previous next

QVOMODO CVRANDI SVNT PERIPNEVMONICI?

[149] Conuenit peripneumonicos iacere in loco medie lucido atque calido et ita haberi uel componi, ut reclinato leuiter thorace collocentur. ad hoc enim positionis siue schematis genus ipsi quoque aegrotantes releuantur. dehinc abstinentia adhibenda usque ad primam diatriton, si nulla obstiterit urgentior causa. seruandi etiam a somno uigiles accessionis tempore adhibita articulorum leni atque calida manuum defricatione. calefactionibus etiam lenibus ex pannis utendum, tunc, cum statum sumpserit accessio, lanarum appositione thoracem secus atque medio scapularum, sed quae sint ex oleo calido ac dulci expressae.
Declinante accessione os colluendum ac deinde potus dandus aqua calida. [150] tunc somnus permittendus, adhibita etiam phlebotomia permittentibus uiribus. sed si intra diatriton in passionem uenerint aegrotantes, quod quidem est rarissimum, erit tum phlebotomia adhibenda, si autem non in ipsa diatrito, tunc unctione. dehinc aqua ora fomentamus et damus sorbilem cibum atque tenuem ex alica. etenim ptisana inflationem facit. item oryza constringit. simila quoque in initiis grauis est. conficiendus itaque erit, ut supra diximus, sorbilis sucus melle atque anetho et oleo. at si aeger sorbilia quoque horruerit uel recusauerit, alicam dabimus ex aqua calida aut ouum sorbile. tunc usque ad declinationem totius passionis alternis cibabimus diebus, si uires aegrotantis permiserint.

