previous next

AD <ASCLEPIADEM ET THEMISONEM ET> HERACLIDEM

[37] Asclepiades primo libro De acutis passionibus scribens multa inquit adhibenda lethargis, quae phreniticis sunt ordinata. nititur etiam iugiter demersos excitare sternutamentis et odoramentis castorei, rutae et aceti et spondylio et conidia et agno herbis, bacis etiam lauri, uel communiter, inquit, omne, quod tenuare atque mouere uehementer membranas ualeat cerebri. iubet etiam ea adhiberi, quae epilepticis uel matrice praefocatis adhibuit odoranda, hoc est lanam uel capillos aut cerui cornu uel galbanum carbonibus imposita, et omnia, quae caput grauare ualent uel iniucunda sunt odoranti. [38] omnium inquit praestantius atque operantius esse sinapi tritum cum aceto admixto atque hinc caput cataplasmandum et dandum manibus, quod excitet aegrotantem. potum dat bis in die uel ter et ueniente nocte offert tamquam phreniticis uinum uel eo audacius. etenim, inquit, accedere ex uino furor in phreniticis potest, in lethargis uero numquam, siquidem sint omnes sensus apprehensi atque mentis uigor oppressus. Ex quibus apparet peius eum a phreniticis lethargum caeca curatione uexare. etenim noxium atque perniciosum est iugiter eos excitare, sicut supra diximus, [39] multo autem grauius non communibus remediis hoc facere, sed, ut ille putat, sternutamentis immoderate mouentibus atque dissecantibus corpus et magis cerebri membranam in tumore constitutam. si enim pedes, quamquam sint habitudine fortes, in tumore constituti paruo deambulationis motu facile uexantur atque ob iniuriam in augmenta tumoris ueniunt, quomodo non membranae cerebri in tumore constitutae atque uiarum densitate constrictae magis posse moueri creduntur? dehinc perseuerare magis sternutamenti usu[m] iubet, ut scilicet ita forte conuenire uideatur, tamquam in chronicis passionibus, <cum> moderatione interea cessante noxius atque uexabilis esse probetur.

[40] Extendit etiam peccatum ex castoreo atque aceto et ruta et spondylio atque agno herbis et lauri bacis et conidia. etenim acetum acre manifeste probatur et quod ualeat membranam inurendo uexare, cum laxamento, non constrictione indigeat. alia quoque graueolentia et, quae pressuram faciant, non solum demersis, uerum etiam recte ualentibus improbantur. haec peccanter ex epilepticorum curatione atque praefocationis matricis transferenda iussit, cum constet etiam in ipsis adhiberi non oportere sinapi. <etenim> etiam si chronicas passiones quadam corporis nouatione excludit, acutas uel celeres prouocans in magnitudinem tollit. [41] omnis enim acrimonia tumoribus incongrua. nam et temporaliter quidem aeger omnis tamquam adustus igne consurget, sed rursum grauius opprimetur.
Oportet etiam secundum eius praecepta manente capillatura aliquod cataplasma apponere et propterea non parui temporis uexatione membranam afficere. nam tonsuram noxiam phreniticis probat. his etiam lethargos similiter curandos existimat, quo fiet, ut etiam ipsis tonsuram prohibuisse uideatur. non enim in illis materiae post tonsuram ascensus uexabiliter caput poterit onerare, in lethargis uero id minime facere. Quae si tamquam uexabilis excludenda est, multo magis sinapi excludendum. [42] adducit enim ad semet materiam, sicut inflatae atque in ruborem deductae eius appositione partes demonstrant. namque adductam tenendo cogit et uiarum perficit densitatem. dehinc odore penetrando membranas inurit, et tamquam acre collyrium oculos, sic mentes inflammat. quomodo etiam fricari manibus sinapi lethargus potest, cum sensibus ac mente captus esse uideatur?
Atque ita odoramentorum tempus tacuit et solam materiam nominauit. hoc quidem etiam de dando potu fecisse perspicitur, dicens, quoties detur, temporum tacita disciplina. uinum etiam lethargis est incongruum nulla declinatione passionis firmata. [43] simile est enim ebrios ac uinolentia madentes uino oportere uti tamquam congrue superdato, in quibus periculum spasmi fore nemo sapiens negat. at iste importunius uero lethargis probandum existimat, sperans uini furorem sub oppressione passionis posse latere: uehementer enim curandum putat occultare noxia quam prohibere. miseriores igitur lethargi[s] phrenitici<s> iudicandi et experimentorum probationi subiecti. namque etiam in lethargis demersionis aucta uexatio ex uini efficitur potu, siquidem spiratio alta ac conductus corporis atque raptus adueniat et celerrime mortis sequatur effectus.

