et qualitate significatio firmatur.

[189] Ex praeteritis inquam, cum consideramus, utrum signa futuri sudoris diaphoretici an salutaris praecesserint; ex genere passionum, cum qualitatem attendimus passionis. si enim solutio inest, sudor etiam inutilis ac diaphoreticus esse monstratur, sin uero strictura inest, attendenda magnitudo. parua enim passio diaphoresim pati non potest; si autem magna fuerit, attendendum tempus. in statu enim totius passionis atque temporalis accessionis uel limpida dimissione criticus magis sudor ostenditur, in initio autem uel augmento perniciosus.
Ex ordine inquam sudoris ipsius: aequalis enim bonus, inaequalis malus sudor iudicatur. ex quantitate signum accipimus moderationem considerantes: modicus enim sudor bonus, immodicus malus accipitur, sed denique sudantes excessa moderatione diaphoresin incurrerunt. [190] ex qualitate autem significationem accipimus, cum tactus iudicium adhibemus: salutaris enim sudor calidus, tenuis et non male redolens probatur, perniciosus autem sudor frigidus et sucidus et male redolens atque putridae carni[s] similis inuenitur.
Dehinc ex praesentibus atque concurrentibus signis confirmanda significatio. nam diaphoreticis magis paruus atque creber et imbecillis et inanis pulsus inuenitur, thorax etiam grauatus cum respiratione frequenti et iactatione ac desponsione animi, uocis etiam tenuitate attestante pallore. recte autem sudantibus pulsus erectior, respiratio facilior ac leuior efficitur et in somnum prona delectatio et omnium aduersorum minutio cum animi atque corporis releuatione.


previous next