previous next

DE PLEVRITICA PASSIONE

[87] Pleuritis a parte corporis, quae magis patitur, nomen sumpsit. latus enim ipsa passione uexatur, quod Graeci pleuron uocauerunt. fit autem ex uariis antecedentibus causis, ut ceterae passiones, magis tamen profunda perfrictione aut uinolentia aut usu uenerio, plurimo nimis potu, indigestione continua aut percussu uehementi aut ponderis magni subuectione uel cursu uehementi. sed neque secundum has differentias differens erit adhibenda curatio. una est enim atque eadem passio ex qualibet ueniens causa, quae una atque eadem indigeat curatione.
Hanc definiens primo De adiutoriis libro Aristoteles sic tradendam credidit: "Pleuritis", inquit, "est liquidae materiae coitio siue densatio." [88] nec tamen disseruit, utrumne totius, quod falsissimum, siquidem phlebotomati aegrotantes liquidum sanguinem reddant, an uero particulae. sed cum hoc tacuit, non promisit. mitto etiam oculorum suffusionem nihil aliud esse quam liquoris coeuntis densitatem, nec tamen pleuritim. Item Apollonius, qui appellatus est Mys, uolumine uicesimo octauo, quem De secta Herophili conscripsit, “Pleuritis", inquit, “est communiter passio temporalis atque celeris secundum laterum membranas, quas hypezocotas uocant, atque interiectam carnem, aliquando etiam in pulmonis partibus saepissime sine tumore uel ex soli<ti>s causis effecta." proprie autem tumorem secundum supradictas membranas uel carnem lateribus interiectam, aliquando etiam pulmonis partem. [89] sed in utraque diffinitione peccauit. primo enim sunt prolixae atque narrabiles. secundo plurima alia praetermisit, nam necessario passioni febris inest. correptum autem atque usurpatum dicimus in pulmone passionem posse constitui, sicut ex consequentibus docebimus.
Item Asclepiades libro Diffinitionum pleuritim dicit esse humoris fluorem temporis parui atque celerem interiorum lateris partium cum febre atque tumore; sed erat melius tumorem dicere atque humoris fluorem: etenim quoties ex complexa passione conficitur, tumorem perspicimus superare.
Est igitur secundum Soranum pleuritis dolor uehemens interiorum lateris partium cum febribus acutis et tussicula, qua uariae qualitatis liquor excluditur. frequentat autem haec passio in masculis <magis> quam in feminis atque in senibus magis quam <in> iuuenibus. [90] tussiculosa enim atque frigida senilis est aetas, quo intelligimus profecto hanc passionem pueros difficulter incurrere. frequentat etiam hiberno magis quam autumni tempore, quo hiemi uicinatur, aestate uero difficulter occurrit. est praeterea passio acuta atque celeris et uehemens et aliquando sola ex strictura confecta, aliquando admixta solutione ob plurimum tussiculae liquorem. etenim uentris defluxio non implet in pleuriticis signorum concursum, sed magnitudinem passionis docet. quapropter ex his solum dicimus agnoscendam, quae supra memorauimus. alia uero concurrunt plurima atque differentia pro passionis magnitudine ac temporum mutatione, quae, quia praetermittenda non sunt, prosequamur.


previous next