previous next

QVIS LOCVS IN LETHARGIS PATITVR, ET QVOMODO CVRANDI SVNT LETHARGI?

[26] Male quidam etiam patientem in lethargo partem caput dixerunt. ut enim de phreniticis dictum est, communiter totum corpus patitur febricula <at>testante, specialiter uero caput plus ob multitudinem uexationum, quibus afficitur. difficile igitur intra primam diatriton lethargus fieri potest, sed frequenter post ipsam.
Et oportet iacere in loco lucido atque calido mediocriter, in accessione per interualla leuiter excitari suo nomine exclamatum. etenim iugiter titillatu uel impressione ac punctionibus hoc facere nihil aliud quam strictura<m> erit asperare ob inquietudinem quassationis. [27] dehinc probabilior atque eligenda erit quassabili et noxia uigilantia quieta pressura. blando etiam articulorum fricamento utendum est. est autem <in> accessione iugi fomento caput curandum, oleo dulci atque calido; mollibus lanis collum tegendum, blandioris laxamenti causa locorum capiti uicinantium et ob excipiendum ex fomento, si quid e capite fuerit lapsum, tunc aliquando etiam e lecto ad lectum translatione facta. et declinante accessione oris collutio adhibenda, terminata uero potus dandus. at si febrium continuatio fuerit, primo tempore lucis erunt media fouenda atque dorsum lanis mollibus circumtegendum.

[28] Si magnitudo passionis exegerit, phlebotomia adhibenda intra primam diatriton aut in ipsa. dehinc, si ante diatriton fuerit adhibita, sola fomentatione utemur atque oris collutione et potu aqua uel mulso. atque si in ipsa diatrito phlebotomia fuerit adhibita, paululum differentes perunctionem adhibemus atque oris collutionem, tunc dabimus sorbilem cibum ob celerem passionem. si fastidiosius fuerit aegrotans, tamquam sanis saepe contingit post altum somnum experrectis, uel si transuorationis oblitus aut piger, tamquam sunt sani imminente somno decliues in soporem, erit acceleranda alicuius cibi transuoratio, ut corpus relaxetur. [29] nam grauiore strictura lethargi phreniticis afficiuntur.
Dehinc post cibum paululum differentes atque articulorum blanda fricatione utentes dormire permittimus atque usque ad declinationis tempus alternis diebus a cibo abstinemus permittentibus uiribus solo mulso utentes. si autem uires obstiterint, etiam his diebus sorbilia mediocriter damus. at si uenter non fuerit solutus, clystere utemur oleo calido et aqua, in qua decoctum sit fenugraeci semen admixto aliquando melle. tunc sicut in phreniticis tondendum caput atque radendum et apposita cucurbita scarificandum et sanguisugis releuandum. [30] at si media tumeant, simili curatione cucurbitae atque cataplasmatum utemur, tamquam in phreniticis ordinauimus.
Attendenda etiam cetera passionum accidentia, quae symptomata Graeci uocauerunt, ut ea, quae in corpore frigida fuerint membra, blando tactu manibus continentes leui cum fricatione uaporemus, sudantia citius detergamus, linguae asperitatem uel ariditatem spongia infusa aqua calida humectemus. nam saepe faucium siccitate praefocationis imitamur effectum. tunc oculos lemis obsitos uel lacrimantes spongia uaporabimus atque ita demersos excitamus. calidus etenim tactus habet quoddam resumptionis illatae leuamen.

[31] At si pressura perseuerauerit etiam dimissionis tempore et propterea cibi dandi difficultas occurrerit, oportet aegrotantem in pressura excitari, donec sentiat. tunc, priusquam rursum demergatur, distillandum ex cochleari sorbile quiddam faucibus atque manu mentum, quod laxius propendet, subleuandum, ut infusa, priusquam reuocentur, transuoratione uorentur. at si forte mutatio accessionum atque pressurae fuerit facta, quod quidem raro contingit, ut in continuationibus, cibi tempus oriente luce est aptius. utendum etiam spongiarum uaporationibus et fomentis capitis atque domestica molli ac pensili gestatione.

[32] In declinatione uero certissima uarius cibus dandus et lauacrum sine uino adhibendum scilicet; in alia uero diatrito danda poma, tunc etiam uinum. quorum rationem ex his, quae in phreniticorum curatione sunt ordinata, accipienda dicimus. tunc cerotarium scarificatis partibus apponemus.
Haec est secundum Methodicos lethargorum curatio. antiquorum uero Hippocrates et Erasistratus et Herophilus ad eorum curationem nihil posuerunt, sed Serapion Empiricus in primo libro, quem Ad sectas scribit, obscura nimium atque pauca ordinauit, quorum nihil est dignum enarrare.


previous next