[44] Themison libris Acutarum uel celerum passionum recte cetera ordinauit, sed iubet obscuro in loco haberi lethargos. "Etenim", inquit, "lux apta non est, siquidem moueat atque turbet corpora et non sufficiant spiramenta turbationi[s] commotae congruam exhalationem praebere, quapropter etiam sani in luce dormientes grauantur, quorum maxime hi, qui <sub> sole dormierunt, uexari noscuntur", non aduertens, quod omnis tenebrosus aer constringit, lethargica autem passio nullo alio magis quam strictura cognoscitur, quam necesse est augeri ob aeris densitatem. [45] sub sole autem dormientes grauari etiam nos asserimus, sed ob contrarietatem efficientium causarum: lux enim solis atque uapor relaxat, e contrario somnus astringit. dehinc lethargia grauis atque perniciosa esse passio perspicitur, somnus autem naturale est officium. item sol grauat caput, lux autem, quam lethargicis adhibemus tectorum sub tegmine, nullo uapore lucifici solis augetur, neque splendore radiorum perfusum corpus grauiter afficitur aegrotantis.
Iubet etiam parua per interualla eorum faucibus insinuari liquorem, quod praeter tempus faciens ardorem illum, cuius causa id adhiberi existimat, augere potius quam minuere uidetur. [46] at si uenter strictus fuerit, aloes iubet dari apponendum triobolum, hoc est dimidiam drachmam, cum aqua ante cibum: prodesse inquit, priusquam passio augeatur, siquidem multa, quae ad caput ex corpore concurrunt, detrahentur. Soranus uero, qui normarum regulis methodum restituit, noxiam esse inquit istius modi potionem. forsitan enim ob nimiam stricturam retineatur et non solum nihil egerat, uerum etiam ipsa remaneat. credibile autem ad eius pigmenti in stomacho effectum sensum accurrere materiam ac deinde ad caput recurrere, quod per uias stomacho uicinum <est>, et membranas, ad rapienda, quae sunt summa facultate aptissima ob tumoris feruorem. [47] dehinc grauius augeri peccatum uidemus, cum ante cibum hoc medicamen dari iubet. adiectus enim cibus necessario corrumpitur manente adhuc in ore aloe. corruptio autem cibi uexat ea, quae se circumplexa sunt, attrahens deinde materiam a capite attrahit etiam eius nutrimentum. non enim ratione quadam tacita ueluti animal sentiens poterit medicamen naturalia relinquere et ab his, quae contra naturam sunt <atque sola sunt> detrahenda, separare. nutrimenta igitur propria deperdere dubium non est, cum ui medicaminis detrahantur. post tertium diem sternutamento utitur, cum ipse prohibuerit lucido in loco aegrotos iacere, siquidem moueantur atque turbentur liquida et spiritus. sed utique multo uehementius sternutamenta commouere posse perspicimus.

[48] "Dehinc <post> quattuor", inquit, "uel quinque dies declinante accessione, si nihil obstiterit, ultra muros producendus aegrotans et usque ad uiginti uel triginta stadia gestatione mouendus. quo tempore excitare etiam conuenit atque sternutamento et aceti cum sinapi odoramento uti uel cataplasmatibus", et hoc per totam passionem faciendum probat. sed omnino lucem inquit recusandam tamquam commobilem corporis, cum sit grauior in sinapi uel gestationis motu commotio. iners etiam atque uana intentio dierum numerus atque modus stadiorum circa gestationem adhibendam; addo etiam immodicum motum esse stadiorum triginta periclitanti.

[49] Quid etiam considerans sinapi probauerit adhibendum, ratione caret. utrumne tumorem senserit in membrana? sed haec acrimonia necessario densatur. an uero sensuum torpentium mouendorum causa? sed iamdudum lucem, ne commoueat, recusauit. Postea inquit radendum sequenti die duabus ante accessionem horis seruatis cataplasmatibus pane et alica et oleo rosaceo et lini semine cum posca uel polenta cum foenugraeco et aqua mulsa, usum dissimilium cataplasmatum permiscens. etenim mulsum atque foenugraecum relaxant atque mitigant tumentia, oleum uero rosaceum atque acetum uel alica constringunt et propterea in augmento tumores supertendunt.