[151] Atque ita thoracem cataplasmamus et interscapulam, quod Graeci metaphrenon appellant, leni scilicet cataplasmate uel mulso mediocriter decocto aut pane ex aqua calida et polline atque foenugraeco ex aqua mulsa uel fici aridi decoctione. eius quamquam sit reflata sucositas, tamen manet ueluti mellosa dulcedo. tunc cucurbita eisdem locis cum scarificatione adhibenda, sed dimissionis tempore. leues autem, quas κούφας appellant, etiam in accessione adhibere possumus, et frequentes atque multis partibus. tunc uaporatio spongiarum et cataplasmatum apta: etsi sese ad tempus grauari sentiunt aegrotantes, eorum appositionem aegre tolerantes, tamen ex his plurimum deinde commodi consequentur. [152] erunt adhibenda, angusto <sci>licet tempore detracta atque rursum apposita, quo etiam tussiculae mitigetur inquietudo et ea, quae egeruntur, facilius lapsa sine ullo tormento reddantur. erit decoctum mulsum dandum uel foenugraeci decoctio cum melle. facit etiam nucleorum contritio mulso admixta uel amylum aqua contritum. dabimus etiam eclegmata sorbilia ex lini semine ac foenugraeci nucleis et melle decocto et ouorum uitellis confecta.
Cum statum sumpserit passio, gestatione leui utemur, cum uero declinauerit, uario nutrimus cibo seruantes ac praecauentes multo tempore ex liquamine et oleo cibos, siquidem tussiculam commoueant. [153] tunc lauacrum adhibemus et ultimo uinum damus. pectori autem atque a tergo circulatim cerotaria apponimus ex oleo dulci confecta uel cyprino admixta iridis radice decocta uel meliloto et secundum aliquos sampsucho. sed est hoc acerrimum, quamquam sit calidae uirtutis. post cerotarium uero apponimus <malagma>, quod appellatur diachylon, uel Mnaseu, aliqui etiam adhibuerunt illud, quod Nileos appellatur, item Caphisophontis, quae non sunt ita uehementia et propterea permittenda. horum sane compositiones de medicaminibus scribentes Interrogationum docuimus libris.
Ex antiquis autem Erasistratus et Herophilus de ista passione nihil dixerunt. [154] Hippocrates uero libro Regulari, quem Diaeteticum uocauit, peripneumonicae inquit remedium aptandum ex cocco atque galbano atque Attico melle uel abrotano ex aceto mulso atque pipere admixto et helleboro nigro. "Summum", inquit, "est etiam panacem in mulso ex aceto confecto decoquere et liquatum dare bibendum." sed haec somnia Soranus esse iudicauit et propterea reprobanda adiciens, quod mulsum ex aceto factum constringat et sit inconueniens tumori.
Item Diocles ait peripneumonicos, qui annum sextum natu excesserint, post iniectionem suco cibari oportere, sed fortiores atque ualidos uiribus leuius, imbecilliores uero plenius. [155] omnes tamen communiter parum refici iubet, qui ultra annum quartum decimum fuerint hac passione aegrotantes, adhibens acerrimos clysteres et propterea noxios. dehinc sine ratione ad dierum numerum cibum dandum putat. item libro, quem De passionibus atque causis et curationibus scripsit, phlebotomandos dicit et adhibendi tempus tacuit. dehinc uentrem commouendum existimat exagitans atque exsucans interiora. addit etiam unguentum naribus admouendum et sucum scammoniae, quam diagridium appellant, et helleborum et opium suco consparsum, obsidens odoramentis perniciosissimis caput. [156] usque ad quintum diem mulsum ex aceto solum dandum praecepit excitans profecto tumorem constrictiuae uirtutis causa et immoderata abstinentia uires absumens. utitur etiam cum his potionibus uexatiuis absinthio infuso et thymo decoctis et eisdem dans quoque transuorandum atque sorbendum passum cum aceto et mulso confectum. quae omnia, ut ratio demonstrat, sunt acria et propterea tumori contraria.
Item Praxagoras eandem pleuriticorum atque peripneumonicorum tradidit curationem.
Asclepiades uero secundo libro Celerum uel acutarum passionum phlebotomiam recusauit, siquidem nullo dolore aegrotantes afficiantur et propterea, si fuerit adhibita ex initio, sanguis tenuis atque subtilis exire uideatur, [157] sed errans plurimum, ut Soranus ait: neque enim moderatio detractionis sanguinis mutatione demonstratur, neque etiam solos dolentes phlebotomandos accipimus, sicut idem Soranus libris, quos De adiutoriis conscripsit, edocuit. dehinc ipse Asclepiades ait quosdam peripneumonicos dolere. oportuit igitur etiam nunc, sicut in pleuriticis, non ex causa reprobare phlebotomiam, sed a commorantibus inquirere, utrum in omnibus peripneumonicis obesse regionaliter uideatur. prohibet etiam cataplasmata et uaporationes, quorum est utilissimus usus ob relaxandam stricturam. item reprobat clysteres atque omnia medicamina, et quidem recte, sed non suis conueniens placitis. [158] in phreniticis enim clysteres adhibuit. item libris, quos De uini datione scripsit, in febricitantibus iugibus inquit utendum clysteribus. dat etiam cum aqua mulsa hyssopum uel tragoriganum, et sunt haec acria atque medicosa, quae Graeci pharmacode appellant. mitescente, inquit, interea passione cataplasmata adhibenda atque cibis asperioribus diebus nutriendos aegrotantes existimat, cum nos oporteat saepe leuioribus diebus cibos dare tunc puriores, siquidem dimissiones occurrant.
Item Titus huius sectator bis in die adhibendam inquit defricationem, quam quidem ueluti quassantem in acutis passionibus reprobamus.
Themison uero alia quaedam de passione recte composuit, sed peccat iubendo eos secunda uel tertia die gestari, quoniam nondum sumpserit passio statum. [159] iubet etiam cum scarificatione adhiberi cucurbitam declinante accessione, cum sit adiutorii genus destructiuum et propterea proprium dimissionis. dat etiam bibere aquam frigidam uel frigidae uicinam, et non est consequens sorbilibus cibis atque curationi laxatiuae potus constrictiuus. "Si", inquit, "incensa atque longa fuerit accessio, ut ardore ac siccitate difficultatem faciat excludendi ea, quae tussicula emitti coguntur, dabimus pityidas uel nucleos aut cucumeris semen bibendum cum aqua aut secundum modum collecta"; et sunt haec maxime contraria. augmenti etenim atque accessionis tempore etiam aqua, quae nullius est qualitatis, noxia perspicitur. [160] utitur etiam amygdalis amaris, quae ob amaritudinem tumores uehementius accendunt.
Item Heraclides Tarentinus eandem iudicauit curationem adhibendam, quae pleuriticis est ordinata. multi Empirici potionibus atque sorbilibus cibis usi sunt, item pityida et ruta et menta et tragorigano et abrotano et pulegio atque origano, alii haec singula, alii secum mixta adhibentes. sic denique amylum cum aqua praecoctum atque melle [mixta] admiscuerunt, tunc amygdala amara, et haec sorbilia mouent ramo hyssopi. dant etiam irin et gentianam decoctam cum pulegio et anagallide herba et eryngio et marrubio et his similibus, quae omnia ratione circumscripta reprobanda sunt.


previous next