previous next

QVOMODO DISCERNIMVS CARDIACOS AB HIS, QVI [IN] STOMACHO PATIENTE SVDAVERINT?

[184] Quoniam plerisque stomachicis adest in accessione sudor atque articulorum frigus cum paruo pulsu et animi defectu et pallore, quae omnia sunt communia cum cardiacis, horum quoque discretionem faciendam existimo. Asclepiades igitur haec discernens ait cardiacos atque eos, qui stomachi supinitate decoquuntur, ita internosci, quod in cardiacis omnis pulsus sit paruissimus atque imbecillus, cordis uero saltus maior et uehemens cum grauedine thoracis atque spiratione praefocabili; in his uero, qui stomacho patiente deficiunt, [atque] coaceruatis ceteris arteriis pulsus cordis imbecillus inuenitur exceptis ceteris accidentibus, quae symptomata Graeci uocauerunt.
Nos uero magnitudinem pulsus in corde fieri cardiacis non inuenimus, [185] quippe cum cor ipsum pati sit existimabile potius quam uerum. grauantur quidem thorace atque praefocabili spiramento respirant quidam stomacho patiente, cum defectione uirium fuerunt depurgati, atque rursum cardiaci quidam nulla spiramenti praefocatione iactantur. dicendum itaque stomacho nunc tumente, nunc deficiente in tumore feruorem atque dolorem fieri, sub his partibus pectoris, quae costis teguntur, uel ex aduerso inter palas, aliquando etiam post cibum pressuram; at uero, si defectione fuerit stomachus affectus, fluor sequitur saliuarum et humecta callositas et nausea uel uomitus liquidorum atque cibi, frigus etiam articulorum.

[186] Initio enim nunc feruore, nunc frigore afficiuntur; in cardiacis uero neque dolor neque post cibum grauedo neque uomitus esse perspicitur, et torpor frigidus idem atque aequalis perseuerat. dehinc sudor aliquando cardiacis crassus excluditur et male redolens, ut saniem uel cruorem simulet, his uero, qui stomacho patiuntur, tenuis omnino atque aquatus sudor inuenitur. item animi defectio stomacho <patiente> incipiente magis accessione fiet, cardiacis uero recedente. at si uero utraeque passiones eodem concurrerint tempore, obscuratur discretionis fides, sed nihil curatio impeditur, siquidem iisdem adiutoriis curentur.
Item in cholericis et tetanicis uel tumentibus aut matrice praefocatis plurimus sequitur sudor adiuncto frigido torpore, qui ita discernitur, cum singularum passionum fuerit consideratio perspecta. in alia enim uomitum, in alia colla inclinari, in alia matricem tumere, in alia tumorem uehementem esse necesse est.

[187] At si nihil ex antecedentibus causis, quae passionem facere ualent, fuerit repertum, si tamen praesens atque prouocata corporis solutio, quae cardiacam designet, certo inesse passionem dicimus, nec satis necessarium, unde illa solutio uenerit, inuenire. non enim curatio pro differentia antecedentium causarum mutanda accipitur.
Vocatur autem secundum aliquos quaedam passio etiam cardimona, quam Graeci cardiogmon uocauerunt. quam necessario sequitur dolor oris uentris, quem plurimi idiotae cordis dolorem uocauerunt.
Generaliter autem cardiaca passio est solutionis atque una acutarum et uehementium passionum, sed aliquando huic miscentur quaedam stricturae accidentia, ut tensio uel tumor partium mediarum, quae non speciali concursu ac significatione sint cardiacis ascribenda.


previous next