previous next

QVAE CONSEQVVNTVR PLEVRITICOS?

[91] Prosequetur in passione constitutos acuta febricula, dolor lateris uehemens cum tussicula atque usque ad iugulum et palam eiusdem partis perueniens, quibusdam etiam brachium tangens et pectus atque ilium; et est stimulosus ac pulsuosus et igneus, iugis aut intercapedinatus seruato ordine aut confuso et infixus atque perseuerans iisdem locis aut mobilis et recurrens atque mutabilis cum suspirio et difficili spiratione, quam Graeci δύσπνοιαν uocant, attestante tussicula, aliquibus arida, frequenter tamen cum liquidis excrementis et primo spumosis, dehinc sanguinolentis, ita fellosis ac inde saniosis. sequitur etiam aegros supra id latus iacendi facultas atque, cum se supra contrarium latus uerterint, dolor, ut adduci sentiant suo pondere pendentia tumentium partium uiscera. sequentur etiam uigiliae atque siccitas et asperitas linguae.

[92] Peiorante passione augentur omnia supradicta. accedit etiam articulorum frigidus torpor, genarum rubor, oculorum sanguineus color, uentris fluor spumosus ac felleus, urinae quoque frequens atque paulatim albida egestio, pulsus densior, celer, fortis et ueluti fluctuans et suo percussu pressuram significans, spiratio etiam circumdolens atque frequens et obtusa, uultus et thoracis roscida humectatio, mentis alienatio, gutturis stridor uel sonitus interius resonans aut sibilans in ea parte, quae patitur, acceptorum etiam per uomitum recursio et iacendi negata atque displicens omnis positio, sputa facile siccantia, et magis saliuosis ea, quae fuerint contra naturam uel in densitatem coacta. etenim spumosa sanguinis in qualitatem transeunt, sanguinolenta in liuorem, [93] item fellea aeruginosa atque prasina uel nigra efficiunt<ur>, saniosa faeculenta uel fumosa et odore grauia et inaequalia mutato etiam saepe ordine suae egestionis; item post felleam uel saniosam qualitatem in sanguineam transeunt uel quamlibet coloris uarietatem. tumoris etiam uehementia luctante alia in soliditatem coguntur, alia in nigredinem ueniunt ob feruoris usturam. aliqua ruptis uasculis funduntur, qua<e> propterea neque saniosa qualitate post sanguinea perseuerant, sed spumosa rursum fie<n>t, cum singulas per partes tumor quatiens liquida spiritu turbato spumosam sufficit qualitatem. in ultimo autem cogente periculo celerrima fiet spiratio et praecordiorum suspensa adductio, pulsus inordinatus aut deficiens aut deserens in his, quae in peripneumonicam passionem aut apostema transire noscuntur.

[94] At si ipsa fueri[n]t leuigata, singula mitescunt, et uentris egestio coagulatur aut fellea carebit qualitate, et per tussiculam exclusa saniosa minime in sanguinolenta redeunt.
Discernendum etiam, quae sint sputa saniosa et quae sit sanies. nam saniosa iam mitescentis tumoris atque declinantis solutione esse probantur; sanies uero ex apostemate, quod etiam uomicam dicere poterimus, uel certe ex ulcere probatur uenire. discernitur autem exercita intentione, hoc est colore et substantia et odore. frequenter enim taetri odoris est sanies. item saniosa admixtione aquae facile soluuntur, sanies autem difficile.
Dolorem uero peiorem alii dexteri lateris probant ob pulmonis uicinitatem, alii sinistri uicinantis cordis causa, forsitan et quia frequentius sinistra dextris debiliora uidentur. item pleuritis nunc eodem tempore febriculae concurrit, nunc superuenit; nec antecedit, <nec> cessante febricula perseuerat.


previous next