previous next

QVOMODO CVRANDI SVNT PLEVRITICI?

[103] Iacere pleuriticos conuenit mollibus stramentis, loco lucido atque calido et mediocriter amplo, schemate, quo se melius ac facilius habere peruiderint, adhibita requie et cibi abstinentia usque <ad> tertium diem <et> accessionis tempore uigilantia cum articulorum tenaci blandaque defricatione manuum calidarum. uaporanda etiam quae sunt in dolore constituta calidis pannis et, cum accessio statum sumpserit, lanis limpidis ex oleo dulci calido expressis contegenda. adhibenda fomentatio lenis capiti atque inguinibus et sub umbilico locis ex eodem oleo similiter calido, et magis quando fuerint indulgentia corporis releuati aegrotantes. sin minus, adhibenda etiam cataplasmata ex polline atque lini semine et foenugraeci cum aqua et oleo coctis, [104] tunc oris collutio[ne] et potus aquae calidae, moderate quidem, ne plurima liquoris humectatio sputorum prouocet fluorem. tunc somno dimittendus aegrotans. at si uenter non fluxerit, poterit somnus ante dimissionem permittente, hoc est declinante, accessione accersiri, prohibitis scilicet laxatiuis cataplasmatibus. Sed si dolor uehemens fuerit, phlebotomiam conuenit adhibere, si nullus uentris fuerit fluor, intra tertium diem, sin uero fuerit adiuncta uentris solutio, in ipsa diatrito erit phlebotomia adhibenda, ut praediscere possimus, utrum sit perseuerans atque superior strictura magis quam solutio. saepe enim concurrens uentris solutioni sanguinis detractio aegrotanti nouissimam intulit defectionem. [105] quapropter perspiciendum, utrum usque ad dimissionem accessionis fluor uentris perseueret uel eius meatio mordicationem quandam faciat podici uel intestinis. suspecta etenim habenda est istiusmodi defluxio.
Atque ita adhibenda phlebotomia, sed ex alio brachio, quod fuerit dolenti lateri contrarium, certae rationis causa, quam saepe memorauimus. tunc post mediocrem sanguinis missionem, quae magis conicienda est ex coniunctione quamquam leuissimae solutionis, quiescere permittimus aegrotantem atque resumptum laxatiua perunctione curari oris etiam adhibita fomentatione. digesto scilicet adiutorii turbore dabimus sorbilem cibum ex oleo dulci confectum siue melle, ne liquidorum prouocentur sputa importunitate temporis, hoc est initio siue augmento passionis. [106] dabimus etiam pultem calidam atque madidam sine sale uel panem ex aqua calida; sed si uenter non fluxerit, pultem dabimus crassiorem, sed calidam, siquidem tumentes prius partes incurrat. tunc post cibum somno dimittimus aegrotantes usque ad solitum accessionis tempus, quae cum fuerit effecta, erunt adhibenda, quae supra memorauimus congrua. adhibendus etiam cucurbitae leuissimus raptus, sed cum statum ceperit accessio, adiecta etiam scarificatione, cum ad dimissionem declinando peruenerit, tunc spongiarum uaporatio atque cataplasmata laxatiua frequenti mutatione nouata. sed si uentris fuerit fluor, erit quidem his utendum ob tumorem, siquidem immutabilis dolor augeat liquidorum defluxionem uigiliarum atque corruptae digestionis causa. [107] iniciendi sunt igitur aegrotantes plantaginis suco [reficiuntur], et aliquando simplici, aliquando admixta acacia aut ptisanae suco, quo sit praecoctus mali Punici cortex uel myrti aut agrestis celsae coma, quam rubum uocant, aut rosa uel galla et his similia. etenim alia quaeque nimium constrictiuae uirtutis uel multorum admixtione composita immodica densatione maiores membranarum fieri prouocant necessario tumores, quos passionis nequitia et tardare faciles et adiutoriis medicinalibus cedere difficiles facit, adiuncta scilicet solutione. quare cum prolixiores fieri uiderimus dimissiones, clystere utemur, solutione cessante cataplasmatibus autem et cucurbitae scarificatione, cum doloris fuerit dimissio.

