previous next

VTRVMNE FEBRICITENT CARDIACI

[173] Quaeritur etiam, utrum cardiaci febricitent, et plurimi quidem ante Asclepiadem febricitare cardiacos negauerunt, alii uero contraria dixerunt, ut Apollophanes Erasistrati sectator. item Asclepiades plurimos inquit non febricitare; libris enim, quos ad Erasistratum fecit et appellauit Contradictorios: "Dico", inquit, "cardiacos non febricitare." sed secundo libro Oxeon non inquit febricitare frequenter cardiacos. item Themison et Thessalus [Demetrius Apameus] quosdam febricitare aiunt, quosdam negauerunt. Demetrius uero Apameus incipiente inquit passione atque crescente omnes febricitare, post uero, cum uehementescere coeperit passio, febris recedere fertur. [174] Igitur, qui nullum aiunt febricitare cardiacum, dicunt, quod febricitantibus plurimus necessario feruor adsit et grauedo cum difficili motu corporis et ariditas uel tamquam uulnerationis singularum uiarum sensus et rubor atque extentio praecordiorum. nihil inquiunt horum in cardiacis incurrere, quapropter neque febricitare probantur. dehinc secundum Asclepiadem febricula est feruor plurimus in omnibus siue plurimis corporis partibus cum mutatione pulsus in uehementiam ob obtrusionem facta. at in cardiacis neque maior est pulsus, sed magis humilis, neque uehemens, sed magis imbecillus, neque feruor plurimus, sed magis in aliis paruus corporis partibus, in mediis omnino leuissimus. [175] utendum igitur clysteribus in his, qui sine febribus fuerint, iubet constantissime. quidam uero conclusioni uiarum causam febrium ascribentes aiunt disiectionem siue diaphoresin diraratis partibus fieri totius corporis, uiis uero febrem densatis, quarum ex affricatione quadam nasci ac proficisci feruorem.
Apollophanes omnes inquit cardiacos febricitare secundum Erasistratum, siquidem cardiaca passio ex cordis tumore fieri uideatur; febricula quoque magni tumoris fit ex causa. item aliqui nouelli scriptores aiunt signum esse periculosae passionis non sine febribus aegrotare atque malignas passiones accedentibus fieri febribus, tunc diaphoresin uenire, uel cessantibus sudoribus perseuerare febrium reliquias. [176] Sed haec utraque Soranus excludit; nam primo dicto respondens ait aliud esse signum, aliud accidens. nam signum neque recedit et semper significato coniunctum est, accidens autem, quod Graeci symptoma uocant, nunc aduenit, nunc recedit, ex quibus esse intelligimus singula, quae febricitantium accidentia dixerunt, ut corporis difficilem motum, grauedinem, tensionem praecordiorum. etenim aliqui febricitantes nulla ex ipsis patiuntur, si febricula secundum solutionem fuerit facta, sed feruor mordicans atque febrem designans tamquam ex alto quibusdam cardiacis inest.
Asclepiades ait secundo libro Acutarum uel celerum passionum non semper, sed frequenter ex febricula fieri hanc passionem. [177] at si omnes cardiacos sine febribus esse uoluerit, siquidem non adsint secundum ipsum febrium signa, respondere poterimus eum peccare non uidendo uera febrium signa. nam manifeste atque prompte in initiis accessionis articuli frigidi reperiuntur et pulsus humilis et imbecillus. quod secundo poterit obici, quo putant densitatem uiarum esse febrium causa<m>.
Item aliqui aiunt complexa aegritudine aegrotare cardiacos, qui cum febribus fuerint, atque ita, cum aliae fuerint uiae laxatae, aliae densatae, raritate diaphoresis fiat, densitate uel affricatione febricula. nos uero Sorani sequentes iudicium ex solutione absoluta fieri febres accipimus, hoc est raritate uiarum, ut et ipsis est consequens, sicut libris De febribus docuit. [178] Item Erasistrati sectatoribus respondebimus falsum esse omnes febres ex tumore fieri, siquidem quaedam fiant solutione. at si hoc parum etiam probauerint, cardiacam tamen nullo ex tumore fieri non negabunt. nam cum sint aegrotantes integro iudicio mentis et nullo sensu doloris uel ceteris stricturae signis afficiantur, cordis inesse tumorem erit falsissimum atque omnes cardiacos febricitare.
Sed neque periculosas passiones signo febrium designari recte dixerunt. est enim cholerica grauis atque periculosa passio, quae numquam cum febribus fiet. antecedere autem febres cardiacam passionem uerum est, sed aliquando sudoribus solui, sicut etiam tumor soluitur in humorem purulentum conuersus collectione suffecta. [179] falsum etiam esse perspicimus cessantibus sudoribus manere febriculae reliquias: plerique enim sine febribus reperiuntur.
Dicimus igitur, sicut omnes nostri Methodici, quosdam sine febribus [quosdam cum febribus] esse cardiacos, ut eos, qui sanguinis emissione soluuntur, quosdam uero febricitare. namque inanibus et celatis locis uel supra quae iacuerint antea, apposita manu tarda perseueratione occurrit plurimus et mordicans ascendens feruor ex alto febrium referens signum attestante anhelatione feruenti cum delectatione frigidi potus; quibusdam etiam lingua sicca atque aspera inuenitur.


previous next