previous next

QVOMODO INTELLIGITVR PERIPNEVMONIA?

[143] Intelligitur ex his, quae concurrunt. etenim peripneumonicos sequentur febres acutae, grauedo thoracis et sensus laborantium quadam difficultate laterum atque medii scapularum, iacendi etiam facultas supinae positionis atque paulo erectior, frequens etiam sedendi delectatio atque supra latus iacendi difficultas, ita 'ut praefocabilis esse sentiatur, uultus rubor tamquam florens, oculorum ueluti pinguis aspectus atque etiam splendor, scilicet in partibus albidis, quae praeter pupulam uidentur, et magis cum alterna conuersatione aspiciunt aegrotantes. [144] sequitur eosdem etiam anhelitus celeritas, tussicula sanguinolenta atque fellea uel fumosa iactans sputa et in comparatione pleuriticorum fuluiora uel spumosiora, spiratio difficilis, desiderium frigidi atque plurimi aeris haustu rapiendi, frigidi etiam potus appetitio, os siccum, lingua aspera ac primo subalbida, dehinc rubra, pulsus uehemens et celer, anxietas, iactatio, uigiliae iuges, ingemens atque turbulentus somnus.
Peiorante passione thorax etiam exstantior fiet accedente spirationis persecutione cum quodam sibilatu uehementi atque aspero. [145] sequitur etiam colli ac uultus inflatio et oculorum aut immobilitas aut difficilis motus, uisus nubilosus uel nubilus, mentis alienatio, articulorum frigidus torpor attestante liuore, lingua crassior atque conductione breuiata, sudor superiorum partium, pulsus latens aut formicabilis, quem Graeci myrm<ec>izonta uocant, in ultimo etiam pectoris resonans stridor, quem rhogmon appellant.
At si salutaribus prosperata signis passio coeperit in melius uergere, omnium supradictorum fiet paulatim deductio, aliquibus etiam semel amputata decisio. [146] quidam denique in pleuriticam passionem redeuntes releuati uixerunt accedente dolore et plurima spirandi difficultate.
Etenim praedicta, quae peripneumoniam designant uel concurrentia complent, sunt haec: febres acutae, spirationis celeritas ac difficultas, tussicula atque sputorum uaria emissio, grauatio sine ullo dolore aut cum paruo praefocationis sensu. est autem passio generaliter acuta atque strictura suffecta adiuncto leui humoris fluore, quem rheumatismum uocant. quo fiet, ut magis stricturam uocemus, etiam si dolor non fuerit, quippe cum inesse grauedinem atque pressuram uideamus et asperitatem et siccitatem et accessionem uel his similia signa.


previous next