previous next

QVOMODO INTELLIGITVR LETHARGVS

[13] Iam lethargum intelligere debemus; est enim melius atque certius sic, ut in phreneticis, dicere, quam si dicas: Quae sunt signa lethargi? unum enim quicquam singulare, ut est pressura uel febricula, non significat lethargum, sed plurima atque sibi conuenientia, ut concursus multorum signum faciat indicabile lethargi, lethargus uero sit signo indicatus, ut supra diximus. Intelligimus lethargum ex obstrusione atque hebetudine sensuum, pressura etiam atque febre acuta siue iugi siue dimissionibus intercapedinata, pulsu magno, tardo, inani et inflato. sine his enim neque esse <neque> intelligi lethargus potest. [14] nam quaedam praeterea alia sequentur multa uel pauca secundum passionis magnitudinem uel generalem temporis atque specialem differentiam. primo igitur sequitur dubia atque somni similis pressura et demersio, sed quam facile aeger uocatus excutiat, <ut> interrogatus sane non statim, sed secundo respondeat, tunc iussus uel oscitatione persuasus inspectioni linguam exserere aut non id faciat aut tarde fieri consentiat uel, eum protulerit, non reducat aut tarde colligat, si quid etiam manu tenuerit, nescius atque sine uoluntate dimittat, et loquens priorum obliuiscatur [15] et neque enuntiationis ordinem seruet, sed potius intercidat, exprimere etiam, quae loquitur, non ualeat, nullo corporis attestante defectu, manus impatienter extendat attestante tremore atque membrorum saltu, nulla etiam siti afficiatur, sed frequenti ac reflua saliua ore impleto spuere contendat, tunc supra mentum atque stramenta sputa remaneant ac, si urinam mittere fuerit admonitus, matellam non postulet uel, si petiuerit, nesciat datam atque urinam non dimittat, nisi fuerit admonitus, hanc quoque difficulter excludat uel paulatim et turbulentam aut plurimum saliu<os>am aut exustam et crassiorem, aliquando etiam indigestam.

[16] Crescente passione iacendi schema supinum iuge efficitur, color plumbeus uel liuidus, uultus ipse conductus atque concurrentibus superciliis caperatus, non aliter quam maestitudine siue luctu uidemus oppressos, lapsus etiam a superioribus lecti partibus ad inferiora negligenter abiectis cruribus atque conuersis, residuo quoque corpore non recte disposito, pulsus maior, rarus, inflatus, respiratio tardior ac maior cum quodam gemitu, conductio praecordiorum ad superiora, oppressio sensuum et difficilis recordatio adeo, ut, nisi puncti uel inclamati fuerint, non excitentur, sed solum motis labiis leuiter atque conductis rursum demergantur, [17] sint etiam obscurae uocis ac deinde, si fuerint manu lacessiti aut punctione aliqua adhortati uel titillis, non exaudiant, uel si quis eorum manus leuauerit ac dimiserit, statim concidant, uentris etiam atque urinae officio cessante, adeo ut plerique ex passione liberati discussa pressura urinae reddendae impossibilitate moriantur.
At si passio in peius duxerit aegrotantem, respiratio crassescit, ita ut <h>irta uideatur, palpebrarum quoque non perfecta conclusio, oculorum cauitas, linguae ariditas atque asperitas, [18] dentium confixio atque stridor adeo, ut, si quisquam uelit facere eorum discretionem, non ualeat uel certe semiclauso ore ac dimisso, ita ut mentum propendens uideatur et neque manu conduci separata possint, stridore pectoris attestante, atque immissi uel destillati ob nutrimentum liquoris difficilis atque interrupta transuoratio, pallor et saltus inferioris labii, articulorum stupor, unguium liuor, guttur prominens atque exstans, pulsus humilis ac per profectum diminutus, sudores frigidi et glutinosi uultum secus et collum, plerumque etiam inuoluntaria urinae uel stercorum emissio et spasmus, hoc est membrorum conductio.

[19] At si ad salutaria signa aeger coeperit recurrere, ut passio minui uideatur, omnia supradicta leuiora efficiuntur. et quidam profecto in sanitatem ueniunt, reddita scilicet ualetudine meliore; aliqui uero alienatione mentis recedente pressura tentantur, tunc etiam pulsus humilior atque densior fiet; aut admoniti rursum demerguntur, ut complexae duae passiones uideantur; aliqui denique e lethargo liberati absolutam phrenitim incurrunt ac deinde ad sanitatem peruenerunt.


previous next