[108] At si solutus fuerit aut leuigatus dolor, ut ordinem accessionum seruans magnitudine tamen minutus esse uideatur, urgente etiam solutione, iniectione utemur supradicta, prohibita scilicet uaporatione atque cataplasmatibus submotis et scarificatione supradicta, apponentes palmulas, quas patetos uocant, contritas, atque pannis calidis. potum dabimus calidum quidem, sed omnino paucissimum, ut neque liquore plurimo sputorum uel uentris augeatur defluxio et tepore quodam tumentia mitigentur. omne etenim frigus tussiculam commouet. danda denique pulticula, sed constrictior, uel panis ex aqua calida diligenti infusione atque innouatione calidae elutus et expressus, ut suae densitatis positu elentescat.

[109] At si iugi uexatione tussiculae atque conatu frequenti eruptio uenulae sanguinem per os emitti coegerit, dabimus plantaginem dimissionis tempore oleris uice mandendam. etenim in accessione omne, quod datum fuerit, corrumpi atque acescere necesse est, olera praecipue. dabimus etiam decoctorum aquam cydoniorum. at si in ipsa accessione id facere coacti sumus, insistente periculo dabimus poscam, tunc in dimissione cibum, ut liquori soliditas accedat, alicam ex aqua calida, in qua fuerint praecoctae palmulae Thebaicae uel mala Cydonia, ut eorum frigore sanguinis fluor teneatur, feruore uero tussicula leniatur. erit praeterea, si uires aegrotantis permiserint, alternis diebus dandus cibus, donec passio declinet. at si imbecillitas coegerit, etiam ante declinationis tempus erit quotidie nutriendus aegrotans.

[110] In statu uero mitescentibus atque segnescentibus sputis et nullis irruentibus nouis saniosae etiam qualitatis effectis sine uentris fluore conuenit post cataplasmata atque uaporationem ante cibum dare bibendum mulsum diebus duobus uel tribus. etenim tussiculam mitigat et spirationem facilem facit, liquidorum tenacitatem laxat et eas partes, ex quibus sputa feruntur, depurgat. cibum dabimus sorbilem ex melle atque alicam uel siliginis panem et amylum aut ptisanam aut panem ex mulso aut ouum hapalum.
Declinante passione, si aliqua fuerit sputorum difficultas, ob debilitatem uirium uel liquidorum crassitudinem erit foenugraeci sucus admiscendus melli hoc genere confectus. [111] duobus diebus erit foenugraeci semen infundendum, sed frequenti mutatione aqua innouanda, prae<ef>fusa scilicet anteriore. tunc, donec color uirescat, aqua coquenda et eliquata admixto melle aegro supradicta moderatione bibenda. potest etiam ipsum foenugraeci semen tritum cum melle lambere uel lini semen assatum melli admixtum uel uitellum oui assati nucleis recentibus contritum atque decocto melli admixtum uel simul omnia admixtis etiam amaris amygdalis.
Tunc conuenit uario iam cibo aegrotantem reficere: pultibus, ouis hapalis uel cerebro porcino aut haedino aut agnino coctis cum sale modico uel pede porcino in ptisana decocto aut molli gallinaceo pullo uel columbin[ace]o. [112] tunc post tres uel quattuor dies solutis febribus adhibendum lauacrum, sed a uino temperandum. illis quoque partibus, quae dolore tanguntur, cerotaria <ap>ponenda ex oleo dulci uel cyprino confecta admixto foenugraeci polline uel meliloto tuso atque creto admixtis etiam adipibus. utendum quoque medicamine, quod diatessaron uocant, cera, resina terebinthina, iri Illyrica, pice, aequis ponderibus. dehinc post unum uel duos <dies> adhibendum lauacrum et dandum uinum, apponendum malagma, quod diachylon uocant, uel Mnaseu.
Haec ratio secundum Soranum curationis. antiquorum uero Erasistratus et Herophilus de pleuriticis nihil dixerunt.


previous next