previous next

AD HERACLIDEM

[135] Heraclides Tarentinus sanguinis existimans abundantiam secunda die utitur clystere bis aut tertio atque post paululum phlebotomat, conturbans corpora requie indigentia. etenim quaerendum, quid magis esse confirmat, utrumne fluorem uentris aut tumorem et retentionem stercorum. sed si fluor est, hunc duplicat adhibendo clysteres; at si tumor est, hunc eorum duplicat acrimonia. credas etiam eandem iniectione suspensam raptu quodam patientibus aduenire partibus et propterea uehementius nocere. hi<n>c quoque <nulla est> etiam phlebotomiae utilitas: uexatae etenim tribus clysteribus uires sanguinis prohibent detractionem. [136] dehinc neque omnes neque secunda necessario phlebotomandi sunt die, sicut supra docuimus.
Cataplasmat etiam aqua solutis pollinibus, quod Graeci omen lysin appellant, admixto fico uel panace aut chamaepity, quorum complexio ob qualitatis acrimoniam noxia iudicatur. probat post usum cataplasmatis malagma, quod Apollophanis appellamus siue Polyarchion, item sua inuentione conscriptum, quae omnia sunt acerrima et propterea recusanda. dat praeterea mulsum praebibendum, in quo praecocta uel praeinfusa fuerit ruta.
At si sputa excludi coeperint, dat medicamen bibendum, quod conficit ex hyssopo, iride et melle. [137] si, inquit, non fuerint congrue uel sufficienter exclusa, addendas absinthii drachmas sex. sed si nausea occurrerit, apium uorare iubet aegrotantes uel oliuam ex aceto mandere. haec quoque sunt acria et stomacho inhaerentia. ipse denique tentatione expertus ex supradictis euersionem fieri stomachi ordinat ob nauseam retinendam incongrua[m], scilicet quae constringere possint. ait enim, si non recesserit sputorum emissio, sequenti die inicienda, ut quae excludenda commoueat iris, eadem clyster per uentrem detrahi prouocet, noxia noxiis committens, [138] siquidem etiam per clysterem iniecta ex eadem sint materia, ex qua sunt ea, quae bibenda ordinauit. quo fiet, ut commouens tumorem magis faciat excludenda, quae putat retineri.
Dat etiam iuscellum gallinaceum cum mulso ex uino uel suco ptisanae, quae sunt in corruptione<m> facilia atque inflantia et uentrem in fluorem mouentia. dari praeterea uinum iubet his, qui fuerint uiribus debiles, nisi caput, inquit, doluerint, non aduertens, quia temporis opportunitate permittente omnibus conuenit dare, atque e contrario resistente neque imbecillibus. etenim si, ut existimat, ualentes uiribus uexat, multo magis imbecillos. [139] neque recte sentit ita dandum, nisi caput doluerint. dolor enim si prohibet capitis, non aliter etiam lateribus prohibere perspicitur, priusquam passio declinauerit. importune datum, namque omnia, quae patiuntur, exagitat, nec solum caput.
Dicit etiam declinante passione gobiones pisces dandos, accedente profectu etiam carnem atque panem, non coniciens, quia omnis acrimonia tussientibus uel spirationis difficultate laborantibus uel spuentibus sanguinem inimica est etiam declinante passione. simile enim quiddam facit, quale contingere uidemus in externis corporis partibus uulneribus constitutis, quae cum sunt adhuc tenera, cicatricis nouitate acrioribus exusta, facile resoluuntur.


previous next