[50] Intemporaliter etiam utitur cataplasmatibus, cum ante duas horas accessionis uenturae adhiberi iubet et sit eo tempore requies adhibenda. "Dehinc", inquit, "si uehementer fuerit oppressus aegrotans, ut neque dimissionis tempore eum ualeamus excitare, si praecordia mollia senserimus atque uocem non hirtam <ac> obtusam, fricationibus corpus calefaciemus, tunc frigida caput fomentamus coaceruatim atque iugiter et quodam percussu, ut altius a capite demissa ueniant fomenta, tunc ad balnea aegrotantem ducemus, ut densitatem frigoris relaxemus."
Hoc igitur uexationum perdendae salutis magnitudinem uehementer excedit. [51] quod enim passio crescere facit, hoc est torporem sensuum, hoc etiam frigida fomentatio cogit augeri. quo fiet, ut, si forte temporaliter quisquam aegrotantium raptu quodam horroris frigidae excitetur, uehementius tamen accessionis tempore opprimatur, sicut et ipse eodem in libro nescius confitetur. dehinc affectans stationem sensuum emouere fomento frigidae, uidendum est, utrumne in accessione id fieri eligat aut in dimissione. sed si in augmento, e contrario aduersum est etiam naturale lauacrum, sin uero dimissionis tempore, <re>fer[i]untur ea, quae dimissionis ratione indulgentia quadam tenues uias agnouerant. praeterea post frigidam ablutionem balneum sanos quoque incommodat implendo caput. [52] quid igitur prodest frigidae ablutio, quae stationem atque torporem uiarum excludere putatur, si necessario magis densitas acquisita aegrotantem opprimere perspicitur? Ita corpuscula, quorum statione uiarum obtrusionem factam existimat, facile utique transire uel resilire possunt, si capacitas exitum dederit, in quam uenisse uel ex qua exisse uidentur. huic autem rei perficiendae frigida repugnat, densat enim atque conducit uias. fatetur sane neque se hoc uti adiutorio, cum sit melius, quamquam nominare, quod sit, metuat: etenim inimicum et neque ipsius dogmati conueniens esse probatur.

[53] Heraclides Tarentinus primo libro De internis passionibus proponens lethargos fieri multitudine cruditatis et crassitudine humoris adhibet clysteres, quibus etiam admiscet aquam, in qua etiam centaurium fuerit decoctum uel absinthium. dat etiam bibere castoreum et aquam salsam et epithymum. os aegrotantium distendens sensim haec infundit guttatim, quae in os labuntur decurrentia. caput autem posca fouet, in qua fuerit laurus decocta et ruta, rasis quoque capillis ungit castoreo uel spondylio et aceto cum oleo ueteri, et ex pollinibus adhibet cataplasma, quod appellamus omen lysin, et posca et absinthio et nitro uel cantabro et aceto, dehinc sinapi cum aceto et fico, et iisdem clysteribus post rasuram capitis utitur.

[54] Dat etiam et radices masticandas <et> ex sinapi uel pipere apophlegmatismum prouocat. utitur etiam balanis, si clystere uentrem mouere non ualuerit, et omne corpus aceto et oleo perungi iubet <et> sternutamentis commouet et odoramentis castorei et spondylii ex aceto acri resolutis. sed si ex humorum acrimonia fuerit aegritudo confecta, aquam dulcem potare aegrum iubet ac deinde uinum. post haec acetum cum melle ob uirium tutelam adhibendum probat. tunc iuscellum tenue dat anseris uel perdicis aut gallinae et per profectum oryzae sucum uel ptisanae ex hordeo, tunc panem cum radicibus fluxis ac mollibus uel cappare, dehinc cum pisciculis. Sic enim quasi acceptis his lethargicos iuuandos existimat, cum omnimodo tumentia acrioribus uirtutibus accensa grauentur, [55] hoc est clysteribus supradictis atque potionibus et infusionibus et perunctionibus et odoramentis et fomentis et apophlegmatismis et uini dationibus intemporalibus et cibis acrioribus et indigestibilibus et radicibus et cappare et iuscello innutribili atque corruptibili. in quos errores ceciderit nobilis uidelicet Empiricus, claret, cum liquidarum materiarum causas attendit et neque tempora neque quantitatis modum dare perspexit, sine quibus solas materias nominauit, non adiutoria constituit. alia quoque multa uana opinatione composuit, quae non in principaliter dicenda suscepit, sed expugnando, quae ab aliis posita uidebantur, adiecit. quae propter fastidium prolixitatis tacenda melius existimo, quippe cum ex his, quae narrauimus, praetermissorum conici uanitas possit.


previous next