previous next

QVOMODO INTELLIGIMVS EOS, QVI IN CARDIACAM VENIRE POSSVNT AVT ETIAM IN IPSA CONSTITVTOS?

[165] Intelligimus eos, qui in cardiacam passionem decliues atque proni uidentur, et eos, qui sunt iam in eadem constituti, ex his signis, quae concurrunt. sequitur enim in passionem pronos febris acuta atque celerrima et flammosa, pulsus celer, densus, humilis et quasi humectus toto accessionis tempore, aliquando etiam usque ad dimissionem, ut etiam, si feruoris releuatio fuerit quadam circumscriptione collecta, non tamen simili profectu pulsus quoque erigi uideatur, quippe cum magis sui comparatione demersior esse noscatur. aliquando etiam et inordinatus occurrit, sed non ita, ut deficiens intelligatur, sed celeritate coactus, implicatis saltibus, ordinis careat modo. [166] sequitur etiam fastidium, sitis immodica, somnus paruus et facilis in suscitatione<m>, hallucinatio, hebetudo, iactatio, item genuum gelidus stupor atque cubitorum et tibiarum crescente accessione uel usque ad eius finem. haec concurrunt aliquando non praeuexatis uiribus, sed ratione passionis effecta, aliquando uero praeuexatis ob nimiam sanguinis detractionem uel uentris coaceruatam effusionem uel cuiusque materiae corporis immoderatam eliquationem, ut peiorantibus febribus dissolutio fiat. addunt uel attendunt quidam etiam aeris aestus, uel utrum temporaliter abundent solutiones aut aeger sit lactea corporis habitudine uel communiter si tenerum atque albidum et diffusum ac pingue habuerit corpus et aquatum colorem, sitne etiam hac passione tentari consuetus. [167] sed haec, ut Soranus ait, sunt incerta et instabilia.
At uero, si iam fuerit praesens, sequitur aegros articulorum frigidus torpor, aliquando etiam omnium crurum uel manuum aut totius corporis, pulsus densus, celer, paruus, imbecillis, inanis et quasi fluens, increscente passione etiam demersus, obscurus, tremulus et formicabilis et inordinatus ac deserens attestante hallucinatione, desponsione cum uigiliis iugibus, et quibusdam repentinus atque coaceruatus per totum corpus sudor, quibusdam uero primum ceruice tenus et uultu[s], paruus, tenuis, aquatus, dehinc per totum, ut supra diximus, corpus plurimus, tunc crassus et tractuosus atque uiscosus uel male redolens, tamquam lotura carnis; respiratio parua atque anhela et insustentabilis et per profectum rara locutio ac tremula; [168] ora pallida, oculi concaui, thoracis grauedo, debilitatis causa animi defectus imminentibus accessionibus, aliquando etiam translatis; lingua humecta, aliquibus uero ob complexionem tumoris parui in uisceribus constituti arida atque sicca attestante desiderio frigidi potus; deficiente aegro uisus obscuritas, articulorum liuor, unguium uncatio, quam gryposin uocant, et plurimis mentis integer sensus, quibusdam uero falsitas intellectus, cordis saltus crebrior, dehinc deficiens, corporis superficies rugosa et ea, quae pereuntibus frequenter occurrunt, ut solutio uentris.

[169] Perniciosum etiam signum est inuoluntaria lacrimatio, hoc est sine ulla ratione, uel oculorum ex aliqua, parte saniosa atque purulenta similitudo uel ex oculi circulo, qui nigro cum colore apparet, nata albedo, quae in unguis similitudinem uel nascentis uel crescentis lunae cornibus respondens paulatim sumat augmentum. hanc Graeci ὄνυχα uocauerunt. item coaceruata atque non masticata cibi transuoratio cum quodam sonitu perniciem denuntiat, et magis, si immutata atque indigesta post sumptionem fuerint, immorata plurimo tempore et tamquam in utriculo moto uentre sonitum reddant, quem Graeci βόμβον uocauerunt. [170] est enim signum mortuorum corporum, ut tamquam inanimato atque insensibili tegmine cibus depositus uideatur. peius etiam omnibus cibi sumptionibus priuari fastidio atque omnino accipienda recusare uel etiam uinum non appetere aut post acceptum cibum grauari potius uel febrire, tunc rursum in solutionem recurrere <a>ut leuiter resumptum celeriter restringi uel accepta reicere et uentrem fluere aut labiorum pati tremorem, mordere etiam in accipiendo cibo uel potu cochlearia uel poculorum labra. etenim deficientis spiritus est signum tamquam lassantis nec ualentis oris partes attollere [sed] morsibus inuoluntariis succumbere.

[171] Est etiam grauius diaphoreticum delirare, siquidem neque uini datione neque uarietate ciborum ad subleuandas uires constantius uti possumus. item grauius est post dationem ac resumptionem rursum in febres recurrere, tunc cum quadam maestitudine latenter disici per sudorem atque marcere. etenim solubile ac dimissum fit aegrotantibus corpusculi robur atque uultus uisus obtusus, lingua, aspera et arida, praecordiorum etiam raptus ad superiora et post cibum grauatio. sic enim aegrotantes multis diebus marcore quodam demersi, moriuntur. [172] neque enim paruo atque simplici cibo sufficienter refici possunt, neque multo ac solido ualent intolerata occurrere digestione. in quibusdam etiam sine sudore uires soluuntur et naturalis uigor disiectione occulta, quam Graeci ἄδηλον διαφόρησιν uocant, extinguitur, cum omnis corporis habitudo laxior atque dimissa et friabilis fuerit facta.
At si in salutaria signa uenire coeperint aegrotantes, pulsus resurgit, corporis frigus frangitur et difficultas respirationis minuitur accedente animi quadam securitate et post sumptionem cibi uirium profectu, somnus quoque altior tamquam post laborem dormientium.


previous next